Hugo de Sancto Caro

Capitulum 28

Numérotation du verset Prv. 28,1 

Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit.
Numérotation du verset Prv. 28,2 

Propter peccata terre multi principes eius et propter hominis1 sapientiam et horum scientiam2 que dicuntur vita dulcis3 longior erit.
1 hominis] hominum L Q Ω M |
2 sapientiam – ... – scientiam] inv. Ω M |
3 dulcis Cava M* D Q Y Z* T² S* ΨD Rusch ] ducis ΩL Weber , principis Σ |
Numérotation du verset Prv. 28,3 

Vir4 pauper calumnians pauperes similis est5 imbri vehementi in quo paratur fames.
4 Vir] Ubi Ω M |
5 est plerique codd., edd. Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Prv. 28,4 

Qui derelinquunt legem laudant impium, qui custodiunt succenduntur contra eum.
Numérotation du verset Prv. 28,5 

Viri mali non cogitant
iudicium, qui autem requirunt6 Dominum animadvertunt omnia.
6 requirunt ΩJ Rusch Weber ] inquirunt Clementina
Numérotation du verset Prv. 28,6 

Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus7.
7 Melior] Cor3 (hebr.) | pravis itineribus Ω F ΩJ ΩP Cor3 (hebr.) Rusch Weber ] pravus itineribus Q² ΓM Ω M, in itineribus pravis Θ
Numérotation du verset Prv. 28,7 

Qui custodit legem filius sapiens est, qui autem8 comessatores pascit9.
8 autem plerique codd., edd. ΩL Rusch cum LXX] om. Weber |
9 comessatores pascit Ω Rusch Ed1530 Clementina ] inv. ΩL Weber | amessatores Ω , messatores Ω M3 |
confundit patrem suum.
Numérotation du verset Prv. 28,8 

Qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes eas congregat10.
10 eas congregat Ω M ΩJ ΩS Rusch ] inv. ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 28,9 

Qui declinat aures suas11 ne audiat legem oratio eius erit12 execrabilis.
11 aures suas CorS1 = Cor3 (moderni) ΩJ Rusch Clementina ] aurem suam CorS1 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) ΩL ΩP Weber |
12 erit ΩS ΩJ ΩP Rusch Weber ] fiet ΩS |
Numérotation du verset Prv. 28,10 

Qui decipit iustos13 in via mala in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius14.
13 iustos] om. Ω M |
14 eius plerique codd., edd. ΩL Rusch ] om. Cava X Σ L Weber |
Numérotation du verset Prv. 28,11 

Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum.
Numérotation du verset Prv. 28,12 

In exultatione15 iustorum multa gloria est16 regnantibus impiis ruine17 hominum.
15 exultatione CorS1 (hebr. et antiq. et quidam moderni) Cor2 Cor3 (hebr. antiq.) CorS3 ΩJ Rusch Weber ] exaltatione L CorS1 (quidam) Cor3 (vel) CorS3 |
16 est Q Y Φ Z² S² ΨD Ω Rusch Clementina ] om. ΩL Weber |
17 ruine] ruina Z* S* Ed1530 , om. Ω M |
Numérotation du verset Prv. 28,13 

Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem18 confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur.
18 autem plerique codd., edd. ΩL Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 28,14 

Beatus homo qui semper est pavidus,
qui vero19 mentis est dure
19 vero] om. Ω M
corruet in malum.
Numérotation du verset Prv. 28,15 

Leo rugiens et ursus esuriens
princeps
impius
super populum pauperem.
Numérotation du verset Prv. 28,16 

Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam, qui autem odit avaritiam longi20 fient dies eius.
20 longi Rusch Weber ] longe M* Q Y ΦRG Z* S ΓM* ΨD Ω M
Numérotation du verset Prv. 28,17 

Hominem21 qui calumniatur22 anime sanguinem eius23
21 Hominem Cor1 ΩJ ΩP Rusch Weber ] homini Q Θ, homo X |
22 calumniatur] calumniatus ΩJ* |
23 eius Θ CorS1 (quidam) ΩS Ω F Rusch ] om. Cor1 CorS1 = Cor3 (hebr. Beda antiq.) ΩJ ΩL ΩP Weber |
si usque ad lacum
fugerit24 nemo sustinet25.
24 fugerit Cor1 = Cor2 CorS1 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Rusch Weber ] fugeris Ω M ΩS*, fuerit Cava Σ Amiatinus M D Q Y Φ ΘA W S ΓM ΨD CorS1 =3 (al.) |
25 sustinet plerique codd., edd. Cor1 -2 ΩL] sustentet X ΠH M Y* Θ Z* W ΓM ΨD Ed1530 Weber |
Numérotation du verset Prv. 28,18 

Qui ambulat simpliciter salvus erit, qui perversis graditur26 viis concidet semel.
26 graditur Θ Ω M ΩJ Rusch Ed1530 ] gradietur ΩS, ingreditur ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 28,19 

Qui operatur terram suam
saturabitur27 panibus,
27 satiabitur Cava Θ CorS1 (moderni) ΩS ΩJ edd. Rusch ] saturabitur CorS1 = Cor3 (Beda antiq.) Weber
qui sectatur28 otium replebitur egestate.
28 qui Rusch Weber ] + vero Y Ed1530 , + autem Clementina | sectatur ΩP] sectabitur ΩS
Numérotation du verset Prv. 28,20 

Vir fidelis multum laudabitur, qui autem festinat ditari non erit innocens.
Numérotation du verset Prv. 28,21 

Qui cognoscit in iudicio faciem
non benefacit29 iste et pro buccella panis
29non benefacit CorrectorS1 Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Clementina ] non bene facit CorrectorS1= Cor3 (alii punctant sic), non facit bene ΩL ΩP Weber , bene non facit Ed1530
deserit veritatem.
Numérotation du verset Prv. 28,22 

Vir qui festinat ditari et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniat30 ei.
30 superveniat ΩS Ω F ΩJ Rusch Weber ] superveniet Σ L Θ W S ΓM CorrectorS1 Cor3 (vel) Ω M ΩP Clementina
Numérotation du verset Prv. 28,23 

Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui31 per lingue blandimenta decipit.
31 qui] om. Ω M (hapax)
Numérotation du verset Prv. 28,24 

Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre32 et dicit hoc non esse33 peccatum particeps homicide34 est.
32 et a matre plerique codd., edd. Ω F ΩL ΩP Rusch ] vel a matre , et matre ΣT Amiatinus L ΨD ΩJ Weber |
33 esse ΘH CorrectorS1 (alia littera, hebr. neutreum) Cor3 (vel) ΩS Rusch Clementina ] est Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber |
34 homicide ΩP Rusch Weber ] homicidie Ω M |
Numérotation du verset Prv. 28,25 

Qui se iactat et dilatat iurgia concitat, qui vero35 sperat in Domino sanabitur36.
35 vero Σ Q Θ S² CorS1 (moderni) Cor2 Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch edd. ] om. Weber |
36 sanabitur CorS1 = Cor3 (antiq.) Cor2 CorS3 ΩJ² ΩL Rusch Edmaior. ] salvabitur Cava ΠH CorS1 (moderni) Cor3 (al.) CorS3* ΩS ΩJ* ΩP , saginabitur Ed1530 Weber cum hebr. , impinguabitur CorS1 = Pagnini Cor3 (hebr. IMPINGUABIT COR ) |
Numérotation du verset Prv. 28,26 

Qui confidit in corde suo stultus est, qui autem graditur sapienter ipse37 laudabitur38.
37 ipse L Q Θ S² Ω M Ω F ΩS Rusch Clementina ] iste Cor2 = Cor3 ΩJ ΩP Weber |
38 laudabitur Φ Z² Cor3 (moderni) Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch ] salvabitur Cor2 = Cor3 (hebr. habet salvabitur, prima litterea communis) Weber |
Numérotation du verset Prv. 28,27 

Qui dat pauperi non indigebit, qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Numérotation du verset Prv. 28,28 

Cum surrexerint impii
abscondentur
homines,
cum illi perierint
multiplicabuntur
iusti.

Capitulum 28

Numérotation du verset Prv. 28,1 
marg.| {m} Fugit impius ] in Deum, vel in parentes, vel quilibet peccator dicitur hic impius.
marg.| {n} Nemine persequente ] id est semper est, pavidus, sive timidus. Nam, ut dicit Philosophus : Qui timet Deum, omnia timent eum ; qui vero Deum non timet omnia timet. Omni enim iniquitati annexa est timiditas. Sap. 17.c. Cum sit timida nequitia, dat testimonium in condemnationem. Semper enim presumit seva conturbata conscientia Iob. 15.c. Cunctis diebus suis impius superbit, sonitus terroris semper in auribus eius et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
marg.| {o} Iustus autem ] qui omnibus reddit quod suum est.
marg.| {p} quasi leo confidens ] non in se, quia maledictus qui confidit in homine. Ier. 17.a. sed in Christo.
marg.| {q} Absque terrore erit ] etiam in mediis fluctibus tribulationum et tentationum. Unde supra 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit. Ibi plenius invenies de hac materia. Ecclesiast. 34.c. Qui timet Deum nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius, infra 30.d. Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Leoni vero comparatur Iustus, quia sicut leo rugitu suo stare facit animalia et cauda sua describit limites, quos non audent alia pertransire ; ita Iustus rugitu compunctionis animales motus compescit et cauda id est consideratione mortis limites describit eis, ut non procedant ulterius.
marg.| {r} Propter peccata terre ] id est populi habitantis in terra.
marg.| {s} Multi Principes eius ] fiunt non unus solus et ideo semper lis et contentio. Unde Is. 26.c. Domine Deus noster, possederunt nos Domini absque te. Propter peccata populi permittit Dominus bonos Principes tolli de medio et pueros, vel hypocritas substitui. Iob. 34.d. Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Is. 3.a. Ecce dominator Dominus exercituum auferet a Iuda et Hierusalem validum et fortem, omne robur panis et omne robur aque etc. usque : Et dabo pueros Principes eorum et effeminati dominabuntur eis et corruet populus.
marg.| {t} Et propter hominis sapientiam et horum scientiam, que dicuntur ]  a D eo in novo et veteri Testamento et a sanctis Patribus.
marg.| {u} Vita Ducis longior erit ] quia sub tali Duce, qui habet Sapientiam rerum et intelligentiam verborum Domini, proficit populus subiectus, supra 3.a. Fili mi, ne obliviscaris legis mee et precepta mea cor tuum custodiat : Longitudinem enim dierum et annos vite et pacem apponent tibi. Ibi invenies plenius de {3. 61ra} hac materia.
marg.| {a} Vir pauper ] rebus, vel scientia, vel virtute.
marg.| {b} Columnians pauperes ] alios, ut substantiam eorum sibi diripiat.
marg.| {c} Similis est imbri ] etc. id est temporis caristie, quia sicut huiusmodi imber cum impetu venit et cito transit et multum nocet ; sic pauper qui alios comprimit, multum nocet, sed cito transiet. Unde supra 10.d. quasi tempestas transiens non erit impius ; iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
Numérotation du verset Prv. 28,moraliter 
marg.| {a} Vir pauper ] id est Prelatus, vel Princeps avarus, cui deest tam quod habet, quam quod non habet, ut dicit Seneca. Hic multiplicat calumnias falsas et inanes, ut aliquid extorqueat et emungat a subditis. Et sicut imber vehemens nimia inundatione destruit segetes ; ita et ipsa nimia cupiditate subditos spoliat et affligit. Mi. 3.a. Audite Principes Iacob et Duces domus Israel, numquid non vestrum est scire iudicium qui odio habetis bonum et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos ? Item vir pauper calumnians pauperes est Hypocrita, qui est vir exterius in apparentia, sed pauper interius in conscientia, iudicans et contemnens omnes peccatores. Qui recte imbri vehementi similis esse perhibetur, quia sicut imber vehemens de alto cadit et subito transit et omnino inutilis est, imo nocivus est, ita Hypocrita de altitudine conversationis, in quo videbatur esse, subito ruit in infernum. Unde Iob. 20.a. Laus impiorum brevis est, gaudium Hypocrite adinstar puncti. Si ascenderit usque in celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes.
marg.| Hoc est quod dicitur hic, calumnians pauperes.
marg.| {d} Qui derelinquunt legem ] Domini, transgrediendo precepta eius.
marg.| {e} Laudant impium ] solatium sue nequitie querentes. Placet enim eis in aliis malum quod in se habent, ad modum leprosi. Iob. 40.c. Protegunt umbre umbram eius Ec. 13.c.
marg.| Omne animal diligit simile sibi ; sic et omnis homo proximum sibi : omnis caro ad similem sibi coniungetur et omnis homo simili sibi sociabitur. Item ibi 17.b. Volatilia ad sibi similia conveniunt.
marg.| {f} Qui custodiunt ] legem.
marg.| {g} Succenduntur ] igne zeli et amoris, ut Phinees. Nm. 25.c.
marg.| {h} Contra eum ] scilicet, impium id est contra impietatem eius, quam vellent consumere, si possent, sup. 24.c. Qui dicunt impio, iustus es, maledicent eis populi et detestabuntur eos Tribus, qui arguunt eum, laudabuntur et super eos veniet benedictio.
marg.| {i} Viri mali ] id est viriles in malitia.
marg.| {k} Non cogitant iudicium ] quod se et alios recte et discrete iudicent in presenti, vel quo in futuro iudicabuntur. 1Cor. 13.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur, sup. 12.a. Cogitationes Iustorum iudicia, Eccles. 38.c. Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum, mihi heri et tibi hodie.
marg.| {l} Qui autem requirunt Dominum ] id est rursus id est iterum et iterum querunt id est corde, ore et opere, ut egroti Medicum, ut captivi pretium, ut peregrini viaticum ut devii viam, ut extranei ducem, ut lassi requiem, ut laborantes refectionem,
marg.| {m} Animadvertunt omnia ] preterita corrigendo, presentia dirigendo, futura cavendo, bona eligendo, mala reprobando. Hoc est quod dicitur 1. Thess. 5.d. Omnia probate id est iudicio examinate ; quod bonum est, tenete. Et 1Cor. 1.d. Spiritualis homo omnia diiudicat. Hinc est, {3. 61rb} quod animalia, Ez. 1.e. et Apc. 4.b. describunt oculis plena ante et retro et in circuitu.
marg.| {n} Melior est pauper ] pecunia, ad litteram, vel pauper spiritu, vel gentilis, vel idiota.
marg.| {o} Ambulans in simplicitate sua ] de virtute in virtutem proficiens.
marg.| {p} Quam dives ] pecunia, vel dives spiritu, vel doctus quilibet, vel Iudeus.
marg.| {q} In pravis itineribus ] id est malis operibus. Ecclesia. 19.c.
marg.| Melior est homo, qui minuitur Sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. De hoc habes supra 12.b. ibi Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane. Item supra 19.a.
marg.| Melior pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua. Ibi require de hac materia.
marg.| {r} Qui custodit legem ] Dei, corde, ore et opere.
marg.| {s} Filius imitatione ] vel hereditatis eterne perceptione [Sapiens
marg.| vero veritatis cognitione, bonitatis dilectione, rerum iusta estimatione et saporatione. Et de hac custodia legis habes sup. 3.a. et 4.a.b.c. et 5.a. et 6.c. et 7.a.
marg.| {t} Qui autem pascit comessatores ] id est histriones, vel divites.
marg.| {u} Confundit patrem suum ] id est depauperat, vel erubescere et dolere facit supra 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt, quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Rm. 13.d. Non comessationibus et ebrietatibus etc.
marg.| {x} Qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes ] id est contra pauperes.
marg.| {z} Congregat eas ] divitie enim congregate putrescunt, distribute pauperibus fructificant, sicut fimus congregatus in domo corrumpit eam fetore ; dispersus in vineas, vel in agros fructum facit.
marg.| Ideo dicitur Eccl. 5.c. Divitie conservate in malum Domini sui, pereunt enim in afflictione pessima. Hab. 2.b. Ve ei, qui multiplicat non sua, usquequo aggravat contra se densum lutum ? Lev. 19.b. Spicas remanentes non colliges, neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis ; sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ibi Glossa dicit. Qui aliis divitias dedit, alios de ipsis vivere voluit, ut sic probaret dispensationem divitum et patientiam pauperum. Differt autem usura et fenus liberale.
marg.| Usura enim est quod datur supra sortem ex pacto precedente, scilicet inter usurarium et debitorem. Fenus liberale est retributio mutuate pecunie in debitoris libera voluntate constituta. Ita solet definiri. Et ita patet quod fenus liberale est quod nullo pacto precedente pro voluntate debitoris datur usurario.
Numérotation du verset Prv. 28,mystice 
marg.| {x} Qui coacervat divitias ] Scripturarum, audiendo, legendo, meditando.
marg.| {y} Usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas ] id est debet eas congregare ad pauperes spiritualiter ditandos, recepturus eas cum usuris et fenore liberali. Has usuras vult Dominus dari et accipi. Unde redarguitur quidam, qui acceptam pecuniam non dederat ad usuram. Mt. 25.c. Serve male et piger sciebas, quia meto, ubi non semino ; et congrego, ubi non sparsi ; oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis et ego veniens recepissem utique quod meum est, cum usuris.
marg.| {a} Qui declinat ] etc. id est deorsum ad terrena, per amorem inclinat.
marg.| {b} Aures suas ] interiores, que sunt idem quod oculi interiores, ut dicit quedam. Glossa super Mac. 4.
marg.| {c} Ne audiat legem ] Dei, sicut illi, de quibus dicitur in Ps. 57. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surde et obturantis aures suas. Que non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter.
marg.| {d} Oratio eius erit execrabilis ] etc. id est reprobabilis et excommunicata et indigna auditu in celesti consistorio, sicut nuntius, vel procurator excommunicati. De hoc sup. 31.b. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur.
marg.| {e} Qui decipit Iustos ] prava doctrina, vel malo exemplo, vel quocumque dolo.
marg.| {f} In via mala ] supple, ducens eos.
marg.| {g} In interitu suo corruet ] id est penam, quam meretur, incurret, scilicet eternum interitum.
marg.| {h} Et simplices possidebunt bona eius ] etc. si qua gerebat vel scribendo, vel docendo, vel continenter vivendo, quibus se informat legendo, vel audiendo.
marg.| Etiam de casu eius accipiunt exemplum.
marg.| Et beatus est, qui lavat manus suas in sanguine peccatoris : sup. 19.d. et 21.b. Pestilente flagellato stultus sapientior erit.
marg.| {3. 61va} {a} Sapiens ] etc. Pecunia, qui non nisi nomen et sollicitudinem divitis habet et laborem acquirendi et timorem custodiendi et dolorem deferendi et peccatum ; rem autem divitis non habet. Ille enim solus vere dives est, cui sufficit quod habet, scilicet iustus.
marg.| {b} Pauper autem ] nomine, sed dives re.
marg.| {c} Prudens ] id est bonus estimator rerum, eligens bonum et reprobans malum.
marg.| {d} Scrutabitur eum ] id est investigabit eius vitia causa correctionis reprehendens.
marg.| Vel Scrutabitur eum, intelligens novissima eius. Nau. 3.c. Intra in lutum et calca id est calcandum predica. Mt. ultimo a. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
Numérotation du verset Prv. 28,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Sapiens sibi videtur vir dives ] id est Iudeus habens legem.
marg.| {b} Pauper autem prudens ] id est gentilis in futuro providens.
marg.| {d} Scrutabitur eum ] id est divitias eius spirituales sollicitus in lege investigabit.
marg.| {e} In exultatione Iustorum ] qui exultant in Domino, non in mundo. Unde Ps. 31. Letamini in Domino et exultate iusti. Gaudium enim temporalium, phreneticorum est, ut dicit Augustinus
marg.| {f} Multa gloria est ] ipsis. Unde 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, non glorietur fortis in fortitudine sua, non glorietur dives in divitiis suis ; sed in hoc glorietur, qui gloriatur scire et nosse me. Vel :
marg.| {e} In exultatione Iustorum ] qui letantur de conversione peccatorum et gloriantur in infirmitatibus suis propriis.
marg.| {f} Multa gloria est ] Angelis. Unde Lc. 15.b. Dico vobis, gaudium erit Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
marg.| {g} Regnantibus impiis ] id est hereticis.
marg.| {h} Ruine hominum ] fiunt in peccata. et de peccatis in penam. Eccl. 10.a. Rex insipiens perdet populum suum. Vel :
marg.| {g} Regnantibus impiis ] id est malis Prelatis in Ecclesia.
marg.| {h} Ruine hominum ] fiunt. Za. 10.a. Abducti sunt, quasi grex affligentur. Is. 3.b. Nolite me constituere Principem. Ruit enim Hierusalem et Iudas concidit. Eccles. 10.c. Ve tibi terre, cuius Rex puer est et cuius Principes mane comedunt.
marg.| {i} Qui abscondit scelera sua ] Confessori suo.
marg.| {k} Non dirigetur ] ad Dominum, quia peccata avertunt a Deo. Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Abscondere scelera sua est abscondere latrones in domo sua, vel ignem abscondere in sinu quod est, libellum conscribere pro adversario contra se in die iudicii : nam secundum quod in corde uniuscuiusque scriptum invenietur, iudicabitur. Apc. 20.d. Libri aperti sunt et alius liber apertus est, qui est liber vite et iudicati sunt mortui ex his, que scripta sunt in libris.
marg.| {l} Qui autem confessus fuerit ]  ei, qui potest eum absolvere vere, pure, integre, spontanee.
marg.| {m} Et reliquerit ea ] voluntate et opere.
marg.| {n} Misericordiam consequetur ] id est veniam de peccatis et gloriam de penitentia. Iuxta illud, Is. 55.b. Derelinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum De hoc dicitur Iob. 31.d. Si abscondi quasi homo peccatum meum Eccl. 17.c. Convertere ad Dominum et relinque peccata tua, precare ante faciem Domini et minue offendicula.
marg.| {o} Beatus homo ] etc. Glossa pro pena futura, ad quam initialis timor unum habet oculum et alium ad gloriam, propter quam etsi securus esset a pena, nullo modo peccaret. Beatus autem dicitur pavidus. Primo, quia quanto plus timetur pena, tanto sollicitius cavetur culpa et quanto minus timetur, tanto districtior portabitur ira iudicii. Unde Eccl. 11.c. In die malorum ne immemor sis bonorum et in die bonorum ne immemor sis malorum. Secundo, quia per timorem firmiter stat homo. Unde Eccl. 27.a. Nisi tenueris {3. 61vb} te instanter in timore Domini, cito subvertetur domus tua. Tertio quia letificat animam Eccl. 1.b. Timor Domini delectabit cor et dabit letitiam et gaudium in longitudinem dierum. Quarto, quia timor est thesaurus Domini. Is. 33.a. Divitie salutis sapientia et scientia. timor Domini ipse est thesaurus eius. Ideo dicit Ps. 30. Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine, quam abscondisti timentibus te. Quinto, quia timor est fidelis ianitor anime, comminans mortem eternam latronibus intrare volentibus, latrans ut canis contra eos, adeo sollicitus quod etiam amicis oblatrat id est bonis operibus. Unde Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea. Quia ut dicit Gregorius Sepe sordet in conspectu eterni Iudicis quod in intentione fulget operantis. Sexto, timor abundantiam sive plenitudinem bonorum operum tribuit. supra 19.d. Timor Domini ad vitam et in plenitudine coronabitur.
marg.| {p} Qui vero ] etc. id est nihil timentis, vel inobedientis, vel indisciplinalis.
marg.| {q} Corruet in malum ] culpe et postea in malum pene. Eccl. 3.d. Cor durum male habebit in novissimo. Item 30.b. Equus indomitus evadet durus et filius remissus evadet preceps. Ibi Glossa Equus indomitus in precipitium vadit et filius indisciplinatus in peccatum vadit.
marg.| {r} Leo rugiens ] ex ira.
marg.| {r} Et ursus esuriens ] seviens ex fame.
marg.| {t} Princeps impius ] etc. quem excoriat et conterit. Unde Is. 3.c. Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis ? Mi. 3.c. Qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt, conciderunt sicut in lebete.
marg.| {u} Dux indigens prudentia ] sine qua homo cecus est.
marg.| {x} Multos opprimet per calumniam ] sicut legitur de Roboam 3Rg. 12.c. Multi sunt in Ecclesia hodie tales duces ceci, duces cecorum et ideo ambo in foveam infernalem cadunt. Is. 56.d. Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum.
marg.| {y} Qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius ] id est eterne claritatis particeps erit. Nam avarus terram interponit sibi et vero Soli, unde continuam patitur eclipsim. E converso, qui odit avaritiam, diem habet continuum. Unde supra 15.c. Qui odit munera, vivet. Is. 33.c. Qui habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis id est in splendoribus Sanctorum, qui ardent in amore Dei ? Qui ambulat in iustitia et loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere, ideo consilium Ietro est, ut qui odiunt avaritiam, eligantur in Iudices aliorum Ex. 18.d. Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam. Avaritia enim radix est omnium malorum. 1Tim. 6.b. Et maxime in Prelatis reprobanda. Eccl. 10.a. Avaro nihil est scelestius.
marg.| {z} Hominem qui calumniatur anime ] id est vite alterius querens.
marg.| {a} Sanguinem ] eius effundere, vel victum, sive laborem auferre quod est sanguinem effundere sive vita privare.
marg.| {b} Si usque ad lacum ] inferni.
marg.| {c} Fugerit a Deo ] {d}   Nemo sustinet ] id est nemo sublevabit eum a lacu illo, quia in inferno nulla est redemptio Eccl. 34.d. Panis egentium vita pauperum est, qui defraudat illum, homo sanguinis est et qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
marg.| Vel sic.
marg.| {z} Hominem qui calumniatur anime ] id   est vite alterius.
marg.| {a} Sanguinem eius ] querens effundere.
marg.| {b} Si usque ad lacum ] desperationis.
marg.| {c} Fugerit ] sicut Caïn per necem fratris.
marg.| {d} Nemo sustinet ] id est sustinere potest eum, quia talis nihil veretur et seipsum contemnit. Unde supra 18.a. Impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit.
marg.| {e} Qui ambulat simpliciter ] id est sine duplicitate, idem habens in corde, ore et opere. Vel simpliciter id est simplici intentione, non fucata partim ad mundum, partim ad Deum.
marg.| {f} Salvus erit ] Und  e supra 10.b. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Mt. 6.c. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit id est si intentio tua unica fuerit, non divisa, tota operum congeries bona erit.
marg.| {g} Qui perversis graditur viis ] numquam revertens.
marg.| {h} Concidet semel ] id est corpore et anima cadet, a quo casu non adiiciet, ut resurgat. Perverse vie sunt tres, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vite. Io. 2.c. Que pervertunt ambulantes et avertunt a Deo. Is. 28.c. Vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur. Vadant cogitando, cadant consentiendo, conterantur operando, illaqueentur per consuetudinem, capiantur in morte.
marg.| {3. 62ra} {a} Qui operatur ] etc. ad litteram, excolendo eam modo et tempore debito.
marg.| {b} Satiabitur panibus ] id est abundabit fructibus eius.
marg.| {c} Qui sectatur ] hoc contra pigrum, de quo satis dictum est sup. 6.
Numérotation du verset Prv. 28,mystice 
marg.| . Terra cuiuslibet est caro propria, que sarculo discipline excoli debet, vel ipsa anima, que vomere lectionis, orationis et meditationis excolitur, que licet modica sit : fructum tamen facit multiplicem, scilicet tricesimum, sexagesimum, centesimum. Vel Ecclesia tua tibi commissa terra tua est, que aratro doctrine verbi et exempli excolenda est. Et qui hanc terram multiplicem operatur, ut debet, satiabitur panibus virtutum in presenti et panibus glorie in futuro.
marg.| {c} Qui ] vero sectatur otium, quolibet predictorum modorum.
marg.| {d} Replebitur egestate ] eterna. De hoc dicitur Eccl. 20.d. Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum et qui operatur iustitiam exaltabitur. De hac materia plenius invenies sup. 12.b. ibi : qui operatur terram suam, satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium, stultissimus est. Et 20.a. ibi : Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate ; et non dabitur illi.
marg.| {e} Vir fidelis ]  a f ide, vel fidelitate Domino suo servata, querendo iura eius, conservando, dispensando.
marg.| {f} Multum laudabitur ] non solum auctoritate laudantis id est Dei. Mt. 25.b. Euge serve bone et fidelis sed etiam multitudine laudantium. Eccl. 44.a. Laudemus viros gloriosos. Et infra eod. c. Sapientiam ipsorum narrant populi et laudem eorum nuntiat Ecclesia. Item fidelis est, qui mundum et ea que mundi sunt, contemnit : Nam Sancti per fidem vicerunt regna. Hbr. 11.f. Et hec est victoria, que vincit mundum fides nostra, 1Io. 5. Vir fidelis hoc modo id est mundum fide viriliter vincent, multum laudabitur, quasi miracula faciens in vita sua. Eccl. 31.b. Beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunie thesauris, quis est hic et laudabimus eum, fecit enim mirabilia in vita sua.
marg.| {g} Qui autem festinat ditari ] divitiis transitoriis et caducis, vel scientia inflativa, vel laude humana.
marg.| {h} Non erit innocens ] quia aut facit miserum iniuste acquirendo, aut relinquit miserum male retinendo, aut ipsemet miser efficitur amittendo. Innocens autem est, qui nec facit, nec relinquit miserum, ut dicit Augustinus Eccl. 11.b. Fili, ne in multis sint actus tui et si dives fueris, non eris immunis a peccato. Beda : qui augere opes ambit, peccatum negligit et more avium cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit, cum quelibet bona mundi desiderat, que de futuro damna patiatur, ignorat. Idem dicit Gregorius in moral. De hac materia invenies sup. 13.b. ibi : Substantia festinata minuetur et 20.c. ibi : Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
marg.| {i} Qui cognoscit ] etc. quia hoc est personam accipere, De quo satis dictum est sup. 18.a. ibi : Accipere personam impii in iudicio non est bonum. De hac materia habes concordantias. Ex. 23.a. Lv. 19.c. Dt. 1.c. et 10.d. 2 Par. 19.c. Iob. 32.d. et 34.b. ubi Gregorius sic definit. Accipere personam est hominem, non quia homo, sed propter ea, que circa ipsum sunt honorare. Sap. 6.b. Eccl. 20.c. 45.d. 42.a. Is. 22.a. Mt. 22.b. Lc. 20.d. Rm. 2.b. Gal. 2.b. Eph. 6.b. Coloss. 3.d. Act. 10.e. Iac. 2.a. et 1Pt. 1.c.
marg.| {l} Iste et pro ] etc. id est pro parvo pretio.
marg.| {3. 62rb} {m} Deserit veritatem ] vite, iustitie et doctrine. Ez. 13.d. Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis. Ideo clamat Ps. 11. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit Sanctus, quoniam diminute sunt veritates a filiis hominum.
Numérotation du verset Prv. 28,moraliter 
marg.| {i} Qui cognoscit ] etc. id est qui iudicat aliquem in Ecclesia promovendum, quia pulcher, vel quia magnus, vel quia nobilis, vel quia consanguineus, aut nepos eius sit.
marg.| {k} Non bene facit ] sicut famulus, qui magistro suo edificanti turrim altissimam et petenti lapides quadratos et grandes et cedros altas sive excelsas, porrigit festucas, aut fabas. Sicut factum est in edificatione turris Babel. Gn. 11.
marg.| {n} Vir qui festinat ditari ] pecunia, vel scientia, vel fama.
marg.| {o} Et aliis invidet ] qui iam divites sunt, nam tales frequenter invident. Vel sic. Et aliis invidet id est ex invidia pecuniam, vel scientiam abscondit, contra illud, Sap. 7.b. Sine fictione didici et sine invidia communicabo et honestatem illius non abscondam.
marg.| {p} Ignorat quod egestas ] eterna superveniat ei id est a Deo desuper veniat iusta retributione. Ideo dicit Eccl. 9.c. Non zeles gloriam et opes peccatoris, non enim scis, que futura sit illius subversio.
marg.| {q} Qui corripit hominem ] re et nomine id est rationale.
marg.| {r} Gratiam ] etc. id est adulator, quamvis enim in principio parum moveatur aliquis contra eum qui corripit eum ; tamen postea transacto motu furoris diliget correptorem, si rationalis est sup. 24.c. Qui dicunt impio, iustus es, maledicent eis populi et detestabuntur eos Tribus ; qui arguunt eum et laudabuntur, super eos veniet benedictio Eccl. 22.d. Ad amicum etsi produxeris gladium non desperes, est enim regressus ad amicum. Item sup. 27.a. Melior est manifesta correctio, quam amor absconditus. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula.
marg.| {s} Qui subtrahit ] etc. iurando, vel necessaria negando.
marg.| {t} Et dicit ] etc. sicut Iudei, qui de consilio Sacerdotum vovebant omnia sua Deo, ponentes ea in corbonam, ut sic possent negare parentibus necessaria, dicentes : Munus quodcumque est ex me, tibi proderit. Mt. 15. et Ex. 20.b. Honora patrem tuum et matrem tuam, reverentiam exhibendo, necessaria ministrando. Eccl. 3.c. Quam male fame est, qui reliquit patrem et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.
marg.| {u} Qui se iactat ] de benefactis, vel benedictis.
marg.| {x} Et dilatat ] extollendo se, vel possessiones multiplicando.
marg.| {y} Iurgia concitat ] De hoc sup. 13.b. ibi : Inter superbos semper iurgia sunt. Item sup. 27.a. Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua, quia omnis laus in proprio ore sordescit.
marg.| {z} Qui vero sperat in Domino, salvabitur ] in presenti a malo culpe per gratiam et in futuro per gloriam ab omni corruptione, quando ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei. Rm. 8.d. Quando hoc corruptibile induet corruptionem, 1Cor. 16.g.
marg.| {a} Qui confidit in corde suo ] id est in sensu suo.
marg.| {b} Stultus est ] nec est maior stultitia, quam quod homo sibi sapiens videatur, sup. 26.b. Vidisti hominem sibi sapientem videri, magis illo spem habebit insipiens. De hoc sup. 3.a. ibi : Ne sis sapiens apud temetipsum. Is. 5.e. Ve qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes. 1Cor. 3.c. Si quis inter vos videtur esse sapiens in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
marg.| {c} Qui autem graditur sapienter ] gressibus affectuum et operum.
marg.| {d} Ipse laudabitur ]  a D omino. Euge serve bone et fidelis etc. Mt. 25.b.
marg.| {e} Qui dat pauperi ] illud quo indiget, sive victum, sive vestitum corporalem, vel spiritualem.
marg.| {f} Non indigebit ] neque hic neque in futuro. Pietas enim valet ad omnia promissionem habens vite, que nunc est et future 1Tim. 4.c. Eo enim ipso quod propria bona, sive temporalia, sive spiritualia bene expenduntur, multiplicantur a Domino, sup. 11.d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt. Ibi invenies plenius de hoc, Tb. 4.b. Quomodo potueris, esto misericors, si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si exiguum tibi fuerit, etiam illud exiguum libenter impartiri stude ; premium enim bonum tibi thesaurizas in diem necessitatis.
marg.| {g} Qui despicit deprecantem ] pauperem, nolens misereri.
marg.| {h} Sustinebit penuriam ] omnis boni sine fine, sup. de hoc 21.b. ibi : qui obturat aurem suam ad clamorem pauperum, ipse clamabit et non exaudietur.
marg.| {i} Cum surrexerint impii ] contra iustos persequendo eos.
marg.| {k} Abscondentur homines ] id est iusti nature humane ordinem bene vivendo servantes. Simile Iob. 33.d. Respicies hominis iustitiam et dices peccavi id est respicies illos, qui naturam humane creationis integram non peccando custodiunt et cognosces te peccando iumentis assimilatum. De hoc dicitur, Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.
marg.| {3. 62va} {a} Cum illi ] scilicet, impii.
marg.| {b} Perierint ] merito persecutionis sue, vel Dei misericordia, ab impietate ad impietatem conversi.
marg.| {c} Multiplicabuntur iusti ] idem, quos prius dixit homines, quia uno homine impio flagellato, alii perterriti convertentur et sic de numero impiorum multiplicabitur numerus iustorum. Hoc est quod dictum est sup. 19.d. et 21.b. Pestilente flagellato sapientior erit parvulus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_28)

Notes :