Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Dt. 17,1 

Non immolabis Domino Deo tuo
bovem
et ovem
in quo est macula
aut quippiam vitii quia abominatio est Domino Deo tuo1
1 Domino Deo tuo] Domini Dei tui Weber
Numérotation du verset Dt. 17,2 

cumque2 reperti fuerint apud te intra
2 cumque] cum Weber
unam portarum tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur
pactum illius
Numérotation du verset Dt. 17,3 

ut vadant
et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam celi que non precepi
Numérotation du verset Dt. 17,4 

et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter
et verum esse repereris et abominatio facta est in Israel
Numérotation du verset Dt. 17,5 

educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tue
et lapidibus3
3 et lapidibus Weber ] eta pidibus cacographie Rusch
obruentur
Numérotation du verset Dt. 17,6 

in ore duorum aut trium testium peribit
qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
Numérotation du verset Dt. 17,7 

manus testium
prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur
ut auferas malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 17,8 

si difficile
et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris4 inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas
4 prospexeris] perspexeris Weber
videris verba variari
surge et ascende
ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 17,9 

veniesque ad sacerdotes levitici generis
et ad iudicem
qui fuerit illo tempore queresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem
Numérotation du verset Dt. 17,10 

et facies
quodcumque dixerint qui presunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te
Numérotation du verset Dt. 17,11 

iuxta legem eius sequerisque5 sententiam eorum nec declinabis ad dexteram neque6 ad sinistram
5 sequerisque] sequeris Weber |
6 neque] vel Weber |
Numérotation du verset Dt. 17,12 

qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum
de medio7 Israel
7 medio] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 17,13 

cunctusque populus audiens
timebit ut nullus deinceps intumescat superbia
Numérotation du verset Dt. 17,14 

cum ingressus fueris terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem
sicut habent omnes per circuitum nationes
Numérotation du verset Dt. 17,15 

eum
constitues quem Dominus Deus tuus
elegerit
de numero fratrum tuorum
non poteris
alterius gentis hominem regem facere
qui non sit frater tuus
Numérotation du verset Dt. 17,16 

cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos
nec reducet
populum
in Egyptum
equitatus numero sublevatus
presertim cum Dominus preceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini
Numérotation du verset Dt. 17,17 

non habebit
uxores plurimas
que alliciant8 animum eius
8 alliciant] illiciant Weber
neque argenti et auri
immensa pondera
Numérotation du verset Dt. 17,18 

postquam autem sederit
in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius
in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus levitice tribus
Numérotation du verset Dt. 17,19 

et habebit secum legetque illud omnibus diebus vite sue
ut discat timere Dominum Deum suum
et custodire verba et cerimonias eius que in9 lege precepta sunt
9 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 17,20 

nec elevetur cor eius
in superbiam
super fratres suos
neque declinet in partem dexteram vel sinistram
ut longo tempore regnet ipse et filius10 eius
10 filius] filii Weber
super Israel.

Capitulum 17

Numérotation du verset Dt. 17,1 
marg.| {y} Non immolabis] Lv. 22.c. Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus, quam de ovibus, immaculatum offeret.
marg.| {z} Bovem] Bos est fortis in opere : Ovis est simplex intentio : Macula in ove est fatuitas in simplicitate : Macula in bove, prava intentio in opere. Unde Dominus dicit Apostolis : Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes, etc. {a}   Cumque reperti fuerint] Hucusque Moyses hortatus est populum ad bonum, et dehortatus a malo, hic comminationem subdit non obedientibus, et perversoribus aliorum : Et hic intendit prohibere errorem, et idololatriam, que Dominus magis detestatur : quia fidem destruunt, que est fundamentum omnis boni : Neque enim est maius scelus, quam honorem Creatoris impendere creature.
marg.| {b} Pactum] id est legem.
marg.| {c} Vadant] recedentes a Deo.
marg.| {d} Non precepit] immo prohibuit : Ex. 20.a. In primo mandato : Non habebis Deos alienos.
marg.| {e} Inquisieris] GLOSSA nihil indiscrete agens.
marg.| {f} Ad portas civitatis] GLOSSA ubi celebrantur iudicia, ne sine iudicio quis damnetur.
marg.| {1. 162ra} a In ore duorum] etc. Hoc dicit, ne passim, sed cum discretione procedatur ad iudicium mortis, in quo compescitur malitia invidorum.
marg.| {b} Testium] GLOSSA attestatione scilicet legis, Prophetarum, et Evangelii, secundum illud verbum Io. 5. quod locutus sum, ipse iudicabit eum in novissimo die. In titulo quoque crucis tres lingue testantur Christum esse rege Iudeorum. Io. 19.b. Hebrea, Greca, et Latina.
marg.| {c} Peribit] etc. Sic fiet in extremo iudicio : quia sub testimonium trium peribit omnis malus, et salvabitur omnis bonus, scilicet Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Unde Ioa. 3.b. Tres sunt, qui testimonium perhibent in celo, etc. Item sub testimonio duorum, scilicet testamentorum, ut inter medium montium, pertranseant aque iudicii. Et de his testimoniis dicitur illud Ps. 118. Mirabilia testimonia, etc. Sic Predicator quoscumque interficit peccatores, debet interficere sub testimonio trium, id est sub testimonio cordis, oris, et operis. Cordis, quoad scientiam Scripturarum. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas in quibus putatis vitam eternam habere, et ille sunt, que testimonium perhibent de me. Oris quoad eloquentiam, quam etiam debet habere Predicator. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis, etc. Operis, quoad vitam bonam, sine qua non debet esse Predicator. Io. 5.f. Ipsa opera, que ego facio, testimonium perhibent de me, quia pater me misit.
marg.| {d} Nemo] etc. GLOSSA Unius testimonium nec legibus, nec canonibus suscipitur. Unde Dominus, Io. 5.e. Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum ; alius autem est, qui perhibet testimonium de me, scilicet Pater.
marg.| {e} Si difficile] etc. GLOSSA hoc quoque in Ecclesia servandum est. Quid facturi sunt Iudices, quos statui in portis civitatis precepit, iam determinavit, sed quoniam quandoque causa ardua, et difficilis erat, et ultra vires, et sapientiam Iudicis, docet, quid tunc faciendum sit, dicens : Si contingeret, Iudices illos super aliquo dubitare, ut accederent ad summum Sacerdotem : et quod ille iudicaret, fieret : et si quis eius sententie non obediret, interficeretur. Ex hoc loco inolevit consuetudo appellandi ad summum Pontificem. Et de Ex. 18.d. similiter. Unde et Paulus appellavit Cesarem : Act. 25.c. De his Iudicibus dicit IOSEPHUS, quod septem eligebantur in singulis civitatibus virtute, et iustitie studio excepti : cuilibet dabantur duo ministri de genere Levitarum. Et recte assignat Ioseph. virtutem, et iustitiam Iudicibus : nam virtute excluditur personarum acceptio, iustitia fit iudicii executio.
marg.| {f} Inter sanguinem, et sanguinem] id est peccatum, et peccatum, Vel sanguinem, id est causam sanguinis.
marg.| {g} Variari] pre ambiguitate.
marg.| {h} Surge] etc. GLOSSA nota : appellandi tribuit facultatem.
marg.| {i} Ad Sacerdotes] Sic dubitatio fidei ad Sacerdotes referenda est.
marg.| {k} Levitici generis] GLOSSA legitimos scilicet.
marg.| {l} Et ad Iudicem] GLOSSA Pontificem.
marg.| {m} Queresque] scilicet iudicium.
marg.| {n} Indicabunt] GLOSSA in partem non declinantes.
marg.| {o} Facies] obediendo. Obedite Prepositis vestris, Hbr. ult. c.
marg.| {p} Sententiam eorum] quasi ducem tuum.
marg.| {q} Ad dexteram] per superbiam contemnendo.
marg.| {r} Vel ad sinistram] per pusillanimitatem dimittendo.
marg.| {s} Auferes malum] GLOSSA, exemplum mali.
marg.| {t} Audiens] sententiam, scilicet.
marg.| {u} Deinceps] scilicet illo punito.
marg.| {x} Terram] promissionis.
marg.| {y} Dixeris] tu ; non ego {1. 162rb}.
marg.| {z} Regem] GLOSSA non Deum, sed hominem. Nota quod in hac parte capituli agit Moyses de rege faciendo post ingressum in terram promissionis, non precipiens, ut fieret, sed permittens : Addens tamen, quod si facerent regem, non alienigenam sed contribulem eligerent : qui sine consilio Sacerdotis, sive Pontificis, et seniorum nihil ordinaret : et in otio semper Deuteronomium legeret : uxores sibi non multiplicaret, ne averterent eum a recto : Item equos, et opum pondera non multiplicaret, ne potentior factus seviret in subditos : terminos terre proprie, vel aliene non mutaret.
marg.| {a} Constitues ] etc. Glossa permittit, non committit.
marg.| {b} Elegerit] aliquo indicio, ut Saulem. 1Rg. 11.d.
marg.| {c} Non poteris] id est non debebis.
marg.| {d} Frater] cognatione, vel frater caritate. Et est argumentum, quod qui extra caritatem est, scienter eligendus non est. Ez. 44.b. Sufficiat vobis omnia scelera vestra domus Israel, eo quod inducitis filios alienos, et incircumcisos corde, et incircumcisos carne. Hoc faciunt isti, qui pueros faciunt Prelatos, qui nec scientiam habent, nec etiam loqui sciunt.
marg.| {e} Nec reducet] GLOSSA exemplo, dominatione, persuasione.
marg.| {f} Populum] GLOSSA varium, et mutabile.
marg.| {g} In Egyptum] Ad litteram ad querendum equos, quia ibi abundant. Unde Is. 31.a. Ve, qui descenditis in Egyptum, etc. Ad litteram enim prohibet multiplicari ea, que abundant in Egypto, ne occasione illorum vellent redire illuc.
marg.| {h} Non habebit] Ad litteram Regibus Israel prohibet habere plurimas uxores, maxime alienigenas, quarum instinctu de facili traherentur ad idololatriam, sicut Salomon 3Rg. 11.a. Plures vero indigenas permissum est habere propter prolem ad cultum Dei procreandam. Unde David plures habuit, nec tamen preceptum preteriit. 1Rg. 25.g. Numquam igitur licitum fuit habere plures uxores. Unde Gn. 1. ubi matrimonium institutum est, dicitur : Propter hoc adherebit homo uxori sue, non dicit uxoribus : Item. Erunt duo in carne una, non dicit plures. Sed quod illicitum erat, ex dispensatione factum est licitum quibusdam, ut Abraham, Isaac, et aliis, quibusdam autem numquam fuit, quia numquam cum eis fuit dispensatum. Unde Lamech de bigamia reprehenditur. Gn. 4.
Numérotation du verset Dt. 17,mystice 
marg.| Mystice autem hic tria prohibet : In equis superbiam, in opibus avaritiam, in uxoribus luxuriam, de primo, et secundo dicitur Amos 6.a. Ve, qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samarie, etc. De tertio dicitur. Sir. 19.a. Vinum, et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes. Item Sir. 47.c. Inclinasti femora tua mulieribus ; et posuisti maculam in gloria tua.
marg.| {i} Plurimas] GLOSSA dicit, et si plures, supple, indigenas. In hoc moraliter prohibentur plures prebende, sed quilibet sibi Papa est, ut sine omni dispensatione audeat plures retinere.
marg.| {k} Pondera] GLOSSA ultra mensuram necessitatis.
marg.| {l} In solio] GLOSSA quies, gravitas, maturitas Regum est.
marg.| {m} Sacerdotibus] non quibuslibet, sed bonis. Unde GLOSSA ubi nihil fuscatum est, nihil corruptum. Sed hodie magis accipitur exemplum a malis, quam a bonis, sed hoc satis misera res est. Unde Seneca. Nihil perniciosius, quam quod vivitur ad exemplum. Ideo dicit Dominus Mt. 23.a. Super cathedram Moysi, etc.
marg.| {n} Legetque illud omnibus] GLOSSA Nota, quanta assiduitate {1. 162va} legere debent Sacerdotes, cum assidue legant reges. a   Discat] GLOSSA legendo.   [Timere] GLOSSA casto timore.
marg.| {c} Declinet] GLOSSA amicitia, vel odio, vel qualibet occasione, sed regat in virga ferrea.
marg.| {d} Regnet] GLOSSA corporaliter, et spiritualiter.
marg.| {e} Et filius] carne, vel imitatione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_17)

Notes :