Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Dt. 12,1 

Hec sunt precepta atque iudicia que facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideatis1 eam cunctis diebus quibus super humum gradieris2.
1 possideatis] possideas Weber |
2 gradieris Rusch (Erfurt Graz)] gradiers . cacogr. Rusch (facsim.) |
Numérotation du verset Dt. 12,2 

Subvertite omnia loca in quibus
coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum
Numérotation du verset Dt. 12,3 

dissipate aras earum et confringite statuas
lucos igne comburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis
Numérotation du verset Dt. 12,4 

non facietis ita Domino Deo vestro
Numérotation du verset Dt. 12,5 

sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis
Numérotation du verset Dt. 12,6 

et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium
Numérotation du verset Dt. 12,7 

et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac letabimini in cunctis ad que miseritis manum vos et domus vestre in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset Dt. 12,8 

non facietis ibi que nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur
Numérotation du verset Dt. 12,9 

neque enim usque in presens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 12,10 

transibitis Iordanem et habitabitis in terra3 quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
3 terra] terram Weber
Numérotation du verset Dt. 12,11 

in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia que precipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid precipuum est4 muneribus que vovistis Domino
4 est] + in Weber
Numérotation du verset Dt. 12,12 

ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos et5 filii ac filie vestre famuli et famule vestre6 atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos
5 et] om. Weber |
6 vestre] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,13 

cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
Numérotation du verset Dt. 12,14 

sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeras7 hostias et facies quecumque precipio tibi
7 offeras] offeres Weber
Numérotation du verset Dt. 12,15 

sin autem comedere volueris et te esus carnium delectaverit8 occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive immundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes
8 delectaverit] delectarit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,16 

absque esu dumtaxat sanguinis quem9 super terram quasi aquam effundes
9 quem] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 12,17 

non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti
et vini
et olei
tui primogenita armentorum et pecorum et omnia que voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum
Numérotation du verset Dt. 12,18 

sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco
quem elegerit Dominus Deus tuus
tu et filius tuus ac filia servus ac10 famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et letaberis
10 ac] et Weber
et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad que extenderis manum tuam.
Numérotation du verset Dt. 12,19 

Cave ne derelinquas Leviten11 in12 omni tempore quo versaris in terra
11 Leviten Weber ] Levitê Rusch |
12 in] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,20 

quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua
Numérotation du verset Dt. 12,21 

locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus que habueris sicut precepit13 tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet
13 precepit] precepi Weber
Numérotation du verset Dt. 12,22 

sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et immundus in commune vescentur
Numérotation du verset Dt. 12,23 

hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
Numérotation du verset Dt. 12,24 

sed super terram funde14 quasi aquam
14 funde] fundes Weber
Numérotation du verset Dt. 12,25 

ut bene sit tibi15 et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini Dei tui16
15 bene - sit tibi] inv. Weber |
16 Dei tui] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,26 

que autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 12,27 

et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris
Numérotation du verset Dt. 12,28 

observa et audi omnia que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 12,29 

quando disperdiderit17 Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum
17 disperdiderit] disperderit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,30 

cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subverse et requiras cerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes iste deos suos ita et ego colam
Numérotation du verset Dt. 12,31 

non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et comburentes igni18
18 igni] igne Weber
Numérotation du verset Dt. 12,32 

quod precipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas.

Capitulum 12

Numérotation du verset Dt. 12,1 
marg.| Hec sunt precepta] Repetitio promissorum est supra, septimo <capitulo>.
marg.| {l} Omnia loca] id est Phana, et idola, que coluntur in locis.
marg.| {m} Et subter omne lignum] In umbra cuius colebant idola, Ier. 2.d. Sub omni ligno frondoso prosternebaris meretrix.
marg.| {n} Confringite] GLOSSA ut non remaneat memoria.
marg.| {o} Disperdite nomina eorum] Is. 14.e. Perdam nomen Babylonis, etc.
marg.| {p} Sed ad locum] etc. quasi dicat non ita sacrificabis Domino in diversis locis ; sed in uno loco tantum tibi a Domino assignato.
marg.| {q} Nomen suum ibi] id est in quo sit templum ad invocandum nomen eius.
marg.| {r} Et habiter in eo] id est in suis servitoribus.
marg.| {s} Offeretis in illo loco] Argumentum est, quod Ecclesie parochiali debemus facere oblationes nostras, et decimas reddere. Nm. 18.c. Filiis Levi dedi {1. 159rb} omnes decimas. Ex. 22.d. Decimas, et primitias non tardabitis offerre.
marg.| {t} Et primitias manuum] etc. Monet AUGUSTINUS questionem, quomodo precipitur filiis Israel, ut hec comedant in loco sancto tantum, cum decime Levitarum sint, et primitie, et primogenita Sacerdotum. Videntur enim fraudari iure suo Sacerdotes, et Levite ; Nec solvit AUGUSTINUS de prima, et secunda, et tertia decima. Notandum ergo, quod filii Israel singulis annis de omnibus bonis suis separabit decimas ad opus Levitarum ; primitias vero, et primogenita, ad opus Sacerdotum : postea iterum decimabant novem partes residuas, et hec erat secunda decima, et de hac agitur hic. Conveniebant enim homines de singulis civitatibus in Hierusalem ter in anno scilicet in Pascha, Pentecoste, et Scenopegia ferentes secum secundas decimas, secundas primitias, et secunda primogenita, que apud se reservabant, et inde epulabantur coram Domino cum Levita suo. De tertio etiam in tertium annum separabant tertias decimas, et tertias primitias, et tertia primogenita apud se reservantes, et hec expendebant in duobus annis mediis, in usus pauperum, et peregrinorum. De primas decima habes infr. 14.c. Et de illa dicitur Eccl. 12.a. Desudet Eleemosyna in manu tua, donec invenias. Iustum, cui des, id est illum, cui debes. De secunda agitur hic, et infra 14.d. De tertia dicitur Lc. 6.e. Omni petenti te tribue.
marg.| {u} Comedetis ibi] Argumentum, quod confratrie possunt fieri in Ecclesiis.
marg.| {x} Miseritis manum] laborando, ut in vinea, vel in agro, vel huiusmodi.
marg.| {y} Facimus hodie] id est non adorabitis, unusquisque in loco suo pro voluntate sua, sicut modo.
marg.| {z} Ad requiem] Alia est lex peregrini, alia est civis. Et est hic quasi argumentum, quod peregrini, et laborantes bene possunt comedere bis in 40.
marg.| {a} Absque ullo timore] Ieremie 23.b. In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter.   [Nomen eius in eo] id est templum ad invocandum nomen eius.
marg.| {c} Ad decimas] secundas, scilicet.
marg.| {d} Primitias] secundas, scilicet.
marg.| {a} {1. 159va} Cave, ne offeras] Ad litteram occasionem amputat sacrificandi idolis. Ideo enim precipit in templo, et in altari hostias offerri, ut, ubi est integra religio, ibi congruus exhibeatur cultus.
marg.| {b} Sin autem comedere] quasi dicat dum sacrificatis Domino, non comedetis, nisi in loco, quem elegerit Dominus. Sed si forte vultis facere convivium solemne, et epulari splendide : hoc poteritis facere in urbibus vestris cum Levita vestro : sed non de sacrificiis, sed aliis, scilicet. Et tunc poteritis comedere immundum ad offerendum, ut cecum, claudum, et huiusmodi, hec enim munda erant ad comedendum ; sed immunda ad offerendum. Et hoc est, quod dicit : Si autem etc.
marg.| {c} Iuxta benedictionem] id est secundum facultatem tuam, que dicitur benedictio sinistre.
marg.| {d} Sive] etc. scilicet ad offerendum ; mundum tamen ad comedendum.
marg.| {e} Capream, et cervum] que immunda sunt ad offerendum. Lv. 11.
marg.| {f} Absque] GLOSSA homicidium prohibet. Sanguis pro anima ponitur, quia sedes anime, id est humane vite in sanguine est. De prohibitione esus sanguinis habens. Lv. 17.c. 19.f. Comeditur tamen modo, quia idololatria causa fuit prohibitionis. Unde cessante causa, cessavit effectus.
marg.| {g} Decimam] etc. secundum, sc.
marg.| {h} Extenderis] etc. laborando.
marg.| {i} Cave, ne] Magna est curialitas Domini, ad litteram in hoc. Voluit enim, ut cui sors inter alios non fuerat, alii providerent. Unde Gal. 6.b. Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat in omnibus bonis. 1Cor. 9.b. Qui Evangelium annunciant, de Evangelio debent vivere.
marg.| {k} Procul] etc. Videtur, quod nihil dicat, quia aut loquitur de sanctificato, aut de non sanctificato. Si de sanctificato, illud non poterat comedi, nisi in Hierusalem. Si de non sanctificato ; illud poterat comedi alibi, et si locus non esset procul. Solutio : Quando locus multum distabat a Hierusalem, ne gravarentur multum Iudei, concessum erat eis vendere illa, que debebant comedere coram Domino, et ferre secum pretium in Hierusalem : et inde emere, que volebant, ut dicitur inf. 14.c. Poterant ergo sibi illa retinere pro eodem pretio, quo darent aliis : et comedere {1. 159vb} in oppidis suis, pretio tamen reservato, ut in tempore suo ferrent illud in Hierusalem : et emerent inde, que comederent coram Domino.
marg.| {l} In commune vescentur] in talibus scilicet conviviis.
marg.| {m} Ad quas ingredieris] etc. id est ad quarum possessiones ingrederis.
marg.| {n} Non] etc. ut adores illa, sicut Deum vivum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_12)

Notes :