Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Dt. 21,1 

Quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
hominis cadaver
occisi et ignorabitur1 cedis reus
1 ignorabitur] ignoratur Weber
Numérotation du verset Dt. 21,2 

Egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
Numérotation du verset Dt. 21,3 

et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores
civitatis illius2 tollent vitulam
2 illlius] eius Weber
de armento
que non traxit iugum
nec terram
scidit vomere
Numérotation du verset Dt. 21,4 

et ducent eam
ad vallem asperam
atque saxosam
que numquam arata
est nec sementem recepit et cedent in ea cervices vitule
Numérotation du verset Dt. 21,5 

accedentque sacerdotes filii Levi
quos elegerit Dominus Deus tuus
ut ministrent ei
et benedicant in nomine eius
et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel immundum est iudicetur
Numérotation du verset Dt. 21,6 

et venient3 maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam que in valle percussa est
3 venient] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 21,7 

et dicent manus nostre non effuderunt sanguinem hunc4
4 sanguinem hunc] inv. Weber
nec oculi viderunt
Numérotation du verset Dt. 21,8 

propitius esto populo tuo Israel
quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem
in medio populi tui Israel
et auferetur ab eis reatus sanguinis
Numérotation du verset Dt. 21,9 

tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod precepit Dominus
Numérotation du verset Dt. 21,10 

si egressus fueris ad pugnam
contra inimicos tuos
et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
Numérotation du verset Dt. 21,11 

et videris in numero
captivorum
mulierem pulchram
et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
Numérotation du verset Dt. 21,12 

introduces eam5 in domum tuam
5 eam] om. Weber
que radet cesariem
et circumcidet ungues
Numérotation du verset Dt. 21,13 

et deponet vestem
in qua capta est
sedensque in domo tua flebit
patrem
et matrem suam
uno mense et postea intrabis ad eam
dormiesque cum illa et erit uxor tua
Numérotation du verset Dt. 21,14 

sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
Numérotation du verset Dt. 21,15 

si habuerit homo
uxores duas
unam dilectam
et alteram odiosam
genuerintque ex eo liberos
et fuerit filius odiose primogenitus
Numérotation du verset Dt. 21,16 

volueritque
substantiam
inter filios suos dividere non poterit filium
dilecte
facere primogenitum et preferre filio
odiose
Numérotation du verset Dt. 21,17 

sed filium odiose
agnoscet
primogenitum dabitque ei de his que habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita
Numérotation du verset Dt. 21,18 

si genuerit
homo
filium contumacem et protervum qui non audiat
patris
ac6 matris
6 ac] aut Weber
imperium
et coercitus
obedire contempserit
Numérotation du verset Dt. 21,19 

apprehendent eum
et ducent ad seniores civitatis illius
et ad portam
iudicii
Numérotation du verset Dt. 21,20 

dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit
comesationibus vacat et luxurie atque conviviis
Numérotation du verset Dt. 21,21 

lapidibus
eum obruet populus civitatis
et morietur
ut auferatis
malum
de medio vestri
et universus Israel audiens pertimescat
Numérotation du verset Dt. 21,22 

quando peccaverit homo
quod morte plectendum est
et adiudicatus
morti appensus fuerit in patibulo
Numérotation du verset Dt. 21,23 

non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus
a Deo
est qui pendet
in ligno
et nequaquam contaminabis
terram tuam
quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

Capitulum 21

Numérotation du verset Dt. 21,1 
marg.| {m} {1. 164rb} Quando inventum] etc. In hoc casu docet Moyses, quid faciem dum esset : quando inveniebatur occisus homo in agris, nec certum erat quis occidisset, dicens, quod seniores civitatis propinquioris loco, ubi occisus est inventus, vitulam adducant, et occidant in valle aspera, et saxosa, ponentes manus super vitulam : iurent in presentia Sacerdotum, quod non occiderint eum, nec viderunt occidi : et sic purgabunt se, et civitatem suam.
marg.| {n} Cadaver occisi] Cadaver est corpus sine anima, et dicitur a cadendo. Sic anima sine Deo cadaver est. Cadit enim anima, cum recedit a Deo.
marg.| {o} Viciniorem] invento cadaveri, suspectam habebunt, supple : et ideo seniores civitatis illius suspecte tollant vitulam taliter purgantes, ut hic dicitur.
marg.| {p} Vitulam] <GLOSSA> INTERLINEARIS Christi carnem Iud. 14.d. dicit Samson. Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis problema. Samson, Christus est cuius vitula, id est caro, si non esset arata in Cruce, non intelligeremus problemata, id est obscuritates Prophetarum. Unde in eius morte velum templi scissum est Mt. 27.f.
marg.| {q} Nec oculi] <GLOSSA> INTERLINEARISnon consensimus.
marg.| {r} Sanguinem innocentem] <GLOSSA> INTERLINEARISpenam, scilicet innocentis sanguinis.
marg.| {s} Et auferetur] sic.
marg.| {t} Quod precepit] scilicet supradictam expiationem.
marg.| {u} Non sederit] etc. quasi dicat si volueris eam dimittere, eo quod non placeat tibi, dimitte eam liberam : quod tamen non poterat, nisi cum libello repudii, de quo inf. dicitur 24. Et est arg. hic, quod qui corrumpit ancillam, tenetur dimittere eam liberam. Similiter, qui ledit servum enormiter, tenetur dimittere Ex. 21.c. Qui percusserit servum suum, vel ancillam, et mortui fuerint in manibus eius, crimine reus erit.
marg.| {x} Quia humiliasti eam] Argumentum quod lex non prohibet castitatem, cum etiam hoc de licita defloratione dicat ; erat tamen maledicta sterilis in lege. Verum est sterilis, que dabat operam operi carnali. Sed si queris, ubi invenitur, quod maledicta sit sterilis in lege ? Responsio. Nusquam expresse, sed a lege extorquetur per multa argumenta media. Ex. 23.d. Non erit infecunda, et sterilis in terra tua : et ita contra legem erat esse sterilem. Sed qui faciebat contra legem, maledictus erat. Unde inf. 27.d. Maledictus, qui non permanserit in omnibus sermonibus istis. Et ita a primo maledicta erat sterilis in lege, maledictione pene, scilicet non culpe.
marg.| {y} Si habuerit homo uxores duas] ex dispensatione, ut Moyses, vel de facto, ut Lamech. Et agitur hic de conservatione iuris primogeniture, ne amore, vel odio primogenitus defraudetur. Et secundum hoc videtur, quod {1. 164va} secundum legem licitum erat habere plures uxores : quod etiam probatur ex eo, quod sup. 17.d. prohibetur Rex ducere plurimas uxores : etsi non plures, ut dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Unde et Moyses, et David, et Salomon leguntur plures habuisse. Sed si hoc, quomodo hodie Iudei tantum unam habent uxorem ? Responsio. Numquam fuit licitum habere plures uxores simpliciter, nisi cum dispensatio interveniebat ex causa, scilicet propter populum in cultu Domini multiplicandum ; modo autem cessante causa, cessare debuit illa dispensatio : et dicunt, quod cessavit a tempore Iude Machabei.
marg.| {a} Dabitque ei] GLOSSA Alii dabit, ut vivat, non ut abundet.
marg.| {b} Duplicia] Tale enim erat ius primogeniture, quod in ferculis, et in divisione terre recipiebat duplicem portionem. Habebat etiam vestem specialem : qua festivis diebus utebatur, in qua etiam benedicebatur a patre in morte ipsius, et erat Dominus fratrum suorum, benedicebatque in conviviis. Sed numquid peccant, qui hoc hodie non observant ? Videtur, quod sic, quia dicit GLOSSA hic, hoc ad litteram faciendum est, ne sequatur quis motum animi sui, vel amorem, vel odium. Sed verum dicunt ad hoc, quod ubi est consuetudo huic legi consona, peccant qui contrarium faciunt ; ubi vero consuetudo contraria est, non peccant : quia consuetudo derogat legi. Unde AUGUSTINUS super Gn. 29. Obiiciuntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos erat, peccatum non erat.
marg.| {c} Contumacem] id est non obedientem parentibus.
marg.| {d} Qui non audiat] Bene dicit, qui non audiat, quia admonitio debet precedere vindictam. Ex. 7.c. Dominus Deus Hebreorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad presens audire noluisti : et postea vindicta per plagas.
marg.| {e} Coercitus] <GLOSSA> INTERLINEARIS sepe admonitus. Unde patet, quod pater tam carnalis, quam spiritualis tenetur corrigere filios suos. Unde 1Rg. 3.c. legitur de Heli : Eo quod noverat filios suos indigne agere, et non corripuit eos, ablatum est a domo eius Sacerdotium. Ubi dicit GREGORIUS Heli quantum in se bonus fuit, sed filios non corripuit, et ideo fractis cervicibus expiravit.
marg.| {f} Comessationibus] quod grave est peccatum. Unde Lc. 21.f. Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vite : et superveniat in vos repentina illa dies, scilicet mortis, vel iudicii. Item eodem 15.c. de filio prodigo legitur, qui vivendo luxuriose consumpserat totam substantiam suam.
marg.| {g} Ut auferatis] sic
marg.| {h} Malum] <GLOSSA> INTERLINEARIS peccatum.
marg.| {i} De medio] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS ne alios exemplo corrumpat.
marg.| {k} Pertimescat] Prv. 19.d. Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.
marg.| {l} Quod morte] <GLOSSA> INTERLINEARIS scilicet mortale crimen.
marg.| {m} Sepelietur] Hoc ad litteram servabatur. Unde et Dominus eadem die suspensionis sue depositus est de Cruce. Ergo hodie, cum istud sit plenum pietate, debet observari. Que enim pietate plena sunt, ad litteram servanda sunt, ut dicit GLOSSA super Lv. 23. Male ergo facit Ecclesia, que sustinet suspensos tamdiu in patibulo remanere. Item secundum hoc videtur, quod lex Christi gravior fit, quam lex Moysi. Solutio : Hoc tunc fuit sic institutum, sed crescente malitia hominum, fuit pena aggravata. Unde et 2Rg. 21.b. legitur, quod Gabaonite suspenderunt duos filios Respha, et quinque filios Michol, qui diu suspensi permanserunt. Item Ex. 22.a. dicitur, {1. 164vb} quod pro furto, si res existat, debet fieri restitutio in duplum. Si non existat, in quadruplum. Hoc tunc fuit statutum : tamen Salomon postea aggravavit penam, propter malitiam hominum, que creverat. Unde Prv. 6.d. dicitur. Cum quis furatur, ut esurientem impleat animam, deprehensus reddet septuplum, et omnem substantiam domus sue tradet, et liberabit se. Ad id autem, quod dicit quod est pietate plenum, et ideo observandum. Verum est, nisi esset in contrarium dispensatum, vel in melius immutatum. Circa enim moralia discipline poterat fieri immutatio, et dispensatio ; sed non circa moralia nature. Quod Dominus ostendit Mt. 10.a. ubi dixit. In viam Gentium ne abieritis : ipse tamen postea ivit, et multos convertit, et Discipulos misit. Mc. ult. d. “Predicate Evangelium omni creature” etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_21)

Notes :