Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Dt. 4,1 

Et nunc Israel audi precepta et iudicia que ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 4,2 

non addetis
ad verbum
quod vobis loquor nec1 auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri que ego precipio vobis
1 nec] neque Weber
Numérotation du verset Dt. 4,3 

oculi vestri viderunt omnia que fecit Dominus contra Beelphegor
quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri
Numérotation du verset Dt. 4,4 

vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis
universi usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 4,5 

scitis quia2 docuerim vos precepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis
2 quia] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 4,6 

et observabitis et implebitis opere hec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa precepta hec dicant en populus sapiens et intelligens gens magna
Numérotation du verset Dt. 4,7 

nec est alia natio tam grandis que habeat deos appropinquantes
sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris
Numérotation du verset Dt. 4,8 

que est enim alia gens sic inclita ut habeat cerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros
Numérotation du verset Dt. 4,9 

custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum que viderunt
oculi tui et ne excidant3 de corde tuo cunctis diebus vite tue docebis ea filios ac nepotes tuos
3 excidant] excedant Weber
Numérotation du verset Dt. 4,10 

diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceatque4 filios suos
4 doceatque] doceantque Weber
Numérotation du verset Dt. 4,11 

et accessistis ad radices montis qui ardebat
usque ad celum
erantque in eo tenebre et5 nubes et caligo
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,12 

locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
Numérotation du verset Dt. 4,13 

et ostendit vobis pactum suum quod precepit ut faceretis et decem verba que scripsit in duabus tabulis lapideis
Numérotation du verset Dt. 4,14 

mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cerimonias et iudicia que facere deberetis in terra quam possessuri estis.
Numérotation du verset Dt. 4,15 

Custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 4,16 

ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem
masculi vel femine
Numérotation du verset Dt. 4,17 

similitudinem omnium iumentorum
que sunt super terram vel avium sub celo volantium
Numérotation du verset Dt. 4,18 

atque reptilium que moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis
Numérotation du verset Dt. 4,19 

ne forte oculis elevatis
ad celum videas solem et lunam et omnia astra celi et errore deceptus adores ea et colas que creavit
Dominus Deus tuus in ministerium
cunctis gentibus que sub celo sunt
Numérotation du verset Dt. 4,20 

vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Egypti ut haberet populum hereditarium sicut est in presenti die
Numérotation du verset Dt. 4,21 

iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 4,22 

ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam
Numérotation du verset Dt. 4,23 

cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum que facere6
6 facere] fieri Weber
Dominus prohibuit
Numérotation du verset Dt. 4,24 

quia Dominus Deus tuus ignis consumens
est Deus emulator
Numérotation du verset Dt. 4,25 

si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis
Numérotation du verset Dt. 4,26 

testes invoco hodie celum
et terram
cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
Numérotation du verset Dt. 4,27 

atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 4,28 

ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur
Numérotation du verset Dt. 4,29 

cumque quesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quesieris et tota tribulatione anime tue
Numérotation du verset Dt. 4,30 

postquam te invenerint omnia que predicta sunt novissimo autem7 tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius
7 autem] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,31 

quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 4,32 

interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Dominus8 Deus hominem super terram
8 Dominus] om. Weber
a summo celi usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est
Numérotation du verset Dt. 4,33 

ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vidisti9
9 vidisti] vixisti Weber
Numérotation du verset Dt. 4,34 

si fecit Dominus10 ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa et prodigia11 atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia que fecit pro vobis Dominus Deus vester in Egypto videntibus oculis tuis
10 Dominus] Deus Weber |
11 et prodigia] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 4,35 

ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius preter unum
Numérotation du verset Dt. 4,36 

de celo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 4,37 

quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te precedens in virtute sua magna ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,38 

ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in presenti die
Numérotation du verset Dt. 4,39 

scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse est12 Deus in celo sursum et in terra deorsum et non sit alius
12 est] sit Weber
Numérotation du verset Dt. 4,40 

custodi precepta eius atque mandata que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 4,41 

tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam
Numérotation du verset Dt. 4,42 

ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem ut13 ad harum aliquam urbium possit evadere
13 ut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 4,43 

Bosor in solitudine que sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad que est in tribu Gad et Golam14 in Basan que est in tribu Manasse
14 Golam Weber ] Golan Rusch
Numérotation du verset Dt. 4,44 

ista est lex quam proposuit Moyses coram filiis Israel
Numérotation du verset Dt. 4,45 

et hec testimonia et cerimonie atque iudicia que locutus est ad filios Israel quando egressi sunt de Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,46 

trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moyses filii quoque Israel egressi ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 4,47 

possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum quoque15 regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
15 quoque] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 4,48 

ab Aroer que sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon
Numérotation du verset Dt. 4,49 

omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga.

Capitulum 4

Numérotation du verset Dt. 4,1 
marg.| {a} {1. 153va} Et nunc Israel audi] Convertit suum sermonem Moyses ad populum, ut doceat, quid facturus sit : cuius documenti summa est, ut in cultu Dei permaneat. Sciebat enim Moyses ipsos pronos ad idololatriam, unde ad cultum Dei propensius hortabatur eos.
marg.| {b} Precepta] que facias.
marg.| {c} Iudicia] ut scias, qualiter transgressores punias, vel ut timeas.
marg.| {d} Vivas] vita spirituali, sive vita gratie, et tandem vita glorie. Prv. 7.a. Custodi precepta mea, et vives.
marg.| {e} Non] etc. GLOSSA Sicut Scribe, et Pharisei, qui propter traditiones suas reliquerunt precepta Dei : Mt. 15.a. Nota : Christiana religio in duobus consistit, in sanctitate fidei, et bonis moribus. Fidei nihil addendum est, nihil auferendum, moribus additio potest fieri, secundum quod videtur homini expedire.
marg.| {f} Beelphegor] Idolum Moabitarum, ad cuius cultum mulieres Moabitarum inclinaverunt filios Israel.
marg.| {g} Quomodo contriverit] Nm. 31.c.
marg.| {h} Adheretis] etc. religione fidei, et honestate. 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est.
marg.| {i} Iustitias] id est iudicia. Hec est enim vestra sapientia, id est scire debetis hec, et intelligere. Inf. 32.d. Utinam saperent, et intelligerent, etc. Saperent quoad intellectum ; intelligerent, quoad effectum. Iob. 28.d. Timere Deum summa prudentia est : et recedere a malo, summa sapientia, id est initium sapientie. Summa vero sapientia est dilectio Dei. Eccl. 25.b. Timor Dei initium dilectionis.
marg.| {k} Coram populis] quibus non tradidi precepta vivendi sicut vobis.
marg.| {l} Tam grandis] GLOSSA Dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim Gens Iudeorum numero vincebat alias Gentes, aut potentia, sed patrum prerogativa, et dignitate divina.
marg.| {m} Appropinquantes] per auxilium, et cognitionem. Iacob. 4.b. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Sap. 6.c. Dignos se querens circuit, et in viis suis ostendet se illis hilariter. Appropinquantes sibi GLOSSA Manifeste apparendo per signa, et prodigia, et auxiliando.
marg.| {n} Universa] Unde et de hoc gloriabantur Iudei. Rm. 3.a. Quid amplius Iudeo est, aut que utilitas circumcisionis ? Multum per omnem modum. Primo quidem, quia credita sunt illis eloquia Domini.
marg.| {o} Custodi] etc. Prv. 4.d. omni custodia custodi cor tuum, et ab ipso procedit vita, et mors. 2Tim.2.c. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo.
marg.| {p} Que viderunt] id est intellexerunt.
marg.| {q} Docebis ea] 1Tim.5.a. Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Et est argumentum, quod tenemur docere familiam.
marg.| {r} Locutus est] Ex. 19.a.
marg.| {s} Timere] Eccl. 12.d. Deum time, hoc est, omnis homo.
marg.| {t} Doceantque filios] scilicet Ps. 77. Filii, qui nascentur, et exurgent, etc.
marg.| {u} Qui ardebat] Hyperbole est.
marg.| {x} Ad celum] GLOSSA Ereum, quod {1.153vb} aqua diluvii occupavit.
marg.| {y} Et for] GLOSSA ne scilicet volens imitari, sculpendo faceres idolum tibi.
marg.| {z} In duabus] secundum AUGUSTINUM tria in una, que ad dilectionem Dei pertinent : septem in alia, que ad dilectionem proximi. Sed secundum Ios. in utraque quinque moraliter : Due tabule, in quibus Dominus scripsit legem, sunt due potentie anime, scilicet intelligentia capax, et memoria tenax. Ier. 31.f.a Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum, scribam eam.
a Ier. 31, 33.
marg.| {a} Sculptam] Idem dicit similitudinem, et imaginem, scilicet quod libet idolum. Vel differentia est secundum Augustinum Similitudo enim, sive simulacrum est statua ad nullius hominis lineamentorum imitationem facta. Imago vero statua est ad hominis alicuius imitationem facta. Vel aliter similitudo est omne illud, quod exprimit rem alicuius speciei communiter. Imago vero, quod factum est ad imitationem alicuius rei particularis. Vel similitudo est representatio cuiusque rei : Imago vero tantum ad hominem pertinet : et ita omnis imago est similitudo, sed non convertitur. Omnia hec tangit AUGUSTINUS in quadam GLOSSA.
marg.| {b} Sub terra] AUGUSTINUS An aquam, terram intelligi voluit propter tractabilem corpulentiam ; sicut ibi : Fecit Deus celum, et terram : Et ibi : Auxilium meum a Domino, qui fecit celum, et terram : An ideo dictum est sub terra, quia nisi aquis terra superior esset, habitari ab hominibus, et animalia terrena habere non posset.
marg.| {c} In aquis] Aqua intra viscera terre est. Unde Ps. 135. Qui fundavit terram super aquas. Vel sub terra dicitur esse aqua, id est iuxta : Sicut dicitur : Civitas sita est super fluvium, id est iuxta. Vel sub terra, id est sub aquis. Pisces enim ita sunt in aquis quasi subtus.
marg.| {d} De fornace] id est de dura servitute Egypti. Ier. 11.a. idem dicit.
marg.| {e} Iratusque] etc. ad aquas contradictionis : Nm. 20.b. Hoc iam ter dixit Moyses. Sed cum ipse peccaverit, cur imputat populo ? Videtur se excusare, sicut Adam Gn. 3.c. Sed hoc dicit, ut eos moneat ad penitentiam, et timorem, cum sibi tam grato, tam familiari Deo ipsum iratum asserit.
marg.| {f} Prohibuit] Ex. 20.a.
marg.| {g} Ignis consum] GLOSSA quia peccata consumit, et reprobos ignibus gehenne tradit. Item Soph. 1.d. In igne zeli eius devorabitur {1. 154ra} omnis terra. Malac. 3.a. quis stabit ad videndum eum ? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. a   Celum et terram] GLOSSA id est Angelos et homines, metonymicos, per id, quod continet, id quod continetur significat. Simile habes Is. 1.a. Audite celi : et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Hec autem in testimonium invocat, quia non sunt peritura, sed in eternum permansura.
marg.| {b} Invenies eum] Is. 43.a. Noli timere : quia ego tecum sum : ab Oriente ducam semen tuum : ab Occidente congregabo te : dicam Aquiloni : Da, et Austro : noli prohibere.
marg.| {c} Tribulatione] Ps. 110. Ad Dominum cum tribularer, clamavi, etc. Ioa. 28.b. Sapientia ubi invenitur : et quis est locus intelligentie ? Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
marg.| {d} Postquam te inveni] Tob. 13.a. Non est alius Deus omnipotens, preter eum. Ipse enim castigavit nos, propter iniquitates nostras : et salvavit nos propter misericordiam suam. Iob. 4.d. Recordare, obsecro, quis unquam innocens periit. GLOSSA Licet iustus patiatur defectus temporalium ; tamen defectus est ei loco deliciarum.
marg.| {d} A summo celi] GLOSSA Interrogate subaudit GLOSSA id est ab Angelis, et hominibus, vel ab Oriente usque ad Occidentem, vel a meridie usque ad Aquilonem. Et querit AUGUSTINUS quare dixit Moyses interrogate a summo celo usque ad summum eius potius, quam a summo terre ? Constat enim, quod homo mortalis per se non potest ad celum ascendere. Et est simile illud Mt. 24.c. Congregabuntur electi a summo celi usque ad terminos eius. Videtur enim, quod deberet dici, Congregabuntur a summo terre : quia corpora Sanctorum de terra resurgent, ubi etiam sepulta sunt. Solutio est : Quia Moyses per hoc voluit notare, quod etiam Angelis non est notum, cur Dominus huic populo tantam exhibuerit familiaritatem. Ps. 147. Non enim taliter fecit omni nationi.
marg.| {e} Ut ingrederetur] id est in medio eorum graderetur, et tolleret, id est ab aliena subiectione liberaret, ut sibi liberam faceret.
marg.| {f} Per tentationes] quibus multipliciter tentavit emollire duritiam Pharaonis.
marg.| {g} Per pugnam] contra Amalech. Ex. 17.c.
marg.| {h} Brachium] ad percutiendum, ad succurrendum.
marg.| {i} Horribiles] Sap. 18.c. Visiones enim, que illos turbaverunt ; hec premonebant ; ne inscii, quare mala paterentur, perirent. Similiter facit quotidie in tonitruis, et fulguribus.
marg.| {k} Et audisti verba] Ex. 19.c.
marg.| {l} In celo sursum] etc. Ideo iusta est petitio illa. Mt. 6.b. Fiat voluntas tua, {1. 154rb} sicut in celo, et in terra.
marg.| {m} Precepta] affirmativa, scilicet.
marg.| {n} Atque mandata] negativa, scilicet. Vel precepta legis, s. et mandata, scil. nature.
marg.| {o} Nec fuerit inimicus] quasi dicat si fuerit inimicus ante, non habebit refugium.
marg.| {p} In Tribu manasse] Alias tres civitates non enumerat Moyses, quia erant in terra promissionis : et ipse non intravit in eam ; sed ultra Iordanem mortuus est in monte Phasga. Nomina sex civitatum notata sunt sup. Nm. 35.
marg.| {q} Proposuit Moyses] de se tamquam de alio loquitur, ut vitet arrogantiam, et vitandam demonstret.
marg.| {r} Trans Iordanem] in valle. Hic dicitur trans, respectu Hierusalem. Similiter infra ibi, trans Iordanem, ad Orientem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_4)

Notes :