Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Dt. 7,1 

Cum vero1 introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit
1 vero] om. Weber
gentes multas coram te Etheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
septem gentes
multo maioris numeri quam tu es et robustiores te
Numérotation du verset Dt. 7,2 

tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internitionem non inibis cum eis fedus nec misereberis earum
Numérotation du verset Dt. 7,3 

neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam
non dabis filio eius
nec filiam illius accipies filio tuo
Numérotation du verset Dt. 7,4 

quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito
Numérotation du verset Dt. 7,5 

quin potius hec facietis eis
aras eorum subvertite et2 confringite statuas lucosque succidite et sculptilia comburite
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,6 

quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram
Numérotation du verset Dt. 7,7 

non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores
Numérotation du verset Dt. 7,8 

sed quia dilexit vos Dominus
et custodivit testamentum3
3 testamentum] iuramentum Weber
quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu pharaonis regis Egypti
Numérotation du verset Dt. 7,9 

et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis
custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt precepta eius in mille generationes
Numérotation du verset Dt. 7,10 

et reddens odientibus se statim ita
ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur
Numérotation du verset Dt. 7,11 

custodi ergo precepta et cerimonias atque iudicia que ego mando tibi hodie ut facias
Numérotation du verset Dt. 7,12 

si postquam audieris hec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,13 

et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terre tue frumento tuo atque vindemie oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi
Numérotation du verset Dt. 7,14 

benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,15 

auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Egypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis
Numérotation du verset Dt. 7,16 

devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui
Numérotation du verset Dt. 7,17 

si dixeris in corde tuo plures sunt gentes iste quam ego quomodo potero delere eas
Numérotation du verset Dt. 7,18 

noli metuere sed recordare que fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Egyptiis
Numérotation du verset Dt. 7,19 

plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et brachium extentum4 ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis
4 brachium extentum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,20 

insuper et crabrones5
5 crabrones Weber ] scabrones Rusch
mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint
Numérotation du verset Dt. 7,21 

non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus
et terribilis
Numérotation du verset Dt. 7,22 

ipse
consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris eas delere6 pariter ne forte multiplicentur contra te bestie terre
6 eas delere] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 7,23 

dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur
Numérotation du verset Dt. 7,24 

tradetque7 reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub celo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos
7 tradetque] tradet Weber
Numérotation du verset Dt. 7,25 

sculptilia eorum igne combures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque assumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 7,26 

nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam
ne fias anathema
sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est.

Capitulum 7

Numérotation du verset Dt. 7,1 
marg.| {1. 156rb}
marg.| {n} Cum vero introduxerit] Hic admonet Dominus filios Israel, ut cum introducti fuerint in terram promissionis, non ineant fedus cum alienigenis. Et enumerat illos septem populos, quos eiecit a facie eorum : et postea subdit penam, quam comminatur se illaturum eis, si fedus inierint cum eis.
marg.| {o} Gentes] GLOSSA 7. principalia vitia, et eorum genimina,
marg.| {p} et Gergeseum] Hec gens non nominatur, nisi hic, immo semper omittitur, ubi fit mentio de his Gentibus.
marg.| {q} Septem Gentes] GLOSSA Abrahe promissum est, quod decem delerentur, tunc enim decem erant : Sed cum filii Israel transirent ad Iordanem, iam tres delete erant. Filii enim Loth deleverunt Gigantes, filii Esau Horrheos : Cappadoces vero partem Heveorum. sup. 2.b.
marg.| {r} Multo maioris] GLOSSA Spirituales nequitie subtiliores sunt, et plus valent ad decipiendum quam infirmitas hominum ad sustinendum. Unde Iob. 42.d. Non est potestas sub celo, que ei valeat comparari. Contra Ps. 71. liberabit pauperem a potente, etc. Ibi dicit GLOSSA id est a Diabolo, quem non sua virtus, sed peccata hominum fecerunt potentem. Item debilis est hostis, qui non potest vincere, nisi volentem. Unde Is. 51.d. dicunt Demones anime : Incurvare, ut transeamus. Solutio. In homine duo sunt, natura scilicet et voluntas : Diabolus si permittitur, potest supra naturam hominis, sed non superat voluntatem hominis : quia homo nisi volens, non potest vinci a Diabolo. Vel potest dici, quod potest super hominem, si sibi soli relinquatur ; sed non potest super hominem, cum quo est gratia Dei.
marg.| {s} Filiam tuam] hec est cogitatio.
marg.| {t} Filio] id est peccato. Vel filia est vana gloria, filius est bonum opus : ista non debent sociari.
marg.| {u} Populus sanctus] Lv. 20.b. Eritis mihi sancti, quia ego Dominus Deus vester sanctus sum. Sancti, mundi, vel firmi.
marg.| {x} Populus peculiaris] Peculium dicitur possessio pecorum mansuetorum. Unde populus peculiaris idem est, quod populus mansuetus, et assuetus ad Dominum. Is. 60.b. Omne pecus Cedar congregabitur.
marg.| {y} Deus] qui te creavit.
marg.| {z} Fortis] qui te liberavit. a   Fidelis] qui nullum sperantem in se decipit
marg.| {b} In mille] id est in omnes.
marg.| {1. 156va} a Statim] Contra Eccl. 8.c. dicitur : peccator facit malum, et per patientiam sustentatur. Iob. 24.d. Dedit eis Deus locum penitentie, et ipsi abusi sunt eo in superbia. Sap. 11.d. Misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter penitentiam. Rm. 2.a. Ignoras, quia benignitas Dei ad penitentiam te adducit ? Solutio : Sic exponitur : Statim, id est in presenti, quia ut dicit GLOSSA omne tempus eternitati comparatum, est quasi punctum. Et loquitur hic tantum de his, quos misericorditer punit hic, ne puniat in futuro, vel ut minus ibi puniat. Unde 2. Machab. 6.c. Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sua sententia agere, id est sua voluntate, sed confestim ultiones adhibere, magni beneficii indicium est. Vel hoc refertur ad penam spiritualem, que statim adest, scilicet subtractio gratie, et diminutio boni naturalis. Vel statim, id est in futuro iudicio. Tempus enim istud, quod modo transit, est tamquam punctum respectu eternitatis.
marg.| {b} Quam iuravit] Sed si iuravit Dominus tenetur reddere : ergo iustitia est reddere, non misericordia. Solutio : Dominus iuravit patribus dare terram, id est firmiter proposuit, ex pacto vero dicitur Dominus reddere quoad id quod dabit pro meritis, et quoad hoc est iustitia, sed quoad illud quod dabit supra merita, dicitur misericordia. Unde super Ez. dicit GLOSSA in malis reddet secundum merita, in bonis excedet modum clementia. Et ad illud quod est misericordie, non est obligatus, licet promiserit : quia ipse est supra legem, nec obligatur legibus. Vel iustitia est quantum ad opus : misericordia, quoad virtutem operis meritorii, id est gratie, quam dat Dominus gratis.
marg.| {c} Sterilis] GLOSSA Quedam steriles apud Iudeos fuerunt, ut Sara, Anna, Elizabeth, sed adeo pauce, ut ad comparationem fecundarum viderentur nulle. Item Ct. 4.a. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas.
marg.| {d} Pessi mas] quia propter abundantiam ciborum multas infirmitates passi sunt in Egypto.
marg.| {e} Devorabis] id est interficies.
marg.| {f} Pharaoni] Ad mare rubrum Ex. 14.g.
marg.| {g} Sic faciet ut fecit Egyptiis]
marg.| {h} Scabrones] <GLOSSA> INTERLINEARIS timoris punctiones, quia ut dicit GLOSSA ibidem. Non legitur alicubi in historia, quod Scabrones, vel vespas in hostes eorum Deus premiserit : sed per animalia aculeata timoris punctiones designat, quibus hostes territos fugabat. Unde etiam Rahab confessa est exploratoribus, dicens : Audivimus famam vestram, et timor percussit civitatem hanc. Iosue 2.   [Deus magnus] Omnipotens liberabo suos.
marg.| {k} Terribilis] in adversarios.
marg.| {l} Ipse consumet] et {1. 156vb} non alius, ipsi soli victoria ascribitur, per quem hostes superantur.
marg.| {m} Paulatim] etc. GLOSSA Cavendum esse respondit, ne forte expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritualis bestia, id est iactantia, superbia, vel vana gloria, que difficilius extirpantur, quam carnalia vitia. Loth enim, qui se in Sodomis continuit, in monte, fornicatione pollutus est. Gn. 19. Expulso vitio, statim virtus plantetur, ne immundus Spiritus redeat, et domum vacantem inveniat Mt. 12.d. GLOSSA Gregorii Quibusdam maiora bona dat Deus, nec minora, ut semper animus eorum habeat, unde se reprehendat : et dum perfecti esse appetunt, nec possunt ; minime se extollant in his, que habent, qui per se habere parva non valent. De hoc Iud. 3.a. dicitur. He sunt gentes, quas reliquit Dominus, ut erudiret Israel. Sed cum per has Gentes vitia simul deleantur, videtur, quod non omnia, sicut nec Gentes ille similiter una hora delete sunt. Hoc etiam dicit textus : Paulatim, atque per partes. Contra, Deus autem omnia peccata dimittit, aut nullum : ergo non per partes delentur vitia. Solutio. Non oportet hoc, ut scilicet in omnibus moralitas, vel mysterium sequatur historia. Vel potest dici, quod vitia, sive peccata simul omnia delentur, quoad maculam, et reatum, sed non, quoad reliquias, que post peccati remissionem infestant, sed paulatim, et successive extirpantur.
marg.| {n} Facta sunt] Os. 2.b. Multiplicavi eis argentum, et aurum : et ipsi fecerunt Baal.
marg.| {o} Ne offendas] etc. Quum ergo oravit Iudas pro occisis in prelio, qui in hoc peccaverant, ut legitur 2Mcc. 12.g. Item legitur, quod GREGORIUS quemdam mortuum Monachum proiecit in sterquilinio, quia cum eo invenit duo minuta. Solutio : Forte illi Iudei penituerunt in bello, vel penitere potuerunt, sed ante mortem ita subito non potuerunt deponere illa, quod revelatum fuit Iude.
marg.| {p} Quippiam] etc. GLOSSA Imaginem, vel statuam fabrefactam, et bene politam : vel forte de auro, vel argento, quod fuit in idolo.
marg.| {q} Ne fias] etc. adorando, vel colendo : Anathema interpretatur alienatio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_7)

Notes :