Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Dt. 1,1 

1 Hec sunt verba
1 Hec sunt verba Rusch ( sine titulo )] Incipit Deuteronomius praem. Dol29, Incipit Adabarun qui Deuteronomius prenotatur praem. Ω X
que locutus est
Moyses
ad omnem Israel
trans Iordanem
in solitudine campestri
contra mare Rubrum
inter
Pharan
et Tophel2
2 Tophel] Tofes Dol29
et Laban
et Aseroth
ubi
auri
est plurimum.
Numérotation du verset Dt. 1,2 

undecim diebus.
De Horeb
per viam montis Seir
usque ad3 Cadesbarne.
3 ad] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,3 

Quadragesimo anno,
undecimo mense,
prima die mensis,
locutus est Moyses
ad filios Israel
omnia que preceperat
illi Dominus
ut diceret eis:
Numérotation du verset Dt. 1,4 

Postquam percussit Seon
regem Amorreorum
qui habitavit in Esebon
et Og
regem Basan
qui mansit in Aseroth
et in Edrai
Numérotation du verset Dt. 1,5 

trans Iordanem
in terra Moab.
Cepitque
Moyses explanare legem
et dicere:
Numérotation du verset Dt. 1,6 

Dominus Deus noster locutus est
ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
Numérotation du verset Dt. 1,7 

revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera que ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Euphraten
Numérotation du verset Dt. 1,8 

en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam supra4 qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos.
4 supra] super Weber
Numérotation du verset Dt. 1,9 

Dixique vobis illo in tempore:
Numérotation du verset Dt. 1,10 

Non possum solus
sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos
et estis hodie sicut stelle celi plurimi5.
5 plurimi] plurime Weber
Numérotation du verset Dt. 1,11 

Dominus Deus patrum vestrorum addat
ad hunc numerum
multa millia
et benedicat vobis
sicut locutus est.
Numérotation du verset Dt. 1,12 

Non valeo
solus negotia vestra6 sustinere et pondus
6 negotia vestra] inv. Weber
et7 iurgia.
7 et] ac Weber
Numérotation du verset Dt. 1,13 

Date ex8 vobis
8 ex] e Weber
viros
sapientes
et gnaros9
9 gnaros] + et Weber
quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos
vobis principes
Numérotation du verset Dt. 1,14 

Tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere.
Numérotation du verset Dt. 1,15 

Tulique
de tribubus vestris
viros
sapientes
et nobiles
et constitui eos principes tribunos
et centuriones
et quinquagenarios
ac decanos
qui
docerent vos singula
Numérotation du verset Dt. 1,16 

precepique eis dicens: Audite
illos et quod iustum est iudicate
sive civis sit ille sive peregrinus.
Numérotation du verset Dt. 1,17 

Nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
quod si difficile
vobis visum aliquid10 fuerit referte ad me et ego audiam
10 visum aliquid] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,18 

precepique vobis11 omnia
11 vobis] om. Weber
que facere deberetis.
Numérotation du verset Dt. 1,19 

Profecti autem de Horeb transivimus per eremum
terribilem et maximam solitudinem12 quam vidistis per viam montis Amorrei sicut preceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne
12 solitudinem] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,20 

dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus vester13 daturus est vobis14
13 vester] noster Weber |
14 vobis] nobis Weber |
Numérotation du verset Dt. 1,21 

vide terram quam Dominus Deus tuus dabit15 tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli timere16 nec quicquam paveas
15 dabit] dat Weber |
16 timere] metuere Weber |
Numérotation du verset Dt. 1,22 

et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates
Numérotation du verset Dt. 1,23 

cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis
Numérotation du verset Dt. 1,24 

qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra
Numérotation du verset Dt. 1,25 

sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem attulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra
quam Dominus Deus noster daturus est nobis
Numérotation du verset Dt. 1,26 

et noluistis ascendere
sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
Numérotation du verset Dt. 1,27 

murmurastis17 in tabernaculis vestris
17 murmurastis] murmurati estis Weber
atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Egypti ut traderet in manus18 Amorrei atque deleret
18 manus] manu Weber
Numérotation du verset Dt. 1,28 

quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis19 statura procerior urbes magne et ad celum usque murate20 filios Enachim vidimus ibi
19 nobis] + in Weber |
20 murate] munite Weber |
Numérotation du verset Dt. 1,29 

et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
Numérotation du verset Dt. 1,30 

Dominus Deus qui ductor est noster21 pro vobis
21 noster] vester Weber
ipse pugnabit sicut fecit
in Egypto cunctis videntibus22
22 cunctis videntibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 1,31 

et in solitudine
ipse vidisti portavit
te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum
in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum
Numérotation du verset Dt. 1,32 

et nec sic quidem credidistis
Domino Deo vestro
Numérotation du verset Dt. 1,33 

qui precessit vos in via
et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte
ostendens vobis iter per ignem
et die
per columnam nubis
Numérotation du verset Dt. 1,34 

cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus
iuravit et ait
Numérotation du verset Dt. 1,35 

non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessime terram bonam quam sub iuramento
pollicitus sum
patribus vestris
Numérotation du verset Dt. 1,36 

preter Caleb filium Iephone ipse
enim videbit
eam
et ipsi dabo terram quam calcavit
et filiis eius
quia secutus est Dominum
Numérotation du verset Dt. 1,37 

nec miranda indignatio in populum,
cum mihi quoque iratus Dominus propter vos
dixit23:
23 dixit] dixerit Weber
Nec tu ingredieris illuc
Numérotation du verset Dt. 1,38 

Numérotation du verset Dt. 1,38 

sed Iosue
filius Nun minister
tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse
terram
sorte
dividat Israeli
Numérotation du verset Dt. 1,39 

parvuli
vestri de quibus dixistis quod
captivi
ducerentur et filii
qui hodie boni
ac mali
ignorant
distantiam ipsi ingredientur
et ipsis dabo
terram
et possidebunt
eam
Numérotation du verset Dt. 1,40 

vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset Dt. 1,41 

et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus et24 pugnabimus sicut precepit Dominus Deus noster cumque instructi
24 et] atque Weber
armis pergeretis in montem
Numérotation du verset Dt. 1,42 

ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere
neque pugnetis
non enim sum
vobiscum
ne cadatis
coram inimicis vestris
Numérotation du verset Dt. 1,43 

locutus sum
et non audistis
sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia
ascendistis in montem
Numérotation du verset Dt. 1,44 

itaque egressus
Amorreus
qui habitabat in montibus
et obviam veniens persecutus est
vos sicut solent apes persequi et concidit25 de Seir usque
25 concidit] cecidit Weber
Horma
Numérotation du verset Dt. 1,45 

cumque reversi
ploraretis coram Domino non audivit
vos nec voci vestre
noluit26 acquiescere
26 noluit] voluit Weber
Numérotation du verset Dt. 1,46 

sedistis
ergo in Cadesbarne multo tempore.

Capitulum 1

Numérotation du verset Dt. 1,1 
marg.| {a} Hec sunt verba] scilicet que sequuntur per totum librum.
marg.| {b} Locutus est] docendo, explanando, predicta, et ad maiorem memoriam habendam repetendo.
marg.| {c} Moyses] Ecce qui scripsit.
marg.| {d} Ad omnem Israel] Ecce quibus.
marg.| {e} Trans Iordanem] Ecce ubi, scilicet ultra Iordanem ex parte Egypti. Pro situ enim terre promissionis consuevit dicere sacra Scriptura ultra, vel citra Iordanem. Sed ex hoc videtur, quod liber iste non fuit editus a Moyse, quia ipse non transivit Iordanem. Quod concedunt quidam, dicentes librum istum compositum, sive scriptum a Iosue post transitum Iordanis. Ipse enim memoriter retinens verba Moysi, post transitum Iordanis congrue potuit dicere. Hec sunt verba, que locutus est Moyses trans Iordanem. Videtur etiam velle HIERONYMUS quod Iosue partem huius libri composuit, sed non totum. Alii dicunt hoc principium appositum ab Esdra, sicut in fine mortem Moysi apposuit. Moyses enim mortem suam non potuisset scripsisse. Sed verius videtur, quod Moyses hunc librum scripsit, et ita volunt GLOSSA Et loquitur de se, quasi de alio. Videns Moyses in spiritu populum statim transiturum Iordanem, et secum librum istum delaturum iuxta mandatum suum, quasi in persona recitantium verba eius, dixit : Hec sunt verba, que locutus est Moyses trans Iordanem. Legentes enim librum post transitum Iordanem, falso dicerent citra Iordanem.
marg.| {f} Mare] etc. quod multos habet sinus, et longe, lateque extenditur. Ibi ergo erat ex opposito aliqua pars maris rubri.
marg.| {g} Inter] etc. GLOSSA Nomina locorum. Item GLOSSA Quatuor hi montes, quatuor Evangelia significant, quibus circumdat Ecclesia.
marg.| {h} Auri] Ad litteram ibi erant aurifodine.
marg.| {i} Undecim] etc. Hoc diasyrticum est, et potest continuari cum precedenti, vel sequenti. Cum precedenti sic : Hec sunt verba, que locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem, in tali loco, undecim diebus. Et hanc lecturam approbat quedam GLOSSA que dicit : Undecim diebus lex per Moysem explanata est. Ad idem facit quedam GLOSSA super n. 33. que sic incipit. In quadragesima mansione, etc. Vel cum sequenti, sic. Undecim diebus de Horeb, supple, venerunt per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. Sic legit <GLOSSA> INTERLINEARIS Et tangit hic, quod cum secundo anno ab exitu de Egypto venerunt in Cadesbarne, que fuit tricesimatertia mansio, territi ab exploratoribus murmuraverunt. Unde Domino vindicante, redeunte usque ad Horeb, diu erraverunt : ita quod quadraginta novem diebus venerunt de Horeb in Cadesbarne. Et in isto undenario dierum facta est hec recapitulatio. Forte singulis diebus aliquam partem explicabat, vel forte una die dicta, et undecim scripta sunt.
marg.| {k} Quadragesimo] etc. Determinat tempus, quando facta est hec recapitulatio, scilicet quadragesimo anno egressionis de Egypto, qui {1. 151va} fuit ultimus annus itineris eorum, quia in eo transierunt Iordanem : ita quod eo transito celebraverunt Phase sequentis anni, quartadecima die, scilicet sequentis anni, id est 41. Supra enim dixerat, quod undecim diebus completa fuerat legis replicatio. Hic determinat, quoto tempore ab exitu de Egypto, scilicet quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis a   Ad filios Israel] GLOSSA Inter quos, et Deum ipse mediator erat.
marg.| {b} Preceperat] GLOSSA Non a se, sed a Deo acceperat.
marg.| {c} Diceret] tamquam mediator.
marg.| {d} Dominus Deus noster] Hic Moyses incipit recapitulare premissa. Et est sumptum de Nm. 10.b. ubi dicitur. Anno secundo, mense secundo, 20. die mensis elevata est nubes de tabernaculo federis, et recubuit in solitudine Pharam. Et dicitur ibi, quod ad imperium Domini movebant castra, id est ad motionem nubis, que fiebat ex precepto Dei. Hoc dixit Moyses, secundum Ioseph. ad Iordanem congregans populum ubi nunc est civitas Adibab, locusque palmarum.
marg.| {e} Ad nos] etc. anno secundo post legem datam. Nec dixit hoc Dominus verbo, sed motione nubis, que erat ei, quasi dictio : quia per hanc voluntatem suam eis significavit. Qua stante ipsi stabant, qua procedente, ipsi procedebant.
marg.| {f} Sufficit] etc. GLOSSA Precipitur Moysi, ut recedat a monte, in quo legem acceperat : quia Doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat, ut sui, et proximorum curam gerat, sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.
marg.| {g} Mansistis] Ibi, ut dicit HIERONYMUS manserunt per annum legitimum, et quatuor dies.
marg.| {h} Revertimini] etc. Non habentur ista verba Nm. 10. unde sumpta est hec recapitulatio.
marg.| {i} Super quod] etc. scilicet terram, de qua terra habenda, facta est promissio. Vel quam, est adverbium : Et est sensus, possidete eam, supra quam, id est amplius, et largius, quam iuravit Dominus se daturum pluribus. Largiora enim Dei beneficia sunt, quam promissa.
marg.| {k} Abraham] Gn. 13.d.
marg.| {l} Isaac] Gn. 26.a.
marg.| {m} Iacob] Gn. 28.c.
marg.| {n} Dixitque vobis] Multa invenies in hac recapitulatione aliter dicta quam in Ex. 18. unde sumpta est. Et videtur Moyses sibi ipsi obloqui hic, et in tempore, et in modo. Constat enim quod in Raphidin, ubi victus est Amalech, antequam venirent ad montem Sinai, dedit Iethro Consilium Moysi de eligendis Chiliarchis, et Centurionibus, ut dicitur Ex. 18.c. Ergo non fuit datum consilium eo tempore, quo hic dicitur datum. Videtur enim dicere hic, quod datum fuit post discessum a monte Sinai. Item Ex. 18.d. legitur consilio Iethro factum fuisse hoc, sed hoc dicit hic Moyses a se dictum. Summa solutionis est in GLOSSA Tempus enim large accipitur, hic, scilicet ab exitu de Egypto usque ad discessum a monte Sinai. Et est {1. 151vb} sensus, ego dixi vobis in illo tempore, quo scilicet veniebatis de Egypto ad montem Sinai, vel ad terram hanc, quam debetis modo intrare. Ad aliud dicimus, quod primo datum fuit consilium a Iethro Moysi, postea vero a Moyse promulgatum populo.
marg.| {o} Non possum solus] GLOSSA Non se labori subtrahit, sed adiutores querit.
marg.| {p} Stelle] Hoc de bonis dictum est, dicit GLOSSA
marg.| {q} Sicut locutus est] GLOSSA qui non mentitur.
marg.| {r} Date] GLOSSA Date vos, non ego. quasi dicat Nolo vobis imperare, sed obedire.
marg.| {s} Sapientes] Contrarium minatur Dominus Ecclesie propter peccatum nostrum, quod hodie credo esset impletum. Is. 3.a. Ecce, inquit, Dominator Dominus exercituum auferet a Hierusalem, et ab Iuda validum, et fortem, etc. Item 56.d. Speculatores eius ceci omnes, et Ez. 7.g. Lex peribit a Sacerdote, et consilium a senioribus, etc.
marg.| {t} Tulitque] GLOSSA vobis eligentibus prius.
marg.| {u} Vestris] Non alienis.
marg.| {x} Nobiles] nobilitate morum, et animi, non carnis tantum, que putet, et inflat. Prv. ult. c. Nobilis in portis vir eius.
marg.| {y} Iudicare] Prelatis dicitur hic, ut studiose causam inquirant, antequam iudicent, Iob. 29.c. Cusam, quam nesciebam, diligentissime investigabam : conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam predam.
marg.| {z} Nec accipiet] etc. Personam accipere, est, quod faciendum est, omittere, vel quod non faciendum est facere propter reverentiam persone. Iac. 2.a. Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini. Mal. 2.b. Non servastis vias meas et accepistis faciem in lege. Et Ier. 5.g. Magnificati sunt, et impugnati, et ditati : incrassati sunt, et impinguati, et preterierunt sermones meos pessime : causam vidue non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et iudicium pauperum non iudicaverunt. Is. 1.f. Pupillo non iudicant, et causa vidue non ingreditur ad eos. Act. 10.e. Non est acceptor personarum Deus. a   Profecti] etc. Nm. 10.b.
marg.| {b} De Horeb] sive de Sinai. Idem est enim mons Sinai, et mons Horeb. Ex altera parte dicitur Horeb. Ex altera parte mons Sinai.
marg.| {c} Per eremum] Eremus est via ad Paradisum. Lc. ult. d. Nonne oportuit Christum pati, et sic intrare in gloriam suam. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Hanc viam tenent Electi, sed reprobi per amena mundi ducuntur ad latibulum inferni.
marg.| {d} Cumque] etc. prima, s. vice. Bis enim venerunt illuc ; primo in secundo anno egressionis sue. Sed quia tunc murmuraverunt, et noluerunt obedire Moysi, redierunt errantes per solitudinem diu : anno tandem 40 venerunt illuc secundo.
marg.| {e} In Cadesbarne] que fuit 33. mansio.
marg.| {f} Vide] supra propter multitudinem dixit pluraliter, venissetis. Sed quia multitudo unus est populus, dicit hic singulariter. Vide.
marg.| {g} Noli] Ex. 14.d. State, et videte magnalia Domini, que facturus est hodie.
marg.| {h} Mittamus viros] Contrarium{1. 152ra} videtur esse Nm. 13.a. Ibi legitur Dominus dixisse Moysi : Mitte viros, qui considerent terram, etc. Solutio : Non est contrarium, quia Moyses ad suggestionem populi consuluit Dominum, qui dixit ei : mitte viros : Ita dicit GLOSSA Et ipse retulit populo, qui postea dixit, mittamus. Mystice. Duodecim exploratores, significant Ecclesie Doctores. Per Caleb, et Iosue, qui populum curare studuerunt, significantur boni Doctores. Per reliquos decem, pravi, qui populum terrent male vivendo, vel male docendo.
marg.| {a} Pro vobis] etc. Simile Ex. 14.d. Dominus pugnabit pro vobis ; vos autem tacebitis.
marg.| {b} Sicut fecit] GLOSSA Per ante facta de faciendis confidite.
marg.| {c} Et in solitudine] ante introitum maris rubri, Ex. 14.g. Vel in Raphidim Ex. 17.d. in pugna contra Amalech.
marg.| {d} Portavit te] GLOSSA Affectuose portavit nos Dominus ad Penitentiam expectando. Os. 11.a. Ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis. Item in Cruce peccata nostra sustinendo. Isaie. 46.b. Ego feci, et ego feram. Item ad viam reducendo. Lc. 15.a. Ovem, que erraverat, reportavit in humeris suis pius pastor. Item ab hostibus liberando, Ex. 19.a. Vos ipsi vidistis, quid fecerim Egyptiis : quomodo portaverunt vos super alas Aquilarum. Item in bono promovendo. Is. 40.c. Sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo, congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit.
marg.| {e} Parvulum] GLOSSA Quem tenere diligit, nec laborare permittit.
marg.| {f} In omni via] numquam defuit.
marg.| {g} Et nec sic] etc. GLOSSA Ingrati beneficiis.
marg.| {h} Domino] qui magna fecit in nobis.
marg.| {i} Precessit] quasi Dux, et Comes laboris.
marg.| {k} Et metatus] indicio nubis
marg.| {l} Figere] stante, scilicet nube.
marg.| {m} Iuravit] id est immutabiliter statuit.
marg.| {n} De hominibus generationis] qui tunc murmuraverunt.
marg.| {o} Pollicitus] non malis, sed bonis
marg.| {p} Preter Caleb] de Iosue tacet : quia certum erat de ingressu eius, et etiam statim post dicit idem de ipso.
marg.| {q} Dominus propter vos] iurgantes ad aquas contradictionis. Nm. 20.b. Nota quod hoc dixit Moyses ad consolationem populi. Solatium est enim misero socios habere penarum : Et maxime fuit eis hoc solatium, cum Moyses nihil meruerit ; et tamen punitus fuerit. Quandoque enim pro peccatis malorum affliguntur boni, Non est intelligendum, quod pro murmure populi punitus fuerit Moyses, immo pro peccato suo, quia dubitavit ad aquas contradictionis de potentia Domini. {1. 152rb} Unde Nm. 20.b. dictum est ei, et Aaron. Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis nomen meum coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. Quia autem dicitur hic. Cum mihi iratus Dominus propter vos dixerit, nec tu ingredieris illuc, intelligendum est, quod murmur populi fuit causa perturbationis, perturbatio causa hesitationis, hesitatio fuit peccatum, propter quod non intravit. Unde cum dicitur in Ps. 105. Vexatus est Moyses propter illos. Propter dicit causam remotam, et similiter etiam hic.
marg.| {r} De quibus dixistis] Nm. 14.f.
marg.| {s} Qui hodie] Loquitur pro tempore murmuris in reditu exploratorum. Et est argumentum hic, quod parvuli non consentientes malo, pro peccatis parentum non sunt puniendi.
marg.| {t} Cumque instructi] confidentes propria virtute.
marg.| {u} Imperio Domini] qui in me loquebatur.
marg.| {x} Et concidit] etc. fugientes vos, scilicet Vel cecidit, quod idem est. Hic dicitur in GLOSSA quod Seir mons est in terra Edon, qui ab Esau piloso, et hispido Seir, id est pilosi nomen accepit. Contrarium dicitur Gn. 36.c. Isti filii Seir, Horrhei habitatores terre. Item ibid. Hi sunt Duces Horrhei, filii Seir in terra Edom. Istos Horrheos expulit Esau a terra, ut legitur 1Par. 1. Sic ergo videtur, quod terra illa dicta est Seir, non ab Esau, sed a Seir Horrheo, qui fuit ante Esau. Solutio : Quidam dicunt, quod nomen terre non est variatum, sed causa appellationis. Cum enim prius diceretur Seir a Seir Horrheo, postea dicta est Seir ab Esau piloso. Alii dicunt, quod terra dicta est Seir a Seir Horrheo, sed quedam villa in terra illa dicta est Seir ab Esau.
marg.| {y} Non exaudivit vos] GLOSSA Auditu indignos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_1)

Notes :