Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Dt. 10,1 

fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
Numérotation du verset Dt. 10,2 

et scribam in tabulis verba que fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
Numérotation du verset Dt. 10,3 

Feci igitur arcam de lignis Sethim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
Numérotation du verset Dt. 10,4 

scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem que locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
Numérotation du verset Dt. 10,5 

reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram que hucusque ibi sunt sicut mihi precepit Dominus
Numérotation du verset Dt. 10,6 

Filii autem Israel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacham in Mosera1 ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est
1 Iacham] scrips., Iachan Rusch, Iacan Weber | Mosera] Musera Weber
filius eius Eleazar
Numérotation du verset Dt. 10,7 

inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
Numérotation du verset Dt. 10,8 

eo tempore separavi2 tribum Levi ut portaret arcam federis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in presentem diem
2 separavi] separavit Weber
Numérotation du verset Dt. 10,9 

quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 10,10 

ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
Numérotation du verset Dt. 10,11 

dixitque mihi vade et precede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
Numérotation du verset Dt. 10,12 

et nunc Israel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 10,13 

custodiasque mandata Domini et cerimonias eius quas ego hodie precipio ut bene sit tibi
Numérotation du verset Dt. 10,14 

en Domini Dei tui celum est et celum celi terra et omnia que in ea sunt
Numérotation du verset Dt. 10,15 

et cum3 patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie comprobatur
3 cum] tamen Weber
Numérotation du verset Dt. 10,16 

circumcidite igitur preputium
cordis
vestri et cervicem vestram
ne induretis amplius
Numérotation du verset Dt. 10,17 

quia Dominus Deus vester ipse est
Deus
deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis
qui personam non accipit nec munera
Numérotation du verset Dt. 10,18 

facit iudicium pupillo et vidue amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
Numérotation du verset Dt. 10,19 

et vos ergo amate peregrinos
quia et ipsi fuistis advene in terra Egypti
Numérotation du verset Dt. 10,20 

Dominum Deum tuum timebis
et ei soli4 servies
4 soli] om. Weber
ipsi adherebis
iurabisque
in nomine illius
Numérotation du verset Dt. 10,21 

ipse
est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi hec magnalia
et terribilia
que viderunt oculi tui
Numérotation du verset Dt. 10,22 

in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Egyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra celi.

Capitulum 10

Numérotation du verset Dt. 10,1 
marg.| {1. 158ra} a In tempore illo] quando scilicet secundo ascendit Moyses, fractis prioribus tabulis. Unde notandum quod adhuc prosequitur Moyses recapitulationem date legis, ostendens, quomodo fractis prioribus tabulis scriptis digito Dei, propter peccatum vituli, ex precepto Domini alias tabulas dolaverit instar priorum. Quo facto ascendit in montem ad Dominum, et scripsit in eis Dominus verba, que scripta fuerant in prioribus : descendensque de monte posuit eas in arca lignea, quam precepit Dominus ad hoc fieri.
marg.| {b} Dola tibi] etc. Ex. 24.a. Unde sumitur hec recapitulatio, dicitur : Precide tibi duas tabulas lapideas, instar priorum.
marg.| {c} Sicut priores] etc. id est illis similes.
marg.| {d} Faciesque arcam] In qua scilicet reponantur tabule, quasi in custodia. In quo instruxit nos Dominus, ut diligenti memoria verba sacre Scripture custodire studeamus.
marg.| {e} De lignis] etc. que sunt imputribilia, et incorruptibilia : In quo significatur, quod Doctores legis et Predicatores, in quibus, quasi in arca, lex debet custodiri, debent esse imputribiles, id est intus semper virides, per sinceritatem conscientie, et rectitudinem intentionis, et incremabiles, id est Exterius, et interius fortes contra incentiva vitiorum, id est debent esse mundi interius, et exterius, et fortes contra utraque vitia, scilicet spiritualia, et carnalia.
marg.| {f} Cumque dolassem] etc. In latere montis, quibus dolatis ascendit in supercilium montis. Non enim probabile est, quod pro dolandis tabulis descenderit ad radicem montis, ubi erat populus.
marg.| {g} Scripsitque] Contra. Ex. 24.d. Dixit Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hec : et scripsit in tabulis verba federis.
marg.| {x} Et loquitur ibi de secundis tabulis, sicut hic. Ad hoc dicunt, quod tabulas secundas scripsit, et Dominus et Moyses ; sed Dominus auctoritate, Moyses ministerio. Sed eadem ratione potest dici, quod Dominus scripsit iudicia, et omnia alia, que sunt in lege, quia eius auctoritate scripta sunt. Solutio. Plus est ibi quam auctoritas. Domino enim per Angelum dictante scripsit Moyses secundas tabulas, unde Dominus non tantum autor, sed et agens fuit. Expone ergo ; Scribam, id est scribi faciam, dictando scilicet quid in eis scribatur. Et scripsit, id est scribi fecit.
marg.| {h} Filii autem] etc. Transitum hic facit Moyses secundum historiam ; Quod non modo dicebat, factum fuit primo anno egressionis de Egypto. Quinquagesimo enim die egressionis data est lex in utrisque tabulis ; Hoc autem, quod dicitur hic, scilicet transitus ex Beroth in Mosera, factum fuit quadragesimo anno. Et nota quod Mosera, et Hor, idem mons sunt. Sic non legitur Nm. 20.d. Tolle Aaron, et filium eius cum eo ; et duces eos in montem Hor ; Cumque nudaveris patrem veste sua, indues eam Eleazarum filium eius, et Aaron colligetur et morietur ibi : Item nota quod Beroth non est mansio, sed locus quidam in deserto inter Cadesbarne, et Hor. Sic enim dicitur Nm. 20.d. quod filii Israel venerunt de Cadesbarne in montem Hor.
marg.| {i} Eleazar] privilegio etatis.
marg.| {k} Inde venerunt] etc. Gadgad non est mansio, sed locus in mansione. Mansio enim post Hor fuit Salmona, ut dicitur Nm. 33.e.
marg.| {k} Vel forte nomen illius mansionis duplex fuit, scilicet Gadgad et Salmona. Similiter Iethebatha, in quam venerunt de Gadgad ; non est nomen mansionis, sed loci in mansione, que dicitur Phinon.
marg.| {k} Vel forte mansio illa binomina {1. 158rb} fuit, scilicet Iethebatha, et Phinon.
marg.| {k} Vel forte Iethebatha est in Ieabarim, que fuit tertia mansio a Phinon. Sic enim dicitur Nm. 21.c. Egressi de Oboth fixerunt tentoria in Ieabarim in solitudine, que respicit Moab contra orientalem plagam : Inde moventes venerunt ad torrentem Zareth.
marg.| {l} Eo tempore] scilicet post interfectionem Madianitarum, et mulierum que traxerunt filios Israel ad cultum idolorum, et etiam Iudeorum, qui initiati sunt Beelphegor, ut legitur Nm. 25. et 26.
marg.| {m} Ac benedicerent] hoc quoad Sacerdotes. Non enim omnibus Levitis licebat benedicere, sed solis Sacerdotibus. GREGORIUS Supra Ez. 14. Qui necessitate tenemur summa scire, compellimur summa ministrare.
marg.| {n} Levi partem] id est sortem Nm. 26.g.
marg.| {o} Neque possessionem] ut aliis per sortem. Simile Ez. 44.g. Non erit eis hereditas, possessio non dabitur eis in Israel.
marg.| {p} Quia ipse] etc. id est redditus Domini possessio eius est, scilicet decime, primitie, et huiusmodi. Ez. 46.f. Non accipiet Princeps de hereditate populi per violentiam. HIERONYMUS Qui ditior est Sacerdos, quicquid plus habuerit, non filiis debet dare, sed pauperibus, et sanctis patribus, qui vincunt merita liberorum.
marg.| {q} Sicut promisit] Nm. 18.c.
marg.| {r} Ego autem] etc. scilicet secunda vice. Dicunt hic Hebrei, quod Moyses ter ascendit in montem, et quod tres quadragenas fecit cum Domino : Primam, quando primas tabulas accepit. Tertiam, quando dixit Domino : Aut dimitte populo, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. Sed non est hoc verum. Non enim a tertia die lune quando primo ascendit, ut legitur. Ex. 19.a. usque ad novem diem Septembris, quando ultima vice descendit, possent inveniri tres quadragene dierum : Ultima enim vice descendit nonna die Septembris et in crastino fecit celebrari festum propitiationis, et in posterum, singulis eodem die. Sed sive hoc verum sit, sive non, post secundum reditum precepit eis Moyses de constructione tabernaculi, secundum quod a Domino acceperat. Et ne putarent in hoc opere sibi licere in Sabbato operari, premisit de observatione Sabbati, legitur Ex. 35.a.
marg.| {s} Sicut prius] quoniam primas tabulas accepi.
marg.| {t} Exaudivitque me] rogantem pro populo.
marg.| {u} Perdere noluit] id est tibi pepercit, Ex. 32.b.
marg.| {x} Vade, et precede] Ex. 32.g. quasi dicat ego amplius non precedam, qui usque modo precessi.
marg.| {y} Et nunc] etc. Ne populus posset dicere se gravatum, et Dominum plus exigere ab eis, quam possent, ideo determinat hic, quid Dominus petat ab eis dicens : et nunc, etc.
marg.| {z} Petit a te] etc. Idem quasi Mi. 6.c. Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te, utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et sollicite ambulare cum Deo tuo. a   En Domini Dei] quasi dicat moneo vos ad serviendum Deo ; et tamen Deus non indiget servitio vestro, quod patet : quia en Domini, etc.
marg.| {b} Celum celi] Quidam dicunt tres celos esse, aereum, ethereum, sidereum. Nonnulli 7. Primum aereum scilicet sub Luna ubi habitant aves, et etiam Demones. Unde Mt. 13.a. Volucres celi comederunt illud. Secundum ethereum, scilicet in lunaris globi altitudine. Tertium olympium sub Sole. 4. igneum, super Solem. 5. firmamentum, quod idem est, quod sidereum. 6. aqueum hoc est, crystallinum. 7. Angelorum. s. empyreum.
marg.| {c} Conglutinatus per amoris vinculum indissolubile, et per sponsiones firmiter coniunctus. Ier. 13.b. Sicut. n. adheret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum {1. 158va} Israel. a Circumcidite] quasi dicat Deum diligite, qui talia fecit pro vobis : et in signum amoris circumcidite preputia cordis vestri, id est omnem malam voluntatem, et superfluas cogitationes. Ier. 4.a. Circumcidimini Domino, et auferte preputia cordium vestrorum, viri Iuda, et habitatores Hierusalem.
marg.| {b} Deus Deorum] GLOSSA contra quem stultum est superbire. Deorum, id est Sanctorum Supra 6.c. Ego dixi Dii estis. Vel Deus Deorum, id est super omnes Deos.
marg.| {c} Magnus] misericordia.
marg.| {d} Potens] iustitia.
marg.| {e} Terribilis] iudicio.
marg.| {f} Personam non accipit] Inf. 16.d. Non accipies personam in iudicio.
marg.| {g} Facit iudicium] etc. Probatio, que non accipit personam, nec munera, quia scilicet facit iudicium pupillo, et vidue. Contrarium dicitur de Prelatis. Is. 1.f. Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones : pupillo non iudicant, et causa vidue, non ingreditur ad eos.
marg.| {h} Peregrinum] Iob. 31.d. Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.
marg.| {i} Et ipsi] etc. quasi dicat bene debetis hoc facere, quia, etc. Ex. 22.c. Advenam non contristabis, nec affliges eum, fuistis enim et vos advene in terra Egypti.
marg.| {k} Timebis] Filialiter.
marg.| {l} Iurabisque] GLOSSA permissio est.
marg.| {m} In nomine illius] quasi dicat si te contingat iurare ex causa aliqua : ita iura, et non in nomine idolorum, vel Demonum, vel huiusmodi. Simile Infr. 23.d. Non fenerabis fratri tuo, sed alieno. Quod dicitur fratri tuo, prohibitio est, quod dicitur alieno, permissio est.
marg.| {n} Ipse est laus] etc. quasi dicat bene debes predicta facere, quia ipse est laus tua, id est solus debet laudari, quia ipse solus bonus. Lc. 18.d. Nemo bonus, nisi solus Deus : Verum est substantialiter, vel ex se, vel pure.
marg.| {o} In lxx.] etc. Adhuc hortatur populum ad observantiam mandatorum, commemorans beneficia prestita, ut amplius alliciat. Inter que connumerat, quod cum essent pauci in principio, quando ingressi sunt Egyptum, multiplicati sunt super numerum. Sed ei, quod hic dicitur, videtur contrarium, quod dicitur Gn. 46.c. Ibi enim dicitur : cuncte anime, que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum, et egresse sunt de femore illius absque uxoribus filiorum, sunt, sive fuerunt. 66. Item septuaginta Interpretes dicunt ibi, cuncte anime, que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum. 75. Idem dicit B. Stephan. in serm. suo. Act. 7.b. Solutio : Computato Ioseph cum duobus filiis suis, qui ei nati sunt in Egypto, scilicet Manasse et Ephraim, fuerunt septuaginta ita tamen, ut Iacob et Dina computentur, 5g. Filii Lie fuerunt 33. quorum duo, scilicet Her, et Onam mortui sunt in terra Chanaan, ut legitur Gn. 46. et 38. quibus Dina addita sunt 32. qui ingressi sunt in Egyptum de filiis Lie. Item 16. de Zelpha, ut ibid. dicitur, et sunt 48. quibus additi 14. de Rachel, ut ibid. legitur, fuerunt 62. Item 7. de Bala, ut ibid. dicitur, et sunt 69. et Iacob, et sunt septuaginta Quia autem septuaginta interpretes, et beatus Stephanus dicunt 75. ingressos, anticipatio est, computat enim 5. filios filiorum Ioseph, qui nondum nati erant, quod patet, quia lxx. interpretes transtulerunt in Dt. 11. quod Israel {1. 158vb} ingressus est Egyptum cum animabus 70. Et dicitur animabus pro hominibus synecdochice pars pro toto.
marg.| {p} Descenderunt] Ad litteram secundum situm terre, descenderunt, et mystice VIRGILIUS   , Eneis, libro sextoa, quia facilis descensus Averni, sive inferni.
a ¶Fons : Virgilius, Aeneis, lib. 6.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_10)

Notes :