Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Dt. 14,1 

a Filii estote Domini Dei vestri. Non vos incidetis
0 Cf. Lv. 11.
nec facietis calvitium super mortuo
Numérotation du verset Dt. 14,2 

quoniam populus es sanctus1 Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus que sunt super terram
1 es sanctus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 14,3 

ne comedatis que immunda sunt
Numérotation du verset Dt. 14,4 

hoc est animal
quod comedere debetis bovem et ovem et capram
Numérotation du verset Dt. 14,5 

cervum capream bubalum
tragelaphum
pygargum2 orygem3 camelopardulum4
2 pygargum] scrips. , pygargon Weber |
3 orygem Weber ] scrips. , origem Rusch |
4 cameloperdulum] camelopardalum Weber |
Numérotation du verset Dt. 14,6 

omne animal quod in duas partes findit ungulam5
5 findit ungulam] inv. Weber
et ruminat comedetis
Numérotation du verset Dt. 14,7 

de his autem que ruminant et ungulam non findunt hec comedere non debetis camelum
leporem
cirogryllum6
6 cirogryllum] scrips., chyrogryllium Weber
quia ruminant et non dividunt ungulam immunda erunt vobis
Numérotation du verset Dt. 14,8 

sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat immunda erit carnibus eorum
non vescemini
et cadavera
non tangetis
Numérotation du verset Dt. 14,9 

hec comedetis ex omnibus que morantur in aquis
que habent pinnulas et squamas comedite
Numérotation du verset Dt. 14,10 

que absque pinnulis et squamis sunt non7 comedatis quia immunda sunt
7 non] ne Weber
Numérotation du verset Dt. 14,11 

omnes aves mundas comedite
Numérotation du verset Dt. 14,12 

immundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem
et alietum
Numérotation du verset Dt. 14,13 

ixon et vulturem
ac milvum iuxta genus suum
Numérotation du verset Dt. 14,14 

et omne corvini generis
Numérotation du verset Dt. 14,15 

et8 struthionem
8 et] om. Weber
ac noctuam
et larum
atque accipitrem
iuxta genus suum
Numérotation du verset Dt. 14,16 

herodium ac9 cygnum et ibin
9 ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 14,17 

ac mergulum
porphyrionem et nycticoracem
Numérotation du verset Dt. 14,18 

onocrotalum
et charadrium10 singula in genere suo upupam quoque
10 charadrium Weber ] caladrium cacogr. Rusch
et vespertilionem
Numérotation du verset Dt. 14,19 

et omne quod reptat
et pinnulas11 habet, immundum erit et non12 comedetur.
11 pinnulas] pennulas Rusch |
12 et non] nec Weber |
Numérotation du verset Dt. 14,20 

Omne quod mundum est comedite.
Numérotation du verset Dt. 14,21 

Quicquid morticinum est
ne vescamini
ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat
aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques
hedum
in lacte
matris sue.
Numérotation du verset Dt. 14,22 

Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui13 nascuntur in terra per annos singulos
13 fructibus t. qui] frugibus t. que Weber
Numérotation du verset Dt. 14,23 

et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam
frumenti tui14
14 tui] + et Weber
vini
et olei
et primogenita de armentis
et ovibus tuis
ut discas timere Dominum Deum tuum in15 omni tempore
15 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 14,24 

cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hec cuncta portare
Numérotation du verset Dt. 14,25 

vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 14,26 

et emes16 eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram
16 emes] + ex Weber
et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
Numérotation du verset Dt. 14,27 

et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
Numérotation du verset Dt. 14,28 

anno tertio
separabis aliam decimam ex omnibus que nascuntur tibi eo tempore et repones
intra ianuas tuas
Numérotation du verset Dt. 14,29 

venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus et17 vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum que feceris.
17 et] ac Weber

Capitulum 14

Numérotation du verset Dt. 14,1 
marg.| {g} Filii, estote] etc. In hoc capitulo prohibet incisuras fieri super mortuos, ac calvitium, et capillos idolis consecrare, ut Ethnici faciunt, qui inconsolabiliter dolent super mortuos. Unde 1Th. 4.c. Non contristemini, sicut ceteri, qui spem non habent. Flere tamen, et dolere super mortuos moderate, licitum erat, sicut et modo. Unde Eccl. 22. et 38.b. Fili, super mortuo produc lacrymas. Prohibuit etiam morticina comedi : Dicit ergo.
marg.| {h} Non vos incidetis nec] etc. id est propter dolorem mortui, sicut illi, qui desperant de resurrectione. Vel non vos incidetis, ut sanguinem vestrum idolis immoletis, sicut fecerunt Sacerdotes Baal. 3Rg. 18.e. Non vos incidetis. GLOSSA Usque hodie multe Gentes incidunt se in funeribus mortuorum.
marg.| {i} Calvitium] ut scilicet a capite pilos radatis, et ponatis in ignem mortui ad honorem ipsius.
marg.| {k} Peculiarem] id est familiarem.
marg.| {l} Ne comedatis] GLOSSA Non animalia immunda sunt ; sed que significando exprimunt, mores, scilicet hominum : et actus, et voluntates.
marg.| {m} Bovem, et ovem] etc. De his Lv. 11. Unde sumpta est hec recapitulatio.
marg.| {n} Bubalum] GLOSSA Bubali sunt, qui alio nomine insontes, vel bisontes dicuntur. Ita dicit GLOSSA
marg.| {o} Tragelaphum] GLOSSA id est hircocervum : Similis est enim hirco, et cervo.
marg.| {p} Pygargum, orygen] Ista duo animalia ignota sunt, et ideo nulla GLOSSA de illis ponitur.
marg.| {q} Camelopardalum] GLOSSA qui albis maculis respersus capite camelo similis, collo equino, pedibus bubali, per cetera pardus, in Ethiopia nascitur.
marg.| {r} Quia ruminant] GLOSSA Ruminant Iudei verba legis ; sed ungulam non dividunt : quia in Patrem, et filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt : Sed hec GLOSSA videtur falsa, quia Io. 8.g. dicitur : Est pater meus, quem dicitis : quia Deus vester est, ergo cognoscebant Patrem. Preterea dicit quedam GLOSSA {1. 160rb} super Apc. quod nulla heresis est de patre ; ergo omnes credunt in Patrem, ergo et Iudei. Solutio : Triplex est notio Patris, innascibilitas, paternitas, communis spiratio. De Patre, in quantum est innascibilis, nulla est heresis : et ipsum in quantum talem cognoverunt Iudei ; quoad alias notiones fuerunt hereses 7. de Patre, et in quantum talem non cognoverunt Iudei ipsum. Iterum obiicitur de hoc, quod dicitur, nec duo testamenta recipiunt ; ergo non habent scientiam legis Iudei. Contra Lc. 11.g. Ve vobis legisperiti, qui tulistis clavem scientie, ergo habuerunt scientiam. Solutio : Habuerunt scientiam sua reputatione ; sed in veritate non habuerunt. Unde Mt. 22.c. Erratis nescientes Scripturas. Sed quomodo igitur dicitur, habuerunt clavem scientie ? Responsio. Habuerunt ad claudendum ; sed non ad aperiendum. Unde Mt. 23.b. Ve vobis, qui habetis clavem scientie, nec intratis, nec alios intrare sinitis. Vel habuerunt clavem scientie, id est potestatem solvendi, et ligandi, cui debet esse annexa scientia, sicut multi habent modo. Vel clavis scientie dicitur officium discernendi, inter lepram, et non lepram, quod regitur scientia.
marg.| {s} Immundas ne] etc. ergo aliqui contemplativi sunt immundi, Mt. 24.d. Erunt duo in lecto, unus assumetur, et alter relinquetur. Idem Lc. 17.g.
marg.| {t} Gryphem] GLOSSA que est quadrupes capite, et alis. Aquile similis : reliquo corpore Leoni : et habitat in hyperboreis montibus, equis maxime infesta, et hominibus
marg.| {u} Halieetum] GLOSSA falco.
marg.| {x} Ixion] avis ignota nobis sub hoc nomine.
marg.| {y} Struthio] hypocrita est. Iob. 39.b. Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris.
marg.| {z} Larum] GLOSSA qui ut avis volat, ut aquatile natat a   Herodium] GLOSSA grifalco vulgo.
marg.| {b} Cygnum] id est ciconia. GLOSSA he longi colli esse, et cibum de profundo terre trahere dicuntur. Nos autem debemus querere panem, qui de celo descendit : nec esse solliciti, quid manducemus. Sed nota quod duplex est sollicitudo : Providentie, et hec est bona. Unde Lc. 10.g. Martha, Martha sollicita es. Item curiositatis, et hec est mala : Unde in GLOSSA predicta : Prima mentis quietem turbat, sed plurimos iuvat : secunda mentem suffocat. Unde ibi GLOSSA non providentiam damnat ; sed curam, que mentem suffocat.
marg.| {c} Porphyrionem] SEPTUAGINTA habent pellicanum. De quo Ps. 101. Pellicano, qui habitat in solitudinem.
marg.| {d} Nycticoracem] que nocte cibum querit cuilibet odiosa.
marg.| {e} Onocrotalum] avis nobis ignota.
marg.| {f} Caradrium] GLOSSA non calandre, ut putant, que propter dulcem melodiam sunt in domibus portentum ; quid autem sit caradrius, non determinat.
marg.| {g} Upupam] GLOSSA Que luctum amat. 2Cor. 7.c. Seculi autem tristitia mortem operatur : Nos vero debemus in Domino gaudere, in omnibus gratias agere. Sed nota quod hec avis in stercoribus nidificat. Unde significat Prelatos, {1. 160va} qui in nepotulis edificant : de quibus Mi. 3.c. Audite hec Principes domus Iacob, et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium, et omnia recta pervertitis : qui edificatis. Sion in sanguinibus, et Hierusalem in iniquitate. a   Vespertilionem] GLOSSA que circa terram volat, et pennis ambulat. Nostra autem conversatio in celis debet esse : Phil. 3.d.
marg.| {b} Peregrino] etc. Ostenso que animalia, vel aves non possint comedi : ostendit, quid de illis possint facere, dicens : Quod dare possunt eas peregrinis, et advenis, vel vendere. Alie enim nationes licite vescebantur multis, que interdicta erant Hebreis.
marg.| {c} Non coques] etc. id est infra octavum diem, quando adhuc lactee substantie est : vel prohibetur ad litteram gastrimargia, vel irritatio gule. Mystice. Non occides Christum in die conceptionis sue : vel Prophetice de Herode. O Herodes, non occides Christum in infantia sua.
marg.| {d} Decimam partem] De secunda decima agitur hic, de qua sup. 12. notatum est.
marg.| {e} Primogenita] scilicet secunda.
marg.| {f} De armentis] ita scilicet quod unum de ducentis, ut dicitur Ez. 45.
marg.| {g} Timere] implendo mandata eius.
marg.| {h} Vendes] abrenunciando omnibus. Mt. 19.c. Vade, et vende omnia, que habes, etc.
marg.| {i} Manu tua] vel certe vehiculo.
marg.| {k} Siceram] GLOSSA omne, scilicet quod inebriare potest, excepto vino.
marg.| {l} Anno ter] GLOSSA uno interposito. Et agitur hic de tertia decima, que fit de tertio in tertium annum, uno anno interposito.
marg.| {m} Aliam] etc. GLOSSA ext. illam scilicet quam manducas cum tuis, et Levitis, in loco, quem elegit Dominus.
marg.| {n} Eo tempore] id est tertio anno.
marg.| {o} Repones] GLOSSA non deseres ad locum, quem elegit Dominus.
marg.| {p} Veniatque] GLOSSA manifeste ostendit hanc decimam non ei, qui offert esse communicandam, sed tantum illis, quibus precipit erogari, in quibus precipue Levitem posuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_14)

Notes :