Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Dt. 8,1 

Omne mandatum quod ego precipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris
Numérotation du verset Dt. 8,2 

et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut affligeret te atque temptaret et nota fierent
que in tuo animo versabantur utrum custodires mandata eius1 an non?
1 eius] illius Weber
Numérotation du verset Dt. 8,3 

afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quod2 ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit3 homo sed in omni verbo
2 quod] quem Weber |
3 vivit] vivat Weber |
quod egreditur ex ore Domini
Numérotation du verset Dt. 8,4 

vestimentum tuum
quo operiebaris nequaquam vetustate defecit
et pes tuus
non est subtritus en quadragesimus annus est
Numérotation du verset Dt. 8,5 

ut recogites in corde tuo
quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te
Numérotation du verset Dt. 8,6 

ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum
Numérotation du verset Dt. 8,7 

Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis
et montibus
erumpunt fluviorum abyssi
Numérotation du verset Dt. 8,8 

terram frumenti
ordei
vinearum
in qua ficus
et mala granata
et oliveta
nascuntur terram olei
ac mellis
Numérotation du verset Dt. 8,9 

ubi absque4 penuria comedes
4 absque] + ulla Weber
panem tuum
et rerum omnium abundantia perfrueris cuius
lapides ferrum sunt
et de montibus
eius aeris metalla fodiuntur
Numérotation du verset Dt. 8,10 

ut cum comederis et saturatus5 fueris benedicas
5 saturatus] satiatus Weber
Domino Deo tuo
pro terra optima
quam dedit tibi
Numérotation du verset Dt. 8,11 

observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius
atque iudicia
et cerimonias quas ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset Dt. 8,12 

ne postquam comederis et satiatus fueris domus6 pulchras edificaveris et habitaveris in eis
6 fueris domus] domos . Weber
Numérotation du verset Dt. 8,13 

habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam
Numérotation du verset Dt. 8,14 

elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 8,15 

et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nulle omnino aque qui eduxit rivos
de petra durissima
Numérotation du verset Dt. 8,16 

et cibavit te manna
in solitudine
quod nescierunt patres tui
et postquam afflixit ac roboravit7
7 roboravit] probavit Weber
ad extremum misertus est tui
Numérotation du verset Dt. 8,17 

ne diceres in corde tuo
fortitudo mea et robur meum ac8 manus mee hec mihi omnia prestiterunt
8 meum ac] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 8,18 

sed recorderis
Domini Dei tui quod ipse tibi vires prebuerit
ut impleret pactum suum
super quo iuravit patribus tuis
sicut presens indicat dies
Numérotation du verset Dt. 8,19 

sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos9 coluerisque illos et adoraveris ecce nunc predico tibi quod omnino disperias10
9 deos alienos] inv. Weber |
10 disperias] dispereas Weber |
Numérotation du verset Dt. 8,20 

sicut gentes quas delebit11 Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
11 delebit] delevit Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Dt. 8,1 
marg.| {r} Omne mandatum] etc. Itineris. Eccles. 11.c. In die bonorum ne sis immemor malorum.
marg.| {s} Nota fierent] tibi, vel aliis : Omnia enim nuda, et aperta sunt in oculis eius, id est Dei. Hbr. 4.d. GLOSSA Ideo autem per 40. annos permisit eos affligi, ut cognoscerent, quante fragilitatis essent.
marg.| {t} Manna] Ex. 16.c.
marg.| {u} Non in solo pane] etc. Ad litteram Iudeos murmurantes {1. 157ra} contra Deum, arguit hic Moyses, quasi dicat Vos putatis, quod non possit Deus pascere homines nisi pane materiali, et usuali ; sed falsa est opinio vestra : quia solo verbo potest vos pascere. a   Vestimentum] etc. Vestimenta sunt virtutes, quibus vestitur anima. Iob. 29.c. Iustitia indutus sum, ut lorica. Eccles. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Apc. 19.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.
marg.| {b} Pes tuus] id est sotularis, quo tegitur pes.
marg.| {c} Erudit] Argumentum, quod pater debet filios erudire, verum est in bonis moribus. Eph. 6.a. Patres nolite provocare ad iracundiam filios vestros, sed educate eos in disciplina, et correctione Domini.
marg.| {d} Custodias] in corde per iugem meditationem.
marg.| {e} Ambules] proficiendo per bonam operationem.
marg.| {f} Timeas] cessando a malo in Dei reverentiam, et amorem.
marg.| {g} Rivorum] currentium.
marg.| {h} Aquarumque] que stant.
marg.| {i} Fontium] scaturientium. Nota quod rivi, qui currunt, sunt Predicatores, qui discurrunt per mundum annunciantes verbum Dei. Is. 32.d. Beati, qui seminatis super omnes aquas, id est annunciantes verbum Dei omnibus populis, innectentes pedem bovis et asini, id est Iudeum, et Gentilem in unitate fidei copulantes. Fontes, qui non moventur a loco suo, sunt Magistri, a quibus rivi manant. De his fontibus dicitur Is. 12.a. Haurietis aquas de fontibus Salvatoris. Campi sunt activi, montes contemplativi : Ad utrosque debet fluere, et doctrina Magistrorum, et predicatio Predicatorum, que nomine aque intelligitur. Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua et, fluenta putei tui, deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
marg.| {k} Ferrum sunt] id est cuius terre lapides duri sunt ad litteram, et edificio apti.
marg.| {l} Benedicas] GLOSSA gratias agendo.
marg.| {m} Iudicia] GLOSSA que per Moysen post legem datam diversis temporibus populo precepta sunt, que in Ex. 31. et 32. iustificationes appellantur.
marg.| {n} Elevetur cor tuum] etc. Triplex lex quoad
-fidem,
-mores,
-ceremonias.
marg.| Os. 2.b. Multiplicavi eis aurum, et argentum : et ipsi fecerunt Baal, qui interpretatur superior, quoad superbiam, vel devorator, quoad luxuriam : Divitie enim temporales et luxurie, et superbie causa sunt. 1Tim. ult. d. Divitibus huius seculi precipe, non sublime sapere.
marg.| {o} Erat serpens] {1. 157rb} Nm. 21.b.
marg.| {p} Dipsas] GLOSSA Genus aspidis, que Latine dicitur situla, per contrarium : vas enim quoddam dicitur situla : Situla aufert sitim ; hec autem affert : quemcumque mordet, siti perit : adeo parva, ut cum conculcatur, non videatur : cuius venenum ante extinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus. Varii serpentes, hereses sunt inter se quidem diverse ; sed omnes mortifere.
marg.| {q} De petra] Ex. 17.b. Nm. 20.b.
marg.| {r} Manna] Ex. 16.c.
marg.| {s} Roboravit] vel probavit.
marg.| {t} Ne diceres] attribuendo tibi.
marg.| {u} Recorderis Domini Dei tui] cui attribuenda sunt.
marg.| {x} Pactum] GLOSSA promissionem.
marg.| {y} Iuravit] GLOSSA firmiter promittendo.
marg.| {z} Coluerisque] mente.
marg.| {a} Adoraveris] corpore.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_8)

Notes :