Hugo de Sancto Caro

Capitulum 29

Numérotation du verset Dt. 29,1 

Hec sunt verba
federis
quod precepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in terra Moab preter
illud fedus quod cum eis pepigit in Horeb
Numérotation du verset Dt. 29,2 

vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos vos vidistis universa que fecit Dominus coram vobis in terra Egypti pharaoni et omnibus servis eius universeque terre illius
Numérotation du verset Dt. 29,3 

temptationes magnas quas
viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia
Numérotation du verset Dt. 29,4 

et non dedit vobis Dominus1 cor intelligens
1 vobis Dominus] inv. Weber
et oculos
videntes
et aures que possunt2 audire
2 possunt] possint Weber
usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 29,5 

adduxitque3 vos quadraginta annis per desertum non sunt attrita vestimenta
3 adduxitque] adduxi Weber
vestra nec calciamenta pedum vestrorum4 vetustate consumpta sunt
4 vestrorum] tuorum Weber
Numérotation du verset Dt. 29,6 

panem
non comedistis
vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ipse5 ego6 Dominus Deus vester
5 ipse] om. Weber |
6 ego] + sum Weber |
Numérotation du verset Dt. 29,7 

et venistis ad hunc locum7 egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
7 hunc locum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,8 

et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidie tribui Manasse
Numérotation du verset Dt. 29,9 

custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intelligatis universa que facitis
Numérotation du verset Dt. 29,10 

vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri et8 tribus ac9 maiores natu atque doctores omnis populus Israel
8 et] ac Weber |
9 ac] et Weber |
Numérotation du verset Dt. 29,11 

liberi et uxores vestre et advene10 qui tecum morantur11 in castris exceptis lignorum cesoribus et his qui comportant aquas
10 advene] advena Weber |
11 morantur] moratur Weber |
Numérotation du verset Dt. 29,12 

ut transeas in federe Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
Numérotation du verset Dt. 29,13 

ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Dominus12 Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
12 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,14 

nec vobis solis ego hoc fedus ferio et hec iuramenta confirmo
Numérotation du verset Dt. 29,15 

sed cunctis presentibus
et absentibus
Numérotation du verset Dt. 29,16 

vos enim nostis quomodo13 habitaverimus in terra Egypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
13 quomodo] ut Weber
Numérotation du verset Dt. 29,17 

vidistis abominationes et sordes id est idola earum14 lignum et lapidem argentum et aurum que colebant
14 earum] eorum Weber
Numérotation du verset Dt. 29,18 

ne forte sit inter
vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem
Numérotation du verset Dt. 29,19 

cumque audierit verba iuramenti huius benedicat
sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et assumat ebria
sitientem
Numérotation du verset Dt. 29,20 

et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet
et zelus contra hominem illum et sedeant super eum15 omnia
15 eum] eo Weber
maledicta que scripta sunt in hoc volumine et deleat
dominus16 nomen eius sub celo
16 dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,21 

et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel iuxta maledictiones que in libro legis huius ac federis continentur
Numérotation du verset Dt. 29,22 

dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terre illius et infirmitates quibus eam afflixerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 29,23 

sulphure
et solis17 ardore
17 solis] salis Weber
comburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodome et Gomorrhe Adame et Seboim quas subvertit Dominus in ira et in18 furore suo
18 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,24 

et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terre huic que est hec ira furoris eius immensa
Numérotation du verset Dt. 29,25 

et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Egypti
Numérotation du verset Dt. 29,26 

et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerunt19 attributi
19 fuerunt] fuerant Weber
Numérotation du verset Dt. 29,27 

idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eum20 omnia maledicta que in hoc volumine scripta sunt
20 eum] eam Weber
Numérotation du verset Dt. 29,28 

et eiecit eos de terra sua in ira et furore et in21 indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie comprobatur
21 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 29,29 

abscondita a22 Domino Deo nostro
22 a] om. Weber
que manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in sempiternum23 ut faciamus universa legis huius.
23 sempiternum] eternum Weber

Capitulum 29

Numérotation du verset Dt. 29,1 
marg.| {1. 170va} a Hec sunt verba federis] id est testamenti, quod dicitur fedus : quia antiquitus in reconciliatione positum feriebatur. Et In hoc capitulo recapitulat Moyses breviter beneficia Dei collata populo tam in Egypto, quam in deserto, tentationes etiam, a quibus eos mirabiliter liberavit, ut sic eos ad impletionem, et observantiam legis provocaret. Premittit autem quandam distinctionem inter legem in hoc volumine editam, in quatuor precedentibus. Eadem enim est lex repetita, et in verbis alicubi differens. Dicit Ergo : Hec sunt verba, etc.
marg.| {b} Feriret] id est statueret.
marg.| {c} In terra Moab] Iuxta Iordanem.
marg.| {d} Fedus] id est testamentum.
marg.| {e} In Horeb] id est in Sina, Ex. 24. Ex hoc autem, quod dicit,   [Preter] videtur, quod aliud sit testamentum in hoc libro traditum, et aliud in quatuor precedentibus libris, et ita plura sunt testamenta, preter novum, et vetus. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod preter, magis notat repetitionem eiusdem, quam diversitatem : Idem enim est testamentum, sive eadem lex iterata hic cum aliquantula differentia, propter quam differentiam, forte dicitur hic preter.
marg.| {f} Vos vidistis] Sed nonne fere omnes, qui exierant de Egypto mortui sunt, ita ut dicitur Nm. 14.e. quomodo ergo dicit vos vidistis, etc. Solutio : Patres et filii idem populus iudicantur. Unde quod patres fecerunt, attribuitur filiis. Simile. 1Th. 4.d. Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, etc. Et tamen illi, qui erant tempore Apostoli, constat, quod non erunt in secundo adventu vivi. Vel aliter, secundum Regulam Tyconii dictum est hoc, vos vidistis, id est quidam vestrum.
marg.| {g} Tentationes] quibus tentavit Dominus Pharaonem.
marg.| {h} Quas] etc. AUGUSTINUS ponit aliam litteram, que talis est : Tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, et non dedit Dominus Deus tuus vobis cor scire, et oculos videre, et aures audire. Et movet questionem AUGUSTINUS Quomodo viderunt tentationes, si non Dominus dedit eis oculos ad videndum ? Et solvit, quod oculis corporis viderunt, sed oculis mentis non viderunt, id est non intellexerunt, nec correcti sunt, nec obedierunt.
marg.| {i} Signa] etc. Expositio est tentationum.
marg.| {k} Cor intelligens] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est voluntatem operandi, que intellexeritis. Is. 6.c. Exceca cor populi huius, et aures eius aggrava, etc.
marg.| {l} Non sunt attrita] id est   [non sunt mutata] vestimenta filiorum Israel in deserto, quod Religiosi quantum possunt imitantur, identitatem servantes in colore, et in forma, etsi non in substantia, ut sic innuant se in deserto esse peregrinos, et ad patriam ituros.
marg.| {m} Panem non comeditis] <GLOSSA> INTERLINEARIS hominum, sed Angelorum, id est manna officio Angelorum preparatum.
marg.| {n} Vinum] sed si vinum non habuerunt filii Israel in deserto, quomodo dicitur Ex. 32.b. Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Non enim hoc de aqua diceretur, neque post potum aque sequeretur talis ludus. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod filii Israel tantum de vino portaverunt secum, quando exierunt de Egypto, quod cito consumere potuerunt, de quo tamen habebant adhuc ad montem Horeb. Tamen dicit IOSEPHUS quod non nisi per triginta dies duraverunt eis cibaria, {1. 170vb} que attulerunt de Egypto : sed forte IOSEPHUS non computat vinum inter cibaria.
marg.| {o} Ut sciretis] Quia dabat panem, quem homo non posset dare, et ubi homo non posset dare. Unde et quidam murmurantes dixerunt. Numquid poterit panem dare in deserto, aut parare mensam, populo scilicet.
marg.| {p} Et venistis] Multo circuitu, et labore.
marg.| {q} Sehon] Nm. 21.e.
marg.| {r} Ruben] Nm. 24.c.   [Custodite] corde, quasi dicat, tot vobis fecit Dominus, ergo custodite, etc.
marg.| {t} Implete] Opere.
marg.| {u} Ut intelligatis] etc. Argumentum quod ex opere bono datur intelligentia legis : quod verum est. Nam per opera venitur ad fidem, ut dicitur Act. 10. Fide autem mundatur cor, ut dicitur Act. 15.b. Cor mundatum videt Deum, ut dicitur Mt. 5.a. Et Is. 7.b. secundum aliam translationem. Nisi credideritis non intelligetis : ergo a primo est intelligentia.
marg.| {x} Vos statis hodie] Undecim diebus est hic sermo protelatus, ut dicunt.
marg.| {y} Principes] etc. Tria genera hominum nominat, que sunt necessaria in Ecclesia Dei. Milites, qui sunt quasi manus Ecclesie, ad defendendum eam. Clericos, qui sunt oculi Ecclesie ad illuminandum eam. Populus, sive agricole, qui sunt pedes Ecclesie ad portandum eam. Primi defendunt duos ultimos. Medii docent, et instruunt primos, et ultimos. Tertii sustentant duos primos. Unde patet, quod sine illis tribus non potest esse Ecclesia commode. Inde est, quod Apostolus de his tribus membris tantum facit mentionem 1Cor. 12. ubi Ecclesiam comparat corpori. De primis dicit Ecclesia per Ps. 143. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus etc. De secundis Ps. 118. Revela oculus etc. De tertiis dicit. Ps. 17. Qui posuit pedes meos quasi cervorum, etc.
marg.| {z} Exceptis lignorum] etc. Tales non debebant interesse sacrificiis, sed potius in coquina ad parandum ignem ad opus convivii, et his renunciabant mandata sacerdotum, qui intererant, ita etiam fit modo.
marg.| {a} Ut transeas] id est parati ad transeundum Iordanem scilicet.
marg.| {b} Nec vobis solis] scilicet qui auditis hec.
marg.| {c} Sed cunctis] <GLOSSA> INTERLINEARIS qui nascituri sunt. Videtur ex hoc quod non solum Iudeis, sed etiam gentibus data est lex, ergo gentiles tenentur ad custodiam legis, sicut et Iudei, quod falsum est, ut patet Rm. 2. Solutio. Iudeis, et de Iudeis tantum, et successoribus eorum loquitur hic Moyses. Vel generaliter de omnibus quoad mysterium, quod commune est omnibus. Iudei ergo tantum tenebantur ad litteralem custodiam legis Gal. 5.a. Testificor autem omni homini circumcidenti se, quod debitor est universe legis faciende. Est autem hic argumentum, quod parentes possunt filios etiam nondum natos obligare. Sed numquid ad Religionem ? Responsio. Non, tamen filii, qui succedunt patribus in hereditate, obligantur hoc ipso ad onus hereditatis, et Dominus hoc onus imposuit ad tempus hereditati, quam dedit scilicet litteralem observantiam legis, ad quam omnes Iudei obligati fuerunt usque ad adventum Christi, tunc velum templi scissum est, id est obscuritas et legis, et prophetarum explanata est, et petre scisse, id est duritia cordis Iudeorum emollita.
marg.| {e} Nationum] id est gentium, que tales sunt ut nascuntur, id est nec circumcisi ut Iudei, nec baptizati ut Christiani.
marg.| {1. 171ra} a Lignum, et lapidem] id est idola lignea, lapidea, aurea, argentea.
marg.| {b} Ne forte] etc. Supple attendite, et cavete. Et est argumentum, quod quilibet debet esse sollicitus, ne inter vos sit hereticus.
marg.| {c} Radix germinans] id est perversus quispiam, trahens alios ad peccata, que ducunt ad eternam amaritudinem. Vel radix dicitur perversa voluntas cuiuslibet. De hoc loco illud ad Hbr. 12.d. sumptum est. Contemplantes, ne quis desit gratie Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
marg.| {d} Benedicat] id est blandiatur, pacem, et veniam sibi promittendo.
marg.| {e} Et ambulabo] quasi dicat mala mea faciam, et non puniar. Sed dicitur Eccl. 5.a. Ne dixeris, quomodo potui, aut quis me subiiciet propter facta mea ? Dominis enim vindicans vindicabit.
marg.| {f} Ebria sitientem] Habac. 2.c. Ve qui potum dat amico suo, mittens fel suum, et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius.
marg.| {g} Non ignoscat] Argumentum, quod heretico vel schismatico, qui iam aliquem circumvenit, non est venia indulgenda. Simile Supra 13.b. Si voluerit tibi persuadere frater tuus filius matris tue dicens, eamus, serviamus diis alienis, non acquiescas, nec audias eum, nec parcat ei oculus tuus, ut miserearis, et occultes eum.
marg.| {h} Nomen eius] id est famam eius nominis.
marg.| {i} Dicetque sequens] Adhuc penas transgressorum predicit.
marg.| {k} Sulphure] sicut Sodomam, et Gomorrham, Gn. 19.e. Sed non legimus ad litteram ita factum fuisse in terra promissionis. Sed hoc ideo dicit, ut notetur similitudo pene Sodomorum fore in acerbitate, et perpetuitate.
marg.| {l} Et solis ardore] Carentiam pluvie notat, ut patet per <GLOSSA> INTERLINEARIS que dicit in diebus Achab, tribus annis, et sex mensibus non pluisse. 3Rg. 17.a. 18.g.
marg.| {m} Et dicent omnes gentes] Hucusque pendet constructio. Ut repetit per longum Hyperbaton ab illo loco.   [Dicetque sequens] etc. Idem enim est dicens, et sequens generatio, et dicent omnes gentes.
marg.| {n} Quia dereliquerunt] Hoc respicit ad precedens illud, scilicet. Quare sic, etc. et ad sequens. Idcirco, etc.
marg.| {o} Diis alienis] Ita dicent, cum evenerit hoc, quod Moyses comminatur eis.
marg.| {p} Quibus non fuerant] etc. sed Deo, ad cuius imaginem facti sunt,
marg.| {q} Terram istam] id est habitantes in terra.
marg.| {r} Sicut hodie] etc. Non dicit hodie tempus, quando Moyses dicebat hoc, sed tempus, quando gentes hoc dicent.
marg.| {s} Abscondita] etc. Capitulum quasi est per se, sive quedam pars capituli per se, usque ad finem capituli. Et distinguitur littera dupliciter. Primo sic. Abscondita a Domino Deo nostro, id est apud Dominum Deum nostrum, manifesta sunt nobis, et filiis nostris usque in eternum. Que supple, ideo manifesta sunt nobis, ut faciamus universa legis huius, quasi dicat, ideo Dominus manifestavit nobis abscondita sua, ut faciamus, que lex precipit fieri, non ut disputemus, vel sciamus illa tantum. Vel potest esse de precedenti capitulo, ut abscondita determinativum sit huius accusativi, maledicta, ante positi, hoc {1. 171rb} modo. Idcirco iratus est Dominus contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, que in hoc volumine scripta sunt. Maledicta dicunt abscondita a Domino Deo nostro, id est apud Dominum Deum tuum. Que maledicta manifesta sunt nobis, et filiis nostris in eternum, ut faciamus universa legis huius, id est ut semper faciamus mandata legis. Vel in eternum respicit abscondita, quasi dicat abscondita in eternum apud Dominum sunt manifesta nobis, etc. ANDREAS sic legit. Ideo eiecit eos Dominus de terra sua, quia dereliquerunt pactum Domini. Unde vos bene debetis illud custodire, tum propter penam cavendam, tum propter beneficia a Deo vobis exhibita. Nam abscondita sunt a Domino Deo vestro aliis, scilicet nationibus, que manifesta sunt vobis, et filiis vestris, quasi dicat bene debetis servare pactum Domini, propter penam cavendam, et propter beneficia multa. Nam ea, que abscondita sunt aliis nationibus, manifesta sunt vobis, scilicet que facienda sunt, et que non facienda. Unde Ps. 147. Non fecit taliter omni nationi, sicut Iudeis supple. Et iudicia sua non manifestavit eis. Et Mt. 3.b. dixit Ioannes Phariseis. Progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? Vel aliter. Abscondita, etc. quasi dicat predixi vobis penas, que evenient vobis, si transgredimini pactum Domini, quia Deus reservat eas vobis tempore congruo persolvendas. Et hoc est, abscondita sunt a Domino Deo nostro, id est apud Deum quasi in thesauris eius recondita, quia ab eterno previdit penas istas, quas predixi vobis inferre, quas modo per me vobis manifestavit. Hec ultima lectio magis consonat menti Moysi. Unde in Cantico eius legitur. Nonne hec abscondita sunt apud me, et signata in thesauris meis ? Mea est ultio, et ego retribuam. Et secundum hanc lectionem, abscondi accipitur pro reponi. Ut ibi : quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine, quam abscondisti timentibus te.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_29)

Notes :