Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Dt. 6,1 

Hec sunt precepta et cerimonie atque iudicia que mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
Numérotation du verset Dt. 6,2 

ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et precepta eius que ego precipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vite tue ut prolongentur dies tui
Numérotation du verset Dt. 6,3 

audi Israel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 6,4 

audi Israel Dominus Deus tuus Deus1 unus est
1 tuus Deus] noster Dominus Weber
Numérotation du verset Dt. 6,5 

diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
et ex tota anima tua
et ex tota fortitudine tua
Numérotation du verset Dt. 6,6 

eruntque verba hec que ego precipio tibi hodie in corde tuo
Numérotation du verset Dt. 6,7 

et narrabis ea filiis tuis et meditaberis
sedens
in domo tua et ambulans in itinere
dormiens
atque consurgens
Numérotation du verset Dt. 6,8 

et ligabis
ea quasi signum in manu tua eruntque
et movebuntur inter oculos tuos
Numérotation du verset Dt. 6,9 

scribesque ea in limine et ostiis domus tue
Numérotation du verset Dt. 6,10 

cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuraverat2 patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non edificasti
2 iuraverat] iuravit Weber
Numérotation du verset Dt. 6,11 

domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non effodisti3 vineta et oliveta que non plantasti
3 effodisti] fodisti Weber
Numérotation du verset Dt. 6,12 

et comederis et saturatus fueris
Numérotation du verset Dt. 6,13 

cave diligenter ne obliviscaris Domini Dei tui4 qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et illi soli5 servies ac per nomen illius iurabis
4 Dei tui] om. Weber |
5 illi soli] ipsi Weber |
Numérotation du verset Dt. 6,14 

non ibitis post deos alienos cunctarum gentium que in circuitu vestro sunt
Numérotation du verset Dt. 6,15 

quoniam Deus emulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terre
Numérotation du verset Dt. 6,16 

non temptabis
Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
NON TEMPTABIS etc. Deum temptat qui habens quod faciat sine ratione, se committit periculo experiens utrum possit liberari a Deo.
Numérotation du verset Dt. 6,17 

custodi precepta Domini Dei tui ac testimonia et cerimonias quas precepit tibi
Numérotation du verset Dt. 6,18 

et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 6,19 

ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
Numérotation du verset Dt. 6,20 

cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia hec et cerimonie atque iudicia que precepit Dominus Deus noster nobis
Numérotation du verset Dt. 6,21 

dices ei servi eramus pharaonis in Egypto et eduxit nos Dominus de Egypto in manu forti
Numérotation du verset Dt. 6,22 

fecitque signa atque prodigia magna et pessima
in Egypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
Numérotation du verset Dt. 6,23 

et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
Numérotation du verset Dt. 6,24 

precepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vite nostre sicut est hodie
Numérotation du verset Dt. 6,25 

eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia precepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis.

Capitulum 6

Numérotation du verset Dt. 6,1 
marg.| {c} Hec sunt precepta] quoad mortalia.
marg.| {d} Et ceremonie] quoad figuras, que adveniente veritate cesserunt.
marg.| {e} Ut faciatis ea] id est ideo docerem, ut faciatis.
marg.| {f} Ut timeas] etc. quia timere non sufficit, addit.
marg.| {g} Et custodias] non corde tantum, sed opere. Timor declinat peccatum, custodia meretur premium.
marg.| {h} Ac nepotibus tuis] Et est argumentum, quod filii in patribus obligantur ; non enim tenerentur ad ceremonias, nisi in patribus obligati fuissent. Quod videtur falsum, quia obligatio debet esse voluntaria. Solutio : Dicunt, quod obligati sunt ad huiusmodi, quia habuerunt terram hoc intuitu patribus datam : sicut nos obligamur ad decimas, quia habemus terram, ad quas obligaverunt nos patres nostri ; et necesse habemus eas solvere, si cum eis eternam hereditatem habere volumus.
marg.| {i} Ut prolongentur] Argumentum est, quod dies hominis prolongari possunt per observantiam mandatorum Dei. Sed contra Iob. 14.b. Constituisti terminos eius, qui preteriri non poterunt, etc. Preterea, dies vite cuiuslibet numerati sunt, et definiti, et taxati apud Deum. Quero ergo : Iste homo aut potest plus vivere, aut non. Si non, habeo propositum, quia scilicet non potest protelari vita hominis : Si sic, ergo homo potest plus vivere, quam Deus taxaverit sive previderit. Solutio : Sensus est, ut prolongentur dies tui ; id est ut longior sit vita tua, quam esset futura, si non custodires mandata Dei : quia viri sanguinum non dimidiabunt dies suos.
marg.| {k} Audi Israel] etc. Dicturus de dilectione Dei Moyses permittit de fide : quia fides initium dilectionis est, ut dicitur Eccl. 25.b. Sed iterum quia fides ex auditu est, permittit de auditu dicens : Audi Israel. Sed quia non sufficit audire, addit : et observa, non tantum quidem in corde, sed ut facias.
marg.| {l} Et multipliceris scilicet in filiis] et aliis bonis amplius, quam usque modo multiplicatus sis.
marg.| {m} lacte, et melle] GLOSSA omni copia.
marg.| {n} Audi Israel] et postea crede, id est ideo audi, ut credas. Argumentum est hic, quod tenemur audire mandata. Eccl. 35.a. Sacrificium salutare est attendere mandata Ier. 6.e. Ego inducam mala super populum istum secundum adinventionem eorum, etc.
marg.| {o} Unus est] In Maiestate, trinus in Personis.
marg.| {p} Diliges Dominum Deum tuum] Glossa Augustini Triplicis nature, id est potentie est anima, ideo iubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios : nemo potest duobus Dominis servire : Mt. 6.c. Item nota quod dilectio plenitudo legis est, ut dicitur Rm. 13.c. et finis precepti, ut dicitur 1Tim. 1.a. Ideo post precepta legis, recte preceptum de dilectione Dei ponit, docens modum, quo diligendus est Deus, scilicet.
marg.| {q} Ex toto corde] id est toto intellectu.
marg.| {r} Tota anima] id est tota voluntate.
marg.| {s} Tota fortitudine] id est toto posse, ut scilicet omnes cogitationes, omnia desideria, omnia opera, id est omnem vitam tuam in illum conferas, a quo habes, que confers. Expositio AUGUSTINUS est hec : Hec dicens Dominus, dicit AUGUSTINUS nullam anime partem relinquit, que vacare debeat ; sed si quid venerit in animum, illuc statim rapiatur, quo dilectionis currit impetus. Secundum hanc expositionem non potest impleri hoc preceptum in via, quia ex parte diligimus, sicut ex parte cognoscimus. 1Cor. 13.c. Unde dicit AUGUSTINUS Cum adhuc inest aliquid carnalis concupiscentie, quod vel continendo frenetur, non omnino ex tota anima diligitur Deus. Non enim caro concupiscit, sed dicitur concupiscere, quia anima carnaliter concupiscit : Tunc autem, id est in patria, quia nulla lex erit in membris, que repugnet legi mentis, diligetur Deus ex toto corde, tota anima, tota mente. Debuit autem homini {1. 155vb} ista perfectio precipi, quamvis in hac vita non possit impleri. Non enim recte curritur, si quo currendum est, nesciatur. Curramus ergo sperando, credendo, desiderando, eleemosynas dando, et orando, ut currentes adiuvemur, ut precepta perfectionis audiamus, et faciamus. Caritas enim non auferetur, sed augebitur, et implebitur : in qua plenitudine illud preceptum caritatis implebitur.
marg.| Alii sic exponunt : Toto corde, id est intellectu sine errore ; tota anima, id est voluntate sine contrarietate. Tota mente, id est memoria sine oblivione, id est ut anima, vel mens, vel vita tua non sit ei contraria. Secundum hoc potest impleri in via, licet vix ad modicam horam.
marg.| Vel instans, beatus Bernardus sic exponit Toto corde dulciter ; Tota anima prudenter : Tota fortitudine, fortiter. Unde dicit : Disce, Christiane, a Christo amare Christum, Ama dulciter, ama prudenter, ama fortiter. Dulciter, ne deceptus : prudenter, ne deceptus ; fortiter, ne depressus, ab amore Domini avertaris. Ergo, ne mundi gloria, sive carnis voluptatibus abducaris, dulcescat tibi pre his sapientia Christus : ne seducaris spiritu mendaci, et erroris ; lucescat tibi veritas Christus : ne adversitatibus fatigeris ; confortet te virtus Dei Christus. Zelum tuum inflammet caritas, informet scientia, firmet constantia ; sit fervidus, sit circunspectus, sit invictus. Sit ergo suavis, et dulcis affectui tuo Dominus Iesus Christus contra male dulces vite carnalis illecebras ; Vincat dulcedo dulcedinem, quemadmodum clavus clavum repellit. Sit nihilominus intellectui previa lux, et dux rationi, ut cautus sis nimiam, et indiscretam vehementiam in tua conversatione vitare. Sit etiam fortis, et constans amor tuus, nec cedens terroribus, nec succumbens laboribus. Amemus ergo affectuose, circunspecte, et valide, scientes amorem cordis absque eo, qui dicitur anime, dulcem quidem esse, sed seducibilem : Istum etiam absque illo, qui virtutis est, rationabilem esse, sed fragilem. Amor cordis ad zelum pertinet affectionis ; Amor anime ad industriam, sive iudicium rationis ; Dilectio virtutis, ad animi constantiam, et vigorem. Et vide in manifestis exemplis hoc ita esse, ut dicimus. Cum egre ferrent Discipuli quod audierant de ascensuri Magistri discessu, ab eodem audierunt. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem. Io. 14.d. Quid ergo ? Non diligebant, de cuius discessione dolebant ? sed diligebant quidem, et non diligebant. Diligebant dulciter, sed minus prudenter : Diligebant carnaliter, sed non rationabiliter : Denique diligebant toto corde, sed non tota anima. Ergo non abduci blanditiis, non seduci fallaciis, nec iniuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est. Ex toto corde. Glossa : intellectu. Sed videtur, quod ista expositio nulla sit : quia ipsius intellectus est cognoscere, sed affectus est amare, Solutio : Hoc dicitur, quia intellectus causa est dilectionis. Quantum enim quis intelligit Deum, tantum diligit eum. Unde Augustinus Super Ioannem Non visa possumus diligere, incognita vero nequaquam. Ablativus igitur ille causalis est, non originalis. Glossa Gregorii Per amorem Dei gignitur amor proximi : et per amorem proximi nutritur amor Dei. Nam qui amare negligit Deum, diligere proximum nescit. Et plenius in Dei dilectione proficimus, si in eius dilectionis gremio, proximi caritate letamur. Dicturus ergo : Diliges proximum tuum, premisit, diliges Dominum Deum tuum, ut prius in nobis radicem sui amoris figat, et postea fraterna dilectio ramos expandat. Sed ex hac GLOSSA videtur sequi, quod sit eadem dilectio, sive amor Dei, et proximi, ex quo unus gignit alium, et nutritur ab illo. Solutio : Quod hic dicitur, intelligitur de motu caritatis, non de habitu.
marg.| {t} In corde tuo] per intellectum et affectum.
marg.| {u} Ea filiis tuis] ad litteram, vel imitatoribus in cultu unius Dei.
marg.| {x} Meditaberis] in eis.
marg.| {y} In domo tua] Pro. 8.d. Beatus, quia audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.
marg.| {z} In itinere] {1. 156ra} Ps. 118. Cantabiles mihi erant iustificationes tue in loco peregrinationis mee. a   consurgens] id est in omnibus, que egeris.
marg.| {b} Quasi signum] ut scilicet aliis exemplum tribuas.
marg.| {c} In manu] ut opere compleas, et ut die, ac nocte in memoria habeas. GLOSSA Hoc Pharisei male interpretantes in membranis Decalogum, id est 10. verba legis scribebant, et ligata in fronte portabant : quod usque hodie faciunt Babylonii, ut putentur Religiosi. Unde : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias suas. Mt. 23.a.
marg.| {d} Inter oculos] cordis.
marg.| {e} In limine] etc. GLOSSA Ingrediens, et egrediens, semper ea mediteris.
marg.| {f} Saturatus fueris] Saturitas enim temporalium, oblivionem Dei generat, et peccatum. Inf. 32.b. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit, incrassatus, impinguatus, dilatatus. Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, et saturitas panis, et abundantia aque, et otium. Is. 1.a. Filios enutrivi, etc.
marg.| {g} Et ipsi] etc. propter se ; aliis autem propter ipsum.
marg.| {h} Per nomen] etc. Et est permissio indulgentie non tolerantie, quia illa est de peccatis. GLOSSA non iurare iubet ; sed per alterius Dei nomen iurare prohibet : Melius autem omnino non iurare : Non quod mala sit iuratio vera ; sed ne facilitate iurandi in periurium cadas. Qui enim iurat, periurare potest ; qui autem omnino non iurat, longe a periurio est. Alia GLOSSA Permittuntur iurare per nomen Dei, ne forte per idola iurantes, et assidue nominantes ea colere inciperent. Eccl. 25.b. Iurationi non assuescat os tuum,
marg.| {i} Et auferat] Argumentum est, quod potest mori ante terminum sibi prefixum a Deo Unde Iob. 22.c. Viri iniqui sublati sunt ante tempus suum. Ibi GLOSSA Deus iuxta merita singulorum ponit terminum.
marg.| {k} Non tentabis] etc. GLOSSA Hoc Diabolo Christum tentanti obiectum est, cum diceret : Mitte te deorsum. Mt. 4.a. Item GLOSSA Deum tentat, qui habens quod faciat sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo, De hoc dicitur 2Par. 20.c. Dum ignoramus, quid agere debeamus, hoc solum residui habemus, ut oculos nostros dirigamus ad te. Item tentat Deum, qui duplici corde venit ad eum. Sap. 1.a. Inveniuntur autem ab his, qui non tentant eum.
marg.| {l} Servi eramus] in luto, et latere, et palea.
marg.| {m} Pessima] GLOSSA pro opinione sustinentium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_6)

Notes :