Hugo de Sancto Caro

Capitulum 26

Numérotation du verset Dt. 26,1 

Cumque intraveris
terram
quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris
eam atque habitaveris in illa
Numérotation du verset Dt. 26,2 

tolles de cunctis frugibus tuis1
1 tuis] om. Weber
primitias et pones in cartallo
pergesque
ad locum
quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur
nomen eius
Numérotation du verset Dt. 26,3 

accedesque ad sacerdotem
qui fuerit in diebus illis
et dices ad eum profiteor
hodie coram Domino Deo tuo
quod ingressus sim terram
pro qua iuravit
patribus nostris
ut daret eam nobis
Numérotation du verset Dt. 26,4 

suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius
ponet ante altare
Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 26,5 

et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum
qui descendit in Egyptum
et ibi peregrinatus est
in paucissimo numero
crevitque in gentem
magnam ac2 robustam
2 ac] et Weber
et infinite multitudinis
Numérotation du verset Dt. 26,6 

afflixeruntque nos
Egyptii et persecuti sunt imponentes
onera gravissima
Numérotation du verset Dt. 26,7 

et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos
et respexit humilitatem nostram
et laborem
atque angustias
Numérotation du verset Dt. 26,8 

et eduxit nos de Egypto
in manu forti
et brachio extento in ingenti pavore
in signis
atque portentis
Numérotation du verset Dt. 26,9 

et introduxit ad locum istum
et tradidit nobis terram
lacte
et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 26,10 

et idcirco nunc offero primitias
frugum terre quam Dominus Deus dedit3
3 Dominus Deus dedit] dedit Dominus Weber
mihi
et dimittes eas
in conspectu Domini Dei tui
et adorato
Domino Deo tuo4
4 et - adorato Domino Deo tuo] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 26,11 

epulaberis5
5 epulaberis] et praem. Weber
in omnibus bonis
que Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tue tu et Levites
et advena
qui tecum est
Numérotation du verset Dt. 26,12 

quando compleveris
decimam
cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio
dabis Levite
et advene
et pupillo
et vidue
ut comedant intra portas tuas et saturentur
Numérotation du verset Dt. 26,13 

loquerisque
in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levite et advene pupillo et vidue sicut iussisti mihi non preterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui6
6 tui] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 26,14 

non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet immunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut precepisti mihi
Numérotation du verset Dt. 26,15 

respice de sanctuario tuo et7 de excelso celorum habitaculo et benedic populo tuo Israel et terre quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terre lacte et melle mananti
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 26,16 

hodie Dominus Deus tuus precepit tibi ut facias mandata hec atque iudicia ut8 custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua
8 ut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 26,17 

Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias cerimonias illius et mandata atque iudicia et obedias eius imperio
Numérotation du verset Dt. 26,18 

et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia precepta eius
Numérotation du verset Dt. 26,19 

et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est.

Capitulum 26

Numérotation du verset Dt. 26,1 
marg.| {o} Cumque intraveris] Mandatum de primitiis offerendis in loco electo a Domino dat hic Moyses. Quidam dicunt hoc factum fuisse semel tantum, scilicet in introitu terre promissionis : sed Ioseph. tradit factum singulis annis. Et loquitur hic Moyses de 2. primitiis, quas ferebant secum in Hierusalem singulis annis in tribus festivitatibus hebdomadalibus. Sed cum hoc mandatum de primitiis dandis morale fuerit, sicut mandatum de decimis, quare non servatur modo, cum etiam sit pietate plenum ? Unde Ex. 22.d. Decimas, et primitias non tardabis offerre. Nm. 18.b. Primitias quas voverint, et obtulerint filii Israel, dedit ibi, et filiis, ac filiabus iure perpetuo. GLOSSA Impium est, ut qui ingrediuntur Ecclesiam Dei, non offerant Sacerdotibus primitias de frugibus terre, quos dedit Deus, Solem suum producendo, et pluvias ministrando. Item alia GLOSSA Ostendimus mandatum de primitiis, et decimis debere stare etiam ad litteram. Item Ez. 44.g. Omnis populus tenetur primitiis. Sed si hoc, omnes sunt transgressores ; quia fere nullus solvit primitias. Solutio : Sicut preceptum de secundis decimis cessat causa cessante, ut dictum est sup. 14. quia ille decime non erant confirmate ; sic hodie cessar preceptum de primitiis Ideo enim dabantur primitie ut ministri tabernaculi inde sustentati, terrenis negotiis non vacarent ; unde super illud N. 18.c. Omnes primitias Sanctuarii, quas offerunt, etc. dicit GLOSSA Oblationes ad necessaria tribuuntur, et decime ne terrenis possessionibus audeant inhiare, non lucrum de ministerio querere. {1. 168ra} Unde cum Ecclesie modo abundent : intelligitur Dominus dispensasse sicut in decima decimarum, quam dabant Levite Sacerdoti. Nm. 18. Modo loco primitiarum reddimus gratiarum actiones, iugiter serviendo : eleemosynas largiendo : superflua erogando : Et ad hoc tenemur, sicut illi olim ad primitias. Lc. 3.b. Qui habet duas tunicas, det non habenti ; et qui habet escas, similiter faciat. Per unam tunicam necessaria : per secundam superflua accipiuntur. Unde GLOSSA ibi : de duabus tunicis dividendis datur preceptum : quia si una dividatur, nemo vestitur : In dimidia tunica nudus remanet, et qui accipit, et qui dedit. Misericordie enim ipsius pro possibilitate humane conditionis servatur mensura, ut non sibi unusquisque totum eripiat ; sed quod habet, cum paupere partiatur. a   Terram, quam Dominus] etc. Terra dicitur Ecclesia triumphans. Ier. 2.b. Induxi in terram Carmeli. Carmelus interpretatur scientia Circumcisionis : et ibi nullus habitabit, nisi sciens, et circumcisus.   [Item terra] Qui appendit terram, superest Ecclesia militans. Iob. 26.c. Qui appendit terram super nihilum. Item terra est Scriptura sacra. Iob. 28.a. Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est. Item terra est anima, Ps. 103. Qui respicit terram, et facit eam tremere. Item terra est caro. Ioa. 31.d. Si adversum me terra mea clamat. Is. 26.b. Cum feceris iudicia in terra tua, iustitiam discent omnes habitatores orbis. Item terra est conversatio bona, Iob. 28.a. Ferrum de terra tollitur, id est constans et fortis Predicator de bona conversatione sumitur. Unde sequitur : et lapis calore solutus, in es vertitur, id est durus prius, et ferreus in peccatis, calore caritatis solutus, fit patiens, et eloquens Predicator.
marg.| {b} In Cartallo] <GLOSSA> INTERLINEARIS vase vimineo : et est quarta pars sextarii.
marg.| {c} Invocetur] Quicumque enim invocaverit nomen eius, salvus erit : Ioel. 2.g. Sed videtur contrarium, Mt. 7.c. Non omnis, qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum celorum, etc. Solutio : Invocat Deum, qui corde, ore, opere Dominum confitetur. Unde non qui bis : sed qui ter dicit : Domine, Domine, Domine, invocat : et omnis talis salvus erit, si perseveraverit.
marg.| {d} Daret eam nobis] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est filiis. Unde Gn. 28.c. Terram in qua dormis, dabo tibi, et semini tuo, id est filiis tuis, quasi dicat non omnibus filiis ; sed qui reputantur in semine. Rm. 9.c. Non, qui filii sunt promissionis, hi estimantur in semine.
marg.| {e} Dei tui] vel sui, Domini servi tui, supple, dicens :
marg.| {f} Syrus] id est Laban Gn. 31.g.
marg.| {g} Patrem meum] id est Iacob.
marg.| {h} In Egyptum] Is. 52.b. In Egyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset tibi : Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
marg.| {i} Onera] luti et lateris ; Ex. 1.c.
marg.| {k} Laborem] corporis.
marg.| {l} Angustias] mentis.
marg.| {m} Ingenti pavore] Egyptorum dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS
marg.| {n} In signis]  ; minoribus, scilicet.
marg.| {o} Portentis]  ; maioribus scilicet signis.
marg.| {p} Ad locum istum] <GLOSSA> INTERLINEARIS tam pretiosum, tam amenum.
marg.| {q} Dedit] gratis.
marg.| {r} Mihi] servo, scilicet.
marg.| {s} Adorato] <GLOSSA> INTERLINEARIS per talia sacrificia. quasi dicat non ante epulaberis, quam obtuleris. Argumentum, quod prius audienda est Missa, et aliud officium Dei, quam comedatur.
marg.| {t} Quando compleveris] etc. id est quando tuleris primam decimam ; que est Levitarum ; et secundam, quam portare debes in Hierusalem.
marg.| {1. 168rb}
marg.| {u} Anno decimarum tertio] Hoc ideo dicit ; quia tertio anno fiebant tres decime. Unde nota quod hic agitur de decimis, que fiebant de 3. in 3. annum : et de secundis que fiebant singulis annis. Tres enim erant decime. Prima Levitarum, de omnibus fructibus, et frugibus terre, atque pecoribus. Hac oblata, residuum iterum decimabatur, et erat secunda decima ; quam secum ferebant in Hierusalem ter in anno ; quam comedebant coram Domino in pastophoriis, que erant circa tabernacula. He due decime singulis annis fiebant ; in tertio anno, his duabus sublatis fiebat, et tertia in usus pauperum, et peregrinorum. Et nota, sicut Hebrei dicunt, hoc mandatum datum est pro remotis ; quibus quia non poterant singulis annis venire in Hierusalem, indulgebatur eis venire tantum in tertio anno. Hi sicut et alii separabant singulis annis primas decimas, et dabant Levitis, qui habitabant cum eis : Separabant, et secundas, et has quia remoti erant, apud se reservabant primo, et secundo anno : tertio vero anno, quo ipsi veniebant in Hierusalem, separabant tres decimas ; Prima semper dabatur Levitis ; tertia vero tertio anno collecta dabatur pauperibus : secunda tribus annis collecta, tertio anno ferebatur in Hierusalem : et inde fiebant expense, et oblationes : sic se habet veritas historie, quidquid videatur sonare GLOSSA Redeamus ad litteram, que difficilis est.
marg.| {x} Dabis Levite, et advene] huiusmodi scilicet pauperibus dabis, supple tertiam decimam tertii anni.
marg.| {y} Pupillo, et vidue] Ergo ista sunt pauperum, ergo divitibus non sunt danda : ergo peccat Abbas, vel Episcopus, qui dant huiusmodi redditus divitibus. Solutio. Ex causa potest dare : Abbati enim, vel Episcopo commissa est custodia, et dispensatio rerum Ecclesie : Unde eis, qui iuvant eos in custodia, possunt dare : si autem sine causa hac, vel alia honesta, nulli dubium quin peccarent. Mt. 15.c. Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus ad manducandum.
marg.| {z} Loquerisque] <GLOSSA> INTERLINEARIS Non te iactando, sed te non ingratum ostendendo. Nota quod hic debet fieri suppletio talis, scilicet et his tertiis decimis tertii anni datis pauperibus pretaxatis : veniens in Hierusalem, deferens secum secundas decimas, tribus annis collectas, et ex dispensatione reservatas. Loquerisque, etc.
marg.| {a} Attuli] scilicet secundas decimas.
marg.| {b} De domo mea] Nota : non de rapina Tob. 2.d. Videte, ne forte furtivus sit : sed reddite eum Dominis suis, id est ne ab eo acceperis, qui furatus sit eum : Sciebat enim, quod uxor sua non fecisset furtum. Et hoc, quod hic dicitur, ad secundas decimas refertur, qui ferebantur ad Hierusalem.
marg.| {c} Et dedi illud] id est sanctificatum, id est tertiam decimam tertii anni ; Utraque enim decima sanctificata erat. Unde non refert idem suppositum, sed idem in specie ; prius enim hoc ipsum sanctificatum, supponebat pro secundis decimis ; sed relativum refertur ad ipsum ; non ratione suppositi, sed ratione significati, et supponit pro tertia decima. Et est simile ; mulier que salvavit damnavit. Vel posset esse propria relatio, scilicet ad secundas decimas, de quibus sustentabant Levitam cancellaneum, et pauperes secum venientes in Hierusalem. Unde sic expone illud, id est partem illius, scilicet secundarum decimarum in via scilicet ad comedendum, et etiam in Hierusalem.
marg.| {d} In luctu meo] id est in re funebri, id est in anniversariis {1. 168va} parentum : more Gentilium, qui in morte parentum, Parentalia, id est convivia in morte eorum statuta faciebant. Hanc expositionem tangit <GLOSSA> INTERLINEARIS et sic superstitio Gentilium prohibetur, vel avaritia Iudeorum. Tunc enim primas decimas tenerentur dare Levitis ; et secundas portare in Hierusalem ; et ibi eas comedere coram Domini : et tertias dare pauperibus : ipsi etiam expensas in anniversariis parentum faciebant de eisdem, et hoc malum erat : quia fraus, et avaritia : et ideo dicit hic : Non comedi ex eis, scilicet sanctificatis Domino, in luctu meo, id est in anniversariis, et funeribus parentum meorum. Vel aliter : In luctu meo, id est solus ut gulosi, Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus : Vel in luctu, id est in tristitia : ut avari qui lugent, quando oportet eos expendere obolum. 3. Esdre ult. g. Manducate pinguissima queque : et bibite dulcissima queque, et mittite munera his, qui non habent : Sanctus enim dies Domini est, et nolite mesti esse. Vel in luctu, id est sepulto funere. Tob. 2.a. Cum occultaret corpus, comedebat panem cum luctu, et tremore. Vel in luctu, id est cum peccatoribus. Tob. 4.c. Super sepulturam Iusti constitue panem tuum, et vinum tuum : et noli comedere ex eo cum peccatoribus. Vel in luctu, id est de rapina, et violentia. Eccl. 34.c. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata ibid. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris. a   Et feci omnia] ita oportet ; quia qui offendit in uno, factus est omnium reus ; Iac. 2.b. Sed videtur quod seipsum laudet, et ita facit contra illud Prv. 27.a. Laudet te alienus, et non os tuum. Item David punitus est graviter propter numerationem populi. 2Rg. 24. ergo multo fortius iste debet puniri, qui numerat bona, que fecit. Solutio : David fecit hoc ex superbia, ut patet in littera ; iste autem ex devotione, sicut Ezechias ; Is. 38.e. Memento queso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto ; et quod bonum est, in oculis tuis fecerim. Phariseus vero, qui cum Publicano ascendit orare in Hierusalem, ex superbia dicebat, Gratias tibi ago, Deus, quia non sum, etc. Lc. 18.b.
marg.| {b} Hodie Dominus] Verba sunt Moysi ad populum.
marg.| {c} Ex toto corde] supra exposita sunt 6.
marg.| {d} Ceremonias] id est sacrificia.
marg.| {e} Mandata] nature.
marg.| {f} Iudicia] in causis.
marg.| {g} Imperio] discipline.
marg.| {h} Elegit te] Io. 15.c. Non vos me elegistis, etc.
marg.| {i} Peculiaris] supra 7.b.
marg.| {l} In laudem] Exaggeratio potest esse, id est inculcatio ; sicut illud. Laudamus te, benedicimus te. Vel aliter in laudem ut ipsum laudes.
marg.| {m} Nomen] ut ab ipso nomineris Israel :
marg.| {n} Et gloriam suam] ut sibi omnia adscribas, non tibi. Vult enim Dominus gloriam sibi, et homini utilitatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_26)

Notes :