Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset Dt. 22,1 

Non videbis
bovem
fratris tui
aut ovem
errantem
et preteribis
sed reduces
fratri tuo
Numérotation du verset Dt. 22,2 

et1 si non est propinquus frater tuus2 nec nosti eum duces in domum tuam
1 et] etiam Weber |
2 frater tuus] inv. Weber |
et erunt apud te quamdiu querat ea frater tuus
et recipiat
Numérotation du verset Dt. 22,3 

similiter facies de asino
et de vestimento et de omni re
fratris tui que perierit
si inveneris eam ne negligas quasi alienam
Numérotation du verset Dt. 22,4 

si videris asinum
fratris tui
aut bovem cecidisse
in via
non despicias3
3 despicias] despicies Weber
sed sublevabis
cum eo
Numérotation du verset Dt. 22,5 

non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit hec
Numérotation du verset Dt. 22,6 

si ambulans per viam
in arbore
vel in terra
nidum avis inveneris
et matrem pullis
vel ovis
desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
Numérotation du verset Dt. 22,7 

sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
Numérotation du verset Dt. 22,8 

cum edificaveris
domum novam
facies murum tecti
per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus
labente alio et in preceps ruente
Numérotation du verset Dt. 22,9 

non seres
vineam tuam
altero semine
ne et sementis quam sevisti et que nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
Numérotation du verset Dt. 22,10 

non arabis
in bove
simul et asino
Numérotation du verset Dt. 22,11 

non indueris vestimento
quod ex lana
linoque
contextum est
Numérotation du verset Dt. 22,12 

funiculos in fimbriis facies
per quatuor angulos pallii tui quo operieris
Numérotation du verset Dt. 22,13 

si duxerit
vir
uxorem
et postea odio habuerit
eam4
4 odio habuerit - eam] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,14 

quesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum
et dixerit uxorem hanc
accepi
et ingressus ad eam non inveni virginem
Numérotation du verset Dt. 22,15 

tollent eam pater
et mater eius
et ferent secum signa
virginitatis eius
ad seniores urbis
qui in porta sunt
Numérotation du verset Dt. 22,16 

et dicet pater filiam meam
dedi huic uxorem quam quia odit
Numérotation du verset Dt. 22,17 

imponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hec sunt signa virginitatis filie mee
expandent vestimentum
coram senioribus5 civitatis
5 senioribus] senibus Weber
Numérotation du verset Dt. 22,18 

apprehendentque senes urbis illius
virum et verberabunt illum
Numérotation du verset Dt. 22,19 

condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit
patri puelle quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel
habebitque eam uxorem
et non poterit dimittere eam6 omni tempore vite sue
6 eam] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,20 

quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
Numérotation du verset Dt. 22,21 

eicient eam extra fores domus patris sui
et lapidibus
obruent viri civitatis illius7 et morietur
7 illius] eius Weber
quoniam fecit nefas
in Israel ut fornicaretur
in domo patris sui
et auferes
malum de medio tui.
Numérotation du verset Dt. 22,22 

si dormierit
vir
cum uxore
alterius
uterque morietur8
8 morietur Rusch ] morientur Weber
id est adulter et adultera et auferes malum de medio9 Israel
9 medio] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,23 

si puellam
virginem
desponsaverit10
10 desponsaverit] desponderit Weber
vir
et invenerit eam aliquis
in civitate et concubuerit
cum illa
Numérotation du verset Dt. 22,24 

educes utrumque ad portam civitatis illius
et lapidibus
obruentur puella
quia non clamavit
cum esset in civitate
vir quia humiliavit uxorem
proximi sui
et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 22,25 

sin autem in agro
repererit vir puellam
que desponsata est
et apprehendens
concubuerit cum illa ipse morietur solus
Numérotation du verset Dt. 22,26 

puella
nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit
contra fratrem suum et occidit animam eius
ita et puella perpessa est
Numérotation du verset Dt. 22,27 

sola erat in agro
clamavit et nullus
affuit qui liberaret eam
Numérotation du verset Dt. 22,28 

si invenerit vir
puellam virginem
que non habet sponsum
et apprehendens
concubuerit cum illa11
11 illa] ea Weber
et res ad iudicium venerit
Numérotation du verset Dt. 22,29 

dabit qui dormivit cum ea patri
puelle quinquaginta siclos argenti
et habebit eam uxorem
quia humiliavit illam
non poterit dimittere eam12 cunctis diebus vite sue
12 eam] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 22,30 

13 Non accipiet
13 Hic textus hebreus et grecus incipiunt capitulum 23.
homo
uxorem
patris sui
nec revelabit operimentum eius.

Capitulum 22

Numérotation du verset Dt. 22,1 
marg.| {n} Non videbis bovem] Mores bonos instruit hic Moses. Unde dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS hec ad litteram ex benignitate nature facienda sunt. Sed numquid peccat mortaliter, si quis pretereat non reducens bovem, aut ovem errantem. Difficile esset hoc dicere ; sed nomine bovis, et ovis errantium, fratres errantes accipiuntur : quos reducere, et corrigere debemus, cum errare eos videamus, iuxta illud Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater, etc. Et pertinet hoc ad omnes ex debito caritatis. Ad Prelatos etiam ex debito, et officio dignitatis. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem : et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. o   Non induetur] <GLOSSA> INTERLINEARIS Utrique sexui diversum indumentum natura dedit. Item Glossa Augustini Alia editio. Non erunt vasa viri super mulierem, vasa bellica voluit intelligi, id est arma.
Numérotation du verset Dt. 22,mystice 
marg.| Mystice autem hoc exponit Apostolus 1Tim. 2.d. Non permitto mulieri docere in Ecclesia. Nec enim Sacerdotium, nec doctrina conceditur feminis in Ecclesia : ne induantur veste virili. Sed nec vir debet indui veste feminea. Qui enim vir est, et principatum Ecclesie gerit : non debet aliquid femineum, vel molle in doctrina sua habere. Item GLOSSA Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos. Unde 1Cor. 11.c. Vir si comam nutriat, ignominia est illi : mulieri autem capilli pro velamine dati sunt. Non ergo induetur vir veste feminea, operatione, scilicet fluxa, et dissoluta. Moraliter ergo mulier veste viri induitur, quando ille, qui mollis, et dissolutus est animo, exterius per hypocrisim opera fortia facit. E converso vir veste feminea induitur, quando qui fortis est animo, per pusillanimitatem opera mollia facit.
marg.| {p} Si ambulans] etc. Hoc ad litteram non servatur, sed mystice, per matrem historia, per pullos accipitur spiritualis intelligentia. Mater ergo non est tenenda, id est historia non est in consequentia trahenda, ubique scilicet ut quod leguntur Hebrei vasa aurea, et argentea mutuo accepisse, et asportasse. Sed pulli capiendi sunt, id est spiritualis intelligentia sequenda.
marg.| {q} Sed abire patieris] <GLOSSA> INTERLINEARIS quia in quibusdam locis pretermittenda est historia, ut soli pulli, id est spiritalis intelligentie sensus reficiat nos.
marg.| {r} Cum edificaveris] etc. Lex ista localis erat data in Palestina, ubi domorum tecta sine cacumine fiunt, et desuper spatiantur homines. Unde ibi iubet fieri appodiationes per lunulas, ne ambulantes ibi cadere possent.
marg.| {s} Domum novam] GLOSSA id est Ecclesiam.
marg.| {a} {1. 165ra} Murum tecti] id est virtutum custodiam.
marg.| {b} Ne effundatur sanguis] ne alio peccante, reus tenearis per incuriam, et desidiam. Unde qui virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat.
marg.| {c} Non seres] Ad litteram precipit, ne diversa semina in eodem agro serantur : ne alterum ab altero suffocetur. Vel ut alia littera dicit.
marg.| {d} Ne ambo] id est ne de uno tantum decime, ac primitie Domino offerantur. Iudei enim avari erant, et cito dicerent : si duo semina essent in eodem agro, quod sufficeret tantum de uno dare decimas, et primitias. Vel aliter, Ne ambo pariter sanctificentur, id est simul decimentur, quod malum esset, cum unum ante veniat ad maturitatem, quam aliud. Vel aliter, et melius : Sementis primo anno sanctificabatur : vinea quarto : Facta igitur altera sanctificatione, putarent sufficere ad unius agri sanctificationem.
marg.| {e} Non arabis] etc. Hoc mysticum est. GLOSSA Isidori. In bove, et asino arat, qui recipit Evangelium cum Iudeorum observantia, que precessit in umbra. Sed IOSEPHUS exponit hoc ad litteram, dicens nomine asini quelibet alia animalia a bove intelligi. Unde secundum ipsum sensus est : Non in bove, et asino, id est bobus tantum arabis terram. Hebrei dicunt, ideo hoc dictum, quia noluit Dominus Regem iumentorum servili animali, id est asino copulari. Quatuor enim quasi regalia animalia ostendit Dominus. Ez. 1.c. Homo enim Rex est omnium animalium : Sub quo Leo Rex est ferarum : Aquila Rex avium : Bos iumentorum. Quidam Hebrei puerilius exponunt : quia scilicet bos ruminat, putaret asinus, quod ipsum vellet comedere, et fame afficeretur, et deficeret. Isidorus dicit, id est fatuum sapienti in predicatione non associes.
marg.| {f} Non indueris vestimento] GLOSSA Hoc tunc figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. Veste ex lana, et lino induitur, qui sub locutione innocentie celat subtilitatem malitie. Mt. 7.b. Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium ; intrinsecus autem sunt Lupi rapaces. Ad litteram dicit IOSEPHUS hanc vestem esse prohibitam populo : quia solis Sacerdotibus erat concessa. Quod adeo bene observant Iudei, ut neque pelles, neque aliquam laneam vestem, nisi filo laneo consuant. Tradit etiam IOSEPHUS iumenta diversi generis prohibita commisceri, ne hec iniuria transiret ad homines, ut commisceri pecudibus putarent esse licitum. Multa enim in minoribus dicit prohibita, ne ad maiora per simile fieret accessus.
marg.| {g} Funiculos] etc. id est fimbria, quasi funiculos, quod ad litteram preceptum est, ut hoc signo quasi quodam charactere populus Dei a ceteris nationibus discerneretur. Pharisei hoc adeo ampliaverunt, ut etiam spinas palliorum suorum extremitatibus alligarent, quibus iugiter puncti, ad serviendum Domino monerentur. Habebant etiam schedulas quasdam in brachiis dependentes, in quibus scriptus erat Decalogus ; ut sic haberent iugem memoriam preceptorum. Quod quia superstitiose faciebant, dicitur eis Mt. 23.a. Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
marg.| {h} Facies] <GLOSSA> INTERLINEARIS In omnibus, que agis, memor esto preceptorum Dei.
marg.| {i} Si duxerit] Moyses nihil indiscussum relinquit, omnia perscrutatur, ut de omnibus, quid agendum sit, rationem assignet. Dicit ergo sic : Si vir aliquis accusaverit uxorem suam, dicens, quod non invenit eam Virginem, et res ita se habuerit : illa lapidabitur : Si vero falsa fuerit accusatio viri, non quidem lapidabitur propter hoc ; sed verberabitur : insuper etiam condemnabitur centum siclis argenti, qui dabuntur patri puelle. In quo notari potest, quanta {1. 165rb} sit prerogativa viri super uxorem, quia uxor accusata a viro, et convicta lapidatur ; vir vero de falso crimine imposito uxori non lapidatur, sed verberatur, et in pecunia condemnatur. Item in hoc ostenditur prerogativa viri : quia vir recipitur testificans contra uxorem de crimine ; sed non uxor contra virum. Sed contra sup. 19.d. dicitur. Cum iudices diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem contra fratrem suum dixisse mendacium, fiet ei, sicut fratri suo facere cogitavit. Ergo eodem modo debet puniri vir convictus de falso testimonio contra uxorem. Solutio : Lex talionis locum habet in eis, qui sunt paris conditionis. Unde Lv. 24.c. Si quis irrogaverit maculam fratri suo, sicut fecit, sic fiet ei : Uxor vero non parificatur viro, sed quasi famula viri est secundum legem, propter quod non tenet in eis lex talionis.
marg.| {k} Expandent vestimentum] Forte mater puelle pannos, in quibus dormierat, cum vir eam defloraret, reservabat : sic si forte postea vellet eam dimittere ex odio, et imponere ei crimen non invente virginitatis, posset palam ostendere signa deflorationis ; ut sic vir puellam cogeretur retinere.
marg.| {l} Dabit patri] Videtur, quod deberet dari puelle, que passa est iniuriam infamie. Non est verum, quia dare puelle, esset dare viro, cuius remanet uxor : quia quicquid habet uxor, est viri eius. Dicit etiam, quod patri puelle dentur, non dicit matri : quia pater dominus est omnium. Unde GLOSSA dicit. Lex pene famulas voluit esse Uxores. Vel ideo, quia crimen filie magis imputatur patri, qui debuit eam corrigere, et ideo emenda iubetur fieri patri.
marg.| {m} Nefas in Israel] etc. Ex hoc videtur, quod pro simplici fornicatione lapidanda sit mulier, quod falsum est, quod patet per legem sequentem : Si invenerit vir puellam, etc. in fin. capituli Solutio : Revera nulla lapidabatur in lege pro sola fornicatione ; hic autem dicitur lapidanda, non quia fornicata sit, sed quia in domo patris deflorata : patrem suum dehonestavit, et se pro virgine nuptui tradidit. Illa vero lex. Si invenerit vir puellam, etc. loquitur de illa, que vi oppressa est : nec se pro virgine marito tradidit. Sed iterum obiicitur : quia super illud Mt. 1.c. Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph, dicit GLOSSA ne sine viro pariens quasi adultera lapidaretur. Sed dicimus, quod filia sacerdotis pro sola fornicatione, quasi adultera lapidabatur. Unde super Lv. 21. dicit quedam GLOSSA Grave est filiam fornicari : sed maxime Sacerdotis : et ideo quia Maria Mater Iesu erat de genere sacerdotali ex parte matris : recte dicit GLOSSA quod lapidaretur, ut adultera, si sine viro pregnans inveniretur : immo et textus dicit hoc expresse Lv. 21.b. Si filia, inquit, Sacerdotis deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
marg.| {n} Si dormierit] etc. Post fornicationem, ad adulterium transit Moyses : ubi vir sicut, et mulier iubetur lapidari.
marg.| {o} Si puellam virginem] Hic agit de oppressione Virginis desponsate, dicens : Si quis in civitate virginem alteri desponsatam oppresserit : uterque lapidabitur : illa, quia non clamavit : ille, quia violavit. Si vero in agro oppresserit eam : ille morietur, non illa : quia vim passa est. Unde eadem lex est de uxorata, et de desponsata, quoad penam. Sed quid, si illa non fuerit virgo ? Dicunt, quod tunc non tenet lex ista. Unde Lv. 19.d. Homo si dormierit cum muliere ancilla, que si etiam nobilis non {1. 165va} redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur. Ubi dicit GLOSSA Nota quanta sit differentia servitutis, et libertatis. In libera enim desponsata, mors, adulterii pena est. In ancilla etiam nobili, id est secundum Septuaginta custodita, id est viro desponsata, sacrificium iubetur offerri, non mors inferri corruptori, scilicet viro. Sic videtur contra illud, quod dicitur de Thamar Gn. 38. Ibi enim dicitur, quod debebat comburi, que tamen non erat virgo. Ad hoc potest dici, quod nondum erat lex ista data. Vel melius potest dici, quia nupta erat, sed non expectabat, quod crevisset Sela, qui fratri suo suscitare semen debebat.
marg.| {a} Quia non clamavit] Et ita spontanee videtur consensisse adulterio.
marg.| {b} Uxorem] id est sponsam. Vel uxorem, in proximo futuram.
marg.| {c} Clamavit] et licet non clamasset, tamen lex interpretatur contra illum oppressorem eam clamasse.
marg.| {d} Si invenerit vir] Hic agitur de oppressione virginis non desponsate, neque uxorate : Et dicit Moyses, quod si quis talem virginem oppresserit, dabit patri eius 50. siclos argenti, et postea habebit eam uxorem, nec poterit eam dimittere. Simile Ex. 22.c. Si duxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit uxorem. Sed videtur, quod dolus posset sic patrocinari, ut si puella esset nobilis, et dives ; et ille ignobilis, et pauper. Item quid fiet, si pater noluerit eam dare nuptui ? Solutio : huius sequitur in text. Ex. 22.c. Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis. Sed quid, si ille pauper fuerit ? Solutio : Venundabitur sicut pro furto restituendo, Ex. 22.
marg.| {e} Quinquaginta siclos argenti] pro humiliatione filie sue.
marg.| {f} Cunctis diebus] Ecce duo casus, in quibus vir non potest dare uxori libellum repudii, et dimittere, quando scilicet vir dicet se eam non invenisse virginem, et mentitur : et quando vi oppresserit eam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_22)

Notes :