Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Dt. 5,1 

Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eum audi Israel cerimonias atque iudicia que ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere complete
Numérotation du verset Dt. 5,2 

Dominus Deus noster pepigit nobiscum fedus in Horeb
Numérotation du verset Dt. 5,3 

non cum patribus nostris
iniit pactum sed nobis1 qui impresentiarum sumus et vivimus
1 nobis] nobiscum Weber
Numérotation du verset Dt. 5,4 

facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
Numérotation du verset Dt. 5,5 

ego sequester et medius fui
inter Deum2 et vos in tempore illo ut annuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait
2 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Dt. 5,6 

ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 5,7 

non habebis deos alienos
in conspectu meo
Numérotation du verset Dt. 5,8 

non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium que in celo sunt desuper et que in terra deorsum et que versantur in aquis sub terra
Numérotation du verset Dt. 5,9 

non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus
Deus emulator
reddens iniquitatem patrum super filios
in tertiam
et quartam generationem
his
qui oderunt me
Numérotation du verset Dt. 5,10 

et faciens
misericordiam in multa millia diligentibus me
et custodientibus
precepta mea
Numérotation du verset Dt. 5,11 

non usurpabis nomen Domini
Dei
tui frustra
quia non erit impunitus qui super rem vanam3
3 rem vanam] re vana Weber
nomen eius assumpserit
Numérotation du verset Dt. 5,12 

observa diem sabbati
ut sanctifices eum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 5,13 

sex diebus operaberis
et facies omnia opera tua
Numérotation du verset Dt. 5,14 

septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam
operis
tu et filius tuus et filia
servus et ancilla
et bos
et asinus
et omne iumentum tuum
et peregrinus
qui est intra portas tuas
ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu
Numérotation du verset Dt. 5,15 

memento quod et ipse
servieris in Egypto
et eduxerit te
inde Dominus Deus
tuus in manu forti et brachio extento idcirco precepit tibi ut observares diem sabbati
Numérotation du verset Dt. 5,16 

honora
patrem tuum et matrem
sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
ut longo vivas tempore
et bene sit tibi in terra
quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset Dt. 5,17 

non occides
Numérotation du verset Dt. 5,18 

neque mechaberis
Numérotation du verset Dt. 5,19 

furtumque non facies
Numérotation du verset Dt. 5,20 

nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
Numérotation du verset Dt. 5,21 

non concupisces uxorem proximi tui
non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa que illius sunt
Numérotation du verset Dt. 5,22 

hec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem
vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil
addens
amplius et scripsit ea in duabus tabulis
lapideis
quas tradidit mihi
Numérotation du verset Dt. 5,23 

vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis
Numérotation du verset Dt. 5,24 

ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem enim4 eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
4 enim] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 5,25 

cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
Numérotation du verset Dt. 5,26 

quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
Numérotation du verset Dt. 5,27 

tu magis accede et audi cuncta que dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
Numérotation du verset Dt. 5,28 

quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius que locuti sunt tibi bene omnia locuti sunt5
5 locuti sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 5,29 

quis det
talem
eos habere mentem ut timeant me
et custodiant
universa mandata mea
in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum
Numérotation du verset Dt. 5,30 

vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
Numérotation du verset Dt. 5,31 

tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et cerimonias atque iudicia que docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem
Numérotation du verset Dt. 5,32 

custodite igitur et facite que precepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram
Numérotation du verset Dt. 5,33 

sed per viam quam precepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies vestri6 in terra possessionis vestre.
6 vestri] om. Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Dt. 5,1 
prol.| Vocavitque Moyses] etc.
marg.| {s} In auribus vestris hodie] quasi manifeste et aperte. Nehemie. 8.a. Legit Esdras in libro legis aperte in platea.
marg.| {t} Fedus in Horeb] Ex. 19.
marg.| {u} Non cum patribus] Dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Abraham, Isaac, et Iacob. Sed numquid cum illis pepigit Dominus fedus ? Videtur, quod sic. Unde sup. 1.b. dictum est. Possidete terram, supra quam iuravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Iacob, ut daret eam illis, et semini eorum post eos Ergo Dominus pepigit fedus cum eis, ergo falsa est <GLOSSA> INTERLINEARIS Solutio Pactum dicitur hic lex scripta, quam nec Abraham, nec Isaac, nec Iacob acceperunt, quia iam mortui erant. Unde Ex. 5.a. Ego Dominus omnipotens apparui Abraham, Isaac, et Iacob : et nomen meum, Adonai, non indicavi eis, supple, sicut tibi. Sed videtur, quod hec solutio nulla sit : quia sicut illi patres iam mortui erant, quando lex data est ; ita isti, quibus modo loquitur Moyses, nondum nati erant : et ita sicut illis non est data lex, ita nec istis. Solutio : Maxima pars istorum tunc erat, quando lex data fuit. Nam solum illi mortui fuerant in deserto, qui erant viginti annorum, et supra in enumeratione populi : et istis pepigit Dominus pactum cum patribus suis, qui in deserto mortui sunt. Vel potest dici, quod Dominus non pepigit pactum cum Abraham Isaac, et Iacob, ut scilicet de Egypto transirent in terram promissionis : vel quod eis personaliter daret terram promissionis, sed istis dedit, illis promiserat. AUGUSTINUS dicit. Non cum patribus nostris, ideo dictum est, quia illi non ingrediebantur in terram promissionis : omnes enim mortui sunt in deserto, qui numerati sunt a viginti annis, et supra. Et ita vult AUGUSTINUS quod illis patribus, qui mortui sunt in deserto, non pepigit {1. 154va} Dominus hoc pactum ; sed istis, quibus loquebatur Moyses. Quod videtur falsum : quia in illis data est lex in Ex. 25. 50. die ab exitu de Egypto quando nullus adhuc mortuus fuerat, et multi istorum nondum nati erant. Responsio. Cum illis non pepigit pactum, ut personaliter intrarent in terram promissionis ; sed istis pepigit in patribus, ut ipsi personaliter intrarent in terram promissionis.
marg.| {a} In presentiarum] In presenti, genitivus pro ablativo.
marg.| {b} Facie ad faciem] Contra Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet. Et 1Io. 4.c. Deum nemo vidit unquam. Et idem in Evang. Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris. Solutio : Hoc dicit Moyses, quia expresse, et presentialiter, et familiariter locutus est eis : tamen per subiectam creaturam, ut per Angelum, vel per subiectam creaturam, id est in nube.
marg.| {c} Ego sequester] In hoc aperte gessit Moyses typum Christi, qui est verus mediator Dei, et hominum, quia et verus Deus, et verus homo. De hoc dicebat Iob. 9.d. Non est, qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
marg.| {d} Medius fui inter Deum] GLOSSA Non in loco, sed interpretandi officio verba Dei populo, et populi nuntians Deo.
marg.| {e} Non habebis Deos alienos] Idololatriam hic prohibet. Hic replicat Moyses totum Decalogum. De quo sufficienter dictum est Ex. 20. Non habebis Deos alienos, id est me solum habebis Deum. Et ponitur, non habebis pro non habeas, indicativum pro imperativo. Non enim asserit hoc, quia falsa esset assertio. Habuerunt enim aliquando Deos alienos 1Rg. 7.a. dicit Samuel : auferte Deos alienos de medio vestri. Nota quod secundum Origenem primum mandatum est. Non habebis Deo alienos, et prohibetur adoratio creature. Secundum preceptum est. Non facies tibi sculptile, etc. et prohibetur ibi factio cuiuslibet sculptilis. Sed secundum AUGUSTINUM et melius duo predicta sunt unum preceptum : quia utrobique idem prohibetur, scilicet adoratio. Factio non est in precepto, sed eius adoratio. Nam adhuc fiunt Imagines apud nos, non tamen adorantur ; sed in reverentiam Dei, et Sanctorum memoriam.
marg.| {f} In conspectu meo] quem nihil latet, id est in publico, vel in conspectu, id est in corde, ubi solus Deus videt iuxta illud Ier. 17.b. Ego sum Deus scrutans corda, et renes, id est cogitationes, et affectiones. Et ita prohibetur tam interior, quam exterior adoratio idolorum.
marg.| {g} Non facies] Explanatio est primi mandati secundum AUGUSTINUM Sculptile. Alia littera habet idolum, quod nihil est in mundo, ut dicitur 1Cor. 8.a. id est nullius rei naturalis representativum.
marg.| {h} Nec similitudinem omnium] quasi dicat non facias pro Deo simulacrum Solis, aut Lune aut huiusmodi, que in celo sunt : aut bovis, aut Leonis, aut huiusmodi, que in terra sunt : aut draconis, aut reptilis, cuiuslibet que sunt sub terra : aut piscis, aut huiusmodi, que in aquis sunt Ez. 8.d. Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio, et universa idola domus Israel, et nota tria, que dicit : « Non habebis Deos alienos », « non facies tibi sculptile », « neque omnium similitudinem ». In primo prohibet ipsam creaturam adorari. Verbi gratia, vel homines, vel Angelos. In secundo figmentum, quod nihil est in re. In tertio rei similitudinem, id est factionem similitudinis cuiuslibet.
marg.| {i} Non adorabis] s. effectu.
marg.| {k} Non coles] affectu. Vel, Non adorabis corpore. Non coles mente.
marg.| {l} Deus emulator] GLOSSA Vindicans, et zelans. Ex. 20.a. dicitur Deus zelotes, ubi dicit GLOSSA Non ferens animam mihi desponsatam aliqua suspicione notari. Anima enim in Baptismo desponsatur Deo per fidem. Unde Os. 2.d. Sponsabo te mihi in fide. Et non est istud de precepto, sed ad inducendum custodiam mandati predicti, quasi dicat volo, ut custodiatur hoc mandatum, quia ego sum Dominus. etc. In quo etiam aditus misericordie redeunti post lapsum aperitur. {1. 154vb} Unde Ier. 3.a. Fornicata es cum amatoribus multis : nunc saltem revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Et Io. 6.d. Et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras.
marg.| {m} His, qui oderunt me] Non aliis, sed his, etc.
marg.| {n} In multa millia] id est in omnes, finitum pro infinito :
marg.| {o} Diligentibus me, et custodientibus] Quia, ut dicit GREGORIUS in homilia probatio dilectionis, exhibitio est operis.
marg.| {p} Non usurpabis] GLOSSA Primum mandatum prohibet idololatriam : secundum, periurium. Ex. 20.b. sicut habetur. Non accipies nomen Dei tui in vanum. Quod fit tripliciter. Vel frustra iurando. Eccl. 23.b. Iurationi non assuescat os tuum. Item, vel Christum puram creaturam credendo. Christus enim est veritas, ut dicit Io. 14.a. Sed omnis pura creatura vanitas est, ut dicitur Eccles. 1.a. Et Rm. 8.d. Omnis creatura vanitati subiecta est. Vel nomen Christiani, quod a Christo trahitur, per peccatum annihilando. 2Cor. 6.a. Hortamur vos, ne in vanum gratiam Dei recipiatis.
marg.| {q} Nomen Dei tui] GLOSSA filii
marg.| {r} Frustra] GLOSSA Iurando pro se, que non est : vel nomen Dei ligno, vel lapidi, et huiusmodi tribuendo.
marg.| {s} Assumpserit] GLOSSA Christum, scilicet purum hominem putans.
marg.| {t} Observa diem Sabbati] Tertium mandatum est de observantia Sabbati, quod tertio ponitur, quia ut dicit GLOSSA Primum mandatum pertinet ad Patrem : Secundum ad Filium : Tertium ad Spiritum Sanctum, qui est tertia persona in Trinitate, non ordine prioritatis, aut posterioritatis : quia ibi nihil prius, aut posterius, sed modo essendi. Pater enim a nullo est, Filius a patre solo, Spiritus Sanctus a Patre, et filio. Nec aliter a Filio, aliter a Patre ; sed eodem modo ab utroque. Quod autem mandatum de Sabbati observantia sit ceremoniale, patet per id, quod dicitur Ez. 20.b. Sabbata mea, inquit Dominus, dedi eis, ut essent signum inter me, et eos. Ibi GLOSSA Sicut circumcisio fuit signum vere circumcisionis ; ita Sabbatum fuit signum veri Sabbati. Item super illud Io. 5.c. Pater meus usque modo operatur, dicit AUGUSTINUS Cum Deus semper operetur, patet Sacramentum esse, quod de Sabbato legitur, quod concedunt multi. Sed si hoc queritur, quare ponitur inter precepta moralia ? Responsio. Duplex fuit ratio, sive causa institutionis Sabbati. Principalis fuit ad significandam quietem mentis in presenti, quam sequitur quies eternitatis in futuro. Unde Isaie in fin. Erit Sabbatum ex Sabbato : quoad hoc observantia Sabbati ceremonialis fuit, et cessit adveniente Christo, in quo est vera quies. Unde AUGUSTINUS in lib. confess. Fecisti nos, Domine, ad te : et inquietum est cor nostrum, donec venerit ad te. Et Beatus Dionysius dicit quod solus Deus locus est anime. Unde cum res non quiescat extra locum suum ; non vere quiescit anima nisi in solo Deo. Secunda ratio, et secundaria fuit, ut Iudei expediti ab exterioribus operibus, liberius possent vacare interioribus : quoad hoc fuit moralis. Unde propter secundariam rationem ponitur inter moralia, et adhuc manet non in septima die, sed translata est in octavam, propter reverentiam dominice resurrectionis, et missionis Spiritus sancti.
marg.| {u} Sanctifices] id est sanctum et feriatum habeas. Ideo autem voluit Dominus Sabbatum sanctum esse, et feriatum, quia ipso illo die feriavit, sive quievit ab omni opere, quod patrarat. Lv. 23.a. Septimus dies, quia requies Sabbati est, Sanctus vocabitur : omne opus non facietis in eo. GLOSSA dicit hic, omnia sancte faciendo, a strepitu vitiorum cessando. Item alia GLOSSA Ut omnia facias propter Sabbatum, id est eternam requiem, ad Spiritus sancti donum pertinentem.
marg.| {x} Opera tua] GLOSSA Nature tue congrua.
marg.| {y} Quicquam operis] GLOSSA servilis.
marg.| {1. 155ra} a Extento] GLOSSA id est manifesto.
marg.| {b} Honora] GLOSSA officio pietatis, et honoris. De qua pietate 1Tim. 4.c. Pietas ad omnia valet promissionem habens vite, que nunc est, et future. Item GLOSSA Hoc est maximum, et primum mandatum in altera tabula.
marg.| {c} Patrem tuum] GLOSSA carnalem, vel spiritualem.
marg.| {d} Et matrem] GLOSSA ad litteram, vel Deum, vel Ecclesiam.
marg.| {e} Precepit] Ex. 20.b.
marg.| {f} Ut longo] etc. GLOSSA vita eterna, pro qua laborandum est. Eccl. 3.a. Qui honorat patrem, vita vivet longiore.
marg.| {g} In terra] GLOSSA viventium. Est terra, quam
- terimus, hec materialis est, et morientium.
-gerimus, caro nostra mortua,
- querimus, celestis patria viventium.
marg.| {h} Daturus] GLOSSA gratis.
marg.| {i} Non occides] GLOSSA re, vel voluntate, vel subtrahendo, quod potes prestare. Item GLOSSA 1Io. 3.c. Qui odit fratrem suum, homicida est. Sed de priori precepto notandum est, quod honor parentum in duobus consistit, scilicet in debite reverentie exhibitione, et necessariorum voluntaria administratione. Item notandum quod nomine patris, et matris accipitur hic omnis proximus. Unde in hoc mandato, et in aliis, que sequuntur, ex parte accipitur totum, ut dicit quedam GLOSSA sap. Ex. 20. additur autem huic mandato promissio vite longioris : quia iustum est, ut qui vitam alterius prolongat, sustentando, ut vita eius a Domino prolongetur, ut patet Eccl. 3.a. et Tob. 4. Non occides manu, vel mente, vel verbo, vel exemplo, vel auxilii vel consilii subtractione, vel consensu. Omnibus enim his modis contrahitur homicidium. Unde Gn. 9.a. Quicumque effuderit sanguinem humanum, fundetur sanguis illius : De manu hominis, et de manu viri, et de manu fratris eius requiram animam hominis. Mente. Unde 1Io. 3.c. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est, verbo. Unde Infr. 19.b. Si securis effugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio percusserit amicum, et occiderit, hic ad unam supra dictarum urbium confugiet, et vivet. Ibi dicit GLOSSA securis manum fugit, cum correctio sese in asperitatem protrahit : Ferrum de manubrio prosilit, cum de correctione sermo durior excedit. Amicum percutiens occidit, qui auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit. Exemplo. Unde Os. 5.a. Laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor. Auxilii subtractione. Unde 1. Ioannis 3.c. Qui habuerit substantiam mundi huius, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo Caritas Dei manet in eo ? Item dicit Auctoritas : Pasce fame morientem ; si non paveris, occidisti. Consensu. Unde Ezechiel. 25.a. Pro eo, quod dixisti : Euge, euge, super Sanctuarium meum, quia pollutum est : ecce ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem.
marg.| {k} Non mechaberis] Nomine mechie omnis illicitus concubitus prohibetur. Hic dicit GLOSSA Adulterium carnale, et spirituale. Sed fornicatio idolo atria est ; ergo hic prohibetur idololatria, et in primo similiter : ergo idem mandatum sunt. Solutio : In primo mandato proprie, et principaliter {1. 155rb} prohibetur carnalis concubitus ; per consequens autem, et quasi mystice idololatria : et ita proprie, et principaliter sunt diversa prohibita, unde et diversa mandata.
marg.| {l} Furtumque] GLOSSA actu, vel consensu, vel avaritia commissi talenti. De quo Mt. 25.c. Nota quod nomine furti intelligitur cuiuslibet rei quecumque illicita usurpatio.
marg.| {m} Nec loqueris] Hic prohibetur omne mendacium, licet quidam male senserint, Deum tacite consensisse in mendacium, quod alicui prodest, et nulli obest. Contra quos dicit AUGUSTINUS in libro de mendacio : Qui dicit, vel credit aliquod mendacium non esse peccatum, turpiter se decipit.
marg.| {n} Falsum testimonium] GLOSSA pessimum genus mendacii. Prv. 19.a. Falsus testis non erit impunitus. Sed queritur in quo illud mandatum differat a secundo : ubi etiam periurium prohibetur. Solutio : In hoc, quia ibi prohibetur periurium ; hic vero mendacium. Vel aliter, ibi prohibetur iuramentum ex levi causa, quod est ex contemptu Dei ; hic falsa iuratio contra proximum, quod est ex avaritia.
marg.| {o} Non concupisces] Hic prohibetur sola voluntas. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS sola voluntate : Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum, etc. Mt. 5.d. In superiori vero mandato prohibetur actus.
marg.| {p} Non domum] etc. Hoc est ultimum mandatum, et prohibetur hic mala voluntas habendi. Unde GLOSSA decimo mandato omnis rei cupiditatem interdicit. Item nota quod hec ultima duo mandata unit. Origenes . in unum mandatum, et primum dividit in duo. AUGUSTINUS econverso facit : et uterque bene facit, sed diversis in respectibus, ut notatum est, sup. Ex. 20. Et super sententias lib. 3. circa fin. Quidam tamen aliter distinguunt inter hec duo ultima mandata, dicentes quod in primo prohibetur concupiscentia rei aliene immobilis ; in secundo rei mobilis. Sed hec differentia etiamsi vera esset, pure materialis est ; nec faceret diversa mandata. Verius igitur dicimus, quod in primo prohibetur concupiscentia mulieris : in secundo concupiscentia possessionis. Illud ad luxuriam pertinet, hoc ad avaritiam. Unde cum ancilla concupisci possit, utraque concupiscentia ad utrumque mandatum pertinet : si concupiscatur ad libidinem, pertinet ad primum ; si ut possessio, pertinet ad secundum.
marg.| {q} Ad omnem multitudinem] GLOSSA nemo excipitur.
marg.| {r} De medio ignis] etc. Ex. 20.a.
marg.| {s} Voce magna] Ita quod omnis populus audiebat vocem Domini.
marg.| {t} Addens amplius] GLOSSA in tabulis, scilicet. Verbo enim multa addidit, ut iudicia, et alia.
marg.| {u} Vixerit homo] Quod secundum eos erat quasi incredibile. Unde nolumus amodo cum eo loqui, ne forte moriamur : sed tu loquere cum eo, et postea nuntia nobis, Quidam libri habent, non vixerit, id est vix vixerit : aliqui habent, vel dicunt, vix erit. quasi dicat hodie probavimus, quod homo vix potest sustinere presentiam Dei, et hec littera planior est.
marg.| {x} Quis det] quasi diceret, nisi ego.
marg.| {y} Mentem] per infusam gratiam.
marg.| {z} Ut timeant] casto timore.
marg.| {1. 155va} a Neque ad dexteram] verbo, ut addatis aliquid.
marg.| {b} Neque ad sinistram] ut minuatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_5)

Notes :