Hugo de Sancto Caro

Capitulum 34

Numérotation du verset Dt. 34,1 

Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga1 contra Hiericho
1 Phasga Weber ] scrips., Fasga Rusch
ostenditque ei Dominus omnem terram
Galaad usque Dan
Numérotation du verset Dt. 34,2 

et universum Neptalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iuda2 usque ad mare Novissimum
2 Iuda] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 34,3 

et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor.
Numérotation du verset Dt. 34,4 

Dixitque Dominus ad eum: hec est terra pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam.
Numérotation du verset Dt. 34,5 

Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab
iubente Domino
Numérotation du verset Dt. 34,6 

et sepelivit eum in valle
terre Moab contra Phogor. Et non cognovit homo sepulcrum eius usque in presentem diem.
Numérotation du verset Dt. 34,7 

Moyses
centum et viginti annorum
erat quando mortuus est non
caligavit
oculus eius nec dentes
illius moti sunt.
Numérotation du verset Dt. 34,8 

Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus.
Et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
Numérotation du verset Dt. 34,9 

Iosue
vero filius Nun repletus est
spiritu sapientie quia Moyses posuit super eum manus suas et obedierunt ei
filii
Israel feceruntque
sicut precepit Dominus Moysi.
Numérotation du verset Dt. 34,10 

Et non surrexit propheta
ultra in Israel sicut Moyses quem nosset Dominus facie ad faciem
Numérotation du verset Dt. 34,11 

in omnibus signis atque portentis que per eum misit3 ut faceret in terra Egypti pharaoni et omnibus servis eius universeque terre illius
3 per eum - misit] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 34,12 

et
cunctam manum robustam magnaque mirabilia que fecit Moyses coram universo Israel4.
4 Israel] + Explicit Liber Helleaddabarim id est Deuteronomium Weber

Capitulum 34

Numérotation du verset Dt. 34,1 
marg.| {l} Ascendit ergo] Preceperat Dominus Moysi sup. 32.g. ut ascenderet in montem Abarim : et inde visa terra promissionis iret ad populum suum. Sed Moyses volens ascendere in montem Abarim, prius benedixit populum sibi a Domino commendatum. Finitis igitur benedictionibus implevit Moyses mandatum Domini : Et ascendit super montem Abarim usque ad verticem ipsius, qui dicitur Phasga : Et ostendit ei Dominus omnem terram promissionis, usque ad mare novissimum, et usque ad Segor, totam plagam australem, et latitudinem campi Iericho, que alio nomine dicitur civitas palmarum. Et mortuus est ibi in terra Moab : non cognovit aliquis homo sepulchrum eius usque in presentem diem. Quod ideo factum autumant Iudei, ne ipsi Moysen pro Deo colerent. Hoc ultimum caput apposuit Esdras, ut dicunt, et Iosue. Sed Iosue ab isto loco : ascendit ergo, usque ibi ; et non surrexit. Residuum apposuit Esdras, qui Bibliam a Chaldeis combustam divino sensu reparavit : Qui et titulos palmis apposuit.
marg.| {m} Super montem Nebo] ANDREAS et Magister HUGO DE SANCTO VICTORE dicunt, quod Phasga provincia est : Abarim, mons : Nebo, oppidum. Et cum dicitur : ascendat in montem Abarim, propria est locutio, et intransitiva. Cum autem dicitur super montem Nebo, transitiva est, id est super montem, qui est iuxta Nebo. CANTOR PARISIENSIS dicit quod Abarim mons est, qui alio nomine Phasga dicitur, cuius vertex Nebo dicitur : Hebrei moderni dicunt, quod Abarim, et Nebo diversi montes sunt. Cacumen Nebo dicunt Phasga, ibi dicunt Moysen {1. 177vb} ascendisse. Et inde contemplata terra promissionis, mortuum esse. His videtur Magister in Historiis a, consentire.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {m} Omnem terram] GLOSSA id est partem omnis terre, quam ex altissimo monte potuit videre. Vel omnem terram ostendit ei in spiritu miraculose, sicut B. Benedicto ostendit Dominus in radio Solis totum mundum in spiritu.
marg.| {n} Universum Nephtalim] id est universam terram Nephtalim.
marg.| {o} Iubente Domino] Contra Sap. 1.d. Mortem non fecit. Solutio : mortem non fecit id est causam mortis, scilicet peccatum. Is. 53.c. 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit.
marg.| {p} Triginta diebus] GLOSSA Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur, ut precepit Dominus Moysi sup. 18.c. ubi dicitur : prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris, ipsum sicut me audietis.
marg.| {q} Et non surrexit] GLOSSA Hoc, ut referunt, Esdras de suo adiecit, qui Bibliothecam a Chaldeis exustam, divino sensu reparavit, et litteras quibus Iudei nunc utuntur invenit. Unde, et velox scriba, 1Esr. 7.a. appellatus est. Item GLOSSA Quia Moyses omnibus prophetis veteris Testamenti prestantior. Unde Iudei arroganter dicunt. Io. 9.f. Nos Moysi discipuli sumus. Sed postquam Dominus Prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas, et umbra futurorum cessavit, sicut dicitur Hbr. 10.a. Quia lex, et figura per Moysen data est. Io. 1.b. gratia, et veritas per Iesum Christum, qui est legis consummatio ad iustitiam omni credenti : Rm. 10.a.
marg.| {r} Facie ad faciem] id est ita familiariter sicut Moysi.
marg.| {s} Signis minoribus]
marg.| {t} Portentis] Maioribus signis.
marg.| {u} Et cunctam] etc. GLOSSA Misit scilicet ut faceret.
prol.| Explicit expositio super Deuteronomium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_34)

Notes :