Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Dt. 23,1 = 2

Non intrabit Eunuchus
attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
Numérotation du verset Dt. 23,2 = 3

non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, in ecclesiam Domini
usque ad decimam generationem.
Numérotation du verset Dt. 23,3 = 4

Ammonites1
1 Am(mo)nites Ω Clementina Rusch ] Ammanites Weber
et Moabites etiam post decimam generationem
non intrabunt ecclesiam Domini in eternum
Numérotation du verset Dt. 23,4 = 5

quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Egypto
et quia conduxerunt
contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia2 Syrie ut malediceret tibi
2 Mesopotamia] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Dt. 23,5 = 6

et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
Numérotation du verset Dt. 23,6 = 7

non facies cum eis pacem nec queras3 eis bona cunctis diebus vite tue in sempiternum
3 queras] queres Weber
Numérotation du verset Dt. 23,7 = 8

non abominaberis
Idumeum
quia frater tuus est
nec Egyptium
quia advena fuisti
in terra eius
Numérotation du verset Dt. 23,8 = 9

qui nati fuerint ex eis tertia generatione
intrabunt in4 ecclesiam Domini
4 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 23,9 = 10

quando egressus fueris
adversus hostes tuos
in pugnam custodies te ab omni re mala
Numérotation du verset Dt. 23,10 = 11

si fuerit inter vos
homo
qui nocturno pollutus
sit somnio
egredietur extra castra.
Numérotation du verset Dt. 23,11 = 12

et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur
aqua
et post solis occasum
regredietur
in castra
Numérotation du verset Dt. 23,12 = 13

habebis
locum
extra castra
ad quem egredieris5 ad requisita nature
5 egredieris] egrediaris Weber
Numérotation du verset Dt. 23,13 = 14

gerens paxillum
in balteo
cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
Numérotation du verset Dt. 23,14 = 15

quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat feditatis ne6 derelinquat te
6 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,15 = 16

non trades
servum domino suo qui ad te confugerit
Numérotation du verset Dt. 23,16 = 17

habitabit tecum in loco qui ei placuerit
et in una urbium tuarum
requiescet
ne7 contristes eum
7 ne] nec Weber
Numérotation du verset Dt. 23,17 = 18

Non erit meretrix
de filiabus Israel
neque scortator
de filiis Israel
Numérotation du verset Dt. 23,18 = 19

Non offeres
mercedem prostibuli nec pretium canis
in domo8 Domini Dei tui, quicquid illud est quod voveris9, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
8 domo] domum Weber |
9 voveris] voverint Weber |
Numérotation du verset Dt. 23,19 = 20

Non fenerabis
fratri tuo
ad usuram
pecuniam
nec fruges nec quamlibet aliam rem
Numérotation du verset Dt. 23,20 = 21

sed alieno.
Fratri autem tuo absque usura id quo10 indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam.
10 quo] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 23,21 = 22

Cum votum voveris11
11 votum voveris] inv. Weber
Domino Deo tuo non tardabis
reddere quia requiret
illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris
reputabitur12 tibi in peccatum.
12 reputabitur] reputabit Weber
Numérotation du verset Dt. 23,22 = 23

si nolueris polliceri absque peccato eris
Numérotation du verset Dt. 23,23 = 24

quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo
et propria voluntate et ore tuo locutus es
Numérotation du verset Dt. 23,24  = 25

ingressus vineam
proximi tui
comede uvas quantum tibi placuerit
foras
autem ne efferas tecum.
Numérotation du verset Dt. 23,25 = 26

Si intraveris
in segetem
amici tui
franges
spicas et manu conteres.
Falce autem non metes.

Capitulum 23

Numérotation du verset Dt. 23,1 
marg.| {g} Non accipiet homo] Dictum est supra, quid fieri debeat de illis, qui cognoscunt non suas : Sed ne quis crederet, quod indifferenter posset ducere quamlibet, respondit, quam non liceat ducere, dicens : Non accipiet homo, etc. et per hoc intellige alias personas exclusas a matrimonio supra Lv. 18. Talis enim, qui duceret uxorem patris sui, revelaret turpitudinem patris. Et dictum est Lv. 20.b. Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit turpitudinem patris sui, moriantur ambo. Sed contra hanc legem videtur fecisse David. 2Rg. 18.b. ubi dixit : Servate mihi puerum Absalon : et tamen ille Absalon intraverat ad concubinas patris sui, ut dicitur 2Rg. 16.d. Solutio : In huiusmodi preceptis moralibus discipline licebat Iudici dispensare : et sic David dispensavit cum Absalon. Item 1Cor. 5.b. excommunicavit Apostolus Corinthum, qui tenebat concubinam patris sui. Et videtur ibi gravior esse manus Apostoli, quam hic Moysi, cum ibi Apostolus excommunicet, non hic Moyses. Item ibi traditur Corinthius Satane in interitum carnis : hic non. Solutio : Simpliciter levior est manus Apostoli, quam Moysi : quia Apostolus parcit penitenti, ut patet in eodem Corinthio. 2Cor. 7. sed Moyses nulli parcit.
marg.| {h} Non intrabit] etc. Hic ponit Moyses differentiam ingredientium in Ecclesiam Dei, excludens Eunuchos ab ingressu Ecclesie, et Manzeres usque ad 10 generationem : Ammonitas vero, et Moabitas in eternum, eo quod Hebreis exeuntibus de Egypto non occurrerunt cum pane, et aqua, cum scirent eos siti laborare in deserto, et conduxerunt {1. 165vb} Balaam ad maledicendum eis : Nm. 22. Sed videtur, quod hec prohibitio nulla sit, quia nulli licebat intrare templum, nisi Sacerdotibus mundis, ut dictum est Lv. 12. Solutio : Hic dicitur Ecclesia Dei, atrium mundorum, quod non debebant tales ingredi. In templo enim erant quatuor atria, ut dicetur inf. 3Rg. 7. Ab atrio mundorum quidam arcebantur ad tempus, de quibus dictum est Lv. 5. et multis aliis capitulis Quidam in eternum, ut Ammonites, et Moabites. Quidam ad certum terminum successionum, de quibus dicitur hic.
marg.| {i} Non ingredietur] Manzer proprie dicitur, qui de scorto natus est. Spurius, qui de concubina, propter spurcitiam incontinentie. Nothus, qui de adultera : Et dicitur sic, quia etsi non sit verus filius, videtur tamen, sicut nothus : quo pacto febres dicimus, que videntur esse vere quartane, aut huiusmodi ; tamen non sunt. Et forte, quia solum Manzerem nominavit, non excludebatur ab Ecclesia nothus, et spurius : Ecclesia vero modo non solum Manzeres, sed et spurios, et nothos excludit ab ordinibus. Et nota quod Hebreus dicit, in Ecclesiam ingredi, nihil aliud esse, quam de filiabus Israel ducere uxorem, et sic fieri de populo Dei Manzer, ergo non copulabatur matrimonio filiabus Israel : nec filius, neque nepos usque ad 10 generationem, post vero poterat, quia penitus erat extincta memoria antiqui opprobrii.
marg.| {k} Ammonites] Alia editio habet : Non intrabit Ammonites, et Moabites Ecclesiam Domini : et usque ad 10 generationem non intrabit Ecclesiam Domini : et usque in eternum. Dicit AUGUSTINUS quod per hoc, quod primo dicitur usque ad 10 generationem, innui, quod in 10 generatione aliquis intraturus erat Ecclesiam de Moabitis. Per hoc, quod postea dicitur, et usque in eternum, innui dicit AUGUSTINUS nullum postea intraturum : et hoc verum fuit. Ruth enim Moabitis in generatione 10 intravit, id est Booz nupsit. Sed quia generatio Ruth nescitur, numerantur 10 generationes ab Abraham contemporaneo Moab filio Loth, hoc modo : Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon, qui genuit Booz, cui Ruth matrimonio copulata est. Quidam dicunt tantum de viris Moabitis factam hic prohibitionem, quia dictum est. Ammonites, et Moabites non intrabit, etc. que sunt nomina masculini generis, quia forte mulieres non occurrerunt Hebreis in deserto, sed tantum viri : et ideo tantum viri Moabite, non mulieres Moabite excluduntur ab Ecclesia Domini.
marg.| {l} Contra te Balaam] Nm. 22.
marg.| {m} Non facies] Ad litteram docet Moyses Iudeos, qualiter se habere debeant erga minores inimicos, ut scilicet non recipiant ad cohabitationem, et comparticipationem possessionum : ne forte imitentur eos in cultu Deorum suorum.
marg.| {n} Nec queras] Ex hoc loco forte sumptum est illud Mt. 5.g. dictum est antiquis : odio habebis inimicum tuum, etc. Tamen contrarium dicitur Lv. 19.c. Diliges proximum tuum, etc. Et dicit AUGUSTINUS nomine proximi omnem hominem intelligi.
marg.| {o} Non ambo] Quia excluserat Ammonitas, et Moabitas, ab ingressu Ecclesie in eternum, Ne idem facerent de Idumeis, et Egyptiis, dicit : Non ambo. etc. quasi dicat Ammonite, et Moabite numquam intrabunt Ecclesiam Domini : quia non cum panibus, sive aqua occurrerunt nobis, sed Idumei in tertia generatione : quia cognati vestri sunt, poterunt intrare, et Egyptii : quia ipsi peregrini fuistis similiter.
marg.| {p} Frater tuus] id est consanguineus, quia de Esau, et Iudei de Iacob.
marg.| {q} Quando egressus] Docuit {1. 166ra} supra Moyses observanda tempore pacis, hic docet tempore belli abstinendum esse a vitiis : Inde enim dicuntur castra, quia ibi quasi castrati vivere debemus : In castris enim vivendum est, sicut in claustris. Unde est, quod Urias abstinuit ab amplexibus uxoris, licet David compelleret. 2Rg. 11. a   Habebis locum] etc. Ad litteram precipit Dominus munditiam, et honestatem, etiam corporis, servari in castris. Unde GLOSSA Corporalem munditiam diligit Deus, ideo precipit nihil fedum remanere in castris.
marg.| {b} In Baltheo] quo scilicet cingeris.
marg.| {c} Et egesta] Egesta potest esse accusativi casus, vel ablativi. Nota : Moyses Egyptium abscondit sub sabulo. Ex. 4.b. Rachel Idola Laban sub stramento cameli. Gn. 31.e. Iacob eadem Idola sub terebintho. Gn. 35.a. Sic nostra fragilitate considerata, sordes peccatorum operire debemus, ne ante oculos Dei appareant : Operire dico per compunctionem, per confessionem, et satisfactionem.
marg.| {d} Operies] Ex hoc patet, quod nihil immundum debet fieri in loco sacro. Unde Mt. 21.b. Domus mea domus orationis vocabitur, etc. GLOSSA Nemo in oratorio aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit.
marg.| {e} Dominus enim Deus tuus] id est Angelus, in quo Deus loquebatur eis, et qui ducebat eos : De quo dictum est Ex. 23.c. Angelus meus precedet te. Si autem propter immunditiam corporalem arcebatur, quis a castris, quia in his ambulabat Angelus, quanto magis a Sacramentis arcendus est, ubi Christus, et Angeli sunt presentes ? Ex hoc inolevit, quod Sacerdos de nocte pollutus, cessat ab officio altaris, nisi necessitas aliqua adsit.
marg.| {f} Non trades] etc. Contrarium videtur sup. 22.a. ubi dicitur. Non videbis bovem fratris, aut ovem errantem, et preteribis : sed reduces fratri tuo. Ergo eadem ratione servus fugitivus debet restitui Domino suo. Sicut enim bos, ita servus de possessione Domini est. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod hoc non intelligitur de servo deposito, id est commendato, vel fugitivo in eodem regno, id est qui fugit de persona ad personam : quia talis reddendus est ; sed de illo, qui fugit de regno in regnum, sive de Gente in Gentem. Hoc servavit Achis Rex Geth, nolens Sauli reddere David, qui ad eum fugerat. 1Rg. 21. Ecclesia tamen modo reddit et servum fugitivum Domino suo : salva tamen vita, et mutilatione membrorum. Unde potest dici, quod hic precipitur, ut non tradatur servus Domino suo, dum ira eius manet, sed cum quieverit, debet eum reconciliare. Ita fecit Apostol. de Onesimo, quem reconciliavit Philemoni Domino suo, a quo fugerat ad Apost.
marg.| {g} Non erit meretrix] etc. Sicut Ex. 20.b. prohibuit adulterium : immo fornicationem generaliter : ita et hic prohibet omnem concubitum, qui est preter legitimum matrimonium, quod patet ex littera lxx. quam ponit AUGUSTINUS Non erit meretrix a filiabus Israel, et non erit fornicans a filiis Israel : Et dicit in GLOSSA hic AUGUSTINUS manifeste prohibet viros, et feminas fornicari.
marg.| {h} Mercedem prostibuli] mercedem, que datur meretrici pro coitu. Sed numquid posset iuste meretrix offerre mercedem prostibuli ? Videtur, quod sic, quia etsi turpiter acquirit ; iuste tamen retinet ; ut dicit AUGUSTINUS Ad hoc dicit CANTOR PARISIENSIS quod sicut a communione arcenda est, ita ab oblatione publica, ne fiat scandalum, sed non a privata. Item pretium canis hic prohibet offerri. Et generaliter non offerebatur pretium animalis, cuius primogenitum precipiebatur interfici, non {1. 166rb} redimi, vel commutari : sicut primogenitum asini commutabatur ; sed primogenitum canis interficiebatur. IOSEPHUS aliter exponit.
marg.| {i} Pretium canis] id est quod dabatur pro coitu canis. Venatici enim canes, et custodes gregum locabantur ad coitum. Et hoc pretium abominabile videbatur ad detestationem fornicationis : quia turpiter acquirebatur, sicut pretium meretricis : et ideo hec duo coniunguntur.
marg.| {k} Quicquid illud est] etc. quasi dicat de illis non reddes votum, quia abominatio est, etc. Unde alia translatio dicit : Non offeres mercedem meretricis, neque commutationem canis ad omne votum, id est pro omni voto.
marg.| {l} Non fenerabis] <GLOSSA> INTERLINEARIS mercedem cupiens.
marg.| {m} Fratri tuo] id est Iudeo hoc preceptum est. Ps. 14. Domine, quis habitabit in tabernaculo etc. Et infra eod. Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Item Ez. 18.d. Usuram, et superbundantiam non accipiet. Qui, inquam, hoc fecerit, vita vivet. Lc. 6.e. Date mutuum, nihil inde sperantes. GLOSSA Non spem mercedis in homine figentes : Dominus enim retribuet, Ier. 17. Maledictus, qui confidit in homine : et ponit carnem brachium suum. Item alia GLOSSA ibid. Duo sunt genera beneficii ; vel cum damus, vel cum restituenda commodamus. Item sup. 15.b. Non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum tuam,
marg.| {n} Nec fruges] Lv. 25.e. Frugum superabundantiam non exiges. Idem habes Ez. 18.d.
marg.| {o} Sed alieno] Hoc additum est a Iudeis, vel est permissio : sicut repudium uxoris est permissio ; sed datio libelli preceptio est. Est autem duplex pecunia, et duplex usura. Corporalis, que prohibetur hic ; spiritualis, que in Evangelio commendatur. Unde GLOSSA hic : est pecunia, etc.
marg.| {p} Cumque votum voveris] Hoc intelligitur de illis, qui vovere possunt, de quibus Nm. 30.a. Si quis virorum, votum fecerit, aut se iuramento constrinxerit, non faciet irritum. Prv. 20.d. Ruina est homini devorare Sanctos, et post vota retardare, vel retractare. Eccl. 5.a. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : Displicet enim ei infidelis, et stulta promissio ; sed quodcumque voveris, redde. Multo melius enim est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
marg.| {q} Requiret] <GLOSSA> INTERLINEARIS quasi debitum.
marg.| {r} Si moratus fueris] reddere.
marg.| {s} Reputabitur] scilicet ipsa mora.
marg.| {t} Propria voluntate] <GLOSSA> INTERLINEARIS ideo iure teneris.
marg.| {u} Ingressus vineam] Hoc non servatur hodie ad litteram ; sed in contrarium dispensatum est, propter malitiam hominum, que nimis abundat.
marg.| {x} Si intraveris] etc. Hoc erat licitum. Unde Mt. 12.a. redarguuntur Discipuli Domini de hoc ; quia hoc Sabbato faciebant, ut quedam GLOSSA dicit. Melius est hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre. Sed queritur, utrum de acervo panum, vel uvarum, vel segetum liceat accipere in domo, sicut in agro ? Respondeo, quod non. Et huius ratio est. Cum messis est in agro, nullus adhuc verus est Dominus eius, vel proprietarius, sed solus Deus : cuius est filius spiritualis omnis homo, et ideo omni homini licet comedere de illa ; sed tum cum moderamine, ne damnificetur, qui laboravit in ea, cuius est messis, que est in agro spe, sed cum acceperit eam in domum, sive aream ; tunc est Dominus, etiam re ; et immo tunc sine voluntate sua nulli licitum est ex eis accipere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_23)

Notes :