Hugo de Sancto Caro

Capitulum 30

Numérotation du verset Dt. 30,1 

Cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus penitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 30,2 

reversus fueris ad eum et obedieris eius imperiis sicut ego hodie precipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 30,3 

et1 reducet
1 et] om. Weber
te2 Dominus Deus tuus de captivitate tua3 ac miserebitur tibi4 et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit
2 te] om. Weber |
3 de captivitate tua] captivitatem tuam Weber |
4 tibi] tui Weber |
Numérotation du verset Dt. 30,4 

si ad cardines celi fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 30,5 

et assumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri te esse5 faciet quam fuerunt patres tui
5 te esse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,6 

circumcidet Dominus Deus tuus
cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima6 et possis vivere
6 anima] + tua Weber
Numérotation du verset Dt. 30,7 

omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te7 persequuntur
7 te] + et Weber
Numérotation du verset Dt. 30,8 

tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata que ego precipio tibi hodie
Numérotation du verset Dt. 30,9 

et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in sobole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terre tue et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 30,10 

Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris precepta eius et cerimonias que in hac lege
conscripta8 sunt
8 conscripta Rusch ] conscripte Weber
et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua
Numérotation du verset Dt. 30,11 

mandatum hoc
quod ego precipio tibi hodie non supra te est neque procul positum
Numérotation du verset Dt. 30,12 

nec in celo situm ut possis dicere quis nostrum valet ad celum9 conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere compleamus
9 valet - ad celum] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,13 

neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis poterit mare transfretare10 et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod preceptum est
10 poterit mare - transfretare] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 30,14 

sed iuxta te est
sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum
Numérotation du verset Dt. 30,15 

considera quod hodie proposuerit11 in conspectu tuo
11 proposuerit] proposuerim Weber
vitam et bonum et e contrario mortem
et malum
Numérotation du verset Dt. 30,16 

ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius ac12 cerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam
12 ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 30,17 

sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
Numérotation du verset Dt. 30,18 

predico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
Numérotation du verset Dt. 30,19 

testes invoco hodie celum et terram quod proposuerim vobis vitam et bonum13 benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
13 vitam et bonum Rusch ] vitam et mortem bonum et malum Weber
Numérotation du verset Dt. 30,20 

et diligas Dominum Deum tuum atque obedias voci eius et illi adhereas ipse enim14 est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis.
14 enim] om. Weber

Capitulum 30

Numérotation du verset Dt. 30,1 
marg.| {t} Cum ergo] etc. In hoc capitulo agitur de beneficiis penitentie, que in universo sunt quatuor, scilicet reductio in terram promissionis, circumcisio cordis, rerum abundantia, cordis letitia. Continua sic. Dico, quod bene facientes, recipient benedictiones, que dicte sunt, et malefacientes, maledictiones. Et cum ita evenerint super te, (Ergo enim hic non est illativum sed continuativum,) tunc penitebis, quod malefeceris. Et tunc reducet te Dominus in Hierusalem, non quidem auream Hierusalem, et terrestrem, ut dicunt Iudei, et exponunt, sed spiritualiter, ad unitatem fidei. Et hoc erit in fine temporum, quando reliquie Israel salve fient, ut dicitur. Is. 10.e.
marg.| {u} Benedictio] Obedientibus.
marg.| {x} Maledictio] Transgressoribus.
marg.| {y} Disperserit] Per Romanos, vel Chaldeos.
marg.| {z} Reversus fueris] Per penitentiam, et fidem. Ier. 32.g. Ecce congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo, et in ira mea, et indignatione mea grandi. Et {1. 171va} reducam eos ad locum istum. Sed ibi loquitur de captivitate Babylonica, ad litteram. Ez. 36.e. Cum sanctificatus fuero in vobis coram eis, tollam vos quippe de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
marg.| {a} Precipio tibi] Ut scilicet obedias.
marg.| {b} Reducet te] Ecce primum beneficium penitentie. <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit. Cum reliquie Israel salve fient, ad predicationem Elie, et Enoch. Mal. ult. b. Apc. 12.c.   [Congregabit te] Contrarium Supra 28.c. ibi : Omni tempore calumniam sustineas, nec habeas, qui liberet te. Solutio : Illud intelligendum est. Qui liberet te, id est liberationem, quam tu expectas, per Messiam faciam. Tunc enim expectabant Messiam, et adhuc expectant, qui liberet eos. Unde Mt. 17.b. dicunt Scribe : Oportet primum venire Eliam. Et Io. 4.d. dicit mulier : Scimus, quia Messias venit. Vel illud supra intelligitur sub conditione dictum, si scilicet non penitueris.
marg.| {d} Dispersit] per Romanos. Non enim per Chaldeos fuerunt dispersi in omnes gentes, sed tantum in Babyloniam, unde redierunt post septuaginta annos.
marg.| {e} Si ad cardines celi] Id est ad extrema terrarum. Vel hyperbole est.
marg.| {f} Inde te retrahet] Id est ad fidem revocabit.
marg.| {g} In terram] Viventium.
marg.| {h} Possederunt] Tunc spe, et modo re.
marg.| {i} Maioris numeri] Forte ad litteram ita est, quod ultra montes Caspios plures sunt Iudei, quam fuerunt patres eorum. Sed potius refertur ad Sacramenta Ecclesie, ubi plures sunt filii, qui nati sunt ei per Apostolos, qui fuerunt ex Iudeis, quam fuerunt patres eorum carnales.
marg.| {k} Circumcidet] etc. Secundum beneficium, supra 10.d. Circumcidite, etc.
marg.| {l} Abundare te faciet] Tertium beneficium est.
marg.| {m} Ut gaudeat] Id est gaudere facit. Et est quartum beneficium.
marg.| {n} Mandatum hoc] Id est per hoc significatum, scilicet mandatum Evangelicum. Et est Antipophora, quia possent dicere Iudei. Precepta hec sunt supra vires nostras, nec possemus ea adimplere. Ideo respondet, Mandatum hoc etc. quasi dicat Non potestis excusari, si non faciatis, quia mandatum hoc non est supra vires vestras. Sed contrarium videtur. Act. 15.c. ubi dicit Petrus. Hoc est onus, etc. Et Paulus concludit Gal. 3.b. Ergo omnes erant sub maledicto legis. Solutio. Quoad litteralem observantiam, onus erat importabile, ut dicit Petrus, propter contrarietatem, propter multitudinem preceptorum. Sed quoad spiritualem intelligentiam facile est onus legis. Idem enim est Mandatum legis, et Evangelii, quoad spiritualem intelligentiam. {1. 171vb} De onere autem Evangelii dicit Dominus Mt. 11.d. Iugum meum suave, et onus meum leve. Vel aliter, Petrus appellat iugum, et onus legis, collectionem mandatorum. Cuius executio litteralis, supra vires humanas est. Hic autem appellat mandatum, quodlibet illorum per se, quorum nullum supra vires humanas est.
marg.| {o} Sed iuxta te] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS id est mandata Dei moderata, et contemperata sunt humanis viribus.
marg.| {p} In ore] etc. Ut scilicet dici, et intelligi, et fieri possint. Unde  LXV. addunt. Et in manibus tuis. Unde Apostolus Rm. 10.b. quasi hoc exponens dicit : Iuxta est sermo, etc. id est corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel sic. Sermo, id est filius Dei, qui est sermo patris, est iuxta te, id est tibi conformis in natura, vel tecum conversatus, ut dicitur Baruch. 3.d. In ore tuo, et in corde tuo, id est ut dicere, et intelligere possis eum, et credere, et confiteri.
marg.| {q} Mortem] Sir. 15.d. Ante hominem mors, et vita, malum, et bonum, quod voluerit, dabitur illi.
marg.| {r} Ut diligas Dominum Deum tuum] Ecce bonum, quod sequitur vita.
marg.| {s} Ceremonias] id est sacrificia.
marg.| {t} Iudicia] Inter causam, et causam.
marg.| {u} Sin autem aversum] etc. Ecce malum, unde sequitur mors.
marg.| {x} Et audire] Id est obedire.
marg.| {y} Testes invoco] Quasi dicat, animam meam libero. Unde postea subiungit. Audite celi, etc.
marg.| {z} Celum, et terram] Id est habitantes in terra.
marg.| {a} Vita tua] Unde Io. 14.a. Ego sum via, et veritas, et vita.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_30)

Notes :