Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Dt. 9,1 

Audi Israel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad celum usque muratas
Numérotation du verset Dt. 9,2 

populum magnum atque sublimem filios Enachim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
Numérotation du verset Dt. 9,3 

scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi
Numérotation du verset Dt. 9,4 

ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas iste delete sint nationes
Numérotation du verset Dt. 9,5 

neque enim propter iustitias tuas et equitatem cordis tui ingredieris ut possideas terram earum1 sed quia ille egerunt impie introeunte te2 delete sunt et ut compleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob.
1 terram earum] terras eorum Weber |
2 introeunte te] inv. Weber |
Numérotation du verset Dt. 9,6 

Scito ergo3 quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissime cervicis sis populus
3 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Dt. 9,7 

memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus de4 Egypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti
4 de] ex Weber
Numérotation du verset Dt. 9,8 

nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
Numérotation du verset Dt. 9,9 

quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit nobiscum Deus5 et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens
5 nobiscum Deus] vobiscum Dominus Weber
Numérotation du verset Dt. 9,10 

deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba que vobis locutus est in monte6 de medio ignis quando contio populi congregata est
6 locutus est - in monte] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,11 

cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas federis
Numérotation du verset Dt. 9,12 

dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus
quem7 eduxisti de Egypto deseruerunt
7 quem] quos Weber
velociter
viam
quam demonstrasti eis
feceruntque sibi conflatile
Numérotation du verset Dt. 9,13 

rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste
dure cervicis sit
Numérotation du verset Dt. 9,14 

dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub celo et constituam te super gentem
que hac maior et fortior sit
Numérotation du verset Dt. 9,15 

cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas federis
utraque tenerem manu
Numérotation du verset Dt. 9,16 

vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum
conflatilem ac deseruisse velociter viam8 quam vobis ostenderat
8 viam] + eius Weber
Numérotation du verset Dt. 9,17 

proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro
Numérotation du verset Dt. 9,18 

et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et quadraginta9 noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra que egistis10 contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis
9 quadraginta] om. Weber |
10 egistis] gessitis Weber |
Numérotation du verset Dt. 9,19 

timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam in11 hac vice
11 in] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 9,20 

adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum
Numérotation du verset Dt. 9,21 

peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
Numérotation du verset Dt. 9,22 

in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulcris Concupiscentie provocastis Dominum
Numérotation du verset Dt. 9,23 

et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis
Numérotation du verset Dt. 9,24 

sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cepi
Numérotation du verset Dt. 9,25 

et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
Numérotation du verset Dt. 9,26 

et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Egypto in manu forti
Numérotation du verset Dt. 9,27 

recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
Numérotation du verset Dt. 9,28 

ne forte dicant habitatores terre de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine
Numérotation du verset Dt. 9,29 

qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento.

Capitulum 9

Numérotation du verset Dt. 9,1 
marg.| {b} Audi, Israel] Adhuc prosequitur Moyses recapitulationem, ad exequenda mandata Dei.
marg.| {c} Hodie] id est in proximo, quasi dicat tempus imminet, quo debes transire Iordanem, et terram promissam intrare : quia 11. mense 40. anni locutus est ista Moyses ad filios Israel, ut legitur supra capitulo 1.a. Et in sequenti mense ingressi sunt terram, et transierunt Iordanem.
marg.| {d} Ipse vidisti] quoad 12. exploratores, qui viderunt illos Gigantes. Unde in reditu suo terruerunt populum. Nm. 13.d.
marg.| {e} Quibus nullus] etc. ut dixerunt exploratores.
marg.| {f} Devorans] id est destruens inimicos suos, sive tuos, sicut ignis devorat ligna.
marg.| {g} Conteratur] in contritione.
marg.| {h} Deleat] in confessione.
marg.| {i} Disperdat] in satisfactione.
marg.| {k} Ne dicas] etc. quasi dicat cum hoc fuerit impletum, noli adscribere merito tuo : quia potius propter demerita eiectorum factum est, quam propter merita tua. Unde Ezechias Rex Iuda cum oraret Dominum, ut liberaret eum a Sennacherib ; pretendebat illius blasphemias, non merita propria. Is. 37.c.
marg.| {l} Et ut compleret] quasi dicat quod ingredieris adscribendum est demerito eiectorum, et promissioni divine, et merito patrum ; non merito tuo.
marg.| {m} Sub iuramento] id est stabili promissione.
marg.| {n} Memento, et ne obliviscaris] Ier. 2. Vide vias tuas : scito, quid feceris. AUGUSTINUS movet questionem, quare isti, qui erant introducendi in terram promissionis, hic arguuntur a Moyse, tamquam cervicosi, cum supra fuerint commendati : Nm. 14.e. ubi dictum est patribus eorum : Vos omnes peribitis in deserto : filios autem vestros, qui nescierunt declinare ad dexteram, vel sinistram introducam in terram promissionis : non declinare enim ad dexteram, vel ad sinistram, tantum {1. 157va} de bonis solet dici. Sed numquid potest intelligi, quod quando illud supra dictum fuit, erant isti commendabiles ; postea facti sunt vituperabiles ? Vel forte posset solvi secundum regulam Tyconii, ut de eodem populo intelligatur, secundum alias, et alias personas : sicut illud Ps. 87 Cum occideret eos, querebant, etc. Utramque istarum solutionum removet AUGUSTINUS et solvit dicens, quod revera isti non fuerunt rei murmuris, propter quod patres eorum prohibiti sunt intrare terram promissionis ; tamen in aliis imitati sunt eos, unde mali erant, et ideo vituperantur hic. Nec data est eis terra, quia essent boni ; sed quia non fuerunt rei murmuris. Quia autem supra commendati sunt, ad mysterium refertur, quasi dicat per istos, qui non murmuraverunt cum Patribus suis, significantur illi, qui non declinant ad dexteram, vel sinistram. Vel facilius potest solvi, ut dicatur, quod cum dicitur, cum durissime cervicis sit populus, et ad iracundiam provocaverit Dominum, sit simplex demonstratio, et demonstratur simpliciter populus Israel, non qui est modo, vel fuit, sed simpliciter. a   Nam et in Horeb] In vitulo conflatili : Ex. 32.b. Provocasti. In patribus.
marg.| {c} Delere te voluit] et non delevit ; ergo Dominus aliquid voluit, quod non factum fuit. Contra. Omnia, quecumque voluit Dominus, fecit. Solutio : Delere voluit, id est signum volentis delere ostendit. Et est simile : Venit ad eos Iesus ambulans super mare, et volebat eos preterire, id est signum volentis preterire ostendebat.
marg.| {d} Quando ascendi] Hoc de primo ascensu intelligitur : Ex. 19.
marg.| {e} Quadraginta diebus] Duas quadragenas fecit Moyses : Elias unam, Christus unam : Unde quatuor quadragenas in anno faciunt quidam.
marg.| {f} Scriptas digito Dei] Videtur dicere contrarium ei, quod dicitur in quadam GLOSSA super Ex. 34. quod scilicet Dominus duas tabulas dedit Moysi, quas Moyses Domino dictante scripsit. Sed quod dicitur hic, intelligitur de primis tabulis, de quibus non est dubium, quin Dominus per se scripserit eas. GLOSSA illa sup. Ex. loquitur de secundis tabulis, quas Moyses Domino dictante per Angelum scripsit. Vel si vis intelligere, quod hic dicitur de secundis, expone, scriptas digito Dei, id est a Moyse, Spiritu sancto, qui dicitur digitus Dei, dictante. Primas tabulas Dominus solus scripsit, secundas Dominus, et Moyses. Dominus ut Magister dictans : Moyses, ut minister notans, sicut legitur Ier. 36.f. Scripsit Baruch ex ore Ieremie. De primis tabulis dicitur Ex. 24.c. Dabo tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata, que scripsi. Item Ex. 32.d. Reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu scriptas ex utraque parte, factas opere Domini. Scriptura quoque Domini erat sculpta in tabulis. Has confregit Moyses iratus propter vitulum. De secundis, que integre {1. 157vb} remanserunt, dicitur Ex. 34.d. Precide tibi duas tabulas instar priorum : et scribam eas, 1. scribi faciam, Similem expositionem habes Rm. 8.g. Spiritus postulat pro nobis, id est postulare nos facit.
marg.| {g} Que vobis locutus est in monte] id est mihi pro vobis, vel vobis audientibus.
marg.| {h} Surge, et descende] Ex. 32.b.
marg.| {i} Velociter] quasi leves.
marg.| {k} Viam] Christum, qui est via, et veritas, et vita.
marg.| {l} Demonstrasti] GLOSSA ideo inexcusabiles.
marg.| {m} Dure cervicis] indomite superbie.
marg.| {n} Dimitte me] argumentum, quod bonus Prelatus precibus suis tenet iram Domini contra populum : Sed rarus est modo talis Prelatus. Unde conqueritur Dominus per Is. 64.c. Non est, qui consurgat, et teneat me. Item Ez. 22.g. Quesivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne disperderem eam ; et non inveni. Sed quomodo se audebat Moyses opponere Domino ? Responsio, quia Dominus volebat. Unde GREGORIUS Sancti ire Dei obviant, cum ab eo accipiunt, ut se opponant.
marg.| {o} Utraque] manu sunt tenenda precepta Dei : Dextera, ne extollatur in prosperis ; sinistra, ne frangatur in adversis.
marg.| {p} Manu] GLOSSA quia precepta opere sunt tenenda.
marg.| {q} Vitulum conflatilem] GLOSSA vitulos fecerunt, quia Egyptios, boves colere videntur.
marg.| {r} Ostenderat] per me.
marg.| {s} Et procidi] etc. Cave hic circa litteram, debes enim incipere constructionem infra parum, ibi : scilicet peccatum autem vestrum, etc. et lege usque ibi : et iacui, etc. Postea redi superius, et dic : procidi ante Dominum : et statim immediate redi inferius, ubi dimisisti prius, et dic : et iacui coram Domino, quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : Postea immediate redi superius, et dic.
marg.| {t} Sicut prius] supple steteram coram Domino.
marg.| {u} Quadraginta diebus] etc. Et immediate lege usque ibi : Peccatum autem vestrum, ubi primo inceperas, et pretermitte totum, quod lectum est usque ibi : Quibus eum suppliciter, etc. ubi incipias tenere seriem littere. Et si sic construis litteram, non cogeris per textum hic dicere, quod Moyses fuerit cum Domino tribus quadragenis ; quod tamen dicunt quidam, forte propter hoc, quod bis dicitur hic quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
marg.| {y} In incendio] id est in illa mansione, ubi factum fuit incendium propter Chore, et socios eius murmurantes contra Aaron : Nm. 16.e. Vel in illa, ubi populus murmuravit pro labore vie in recessu de monte Sinai. Nm. 11.a. Idem locus vocatus est sepulchra concupiscentie.
marg.| {z} Et in tentatione] ad aquas contradictionis. Nm. 20.b. a   Et in sepulchris concupiscentie] Nm. 11.g.
marg.| {b} Et quando misit] Nm. 13.
marg.| {c} Quibus eum] etc. id est in quibus, scilicet quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
marg.| {d} Recordare] etc. quasi dicat propter merita Patrum parce filiis.
marg.| {e} Impietatem] in Deum.
marg.| {f} Peccatum] in proximum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_9)

Notes :