Hugo de Sancto Caro

Capitulum 27

Numérotation du verset Dt. 27,1 

Precepit autem Moyses et seniores
populo Israel1 dicentes custodite omne mandatum quod precipio vobis hodie
1 populo Israel] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 27,2 

cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides
et calce
levigabis eos
Numérotation du verset Dt. 27,3 

ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 27,4 

quando ergo transieritis Iordanem
erige lapides
quos ego hodie precipio tibi2 in monte Hebal
2 tibi] vobis Weber
et levigabis eos3 calce
3 eos] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 27,5 

et edificabis ibi altare Domino Deo tuo
de lapidibus quos ferrum non tetigit
Numérotation du verset Dt. 27,6 

et de saxis informibus et impolitis et offeres super eo
holocausta Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 27,7 

et immolabis hostias pacificas
comedesque
ibi et epulaberis
coram Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 27,8 

et scribes super lapides
omnia verba legis
huius plane et lucide
Numérotation du verset Dt. 27,9 

dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israel4 attende et audi Israel hodie factus es populus Domini Dei tui
4 Israel] Israelem Weber
Numérotation du verset Dt. 27,10 

audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego precipio tibi
Numérotation du verset Dt. 27,11 

precepitque Moyses populo in die illo dicens
Numérotation du verset Dt. 27,12 

hii stabunt
ad benedicendum Dominum5 super montem Garizim
5 Dominum] Domino Weber
Iordane
transmisso Simeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
Numérotation du verset Dt. 27,13 

et e regione isti
stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Neptalim
Numérotation du verset Dt. 27,14 

et pronuntiabunt
Levite dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce
Numérotation du verset Dt. 27,15 

maledictus homo
qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus
et dicet amen
Numérotation du verset Dt. 27,16 

maledictus qui non honorat
patrem suum
et matrem
et dicet
omnis
populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,17 

maledictus qui transfert terminos proximi sui
et dicet omnis populus : Amen.
Numérotation du verset Dt. 27,18 

maledictus qui errare facit
cecum
in itinere
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,19 

maledictus qui pervertit iudicium
advene
pupilli
et vidue
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,20 

maledictus qui dormit cum uxore
patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,21 

maledictus qui dormit cum omni iumento
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,22 

maledictus qui dormit cum sorore sua
et6 filia patris sui vel7 matris sue et dicet omnis populus amen
6 et] om. Weber |
7 vel] sive Weber |
Numérotation du verset Dt. 27,23 

maledictus qui dormit cum socru
sua et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,24 

maledictus qui clam percusserit
proximum suum
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,25 

maledictus qui accipit munera
ut percutiat animam sanguinis innocentis
et dicet omnis populus amen
Numérotation du verset Dt. 27,26 

maledictus qui non permanet
in sermonibus
legis huius nec eos opere perficit
et dicet omnis populus amen.

Capitulum 27

Numérotation du verset Dt. 27,1 
marg.| {o} Precepit autem Moyses, et seniores] <GLOSSA> INTERLINEARIS illi 70. qui electi sunt a Moyse precipiente Domino. Nota, {1. 168vb} data lege, precepit Moyses hic eam custodiri. Ad hoc enim datur ut custodiatur, et opere impleatur, supra 6. Audi, Israel, precepta Domini : et ea in corde, quasi in libro scribe. Argumentum est, hic, quod non debet Prelatus sine consilio seniorum aliquid precipere. Unde inolevit usus, ipsos Prelatos scribere pluraliter : mandamus, precipimus, et huiusmodi. Unde Act. 15.e. Visum est Spiritui Sancto, et nobis.
marg.| {p} Lapides] Quidam intelligunt istos lapides esse illos 12. lapides, quos sumi precepit Dominus in medio Iordanis, ut dicit : infra Iosue. 4.a.
marg.| {q} Levigabis eos] id est complanatos cemento ex calce facto colligabis. Et levigabis : sic arca facta est de lignis levigatis Gn. 7.
marg.| {r} Non tetigit] ad sculpendum, supple, quod exponit, cum subdit. Et de saxis.
marg.| {s} Super lapides] <GLOSSA> INTERLINEARIS Sanctos, qui Evangelium scriptum in cordibus suis habent. Unde Ier. 31.f.a : «Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam. Et ero eis in Deo, et ipsi mihi in populum». Prv. 3.a. Fili mi, ne obliviscaris legem meam, et precepta mea custodiat cor tuum.
a Ier. 31, 33.
marg.| {t} Plane, et lucide] Habacuc. 2.a. Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legit eum.
marg.| {u} Factus es populus Domini] audiendo et faciendo precepta eius.
marg.| {x} Precepitque Moyses] Hic precepit Moyses de benedictionibus, et maledictionibus in hunc modum. Sex tribus nobiliores iussit stare in monte Garizim ad benedicendum : alias sex in monte Hebal, ad maledicendum. Iussit etiam, ut Levite cum arca prius ascenderent in montem Hebal, et imprecarentur maledictiones in transgressores legis, et postea ascenderent in montem Garizim cum arca : et benedicerent observatoribus legis. His autem benedictionibus, et maledictionibus succlamaret populus, Amen : quasi confirmando. Et etiam ideo dicuntur stare ad benedicendum, et maledicendum : quia non populus, sed Levite pronunciabant illas.
marg.| {y} Simeon. Levi] Nota : nullus de filiis concubinarum eligitur ad benedicendum populum, per quod innuitur, quod nullus debet eligi ad dandum benedictiones super populum, nisi de legitimo matrimonio sit natus. Unde sup. 23.a. Non ingredietur Manzer Ecclesiam Dei usque ad decimam generationem.
marg.| {z} Ruben, Gad] etc. Quatuor filii ancillarum assumpti sunt ad maledicendum, et Zabulon ultimus Lie, et Ruben cum eis, qui maculavit lectum patris sui. Cui dictum est Gn. penultim. a. Non crescas. Per hoc ergo innuitur, quod ignobilium, et infamium personarum est maledicere ; nobilium autem benedicere. Unde Episcopus numquam nisi coactus debet maledicere. Unde Rm. 12.c. Benedicite, et nolite maledicere. a   Pronunciabunt Levite] Sed quomodo iam dictum est quod Levi fuit una {1. 169ra} de sex, que erant in monte Garizim ad benedicendum : Dicimus, quod ipsorum erat pronunciare maledictiones, et benedictiones. De pronunciatione benedictionum hic tacet : quia numeratus est inter benedicentes : et ideo patet quod ad Levitas pertinet etiam pronunciare benedictiones. Ex hoc autem quod dicitur hic : pronunciabunt Levite maledictionem trahitur argumentum, quod licet alicui, qui non sit Levita : dum mandata sit excommunicatio, vel absolutio : non tamen debet pronunciare per se, sed per Levitam. Unde, et Ecclesia maledictiones quas facit super suos malefactores, facit per Levitas.
marg.| {a} Sculptile] etc. De hoc sup. 5.a. et Ex. 20.a. Is. 42.c. Confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili, vos dii nostri. Sap. 14.a. Per manus quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud.
marg.| {b} Patrem] Ex. 20.b. Honora patrem, etc. Lv. 20.b. Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur.
marg.| {c} Qui transfert terminos] Ad litteram detestatur avaritiam, propter quam aliqui metas terrarum transferunt. Prv. 22.d. Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui. Item heresim hic detestatur. Unde GLOSSA statuta patrum transferunt Heretici.
marg.| {d} Errare] a veritate. Hoc etiam prohibitum est. sup. 19. Et Lv. 19.c. ibi Non maledices surdo, nec pones celo offendiculum, scilicet falsa suggerendo ei, qui lumen scientie non habes.
marg.| {e} Pervertit] etc. Lv. 19. Nolite iniquum, etc. Item 24.d. Equum sit iudicium inter vos. Is. 1.e. Subvenite oppresso, iudicate, etc.
marg.| {f} Cum uxore] Lv. 20.b. Qui dormierit cum noverca sua, morte moriatur.
marg.| {g} Cum omni iumento] Lv. 20.c. Qui cum iumento, vel pecore coierit, morte moriatur, et pecus occidite. Iumentum est caro nostra, cum qua coit, qui in ea delectatur.
marg.| {h} Cum sorore] Hanc maledictionem incurrit Amnon, qui sororem suam Thamar oppressit. 2Rg. 13.c. Item Lv. 20.c. Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris sue, et viderit turpitudinem eius : illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt, moriantur ambo. Pater est mundus : mater concupiscentia. Ez. 16.f. Pater tuus Amorrheus : mater tua Cethea. Soror est mundi sapientia : filia prudentia carnis. Cum hac dormit, qui in ciborum exquisita varietate delectatur.
marg.| {i} Cum socru] Lv. 20.b. Qui supra filiam uxorem duxerit matrem, scelus operatus est, vivus ardebit cum eis.
marg.| {k} Clam percusserit] <GLOSSA> INTERLINEARIS oderit : talis est detractator Prv. 26.c. Cum defecerint ligna, extinguetur ignis : et susurrone subtracto iurgia quiescunt.
marg.| {l} Proximum] <GLOSSA> INTERLINEARIS quemlibet hominem.
marg.| {1. 169rb}
marg.| {m} Maledictus qui accipit munera] Sicut Iudas, dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Is. 33.c. Et Ex. 23.a. Non accipies munera, Lv. 19.c. Non consideres personam pauperis : nec honores vultum potentis, supra 10.d. Non accipies personam in iudicio, nec munera.
marg.| {n} Maledictus, qui non permanet] etc. Ps. 118. Maledicti, qui declinant a mandatis tuis. Hic solet construi syllogismus. Nam proponit Moyses Dt. 27.d. Maledictus, qui non permanet in omnibus sermonibus legis huius. Assumit Petrus Actor. 15.c. Hoc est onus, quod neque patres nostri portare potuimus. Concludit Paulus Gal. 3.b. ergo quicumque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt : Sed de hoc maledicto nos redemit Christus, qui pro nobis factus est maledictum.   [Permanet] Perfecte, dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Ergo videtur quod quilibet teneatur perfectus esse. Responsio, Perfectione sufficientie tenetur quilibet esse perfectus : nam sine illa non est salus, quia consistit in caritate : perfectione eminentie nemo tenetur, nisi qui novit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_27)

Notes :