Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Dt. 11,1 

Ama itaque Dominum Deum tuum
et observa precepta eius et cerimonias iudicia atque mandata omni tempore
Numérotation du verset Dt. 11,2 

cognoscite hodie que ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam
manum extentumque brachium
Numérotation du verset Dt. 11,3 

signa et opera que fecit in medio Egypti pharaoni regi
et universe terre eius
Numérotation du verset Dt. 11,4 

omnique exercitui Egyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aque Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in presentem diem
Numérotation du verset Dt. 11,5 

vobisque que fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
Numérotation du verset Dt. 11,6 

et Dathan atque Abiron filiis Eliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israelis
Numérotation du verset Dt. 11,7 

oculi vestri viderunt omnia opera Dei1 magna que fecit
1 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Dt. 11,8 

ut custodiatis universa mandata illius que ego hodie precipio vobis et possitis intrare2 et possidere terram ad quam ingredimini
2 intrare] introire Weber
Numérotation du verset Dt. 11,9 

multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Dt. 11,10 

terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
terra Egypti
de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aque ducuntur irrigue
Numérotation du verset Dt. 11,11 

sed montuosa
est et campestris
de celo exspectans pluvias
Numérotation du verset Dt. 11,12 

quam Dominus Deus tuus
semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
Numérotation du verset Dt. 11,13 

Si ergo obedieritis mandatis meis que3 hodie precipio4 vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota5 anima vestra
3 que Rusch Weber ] + ego Cava X Π ΣTO M ΘH²AMG P ΩS ΩJ Ed1530 Clementina cum LXX |
4 h. p.] inv. ΩS |
5 tota Weber ] toto Rusch (hapax) |
Numérotation du verset Dt. 11,14 

dabit6 pluviam
6 dabit] dabo Weber
terre vestre temporaneam7
7 temporaneam] tamporivam Weber
et serotinam
ut colligatis frumentum
et vinum et oleum
Numérotation du verset Dt. 11,15 

fenum ex agris ad pascenda iumenta ut et8 ipsi comedatis ac saturemini
8 ut et] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,16 

cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
Numérotation du verset Dt. 11,17 

iratusque Dominus claudat celum et pluvie non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,18 

ponite hec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros9 collocate
9 oculos vestros] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,19 

docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
Numérotation du verset Dt. 11,20 

scribe10 ea super postes et ianuas domus tue
10 scribe] scribes Weber
Numérotation du verset Dt. 11,21 

ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam Dominus patribus tuis iuravit11 ut daret eis quamdiu imminet celum12 terre
11 Dominus - patribus tuis iuravit] inv. Weber |
12 imminet celum] inv. Weber |
Numérotation du verset Dt. 11,22 

si enim custodieritis mandata que ego precipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei
Numérotation du verset Dt. 11,23 

disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas que maiores et fortiores vobis sunt
Numérotation du verset Dt. 11,24 

omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto
et Libano
a flumine magno Euphrate
usque ad mare occidentale
erunt termini vestri
Numérotation du verset Dt. 11,25 

nullus stabit contra vos
terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram
quam calcaturi estis
sicut locutus est vobis
Numérotation du verset Dt. 11,26 

en propono
in conspectu vestro hodie benedictionem
et maledictionem
Numérotation du verset Dt. 11,27 

benedictionem
si obedieritis mandatis Domini Dei vestri que ego hodie13 precipio vobis
13 hodie] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 11,28 

maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 11,29 

cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
Numérotation du verset Dt. 11,30 

qui sunt trans Iordanem post viam que vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam
que est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
Numérotation du verset Dt. 11,31 

vos enim transibitis Iordanem
ut possideatis terram
quam Dominus Deus vester daturus est vobis
et habeatis ac possideatis illam
Numérotation du verset Dt. 11,32 

videte ergo ut impleatis cerimonias atque iudicia que ego hodie ponam in conspectu vestro.

Capitulum 11

Numérotation du verset Dt. 11,1 
marg.| {q} Ama itaque] etc. Hic invitat ad observantiam mandatorum : et quia dilectione sola servantur mandata, iuxta illud Rm. 13.d. Plenitudo legis est dilectio, premittit de ea, concludens ex precedentibus : Ama itaque, etc.
marg.| {r} Precepta] discipline.
marg.| {s} Mandata] nature.
marg.| {t} Cognoscite] id est ad memoriam revocate.
marg.| {u} Qui non] etc. quia nati in deserto, postquam facta sunt illa mirabilia in Egypto.
marg.| {x} Disciplinam] qua correxit filios Israel in Egypto, vel ipsum Pharaonem in principio.
marg.| {y} Quomodo operuerit] Ex. 14.g.
marg.| {z} Deleverit eos] id est hostes, non solum Egyptios, sed etiam alios. Et hic est suppositio relativi communior, quam antecedentis. a   Vobisque] etc. quia ad amorem Dei, et observantiam mandatorum hortatur Moyses populum : ideo ostenso, quanta fecerit inimicis eorum propter eos, ostendit quanta beneficia prestiterit eis.
marg.| {b} Ore suo] id est hiatum faciendo. Nm. 16.e.
marg.| {c} Terra enim] etc. Hic ostendit, que necessitas incumbit eis observandi precepta Domini in terra promissionis, dicens : quod non est sicut terra Egypti, que beneficio fluminis fecundatur.
marg.| {d} Ubi] etc. per hortos aque derivantur irrigue ; sed est etiam montuosa, et campestris, de celo pluviam expectans : et ideo ibi plurimum colendus est Deus, ut det pluviam temporibus suis.
marg.| {e} Temporaneam] in autumno, vel hieme iactis seminibus nutriendis, et putrefaciendis.
marg.| {f} Et serotinam] ad incrementum segetum in vere, vel estate : quia nisi granum in terram cadens mortuum fuerit, ipsum solum manet. Io. 12.d. Item 1Cor. 15.e. Stulte, tu qui seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Temporaneam. GLOSSA qua in principio anni. Serotinam. GLOSSA in fin. Nota, que GLOSSA hic aliter accipit temporaneam, et serotinam pluviam, que in Prophetis accipiatur. In Prophetis enim dicitur pluvia temporanea, que in Septemb. vel Octob. datur ad putrefactionem seminum. Serotina, que datur in vere ad proficienda grana, et maturanda. Et sic sepe etiam alibi accipiuntur. Hic autem
marg.| {e} converso temporanea dicitur, que fit in principio anni, id est in vere. Et dicitur temporanea, quasi tempestiva a novitate temporis. Vel temporanea, quasi parans, et proficiens tempori necessaria : Pluvia temporanea est gratia in presenti. Pluvia serotina gratia in futuro. Ier. 5.f. Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam, et serotinam in tempore suo Os. 6.a. Veniet quam imber nobis temporaneus, et serotinus terre. Item Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabis Deus, etc. Item pluvia temporanea sunt lacryme pro incolatu presentis miserie. Serotina pro dilatione patrie. Ier. 3.b. Prohibite sunt stille pluviarum, et serotinus imber non fuit. Unde Iud. 1.c. Axa. id est Anima fidelis sedens {1. 159ra} super Asinum, id est corpus subiiciens sibi, suspirat ad Caleb, id est ad Christum dicens. Terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis, deditque ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. Item pluvia est verbum predicationis, et nubes, unde est hec pluvia, Predicatores sunt. Is. 5.b. Nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. Iob. 37.c. Numquid nosti, quando precepit Dominus pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius ? a In manibus] quia non sufficit verba Domini in codice, vel in corde tantum, sed etiam oportet habere in opere.
marg.| {b} Super postes] etc. Glossa Augustini Hoc secundum litteram nemo Israelitarum fecisse memoratur, nec facere potuit, nisi per multas partes domus sue, forte ea diviserit, an hyperbolica commendatio est, per quam exprimitur diligentia custodiendi, sicut multa dicuntur.
marg.| {c} Omnis locus] etc. Hic describit terram promissionis, assignans terminos eius a quatuor partibus mundi.
marg.| {d} A deserto] GLOSSA quod est in meridie.
marg.| {e} Et Libano] GLOSSA in Septentrione.
marg.| {f} Euphrate] GLOSSA qui in Oriente.
marg.| {g} Ad mare occidentale] GLOSSA Tyrrhenum hi sunt termini terre promissionis.
marg.| {h} Contra vos] ut noceat vobis.
marg.| {i} Supra montem] ad litteram sic factum est, infr. 27. Sex Tribus fuerunt in monte Hebal ad maledicendum : et alie sex in monte Garizin ad benedicendum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_11)

Notes :