Hugo de Sancto Caro

Capitulum 31

Numérotation du verset Dt. 31,1 

Abiit itaque Moyses et locutus est omnia verba hec ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 31,2 

et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi presertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum
Numérotation du verset Dt. 31,3 

Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus
Numérotation du verset Dt. 31,4 

facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terre eorum delebitque eos
Numérotation du verset Dt. 31,5 

cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut precepi vobis
Numérotation du verset Dt. 31,6 

viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis ad conspectum1 eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te
1 ad conspectum] a conspectu Weber
Numérotation du verset Dt. 31,7 

vocavitque Moyses
Iosue et dixit ei coram omni multitudine2 Israel confortare et esto robustus
2 multitudine] om. Weber
tu enim introduces populum istum
in terram
quam daturum se
patribus
eorum
iuravit
Dominus et tu eam divides
sorte3
3 divides sorte] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,8 

et Dominus qui ductor est vester4 ipse erit tecum
4 est vester] inv. Weber
non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas
Numérotation du verset Dt. 31,9 

scripsit itaque Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus
filiis Levi qui portabant arcam federis Domini et cunctis senioribus Israel5
5 Israel] Israelis Weber
Numérotation du verset Dt. 31,10 

precepitque eis dicens post septem annos
anno remissionis
in sollemnitate tabernaculorum
Numérotation du verset Dt. 31,11 

convenientibus cunctis ex Israel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus
leges verba legis huius coram omni Israel audientibus eis
Numérotation du verset Dt. 31,12 

et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius
Numérotation du verset Dt. 31,13 

filii quoque eorum qui nunc ignorant ut6 audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transmisso7
6 ut] om. Weber |
7 transmisso] transito Weber |
pergitis
obtinendam
Numérotation du verset Dt. 31,14 

et ait Dominus ad Moysen ecce prope sunt dies mortis tue voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut precipiam ei abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Dt. 31,15 

apparuitque Dominus ibi in columna nubis que stetit in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Dt. 31,16 

dixitque Dominus ad Moysen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fedus quod pepigi cum eo
Numérotation du verset Dt. 31,17 

et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et afflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hec mala
Numérotation du verset Dt. 31,18 

ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala que fecit quia secutus est deos alienos
Numérotation du verset Dt. 31,19 

nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,20 

introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassatique8 fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis detrahentque9 mihi et irritum facient pactum meum
8 crassatique] crassique Weber |
9 detrahentque] et detrahent Weber |
Numérotation du verset Dt. 31,21 

postquam invenerint eum mala multa et afflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius que facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum
Numérotation du verset Dt. 31,22 

scripsit ergo Moyses canticum et docuit filios Israel
Numérotation du verset Dt. 31,23 

precepitque Dominus10 Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum
10 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 31,24 

postquam ergo
scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit
Numérotation du verset Dt. 31,25 

precepit Levitis
qui portabant arcam federis Domini dicens
Numérotation du verset Dt. 31,26 

tollite librum istum
et ponite eum in latere arce federis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonium11
11 testimonium] testimonio Weber
Numérotation du verset Dt. 31,27 

ego enim scio contentionem tuam et cervicem
tuam durissimam
adhuc vivente me et ingrediente vobiscum
semper contentiose egistis
contra Dominum quanto magis cum mortuus
fuero
Numérotation du verset Dt. 31,28 

congregate ad me omnes maiores
natu per tribus vestras atque doctores
et loquar audientibus
eis sermones istos et invocabo contra eos celum
et terram
Numérotation du verset Dt. 31,29 

novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam precepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini
ut irritetis eum
per opera manuum vestrarum
Numérotation du verset Dt. 31,30 

locutus est ergo Moyses
audiente universo cetu Israel verba carminis huius et ad finem usque complevit.

Capitulum 31

Numérotation du verset Dt. 31,1 
marg.| {b} Abiit itaque Moyses] etc. Hic agit Moyses de completione verborum suorum ad populum, de substitutione Iosue, de repositione Deuteronomii in arca federis, ut semper in septimo anno remissionis, a summo sacerdote legeretur in edito loco, ut dicit IOSEPHUS universis utriusque sexus audientibus in diebus Scenopegie. Deinde admonitionem ad populum, ut faciat universa, que scripta sunt in libro isto.
marg.| {c} Ad universum Israel] videtur ex hoc, quod omnia omnibus sint dicenda. Ergo omnes articuli omnibus sunt predicandi. Contra. Hbr. 5.d. Omnis, qui lactis particeps est, expers est sermonum iustitie, parvulus enim est. Solutio : Revera non omnes articuli sunt predicandi, quia carnalibus, et simplicibus, tantum simplicia, et levia predicanda sunt. Sufficit enim illius implicite multa credere, ut scilicet credit Ecclesia. Sed omnia mandata omnibus sunt predicanda, quia non possunt implicite impleri. Et hoc innuitur hic.
marg.| {1. 172ra} a Non possum] etc. Contra infra 34.c. dicitur. Dentes eius non sunt immutati, sed ibi solvetur forte.
marg.| {b} Ultra egredi] id est ad bellum procedere, et verbis preesse, sicut usque modo, quasi dicat, inutilis sum vobis amodo. Sic Prelati deberent dignitates dimittere, ex quo vident se inutiles subditis, et dicere. Non possum egredi ad predicandum populo, et ingredi ad consulendum Deum. Ingreditur enim Prelatus per contemplationem, egreditur per predicationem. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentur, etc.
marg.| {c} Dixerit mihi] Sed ubi dixit ei hoc Dominus ? Dicimus, quod Nm. 20.b. ubi dixit ipsi, et Aaron. Non introducetis populos hos in terram, quam dabo eis. Item ibid. 27.c. Ascende in montem istum Abarim, et contemplare terram, quam dabo filiis Israel. Cumque videris eam, ibis, et tu ad populum tuum. Item Nm. 31.a. Ulciscere prius de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. Hec autem verba, que sunt hic, non habemus alicubi expresse.
marg.| {d} Viriliter] in aggressione terribilium.
marg.| {e} Confortamini] In perpessione periculorum. In his duobus consistit vis fortitudinis.
marg.| {f} Nolite timere] Duplex timor excluditur, humanus, et mundanus, quorum uterque malus est.
marg.| {g} Vocavitque] etc. Ecce secundum de quo agitur In hoc capitulo Sed nota, vocatur Iosue preficiendus, non se ingerit impudenter. Hbr. 5.a. Nemo sibi assumat honorem, sed qui vocatur tamquam Aaron a Domino.
marg.| {h} Coram omni Israel] Argumentum, quod consensus populi requiritur in Prelato faciendo. Lv. 8.a.   [Fecit Moyses, ut Dominus imperavit] GLOSSA Ibi requiritur in ordinando sacerdote presentia populi, ut sciant omnes, et certi sint. Quia qui prestantior est omnibus, et doctior, et sanctior, virtute eminentior, ille eligitur. Quod forte innuunt cymbala sonantia in Ecclesiis. Hodie non requiritur consensus populi Prelato faciendo, forte antiquitus requirebatur.
marg.| {i} Confortare] mente.
marg.| {k} Robustus] Corpore.
marg.| {l} Patribus] <GLOSSA> INTERLINEARIS Patriarchis et Prophetis.
marg.| {m} Iuravit] <GLOSSA> INTERLINEARIS Firmiter promisit.
marg.| {n} Scripsit itaque] Ecce tertium, de quo agitur in hoc capitulo, scilicet de repositione Deuteronomii.
marg.| {o} Sacerdotibus] <GLOSSA> INTERLINEARIS Quibus maxime legis custodiam commendavit. Unde Mal. 2.b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius. 1Pt. c. 3. {1. 172rb} Parati omni poscenti reddere rationem de ea, que in nobis est, fide, et spe.
marg.| {p} Post septem annos] Hec preceptum omnino oblivioni tradiderunt. Posuerunt quidem Deuteronomium in latere arce. Sed illius obliti, festo Scenopegie non extraxerunt, et ita fuit absconditus in arca, usque ad tempora Iosie, tunc fuit inventus, ut legitur. 4Rg. 22.b.
marg.| {q} Et timeant] Timore filiali.
marg.| {r} Custodiant] Mente.
marg.| {s} Impleant] Opere.
marg.| {t} Omnes sermones] Ex hoc patet, quod nullum est consilium in lege, quare omnes sermones legis precipiuntur servari, et impleri.
marg.| {u} Ignorant] id est nesciunt.
marg.| {x} Audire] id est intelligere.
marg.| {y} Consurgens] id est mente, et corpore surgens.
marg.| {z} Ibi derelinquet me] Ecce, qui habitant in terra, derelinquunt Deum, et irritum faciunt fedus eius. Ier. 17.b. Domine, qui te derelinquunt, scribentur in terra.
prol.| a Pepigi] In baptismo.
marg.| {b} In die illo] Peccati, vel iudicii.
marg.| {c} Derelinquam] Demonibus cruciandum.
marg.| {d} Faciem meam] id est misericordiam.
marg.| {e} In devoratione] Passive.
marg.| {f} Non est Deus mecum] Sed nonne Deus ubique est ? Sic certe. Ergo in omni re. Quomodo ergo dicit. Non est Deus mecum ? Solutio. Deus in omni re est, sed non cum omni re. Esse quidem in re Deum, est esse ipsum per essentiam, per potentiam, et presentiam in re. Esse vero cum re, et esse in re per gratiam. Patet ergo, quod cum quocumque est Deus, in illo etiam est, sed non in quocumque est, cum illo est.
marg.| {g} Celabo faciem meam] Hoc est, quod dicit Is. 26.b. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Item Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos, et Deum vestrum.
marg.| {h} Canticum istud] Quod sequitur, scilicet Audite, celi, etc.
marg.| {i} Lacte, et melle] etc. id est omni bono abundantem.
marg.| {k} Cumque comederint] etc. Ex. 32.b. Sedit populus manducare, et bibere, etc. Os. 13.b. Adimpleti sunt, et saturati sunt, et elevaverunt cor suum, et obliti sunt mei. Habac. 1.d. Incrassata est pars eius, et electus cibus eius. Iob. 15.c. Cucurrit adversus Deum erecto collo, et pingui cervice amatus est.
marg.| {l} Avertentur] A me. Vel convertentur, alia littera.
marg.| {m} Postquam invenerint] etc. Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.
marg.| {n} Cogitationes eius] id est populi.
marg.| {1. 172va} a Et ego ero tecum] Hinc trahitur argumentum ad hoc, quod dicit AUGUSTINUS Si ego facio quod in me est, me, scilicet preparando, Deus faciet, quod in se est, gratiam apponendo.
marg.| {b} Tollite librum] <GLOSSA> INTERLINEARIS Dt. id est Evangelium. Et est hic Thema bonum in synodo. Os. 14.a. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum, et dicite ei. Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Arca autem est cor Christiani. Is. 40.a. Loquimini ad cor Hierusalem, et advocate eam. Mar. ult. d. predicate Evangelium omni creature.
marg.| {c} Ut sit ibi contra te] Mt. 5.d. Esto consentiens cito adversario tuo, id est legi, dum es cum eo in via. Io. 5.g. Est, qui accusat, etc. Item nota quod arca dicta est arca federis, quia ibi due tabule erant, fedus populi ad Dominum continentes, id est precepta, quorum impletio confederat nos Deo. Ex. 19.a. Si audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, etc. Item quia ibi erat virga, qua significatur potestas sacerdotalis, qua confederamur Deo. Vel quia ibi erat urna aurea plena manna, que significat Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientie, et scientie Dei absconditi, ut dicitur Coloss. 2.a. Per quem reconciliamur Deo patri. Eph. 1.b. In laudem glorie sue, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo, in quo habemus redemptionem.
marg.| {d} Cervicem] id est superbiam indomabilem. Hinc est sumptum illud. Act. 7.f. Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus vos semper Spiritui sancto restitistis. Ier. 5.a. Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Idem 8.b. Quare aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa, et apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
Numérotation du verset Dt. 31,mystice 
marg.| {e} Quanto magis] etc. Hoc exponitur mystice de Christo. Et est argumentum, quod Iudei plus peccaverunt post mortem Christi, quam in crucifixione. Unde Ps. 68. Dederunt in escam meam fel. Ibi GLOSSA Contemptor in celo sedentis gravius peccat, quam qui crucifixerunt eum in terra. Contra sup. 28.g. Et erit vita tua pendens ante te. Ibi GLOSSA Nihil peius inter maledicta, quam videre vitam suam, id est filium Dei pendentem, et non credere ei. Solutio : Iudei magis dicuntur peccasse post mortem Christi quoad numerositatem personarum, et actuum, sed magis ante quoad genus, et quantitatem peccati. Ad hoc quod dicitur in GLOSSA sup. Ps. dicitur, quod sit comparatio inter hereticos, post mortem Christi alios pervertentes, et simplices Iudeos, qui ex ignorantia Christum crucifixerunt.
marg.| {f} Et loquar] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit. Intelligentibus. Hic videtur innui, quod Moyses tantum maioribus loquebatur, et dedit legem. Contra. Statim postea dicitur. Locutus est ergo Moyses audiente universo cetu Israel verba carminis huius. Solutio : Dicunt, quod Moyses tantum maioribus loquebatur, quia tota multitudo non potuisset eum audire. Dicitur autem loqui toti populo, quia per seniores, quibus loquebatur transibat verbum suum ad totum populum. Sicut in Gn. 3.a. mandatum de pomo vetito datum est mulieri, non quidem personaliter, sed quia per virum transibat ad illam.
marg.| {g} Celum, et terram] id est celestes et terrestres, scilicet Angelos, et homines.
marg.| {h} Novi enim] etc. Sed si hoc novit, quare dedit eis legem ? constat enim, quod post mortem gravius peccaverunt, quia transgressioni legis naturalis prevaricationem legis scripte addiderunt. Unde 2Ptr. 2.d. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retrorsum converti. Solutio : ex lege multa utilitas erat secutura, que non est pretermittenda propter malitiam aliquorum. Aliquando enim utilitas paucorum, prefertur incommodo multorum. Unde Io. 6.f. licet Dominis sciret, quod de verbo corporis sui, scilicet. Qui manducat carnem meam, etc. multi scandalizarentur, tamen quia aliquibus erat utile, non dimisit.
marg.| {i} In extremo] etc. Hoc intelligitur de captivitate Iudeorum facta per Romanos, in qua adhuc sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_31)

Notes :