Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Dt. 19,1 

Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in edibus
Numérotation du verset Dt. 19,2 

tres civitates
separabis tibi
in medio terre quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
Numérotation du verset Dt. 19,3 

sternens diligenter viam et in tres equaliter partes totam terre tue provinciam divides
ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere
Numérotation du verset Dt. 19,4 

hec erit lex homicide fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum odium habuisse1 comprobatur
1 odium habuisse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 19,5 

sed abisse cum eo simpliciter2 in silvam
2 cum eo – simpliciter] inv. Weber
ad ligna cedenda
et in succisione lignorum securis
fugerit manum3
3 manum] manu Weber
ferrumque lapsum
de manubrio
amicum eius percusserit et occiderit hic
ad unam
supradictarum urbium
confugiet et vivet
Numérotation du verset Dt. 19,6 

ne forsitan
proximus
eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et apprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius
qui non est reus mortis
quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur
Numérotation du verset Dt. 19,7 

idcirco precipio tibi
ut tres civitates equalis inter se spatii dividas
Numérotation du verset Dt. 19,8 

cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est
Numérotation du verset Dt. 19,9 

si tamen custodieris mandata eius et feceris que hodie precipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addesque4 tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis
4 addesque] addes Weber
Numérotation du verset Dt. 19,10 

ut non effundatur sanguis
innoxius in medio terre quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus
Numérotation du verset Dt. 19,11 

si quis autem odio habens proximum5
5 prozimum] + suum Weber
insidiatus
fuerit vite eius surgensque
percusserit illum
et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus
Numérotation du verset Dt. 19,12 

mittent seniores civitates6 illius et arripient eum de loco effugii
6 civitates] civitatis Weber
tradentque in manu proximi
cuius sanguis effusus est et morietur
Numérotation du verset Dt. 19,13 

nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem
de Israel ut bene sit tibi
Numérotation du verset Dt. 19,14 

non assumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam
Numérotation du verset Dt. 19,15 

non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum
Numérotation du verset Dt. 19,16 

si steterit testis mendax contra hominem accusans eum prevaricationis
Numérotation du verset Dt. 19,17 

stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis
Numérotation du verset Dt. 19,18 

cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium
falsus testis non erit impunitus
Numérotation du verset Dt. 19,19 

reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 19,20 

ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere
Numérotation du verset Dt. 19,21 

Non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu
pedem
pro pede exiges.

Capitulum 19

Numérotation du verset Dt. 19,1 
marg.| Cum disperdiderit] etc. {l}   Tres civitates] De sex civitatibus refugii plenius dicetur Iosue 20. GLOSSA hic dicit fidem, spem, caritatem, ad quas omnes penitentes debent consurgere. Alio modo moraliter. Prima civitas est innocentia : secunda penitentia : tertia perfecta iustitia. Ad primam confugimus in Baptismo, ad secundam post Baptismum, ad tertiam post longam penitentiam. Prima paucorum est : secunda pauciorum. Unde Ambrosius. Plures inveni, qui servarent innocentiam ; quam qui veram agerent penitentiam. Tertia paucissimorum. Secundum Manducatorem civitates refugii ultra Iordanem, sunt integritas, caritas, humilitas. Citra Iordanem sunt propitiande Divinitatis ambitio, id est appetitus, sequende preceptionis obeditio, interdicte prevaricationis cautio.
marg.| {m} Totam terre] promissionis, scilicet ; quasi dicat considerabis terram promissionis diligenter, et in tribus partibus eius assignabis tres civitates {1. 163rb} equaliter a se distantes, ut habeat
marg.| {e} vicino, quo fugiat, et salvetur, qui nolens fecerit homicidium.
marg.| {n} Propter homicidium] involuntarium.
marg.| {o} Qui percusserit] etc. pro exemplo ostendit, qualis homicida salvandus sit : per quod innuitur, qualis non sit salvandus.
marg.| {p} Et percutiat] etc. Ex hoc coniicitur, quod proximus occisi posset occidere illum fugientem. Sed quomodo hoc, si erat innocens ? Responsio. Hoc dicitur, non quia proximus occisi posset impune, vel deberet eum occidere, illum fugientem, sed quia de facili posset contingere, ut dicit quedam <GLOSSA> INTERLINEARIS Sed videtur Nm. penult. quod proximus occisi poterat occidere occisorem. Responsio : quando in dubio erat, an nolens, an volens occidisset, veniebant coram Iudice illius civitatis, ad quam confugerat occisor, et proximus occisi : et quando iudicatus erat nocens, sive reus, tradebatur occisor proximo occisi occidendus ab eo : quando autem iudicatus erat innocens, habebat refugium usque ad mortem Summi Pontificis. Si tamen proximus occisi ante mortem Pontificis poterat invenire occisorem extra civitatem refugii, poterat eum impune occidere, ut legitur Nm. penult. Et inf. Ios. 20. de hoc dicetur plenius.
marg.| {q} Non est reus] etc. GLOSSA quia non malitiose occidit.
marg.| {r} Nullum contra eum] GLOSSA quasi non industria, sed casu interfecerit.
marg.| {s} Addes tibi tres] etc. Nota cum sup. 4. dictum sit de tribus civitatibus refugii ultra Iordanem, et modo paulo ante de aliis tribus circa Iordanem in terra, scilicet promissionis, et hic precipiat supra dictarum urbium numerum duplicari, cum Dominus dilataverit terminos eorum, videtur, quod novem fuerunt civitates refugii ; tres ultra Iordanem, et sex citra Iordanem : quod nec in textu, nec in GLOSSA legitur, quod scilicet fuerint novem civitates refugii. Solutio : Cum in terra duarum Tribuum, et dimidie, tres civitates refugii essent, videtur congruum, ut duplo plures, id est sex essent in terra novem Tribuum, et dimidie, quando Dominus dedisset eis totam terram, sed quia filii Israel numquam totam terram promissionis habuerunt, has tres civitates, de quibus agitur hic, numquam separavit Moyses, neque Iosue, neque alius : et ita fuerunt tantum sex civitates refugii separate : tamen novem precepte, sub conditione scilicet si terram totam haberent : Et hoc videtur velle littera hic, cum dicitur : cum dederit tibi Dominus cunctam terram. Vel ita potest intelligi littera, et legi : Addes tres alias civitates ab illis, scilicet quas iam separaverat, ut non sint nisi sex : tres civitates ultra Iordanem de quibus dictum est sup. 4. et tres citra Iordanem, de quibus dictum est modo paulo ante, et de eisdem hic recapitulat ad maiorem expressionem.
marg.| {t} Supradictarum] sup. 4.
marg.| {u} Trium urbium] que sunt ultra Iordanem.
marg.| {x} Duplicabis] {1. 163va} ut sint sex. a   Tradentque] convictum tamen prius, vel confessum, quod ex odio occiderit eum.
marg.| {b} Innoxium sanguinem] GLOSSA culpam innoxii sanguinis. Et debet intelligi de culpa, que erat in occisore, quasi dicat aliter in te redundaret, nisi vindicaveris effusionem sanguinis innoxii. Qualiter autem lex excusetur a nimia crudelitate, cum precipiat homicidam tradi in manus proximi occisi, ad libidinem vindicte exercende, non video, nisi dicatur permissio esse, sicut repudium uxoris.
marg.| {c} Non assumes] etc. Eruditio moralis est hic contra avaros, de terminis terre non transferendis. Unde Prv. 22.d. Ne transgrediaris terminos, quos posuerunt patres tui : ad litteram. Vel mystice Terminos transferre, est regulas vivendi, et definitiones Patrum precedentium transmutare.
marg.| {d} Contra aliquem] Contra hic videntur facere Religiosi quotidie in capitulis : ubi unus accusat fratrem etiam non premonitum. Solutio : Quod hic dicitur, intelligitur de accusatione ad condemnationem, que fit in maioribus criminibus : Religiosi vero clamant se invicem, et accusant ad correptionem : et hoc in minoribus, que quotidie eveniunt.
marg.| {e} In ore duorum] Idem sup. 17.b.
marg.| {f} Testis mendax] id est accusator.
marg.| {g} Reddent ei] etc. Prv. 19.a. et 21.d. Falsus testis non erit impunitus.
marg.| {h} Facere cogitavit] Lv. 24.c. Qui irrogaverit maculam alicui civium suorum : sicut fecit, sic fiet ei. Et intelligitur hoc, quando criminaliter agitur. Tunc enim accusator tenetur ad penam talionis, cum deficit in probatione. Eccl. 20.d. Potior est fur, quam assiduitas viri mendacis. Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Deus ; et septimum detestatur anima eius. Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes sanguinem innoxium, cor machinans cogitationes pessimas ; pedes veloces ad currendum in malum, proferentem mendacia, testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias.
marg.| {i} Animam pro anima] vitam pro vita.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_19)

Notes :