Hugo de Sancto Caro

<07.3639> Prologus ‘Est puer... puer ille’

Numérotation du verset Dt. Prol.3639,1 
prol.| a {1.151ra} Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces, sed quid hec inter tantos ? Puer ille est Moyses, qui dicitur puer propter vite puritatem, et animi mansuetudinem. Unde Nm. 12.a. Moyses autem erat mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra.
a Repertorium biblicum, n° 3639. Le prologue de la Glose dominicaine a le même incipit mais un texte variant ; cf. RB-3640. Le prologue de Nicolas de Gorran semble puiser à la même source : RB-5746.
Numérotation du verset Dt. Prol.3639,2 
prol.| Quinque panes, quinque libri legis, qui recte dicuntur panes : quia sicut pane homo exterior ; sic legis intelligentia homo interior reficitur, et confirmatur. Unde Dominus Mt. 4.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. quasi dicat Homo exterior pane, sed homo interior verbo Dei vivit. Sed dicuntur panes hordeacei. Hordeum enim asperitatem, et duritiam habet in cortice, sed dulcedinem interius in medulla : sic lex Mosaica duritiam habet in littera ; dulcedinem vero intus in mysterio continet spiritalem. His quinque panibus pavit Dominus quinque millia hominum, ut dicitur Io. 6.a. et Mt. 14.d. Alibi tamen, scilicet Mt. 15.d. dicitur, quod ex septem panibus pavit quatuor millia hominum. Nam quinarius legis ad Patres veteris Testamenti pertinet. Refectio vero quatuor millium, propter quatuor Evangelia, ad Patres novi Testamenti spectat. Illis enim data sunt, et promissa terrena, que quinque sensibus subsunt. Unde Is. 1.e. Si volueritis, et audieritis me, bona terre comedetis. Istis vero quadratura, id est soliditas terre viventium promittitur in futuro. Unde Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Quatuor ex his quinque panibus iam refecti, quintum modo frangere vobis, et apponere comedendum, secundum quod Dominus dederit, proponimus, ipso Domino adiuvante. Ut autem nos panem istum dilucidius frangere valeamus, et apponere fructuosius ; et vos accipere perfectius valeatis, videndum est, que sit materia huius libri, que auctoris intentio, quis modus agendi, quis titulus.
Numérotation du verset Dt. Prol.3639,3 
prol.| Materia huius libri est materia quatuor precedentium librorum in hoc libro breviter iterata, quod et ipso nomine libri declaratur.
Numérotation du verset Dt. Prol.3639,4 
prol.| Dicitur enim Hebraice Elle haddebarim, quod interpretatur, hec sunt verba : Hebrei enim a principio libros denominant. Grece Deuteronomium : Latine, secunda lex. Non ut quidam mentiti sunt, post predictam altera, quia credebant ipsi duas leges esse, dicentes unam datam a Deo, que in precedentibus libris continetur, alteram {1.151rb} datam a Moyse, que in hoc libro continetur. Addentes in assertione sui erroris, quod de illa lege supra semper legitur. Locutus est Dominus ad Moysen. De ista vero dicitur. Locutus est Moyses ad omnem Israel. Sed dicitur secunda lex, secundo iterata. Hoc nomine appellatur Evangelium, quod successit legi, et cui nulla succedet. In hoc etiam, quod multa breviter recolligit, et supplet quedam superius pretermissa, Evangelium prefigurat, quod imperfecta legis supplet. Unde Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere.
Numérotation du verset Dt. Prol.3639,5 
prol.| Auctoris intentio est, predicta breviter replicare. Iterat autem hic principaliter tria, et tribus de causis. Precepta, et ceremonie ad commendationem memorie, et ipsorum confirmationem. Beneficia Dei iterat, ad roborandam dilectionem Dei in illis. Flagella etiam iterat, que sustinuerunt murmurantes ad timorem incutiendum ; ut quos amor non provocat ad bonum, saltem timor revocet a malo.
Numérotation du verset Dt. Prol.3639,6 
prol.| Fit etiam iteratio legis alio triplici fine, ut nove legis typus prehabitus commendetur, ut utilitas predictorum inculcetur. Quod enim utile est, sepe dicere non debet esse pigrum, nec audire molestum, ut dicit Apostolus Phil. 3.a. Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum ; vobis autem necessarium. Item ut Iudeorum duritia condemnetur, qui toties dicta non intellexerunt.
Numérotation du verset Dt. Prol.3639,7 
prol.| Modus autem agendi talis est. Premittit quasi prologum, in quo ostenditur, quis scripserit, et quid et quibus et ubi. Moyses quidem scripsit et eadem, que in aliis libris scripserat, et filiis Israel scripsit, et in campestribus Moab, anno quadragesimo ab exitu de Egypto.
prol.| Secundo Moyses commemorat grave delictum, propter quod perierunt in deserto.
prol.| Tertio separat civitates refugii, infra 19.
prol.| Quarto commemorat dicta, facta, mala, et bona, supple quedam superius pretermissa.
prol.| Quinto iubet librum istum reponi in arca, et anno septimo legi coram omni Israele in Scenopegia infra 31.
prol.| Sexto subdit canticum. Audite celi, etc. in memoriam murmurantium, et pene eorum, et in memoriam obedientium, et premii eorum, infra 32.
prol.| Septimo ponit benedictiones duodecim tribuum, infra 33.
prol.| Octavo, et ultimo ponitur mors Moysi.
Numérotation du verset Dt. Prol.3639,8 
prol.| Titulus talis est. Incipit liber Deuteronomii, id est legis Moysi, secundo iterate. Et nota quod lex dicitur Moysi, et Dei ; sed Dei, ut auctoris ; Moysi, ut ministri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Prologus ‘Est puer... puer ille’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_Prol.3639)

Notes :