Hugo de Sancto Caro

Capitulum 32

Numérotation du verset Dt. 32,1 I

Audite
celi
que loquor \ audiat terra
verba oris mei.
Numérotation du verset Dt. 32,2 II

Concrescat
in pluvia doctrina mea \ fluat ut ros eloquium meum.
Numérotation du verset Dt. 32,III 

Quasi imber super herbam
et quasi stille super gramina \
Numérotation du verset Dt. 32,3 

quia nomen
Domini invocabo.
Numérotation du verset Dt. 32,IV 

Date magnificentiam
Deo nostro,
Numérotation du verset Dt. 32,4 

Dei
perfecta sunt opera \
et omnes
vie eius iudicia.
Numérotation du verset Dt. 32,V 

Deus fidelis
et absque ulla iniquitate iustus
et rectus \
Numérotation du verset Dt. 32,5 

peccaverunt ei
et1 non filii eius
1 et ΩS Rusch] om. Weber
in sordibus.
Numérotation du verset Dt. 32,VI 

Generatio prava
atque perversa \
Numérotation du verset Dt. 32,6 

heccine reddis
Domino popule stulte et insipiens.
Numérotation du verset Dt. 32,VII 

Numquid non
ipse est pater tuus
qui possedit te2 \
2 te ΩS Rusch ] om. Weber
et fecit
et creavit te?
Numérotation du verset Dt. 32,7 VIII

Memento
dierum antiquorum \
cogita generationes singulas.
Numérotation du verset Dt. 32,IX 

Interroga patrem
tuum
et annuntiabit tibi,
Numérotation du verset Dt. 32,X 

maiores
tuos et dicent tibi.
Numérotation du verset Dt. 32,8 XI

Quando dividebat
Altissimus gentes \ quando separabat
filios Adam.
Numérotation du verset Dt. 32,XII 

Constituit
terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel.
Numérotation du verset Dt. 32,9 XIII

Pars autem
Domini populus
eius \ Iacob funiculus
hereditatis eius.
Numérotation du verset Dt. 32,10 XIV

Invenit eum
in terra deserta \
in loco horroris
et vaste solitudinis.
Numérotation du verset Dt. 32,XV 

Circumduxit eum
et docuit \
et custodivit
quasi pupillam
oculi sui.
Numérotation du verset Dt. 32,11 XVI

Sicut aquila
provocans
ad volandum pullos suos \
et super eos volitans.
Numérotation du verset Dt. 32,XVII 

Expandit
alas suas et assumpsit eum3 \ atque portavit
3 eum Cor1 Cor2 ( hebr. et anti. ) ΩS Rusch Weber ] eos ΣT ΦV Ψ cum LXX , Cor3 ( anti. et LXX non habent EUM )
in humeris suis.
Numérotation du verset Dt. 32,12 XVIII

Dominus
solus
dux
eius fuit \ et non erat
cum eo deus alienus.
Numérotation du verset Dt. 32,13 XIX

Constituit eum super excelsam terram \
ut comederet fructus agrorum.
Numérotation du verset Dt. 32,XX 

Ut sugeret
mel
de petra \
oleumque
de saxo durissimo.
Numérotation du verset Dt. 32,14 XXI

Butyrum
de armento
et lac
de ovibus \
cum adipe
agnorum
et arietum
filiorum Basan.
Numérotation du verset Dt. 32,XXII 

Et hircos
cum medulla tritici \
et sanguinem
uve biberent4 meracissimum.
4 biberent ΩS Rusch ] biberet Weber
Numérotation du verset Dt. 32,15 XXIII

Incrassatus
est
dilectus
et recalcitravit \
incrassatus
impinguatus dilatatus.
Numérotation du verset Dt. 32,XXIV 

Dereliquit
Deum factorem suum  \ et recessit
a Deo salutari suo.
Numérotation du verset Dt. 32,16 XXV

Provocaverunt
eum
in diis alienis \
et in abominationibus
ad iracundiam concitaverunt.
Numérotation du verset Dt. 32,17 XXVI

Immolaverunt demonibus et non Deo \ diis quos ignorabant.
Numérotation du verset Dt. 32,XXVII 

Novi recentesque
venerunt \ quos non coluerunt patres
eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,18 XXVIII

Deum qui te genuit
dereliquisti \ et oblitus es Domini creatoris tui.
Numérotation du verset Dt. 32,19 XXIX

Vidit Dominus
et ad iracundiam
concitatus est \
quia provocaverunt eum filii sui et filie.
Numérotation du verset Dt. 32,20 XXX

Et ait: Abscondam
faciem
meam ab eis \ et considerabo
novissima
eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXI 

Generatio enim perversa est \
et infideles
filii.
Numérotation du verset Dt. 32,21 XXXII

Ipsi me provocaverunt
in eo qui non erat Deus \ et irritaverunt in vanitatibus
suis.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXIII 

Et ego provocabo
eos in eo qui non est populus \
et in gente stulta irritabo illos.
Numérotation du verset Dt. 32,22 XXXIV

Ignis
succensus est in
furore meo \ et ardebit usque ad inferni novissima.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXV 

Devorabitque
terram cum germine suo \
et montium
fundamenta
comburet.
Numérotation du verset Dt. 32,23 XXXVI

Congregabo5
5 Congregabo] Congabo cacogr. ΩS
super eos mala \
et sagittas
meas complebo
in eis.
Numérotation du verset Dt. 32,24 XXXVII

Consumentur fame \
et devorabunt
eos aves
morsu
amarissimo.
Numérotation du verset Dt. 32,XXXVIII 

Dentes bestiarum
immittam in eos \ cum furore trahentium super terram
atque serpentium.
Numérotation du verset Dt. 32,25 XXXIX

Foris vastabit6
6 vastabit] vastavit ΠC Amiatinus ΘH ΨM
eos gladius
et intus
pavor \ iuvenem
simul ac
virginem7
7 simul - ac virginem] inv. ΨF ΩS
lactentem8
8 lactentem Π ΣO B ΦV² Cor1 Cor3 ( hebr.; LXX Glossa: “Lactentem et ebetem sensu parvulum” ) Ω Rusch Ed1530 Clementina ] lactantem Cava Λ L F X ΣTM Amiatinus T M ΦRAZGV*P O Θ S Ψ Weber , + simul Π O
cum homine sene.
Numérotation du verset Dt. 32,26 XL

Et9 dixi:
9 Et ΩS Rusch] om. Weber
Ubi nam sunt? \
Cessare faciam
ex hominibus memoriam eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,27 XLI

Sed
propter iram
inimicorum
distuli \
ne forte superbirent
hostes
eorum et dicerent:
Numérotation du verset Dt. 32,XLII 

Manus
nostra
excelsa \
et non Dominus fecit hec omnia.
Numérotation du verset Dt. 32,28 XLIII

Gens10
10 Gens] Dens ΩM
absque consilio
est11 et sine prudentia \
11 est] om. Π O ΘH* ΩS
Numérotation du verset Dt. 32,29 

utinam saperent
et intelligerent
ac novissima
providerent.
Numérotation du verset Dt. 32,30 XLIV

Quomodo persequebatur12
12 persequebatur] persequatur Weber
unus mille \ et duo fugarent13 decem millia?
13 fugarent] fugent Weber
Numérotation du verset Dt. 32,XLV 

Nonne ideo quia Deus suus
vendidit
eos \ et Dominus
conclusit
illos.
Numérotation du verset Dt. 32,31 XLVI

Non enim est Deus noster
ut dii14
14 dii] deus Weber
eorum \ et inimici
nostri
sunt iudices.
Numérotation du verset Dt. 32,32 XLVII

De vinea
Sodomorum
vinea eorum \ et de suburbanis Gomorrhe.
Numérotation du verset Dt. 32,XLVIII 

Uva
eorum uva fellis \ et botrus amarissimius.15
15 botrus amarissimus] botri amarissimi Weber
Numérotation du verset Dt. 32,33 XLIX

Fel draconum
vinum eorum \ et venenum
aspidum insanabile.
Numérotation du verset Dt. 32,34 L

Nonne hec condita
sunt apud me \
et signata in thesauris
meis.
Numérotation du verset Dt. 32,35 LI

Mea est ultio
et ego retribuam in tempore \
ut labatur pes eorum.
Numérotation du verset Dt. 32,LII 

Iuxta est dies
perditionis \
et adesse
festinant tempora.
Numérotation du verset Dt. 32,36 LIII

Iudicabit
Dominus populum suum \ et in servis suis miserebitur.
Numérotation du verset Dt. 32,LIV 

Videbit
quod
infirmata
sit manus \
et clausi
quoque defecerunt16
16 defecerunt] defecerint Weber
residuique consumpti sunt17.
17 sunt] sint Weber
Numérotation du verset Dt. 32,37 LV

Et dicent18:
18 dicent] dicet Weber
Ubi sunt dii
eorum \ in quibus habebant fiduciam.
Numérotation du verset Dt. 32,38 LVI

De quorum victimis comedebant adipes \ et bibebant vinum libaminum.
Numérotation du verset Dt. 32,LVII 

Surgant
et opitulentur vobis \
et in necessitate vos protegant.
Numérotation du verset Dt. 32,39 LVIII

Videte
quod
ego
sim19 solus \
19 sim] sum F* ΣTO ΘH ΩS; VETUS LATINA ( Sabatier, t. 1, p. 391: versio antiqua)
et non sit alius deus preter me.
Numérotation du verset Dt. 32,LIX 

Ego occidam
et ego
vivere
faciam \
percutiam et ego sanabo et non est qui de
manu
mea possit eruere.
Numérotation du verset Dt. 32,40 LX

Levabo
ad celum manum meam et dicam:
vivo
ego in eternum.
Numérotation du verset Dt. 32,41 LXI

Si exacuero20
20 exacuero] acuero Weber
ut fulgur
gladium meum \ et arripuerit
iudicium
manus
mea.
Numérotation du verset Dt. 32,LXII 

Reddam
ultionem hostibus
meis \ et his qui oderunt me retribuam.
Numérotation du verset Dt. 32,42 LXIII

Inebriabo
sagittas
meas sanguine \
et gladius meus
devorabit
carnes.
Numérotation du verset Dt. 32,LXIV 

De cruore
occisorum \ et de captivitate
nudati inimicorum
capitis.
Numérotation du verset Dt. 32,43 LXV

Laudate gentes populum
eius \ quia sanguinem
servorum
suorum ulciscetur.
Numérotation du verset Dt. 32,LXVI 

Et vindictam retribuet in hostes eorum \ et propitius
erit terre
populi sui.
Numérotation du verset Dt. 32,44 LXVII

Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun.
Numérotation du verset Dt. 32,45 

Complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel
Numérotation du verset Dt. 32,46 

et dixit ad eos: Ponite
corda vestra in omnia verba21* que ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire22 et facere et implere universa que scripta sunt23* legis huius.
21 verba ΩS Weber ] + mea ΩM Rusch |
22 filiis vestris – custodire Rusch Weber ] inv. ΩS |
23 sunt ΩS Weber ] + in volumine ΛL ΣOM B ΦP² Ψ ΩM Rusch |
Numérotation du verset Dt. 32,47 

quia non in cassum precepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent que facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingrediemini24* possidendam.
24 ingrediemini ΦRA²ZGVP P ΨBDM Ω] ingrediemini Rusch Weber
Numérotation du verset Dt. 32,48 

Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens:
Numérotation du verset Dt. 32,49 

Ascende in montem
istum Abarim id est transituum in montem Nebo
qui est in terra Moab contra Hiericho et vide
terram
Chanaan quam ego tradam filiis
Israel obtinendam et morere in monte.
Numérotation du verset Dt. 32,50 

Quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus25 populis suis26
25 appositus Rusch Weber ] + est Π T ² ΦZ* O ΨP ΩS |
26 suis] tuis Cava |
Numérotation du verset Dt. 32,51 

quia prevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis
me inter filios Israel.
Numérotation du verset Dt. 32,52 

e contra27*
27 e contra Cor1 ΩS Weber ] et e contra ΩM, et contra S Rusch, Contra X
videbis terram28* et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israel.
28 terram Cor1 ΩS Weber ] eam L Φ ΘH ΨBD Rusch, eam terram ΨF

Capitulum 32

Numérotation du verset Dt. 32,1 
marg.| {1. 172vb} {k} Audite celi] etc. Post legis totius recapitulationem, et multiplicem populi excitationem, ponit Moyses canticum, quod docente Domino scripsit in testimonium contra filios Israel, ut inexcusabiles essent. Commemorantur enim in hoc cantico Dei beneficia, et populi maleficia, ut audiens posteritas eorum utraque, sciat eos fuisse inexcusabiles, et Deum iuste punivisse. Et per hec ipsa sollicitior in Dei servitio redderetur. Dicit autem IOSEPHUS, hoc canticum esse scriptum apud Hebreos carmine elegiaco, ab elegia, quod est miseria, id est carmen de miseria, id est de amore elegiaco, versibus hexametris, et pentametris. Ordo talis est. Primo suscitatur auditorum tam presentium, quam futurorum attentio. Et hoc in duobus. Primo, in hoc, quod maiora elementa invitat ad audiendum, in quo etiam notatur cantici auctoritas. Secundo, in hoc, quod comparat canticum pluvie, in quo notatur operis utilitas. Et hec duo, scilicet auctoritas, et utilitas, auditores reddunt attentos. Secundo loco exhortatur ad magnificentiam Dei, subdens causas plurimas, quare magnificandus sit. Tertio, exprobrat eis maleficia sua multiplicia. Quarto, enumerat Dei beneficia, ut sit, modo timere faciat, modo provocet ad amorem. Comminationes etiam sepe interserit, ut sic compescat malitiam impiorum. Dicit ergo. Audite celi, etc. Elementa autem ad litteram testes vocat, quia in eius admonitionis testimonium aut inutile esset, quia mortales sunt, et ideo immortalia elementa in testes inducunt, ut si filii Israel mandata eius neglexerint, eorum testimonio convicti competentius puniantur. Nec invocat ea, ut quasi animata audire, et loqui valeant, ut quidam putaverunt. Iuxta illud Ps. 103. Qui respicit terram, et facit eam tremere. Non enim tremit nisi animatum, ut dicunt. Sed hoc est potius potestatis Dei, et super eorum intelligentiam. Sed quomodo insensatorum elementorum testimonio Iudei convicti fuerunt, patuit in Passione Domini, ubi sol obscuratus est, terra tremuit, petre scisse sunt, aqua de latere emanavit. Hec omnia eos sceleris arguerunt. Unde Sap. 5.d. Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Vel Metonymice.
marg.| {l} Celi] id est Angeli.
marg.| {m} Terra] id est homines. Et nota quod dicit pluraliter celi, ubi Hebrei habent Samahim, quod est pluralis numeri masculini, secundum illam sententiam HIERONYMUS quod illa nomina Hebrea desinentia in n, sunt generis neutri, et pluralis numeri, que vero in
marg.| {m} generis masculini, pluralis numeri. Tamen Moyses singulariter voluit intelligi. Unde plurale est voce, significatione vero singulare, sicut Thebe, Athene, et huiusmodi. Vel celi, id est maiores, terra minores, terrenis sensibus attributi. Vel celi, celestem vitam ducentes, i, iusti. Terra, terrenam vitam ducentes, id est mali, vel celi contemplativi, terra, laboriosi, ut dicit AUGUSTINUS Celi ad audiendam allegoriam, terra ad audiendam historiam invitantur, omnes secundum quod eis congruit. Audite, utroque auditu, interiori scilicet et exteriori. Simile Is. 1.a. Audite celi, et auribus percipe terra.
marg.| {n} In pluviam] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est multipliciter, ut pluvia, que innumerabiles habet guttas, et Dei inscrutabilia sunt iudicia, Rm. 11.d.
marg.| {o} Doctrina] etc. Inculcatio est. Vel doctrina, dicitur pluvia, ubi timorem incutit, ros ubi blanditur. Vel pluvia est, ubi est aperta, ros, ubi occulta. Vel pluvia est, ubi difficilior est, Ros, ubi planior. Ros refrigerat, suavis est, nutrit segetes teneras, nocte cadit. Sic doctrina Sacra, ab estu vitiorum refrigerat, suavis est facientibus, et intelligentibus eam. Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Hec nutrit hominem in bonum, noctem huius seculi illuminat. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis etc. Herba mollis est, tenera est, virens est. Sic corda auditorum debent {1. 173ra} esse mollia per mansuetudinem, tenera per obedientiam, virentia per fidem, et operationem. a   Quasi imber] id est prosit doctrina mea, que per imbrem, et stillas intelligitur, maioribus, et minoribus, qui per herbam, et gramina intelliguntur.
marg.| {b} Super herbam] <GLOSSA> INTERLINEARIS Quam vivere facit, et crescere, sic doctrina auditorum corda, ut proferant virtutum germina.
marg.| {c} Quia nomen] etc. GLOSSA demonstrat, que sit pluvia. Nomen enim Domini invocare, Evangelium Dei predicare est. Quod qui audit, et facit, fructum vite possidebit.
marg.| {d} Invocabo] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est virtutes, et magnalia Dei cantabo.
marg.| {e} Date magnificentiam] Hic incipit secunda pars huius cantici. Et hucusque fuit quasi proemium. Hic insistit principali sermoni. Primo attrahens promissionibus, deinde terret comminationibus, deinde commendat iudicem : a perfectione, a donatione, a fidelitate, a patientia.
marg.| {f} Magnificentiam] id est predicate Dei magnificentiam. Unde dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Deum magnificare, est corde, ore, opere maiestatem eius predicare. Vel dare magnificentiam, id est magna queque Deo non vobis attribuite. Ps. 33. Magnificate Dominum mecum.
marg.| {g} Dei perfecta sunt opera] <GLOSSA> INTERLINEARIS qui perfectus est. Et est prima causa quare Deus sit magnificandus, quasi dicat merito magnificandus est, quia Dei, etc. Unde Gn. 2.a. Perfecti sunt celi, et omnis ornatus eorum. Imperfecta opera Dei annunciant, qui solum verbo Deum glorificant. Item ut dicit GLOSSA Septimo die complevit opus suum, quod est redemptio humani generis. Sed hoc videtur falsum. Immo, sexta feria, quando mortuus est. Solutio : secundum AUGUSTINUM dicitur hoc, qui dicit quod vespera sexte ferie pertinebat ad sabbatum, quia secundum eum, tunc incepit ordo mutari. Item nota quod ex eo, quod requievit in sabbato, innuit sabbatum anime, et ideo hoc canticum in sabbato cantatur.
marg.| {h} Omnes vie] quibus itur ad Deum, et quibus ipse venit ad nos. Nos imus ad eum per viam penitentie, et satisfactionis, ipse venit ad nos per viam misericordie, et retributionis.   [Vie] id est opera.
marg.| {i} Iudicia] id est discrete facta. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS Quia omnia discrete, et ordinate facit. Item GLOSSA 1. omnia mandata eius iusta. Ps. 18. Iudicia Domini verba iustificata in semetipsa. Et hec secunda causa, quare magnificandus est Deus.
marg.| {k} Deus fidelis] Promissa fideliter adimplens, et minas. Et est tertia causa, quare magnificandus est Deus. Sex enim de hoc ponit causas id est est operis perfectio. 2 eius discretio. 3 fidelitas. 4 equitas. 5 iustitia. 6 rectitudo.
marg.| {l} Absque ulla] <GLOSSA> INTERLINEARIS Quia equitas est
marg.| {m} Iustus] <GLOSSA> INTERLINEARIS pro meritis retribuens malis mala.
marg.| {n} Rectus] Inter. Bonis retribuendo bona.
marg.| {o} Peccaverunt ei] Tertia pars est. SEPTUAGINTA habent. Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Quia ut dicit AUGUSTINUS qui peccat, non Deo, sed sibi peccat, id est peccato nocet. Sed obiicit AUGUSTINUS quomodo dicitur in Ps. 50. tibi soli peccavi. Item Ier. 14.b. secundum aliam litteram. Tibi peccavimus, patientia Israel Domine. Et alibi. Sana animam meam, quia, etc. Et solvit ponens differentiam inter peccare in Deum, et peccare Deo. Peccare in Deum, est in his, que ad cultum Dei pertinent, peccare. Sic peccabant filii Heli. 1Rg. 2.e. Unde ibi dicitur. Si in Deum peccaverit vir, quis orabit pro ipso ? Sic etiam peccat, qui peccat in homines, qui pertinent ad Deum. Unde Gn. 20.b. dictum est Abimelech. Propterea peperci tibi, ne peccares in me, auferendo, scilicet Abraham uxorem suam. Peccare Deo dicitur quis multipliciter. Uno modo peccat Deo, qui de peccato suo penitet, et Deum ignoscentem glorificat, peccatum suum confitendo. Unde dicitur Achor, Iosue 7.c. Da gloriam Deo. Idem dicitur ceco nato. Io. 9.e. Sic etiam exponitur illud Ps. 40. Tibi soli peccavi. Et illud : Sana animam meam, quia peccavi tibi. Item peccat quis Deo qui ab eo sperat salutem. Sicut eger dicitur egrotare medico, quia sperat ab eo sanitatem. Item peccare sibi, et non Deo dicitur quis, quando peccat sibi, id est ad damnum suum.
marg.| {p} Non filii] GLOSSA Quia non ex fide. Item GLOSSA Infideles, qui ex patre diabolo. Io. 8.f. Item non filii, qui a Deo patre degeneraverunt.
marg.| {q} In sordibus] <GLOSSA> INTERLINEARIS In idolis, vel peccatis sordium. GLOSSA id est diversis generibus peccatorum. Apc. 22.c. Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Vel sic. Ipsi non filii eius existentes in sordibus peccaverunt ei, 1. ad honorem, et gloriam eius. Deus enim per penitentiam malorum ostenditur gloriosus.
marg.| {r} Generatio] etc. De {1. 173rb} tertia parte est. Et convertit sermonem ad eos, qui mali sunt. Et discurrens per operum genera, ostendit illos pravos, interius voluntate, et beneficiorum ingratitudine, ibi :   [Prava] Et exterius operatione, et mali pro bona redditione, ibi :   [Perversa] etc. De hac generatione dicitur. Mt. 12.c. Generatio mala, et adultera signum querit. Et Lc. 11.d. Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
marg.| {s} Heccine] <GLOSSA> INTERLINEARIS 1. pro bonis reddens mala. Ps. 33. Retribuant mihi mala pro bonis, sterilitatem anime mee. Nota, reddere malum pro bono, perversitas est, ut hic reddere malum pro malo, fragilitatis est, reddere bonum pro bono, equitatis est, reddere bonum pro malo, perfecte caritatis est. Rm. 12.d. Non reddentes malum pro malo. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum.
marg.| {i} Stulte] Stultus est, qui nec vitat mala, nec precavet. Insipiens qui previdet, sed non precavet. Item stultus, quoad intellectum, insipiens, quoad affectum. Sequitur autem hec stultitia ex tribus predictis, scilicet ex beneficiorum ingratitudine, ex voluntatis pravitate, ex operis perversitate, et mali pro bono redditione. Nullus enim insipientior, et stultitior illo, qui hec facit.
marg.| {u} Numquid] etc. Hic invitat eos ad amorem pariter, et timorem. Ad amorem quidem ratione beneficiorum exhibitorum, ubi dicit Numquid non ipse est pater tuus, quasi dicat sic. Unde diligendus. Mal. 1.b. Si ego pater, ubi amor, sive honor meus ? Item non quicumque pater, sed
marg.| {x} Qui possedit] etc. Et est ordo preposterus, in quo notatur Iudeorum perversitas, et deordinatio. Primo enim creavit Deus de nihilo, disponendo ut essent. Post fecit formando, ut bene essent. Tertio possedit dominando, et regendo, ne deficerent, vel caderent. Propter primum dicitur, pater, propter secundum magister, propter tertium Dominus. Quia ergo pater, diligendus ; quia magister, honorandus ; quia Dominus, est timendus. Unde ad hec tria invitatur hic populus. Sed nota quod sub interrogatione dicit ? Numquid non ipse est pater tuus ; In quo exprimitur populi infidelitas, et ingratitudo, et ignorantia. Vel creavit, vitam conferendo, fecit gratiam infundendo, possedit, id est possidebit in futuram gloriam recipiendo. De his tribus creavit, fecit, possedit, potest intellegi illud Apc. 1Cor. 1.d. Vos estis in Christo Iesu, qui factus est vobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. Sapientia ad creatorem refertur. Sanctificatio, et redemptio ad factorem, sive recreatorem. Iustitia ad remuneratorem, sive ad possessorem. Pater. <GLOSSA> INTERLINEARIS creatione non generatione.
marg.| {y} Creavit] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est ad imaginem formavit.
marg.| {z} Memento] Specificat precedentia, ut magis provocet eos ad amorem, quasi dicat talis est Deus, tam magnificus, tam perfectus, tam discretus, tam fidelis, tam equus, tam iustus, tam rectus, insuper, pater et Dominus, ergo non est dandus oblivioni. Igitur memento, id est mente teneto, ut sic ad eum redeas, vel ab eo non recedas.
prol.| a Dierum antiquorum] quibus scilicet tot beneficia a Deo recepisti, tam in te, quam in patribus, quando scilicet elegit patres tuos in populum peculiarem. Et est argumentum, quod tenemur ad gratiarum actiones pro beneficiis antecessoribus nostris exhibitis. Et quia posset dicere populus. Verum est, quod multa beneficia contulit Deus mihi, et patribus, et parum duravit illa beneficiorum largitio, nec fuit continua, ideo addit.
marg.| {b} Cogita generationes] etc. Et videbis, quod nulli generationi defuit liberalitas Dei. Cogita ergo, id est in corde agita tot Dei beneficia, qui usque nunc sine sensu, et cogitatione iusta, sive recta extitisti, qui usque nunc de exterioribus tantum cogitasti. Unde Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor, recordamini prioris seculi, quoniam ego sum Dominus Deus. Sed quia duri sunt Iudei ad credendum, subdit testimonium.
marg.| {c} Interroga] etc. quasi dicat non quemlibet interroga, sed patrem tuum, qui pro te potius, quam contra te testificabitur. Et ut omnis suspicio excludatur a testimonio, addit.
marg.| {d} Maiores tuos] Qui nullo modo mentirentur, et qui sciunt veritatem. Unde Iob. 12.b. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Hic etiam est argumentum contra illos, qui malunt imprudenter ignorare, quam prudenter, quod nesciunt interrogare. Ad quorum instructionem dicitur. Lc. 2.g. Invenerunt Maria, et Ioseph Christum in templo sedentem in medio doctorum audientem, et interrogantem.
marg.| {e} Quando] etc. Quid {1. 173va} dicant testes producti, ostendit dicens. Quando, etc. quasi dicat ipsi dicent tibi, quod Dominus filios Israel pre cunctis populis in hereditatem suam elegit. Vel resume. Memento, quando dividebat, etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS In confusione linguarum. Gn. 11.b. quasi dicat licet multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Israel in hereditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam, et secreta sua per legis, et Prophetarum manifestabat iudicia.
marg.| {a} Quando separabat] etc. disseminando per omnes terras, dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS post diluvium, scilicet. A tribus enim filiis Noe, orte sunt lingue 70. et ab eis occupata est tota terra, ut dicitur Gn. 10.d.
marg.| {b} Constituit] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit. Hyperbole est, id est tot constituit singulas gentes, quot erant singule persone in populo Israel, vel quot ingresse sunt in Egyptum. Gn. 46.c. 1. SEPTUAGINTA. Totum hoc dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Sed videtur falsum dicere : quod tantum 70. persone ingresse sunt in Egyptum. Nam videtur, quod fuerint 75. et genera linguarum fuerunt 72. Unde, et Dominus 72. discipulos misit. Lc. 10.a. Solutio. Scriptura Sacra non curat de minutiis. Hebreus sic legit. Constituet ter. etc. quasi dicat Israel quasi charum sibi Dominus numeravit, et nominavit alios quasi viles, numero non distinxit. GREGORIUS in quadam GLOSSA ponit litteram 70. secundum quam dicitur. Statuit terminos gentium, iuxta numerum Angelorum Dei, id est singulis gentibus, immo et singulis hominibus deputavit singulos Angelos ad custodiam. Iudaico vero populo seipsum custodem dedit, usque dum fecerunt vitulum conflatilem in deserto. Et tunc se subtraxit, et angelum eius deputavit custodem, scilicet Michaelem, qui fuit custos eorum usque ad Domini passionem, ut patet Dn. 10.c. Et tunc translatus est de Synagoga ad Ecclesiam Christianam. Unde et omnes Ecclesie Angelorum, dedicate sunt in honore Michaelis. Unde et ex hoc dicitur Michael prepositus paradisi. Ex hoc autem quod dicitur : Statuit numerum gentium iuxta numerum Angelorum Dei, non solum notatur Angelorum custodia hominibus deputata, verum etiam quod paries hominum, ex equo respondebit parieti Angelorum. In superna enim civitate erunt duo parietes. Unus ex solis hominibus, alius ex Angelis, qui perstiterunt, et hominibus resarcientibus ruinam eorum. Et hi duo parietes erunt equales, ut dicunt magistri, et ex GLOSSA Gregorii hic posita videtur haberi, non tamen expresse. Sed hoc certum est, quod homines ascendent in sortem Angelorum, per similitudinem conversationis sue. Quidam enim homines Angelis de superiori ordine equabuntur, alii aliis secundum meriti qualitatem, quia etiam de quolibet ordine aliqui Angeli ceciderunt.
marg.| {c} Pars autem Domini] id est Dominus per se, non per Angelum prefuit Israeli. Vel sic. Pars, id est hereditas Domini est populus eius, id est populus Iudaicus. Iudaicum enim populum quasi populum peculiarem elegit sibi Dominus, et alios quasi viles, et ignotos dimisit. Unde Is. 40.d. Ecce gentes quasi stilla situle, et quasi momentum statere reputate sunt. De Israel vero dicitur Is. 43.a. Noli timere Iacob, quia ego redemi te, et vocavi te nomine tuo, servus meus es tu. Item Is. 19.d. Hereditas meas Israel.
marg.| {d} Populus] <GLOSSA> INTERLINEARIS fidelis,   [Iacob] id est populus Iudaicus, qui ex Iacob descendit, est funiculus hereditatis eius, id est portio funiculata, sive funiculo mensurata. Quod ideo dicitur, quia funiculo solet distribui hereditas. Unde Ps. 15. Funes ceciderunt mihi in preclaris, etc. In hoc autem, quod dicit funiculus, duo notantur, paucitas populi, et familiaritas Domini erga populum.
marg.| {d} Funiculus hereditatis eius] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est possessio hereditatis. Item GLOSSA ibidem. Cum Deus universas gentes creavit, solos Israelitas elegit, quos sua cognitione, signis, et miraculis glorificavit.
marg.| {e} Invenit eum] Adhuc collata beneficia commemorat. Et cum dixit Israel esse partem, et funiculum, ostendit mala, que habebat, quando elegit eum sibi in populum. Et ponit tria. Privationem sive defectum omnium bonorum, cum dicit. In terra deserta. Secundum multitudinem malorum actualiter opprimentium, cum dicit. In loco horroris. Tertium, privationem consolationis, cum dicit. Et vaste solitudinis. In his tribus consistit perfecta miseria. Hic invenit Dominus Israel, et hinc assumpsit. Unde devotus, et sedulus deberet esse in servitio Domini, qui a tanta miseria liberavit eum.
marg.| Moraliter] Cor peccatoris dicitur terra deserta, propter gratie amissionem. Locus horroris, {1. 173vb} propter demonum habitationem, Vasta solitudo, propter bonorum naturalium corruptionem.
marg.| {f} Circumduxit eum] Ostenso unde liberatus est Israel, respondit quomodo liberatus, cum dicit. Circumduxit. Quia ad litteram, per viam montis Seir, ut dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Nam recta via ire non poterant, contradicentibus Idumeis, ut dicitur Nm. 22.d.
marg.| {g} Et docuit] GLOSSA Quia in Sina pactum cum eo iniit. Ex. 19. Manna dedit. Ex. 16. et Nm. 11. Aquam de petra produxit. Nm. 22. Coturnices ministravit. Ex. 16. Et in ea eremo 40. annis, eos circumducendo precepta sua docuit. sup. eod. 29.
marg.| {h} Custodivit] Sed quomodo custodivit eos, cum omnes preter Caleb, et Iosue, mortui fuerint in deserto. Ad hoc solvit <GLOSSA> INTERLINEARIS dicens : Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt quasi dicat ante transgressionem bene custodivit eos, sed non post. Vel secundum regulam Tyconii dictum est. Custodivit eum, id est aliquam partem eius. Simile est ibi : Cum occideret eos, querebant eum, id est cum occideret quosdam eorum, querebant eum.
marg.| {i} Quasi pupillam] Dixit, quod invenit eum in deserto, ubi non dimisit eum, sed circumduxit, circumducendo docuit, docendo custodivit, et diligentiam ostendit, cum subdit. Quasi pupillam oculi. Unde ibi dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS diligentissime. Za. 2.c. Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Ps. 16. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi.
marg.| {k} Sicut Aquila] id est Christus provocans dictis, et exemplis. GLOSSA Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit, qui irreverberata acie aspicit radios solis : qui lumina deflectit, quasi degenerem negligit. Pullos quoque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat, sic Dominus ad verum solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratie sustentat.
marg.| {l} Pullos] scilicet quos fovet quasi gallina, et congregat sub alis. Item GLOSSA Ad terram Chanaan possidendam, Dominus populum suum provocavit, adiuvit, et ab inimicis protexit.
marg.| {m} Alas] <GLOSSA> INTERLINEARIS Gemine dilectionis, et auxilium protectionis.
marg.| {n} Suas] id est Brachia sua in Crucem expandit. Is. 65.a. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, etc.
marg.| {o} Portavit] Ne solum verbis sollicitus videretur de populo suo Dominus, sicut multi, qui sollicite precipiunt aliquid fieri, pigri tamen sunt, et remissi in opere. Ideo addidit. Portavit non in equis, sed
marg.| {p} in humeris suis] GLOSSA cum in Cruce peccata eorum sustinuit. 1Pt. 2.d. Unde, et Lc. 15.b. pastor ovem perditam in humeris reportavit domum. Item Is. 46.a. Audite me domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, etc.
marg.| {q} Dominus solus] id est solus Deus, non etiam idola Egyptiorum, neque vitulus conflatilis. Unde ipsi mentiti sunt. Ex. 32.a. dicentes. Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Egypti.
marg.| {r} Dux eius] quasi dicat non solum portavit eum expectando, scilicet et pro eo patiendo, sed et Dux eius fuit per viam dirigendo. Hoc est, quod dicitur in libro Boetii, de consolatione. Principium, vector, Dux, semita, terminus idem. Principium quidem, quia creator, Io. 8.d. Ego sum principium, qui et loquor vobis. Vector, quia vexit de Egypto per de sertum in terram promissionis. Hbr. 1.a. Portans omnia verbo virtutis sue. Dux, quia circumduxit. Ps. 118. Deduc me, Domine, in semitam, etc. Semita, et terminus, quia per eum, et ad eum itur. Io. 14.a. Ego sum via. Ecce semita. Veritas, Ecce Dux. Vita. Ecce terminus.
marg.| {s} Et non erat] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS In ducatum.
marg.| {t} Deus alienus] Diabolus, vel idolum.
marg.| {u} Super excelsam] id est super Palestinam, que montuosa est, Egyptus vero plana. Et ne dicerent, quod sterilis esset, ostendit in ea omnium rerum esse abundantiam. Et subdit. Ut comederet, etc. Excelsam terram. <GLOSSA> INTERLINEARIS Ferunt ibi esse verticem terre, quasi umbilicum. Et hoc probatum est in puteo Samarie, qui dicitur esse in medio terre, quia sol in meridie descendit usque ad aquam, nec declinat in aliquam partem. Ps. Operatus est salutem in medio terre, id est Hierusalem, que est in medio terre.
marg.| {x} Fructus agrorum] <GLOSSA> INTERLINEARIS abundantiam omnium rerum. Et nota miram ordinis consequentiam. Primo ostendit, ubi assumpsit eos, scilicet in terra deserta. Secundo quomodo duxit, quia circumduxit per terram Seir, et portavit in humeris suis. Tertio quis fuerit iste ductor, quia solus Deus. Nunc ostendit, quo portavit eum, cum dicit. Constituit eum super excelsam terram. Et qualis sit locus, quo duxit eum, insinuat, cum dicit. Ut comederet {1. 174ra} fructus agrorum. a   Ut sugeret mel] Primo generaliter dixit fertilitatem terre, ibi : Fructus agrorum modo vero specificat. Ad litteram autem per ea, que hic enumerat, terre fertilitas, et omnium rerum abundantia designatur.
Numérotation du verset Dt. 32,mystice 
marg.| Mystice autem pinguedo fidei, caritatis, et aliarum virtutum designatur. {a} dicit. Hoc iuxta historiam factum nusquam legitur, sed de petra, id est de Christo adhuc mortali, mel suxerunt, quibus dulcedinem miraculorum ostendit. Firma petra oleum fudit, quia post resurrectionem impassibilis, per afflationem Spiritus sancti donum S. Unctionis donavit. Exponitur tamen ad litteram sic.
marg.| {b} Mel de petra] id est de arboribus terre petrose, et saxose, et difficilis ad laborandum. Unde per hoc, quod dicit, mel, et oleum, intelligitur abundantia arborum fructuosarum. Per hoc, quod dicit, fructus agrorum, fertilitas, sive copia segetum. Per hoc quod dicit, butyrum, et lac, fertilitas pascuarum. Per hoc, quod dicit, sanguinem uve, etc. fertilitas vinearum.
marg.| {c} Butyrum] etc. Iob. 29.a. Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me, quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat rivos olei. Is. 7.d. In die illa nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et pre ubertate lactis comedet butyrum. Butyrum enim, et mel comedet omnis homo. Et nota quod dicit pre ubertate lactis comedet butyrum, quia simplex doctrina efficacior est, quam subtilis ad efficiendum pinguedinem caritatis in auditoribus.
marg.| {d} Et arietum filiorum Basan] id est agnorum, et arietum, qui sunt nutriti in terra Basan. Basan enim est regio pascuosa, abundans pecoribus Nm. 32.e. Rubenitis, et Gadditis, et dimidie Tribui Manasse tradita est, quia habebant pecora multa.
marg.| {e} Et hircos cum medulla] Repete, ut comederet. Homo enim non sugit hircos, neque triticum, sed utrumque comedit. Et ideo melius repetitur, verbum comedendi, quam sugendi, utrumque repetitur, alicubi hoc, alicubi illud. Ad littera plana sunt.
Numérotation du verset Dt. 32,mystice 
marg.| Mystice. Adeps arietum, et hircorum, doctrina est Apostolorum, que comeditur in Ecclesia, quando fide tenetur, et opere adimpletur. Medulla tritici est pinguis refectio corporis Christi. Triticum enim Christus est, Io. 12.d. Nisi granum frumenti, etc. Sanguis uve, sanguis Christi, qui sumitur in altari. Christus enim uva est. Nm. 13.c. Exploratores absciderunt palmitem cum uva sua, quam portaverunt duo viri in vecte. Gn. 49.b. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uve pallium suum.
marg.| {f} Incrassatus] <GLOSSA> INTERLINEARIS divina largitate. Ostensa fertilitate terre, ad quam ducendi sunt, ostendit quasi prophetice quid accidet ex illa fertilitate, quia scilicet contra Dominum repugnabunt, et eius, qui tot beneficia eis contulit, obliviscentur idolis adherentes.
marg.| {g} Dilectus] <GLOSSA> INTERLINEARIS Israelita, vel Christianus.
marg.| {h} Recalcitravit] <GLOSSA> INTERLINEARIS contemnendo precepta, et ingratus benefactori, et contumeliosus.
marg.| {i} Incrassatus] Scientia.
marg.| {k} Impinguatus] Virtute.
marg.| {l} Dilatatus] <GLOSSA> INTERLINEARIS Multiplicatus, ut numerari non posset. Vel dilatatus, mala dilatatione peccatorum, que dilatatio oritur pinguedine temporalium. Iuxta illud. Luxuriant animi rebus plerumque secundis. Os. 2.b. Dedi eis aurum, et argentum, et ipsi fecerunt Baal. Idem 13.b. Adimpleti sunt, et saturati, et elevaverunt cor suum, Ier. 5.c. Saturavi eos, et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabuntur. Idem eod. g. Magnificati sunt, et ditati, incrassati sunt, et impinguati, et preterierunt sermones meos pessime. Idem 11.c. Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? Ps. 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.
marg.| {m} Dereliquit Deum] Post tanta beneficia. Ier. 2.c. Dereliquerunt me fontem aque vive, et foderunt sibi cisternas dissipatas.
marg.| {n} Et recessit] Sequendo idola. Ier. 2.a. Elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem. Hoc enim necesse est, ut qui declinat a veritate, sequatur vanitatem.
marg.| {o} Provocaverunt] Ecce ostendit beneficia Dei, ut sic per antithesim ostenderetur eorum ingratitudo. Ea enim, que eos debuerant trahere ad amorem Dei, occasionaliter traxerunt ad oblivionem eius, et peccatorum abominationem. {1. 174rb}
marg.| {p} In diis alienis] id est in idolis.
marg.| {q} Ad iracundiam] id est ad vindictam.
marg.| {r} Immolaverunt] Ostendit, quomodo contaminaverunt Deum.
marg.| {s} Demonibus] filios, scilicet et filias traiiciendo per ignem. Item demon interpretatur, sciens. Demonibus ergo immolat, qui tantum propter scire, scire laborat. Scire enim velle propter scire, turpis curiositas est, ut dicit B. BERNARDUS Histrionibus dare, est demonibus immolare, ut dicit HIERONYMUS
marg.| {t} Novi recentesque] GLOSSA Recedentes a cultura Dei, invenerunt sibi deos, quos patres eorum non coluerunt. Ier. 2.f. Dicentes ligno, pater meus es tu, et lapidi, tu me genuisti.
marg.| {u} Quos non coluerunt] quasi dicat a se habuerunt, quia nullus ante eos sic fecit, et ideo gravius peccaverunt.
marg.| {x} Oblitus es] Ps. 9. Non est Deus in conspectu eius, inquinate sunt vie illius in omni tempore.
marg.| {y} Vidit] scilicet aversionem, quasi dicat ne credatis, quod Dominus ignoret, immo videt. Omnia enim nuda, et aperta sunt oculis eius. Hbr. 4.d. Dominus inquam videt, qui potens est vindicare, quando voluerit, cuius voluntati nihil resistere potest. Sed possent dicere Iudei, verum est, quod Dominus omnia videt, quod potest vindicare quando placuerit ei, sed numquam placebit, ideo addit.
marg.| {z} Et ad iracundiam] etc. Et ne crederet aliquis, quod iniuste irasceretur, ideo addit.
prol.| a Quia provocaverunt eum] quasi dicat non est a Deo, quod irascitur, quia ira non cadit in Deum, sed a populo, qui eum per peccata provocavit.
marg.| {b} Filii sui] etc. <GLOSSA> INTERLINEARIS Quos in filios, et filias elegerat, id est uterque sexus. 2Rg. 16.c. Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, querit animam meam, Is. 1.c. Filios enutrivi ; et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.
marg.| {c} Abscondam faciem] <GLOSSA> INTERLINEARIS Subtraham auxilium, notitiam, benevolentiam. Vel sic, id est non miserebor.
marg.| {d} Considerabo] <GLOSSA> INTERLINEARIS expectabo, ad quem finem venient.
marg.| {e} Novissima eorum] id est tormenta, que eos manent in novissimo. Ps. Prospicit, quod veniet dies eius. Sed hoc labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, etc. Et nota duplicis pene comminationem. Penam scilicet damni, id est subtractionem gratie, et carentiam visionis divine comminatur, cum dicit. Abscondam faciem meam ab eis. Penam sensus, id est tormenta gehenne comminatur, cum dicit. Considerabo novissima eorum. Prior pena gravior est quoad damnum, secunda vero gravior quoad sensum.
marg.| {f} Perversa] <GLOSSA> INTERLINEARIS voluntate, et operatione, reddens mala pro bonis.
marg.| {g} Infideles filii] <GLOSSA> INTERLINEARIS Fidem Deo promissam non servantes.
marg.| {h} Ipsi me provocaverunt] Quasi dicat, non ego, quia mitis sum natura, sed ipsi me provocaverunt ad vindictam. Sap. 1.d. Deus non fecit mortem, nec letatur in perditione vivorum, iniustitia autem mortis acquisitio, impii autem manibus, et verbis accersierunt illam. Is. 27.f. Irascetur, ut faciat opus suum. Alienum est opus suum, ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo.
marg.| {i} Qui non erat Deus] Idola, scilicet colentes.
marg.| {k} Ego provocabo eos] etc. quasi dicat Ipsi colentes idola, et mihi preponentes, que mihi super omnia displicent, ad iracundiam provocaverunt. Et ideo in penam huius facti, ego populum illum, quem super omnia odio habent, scilicet gentilem, assumam, et exaltabo super capita eorum, ut sic pena culpe respondeat. Et est hic aperta prophetia de vocatione gentium, et reprobatione Iudeorum.
marg.| {l} Qui non est populus] <GLOSSA> INTERLINEARIS quia Deum ignorant, qui vere est.
marg.| {m} In gente stulta] Secundum opinionem Iudeorum, qui reputabant gentiles stultos, quia non habebant scientiam legis, et prophetie. Os. 2.d. Miserebor eius, qui fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus es tu, et ipse dicet, Deus meus es tu. Hoc de vocatione gentium. Idem. 1.c. Vocabo nomen eius non populus meus, quia non populus meus vos, etc. Hoc de reprobatione Iudeorum. Sed ne quis crederet, quod vindictam differret Dominus, ideo subdit.
marg.| {n} Ignis succensus est] Quasi dicat, iam ardescit vindicta mea, nec amplius differam. De hoc igne dicitur {1. 174va} Is. 66.g. quod vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur. Ibid. 23.c. Quis ex vobis poterit habitare cum ardoribus sempiternis ? Soph. 1.d. In igne zeli eius devorabitur omnis terra, et consummationem cum festinatione faciet. Item Soph. 1.c. Iuxta est dies Domini magnus, et velox nimis. a   In furore] In hoc notatur acerbitas pene. In hoc, quod sequitur.
marg.| {b} Usque] etc. notatur perpetuitas pene. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS ibi dicit. Usque in eternum puniendo.
marg.| {c} Devorabit terram] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est reprobos terrena diligentes.
marg.| {d} Cum germine suo] id est cum operibus malis. Sap. 14.b. Etenim, quod factum est cum illo, qui fecit, tormenta patietur. Eccl. 27.a. Conteretur cum delinquente delictum.
marg.| {e} Montium] id est superborum.
marg.| {e} Fundamenta] id est spem vel fiduciam, vel consilia, quibus se credebant impune peccare. Unde dicunt Soph. 1.c. Non faciet Dominus bene, et non faciet male.
marg.| {f} Congregabo] id est congregari permittam. Comminationes exaggerat, sive multiplicat hic Moyses, ne promissiones premiorum, sive beneficiorum iam exhibitorum collationes negligant, ut sic saltem terrore convincatur duritia eorum. Et nota quod dicit : Congr. super eos mala. Sicut enim latronibus deprehensis fit scilicet quod res furtiva ad collum eorum suspenditur, sic mali causam sue damnationis secum deferunt, scilicet opera mala. Apc. 14.c. Opera enim illorum sequuntur illos. Et dicetur cuilibet : Ecce homo, et opera eius cum eo. Lam. 1.e. Vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius, convolute sunt, et imposite collo meo.
marg.| {g} Mala] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est flagella, que sustinentibus videntur mala, sed Deo bona, quia iusta.
marg.| {h} Sagittas] Sagitte Domini ultiones eius sunt, quas ab arcu suo, id est a S. Scriptura per sagittarios suos, id est Prophetas, et Apostolos multo tempore ante emisit. De his sagittis dicit David. Sagitte potentis acute. Ira quidem ut animam penetrent. Item 4Rg. 13.c. Sagitta Domini contra Syriam. Sunt autem 7. sagitte Domini quibus vulnerat in presenti, ut dicit B. BERNARDUS Fames, sitis, calor, frigus, lassitudo, infirmitas, 7. mortis necessitas. Qui bene se habet ad sex primas, non timet septimam. Unde Iob. 5.d. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Has sagittas infixit Dominus Ade pro peccato eius, et toti posteritati eius. Unde Ps. 37. Sagitte tue infixe sunt mihi.   [Complebo in eis] id est perficiam. Unum enim est flagellum, quod in presenti incipitur, et in eternis suppliciis consummatur, ut dicit GREGORIUS
marg.| {k} Consumentur fame] Ad litteram in eversione Hierusalem factum est hoc. Lam. 2.d. Matribus suis dixerunt, ubi est triticum, et vinum, cum deficerent.
Numérotation du verset Dt. 32,mystice 
marg.| Mystice. Consumentur fame Verbi Dei, et sterilitate bonorum operum. Amos 8.d. Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei.
marg.| {l} Devorabunt] in presenti per culpam, in futuro per penam.
marg.| {m} Eos] scilicet peccata perpetrantes.
marg.| {n} Aves] Demones, leves, et instabiles.
marg.| {o} Morsu ama] Morsus diaboli amarus est in peccati perpetratione, amarior in separatione anime, amarissimus erit in corporis resumptione. Ier. 19.b. Dabo cadavera eorum escam volatilibus celi, et bestiis terre Iob. 39. Clamorem exactoris, etc. GLOSSA Exactor potest dici diabolus, quia suadendo intulit culpam, seviendo exigit penam.
marg.| {p} Dentes] etc. Demones dicuntur bestie, propter ferocitatem. Item ad litteram, Leones, Ursi, Lupi, laniabant eos, id est cadaver in obsidione, et captivitate Hierusalem, a Babyloniis, et etiam a Romanis.
marg.| {q} Trahentium] supple eos. <GLOSSA> INTERLINEARIS Super terram trahuntur, quia in terrenis dissipantur.
marg.| {r} Serpentium] id est decerpentium eos. Vel aliter. Dentes bestiarum immittam in eos, et furorem trahentium, et serpentium, id est animalium, que trahunt se super terram. Reptilium enim tria sunt genera. Trahentium, ut vermes, qui se ore trahunt. Serpentium, ut colubri, qui vi costarum se rapiunt. Repentium pedibus, ut lacerte, botrace. Immissionem harum bestiarum ad litteram comminatur, per quas mystice demones signantur.
marg.| {s} Foris vastabit] Ad litteram planum est hoc, de obsidione Hierusalem a Babyloniis, extra civitatem vastabit eos gladius hostium.
marg.| {t} Intus pavor] Mortis. Lam. 1.g. Foris interficit gladius, et domi mors, etc. Moraliter. Foris vastat gladius aperte tentationis, scilicet in seculo. Et intus, id est in claustro, pavor occulte tentationis. Et bene dicit intus pavor, quia plus timet quilibet minimam tentationem in claustro, quam timeret {1. 174vb} magnam in seculo, quia quanto magis vult cavere peccatum, tanto magis timet incurrere peccatum. Vel foris in corpore, vastat gladius, id est aperta persecutio tyrannorum, hereticorum, detractorum, invidorum, et huiusmodi. Intus, id est in anima pavor occulte suggestionis, demonum, et malarum cogitationum, et remorsus conscientie, in recordatione peccatorum preteritorum. Item GLOSSA Corpus ignis eterni torquebit exustio, et mentem angustie magnitudo. Unde Isaie in fin. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur.
marg.| {u} Iuvenem simul] quia omnes maculaverat idololatria, iam omnibus penam comminatur. Parvuli enim per ignem traiiciebantur in veneratione idolorum. Unde per hoc innuitur, quod de omni etate, et sexu aliqui damnabuntur. Ad litteram in captivitate Babylonica Chaldei, nulli sexui, nulli etati parcebant.
marg.| {x} Ubinam sunt] quasi dicat ubi sunt honores, quos habuerunt, ubi divitie, ubi delicie ? Respondit Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu. Sap. 2.a. Nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo habebit memoriam operum nostrorum. Item hic dicit Int. Non ex ignorantia interrogat, sed ut corripiat.
marg.| {y} Cessare fa] GLOSSA A terra sua eiecti, et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum. Unde Propterea destruet te Deus in finem, evellet, etc.
marg.| {z} Sed propter iram] etc. quasi dicat hoc comminatus sum. Sed ne hostes eorum superbirent, et sibi, non mihi ascriberent, ideo distuli vindictam, quam comminatus sum populo meo, non tamen abstuli. Et hoc est. Sed propter. Et est argumentum, quod propter malitiam hostium parcendum est domesticis peccantibus. Unde Ex. 32.c. dicit Moyses ad Dominum. Ne queso dicant Egyptii, callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret de terra, quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Inde est quod Ezechias in oratione sua pro civitate Hierusalem, non allegavit merita sua, sed malitiam Sennacherib. Is. 37.c. dicens, Aperi oculos tuos, Domine, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, que misit ad blasphemandum Deum viventem. a   Distuli] GLOSSA ne blasphemarent nomen meum, nec tamen abstuli vindictam.
marg.| {b} Dicerent] Sibi arrogantes, superatis, scilicet Iudeis.
marg.| {c} Manus] id est potentia.
marg.| {d} Gens absque] etc. Ita dicerent hostes superatis Iudeis, quia gens absque, etc. Gens, scilicet Iudeorum. Vel ita, distuli vindictam, ne insultarent eis, id est Iudeis, hostes eorum, quia ferre non possent. Quia gens absque consilio, id est Iudei. Consilium est de presentibus, prudentia de futuris. Vel Consilium est in precavendis malis prudentia in acquirendis bonis. Vel consilium in discernendo, prudentia in eligendo, et exequendo.
marg.| {e} Sine prudentia] <GLOSSA> INTERLINEARIS providentia.
marg.| {f} Saperent] per se.
marg.| {g} Intelligerent] per doctores.
marg.| {h} Novissima] tormenta, scilicet vel premia.
marg.| {i} Previderent] in presenti, quia nunc est tempus providendi, tunc erit tempus accipiendi provisa. Vel aliter. Saperent, id est pensarent presentia. Intelligerent preterita. Providerent futura. Ier. 2.e. Vide vias tuas in convalle, scito, quid feceris, explicans vias tuas cursor levis. Vel utinam saperent homines, quid sunt, quia vas stercorum. Intelligerent, quid fuerunt, quia sperma fetidum. Providerent quid erunt, quia esca vermium. B. BERNARDUS Cogita homo unde veneris, et erubesce : ubi es, et ingemisce : quo vadis, et contremisce.
marg.| {k} Quomodo] etc. Resume. Utinam saperent. Quomodo persequebatur unus gentilis mille Iudeos, id est pauci plurimos. Vel aliter. Unus de Iudeis antiquitus fugabat mille gentiles.
marg.| {l} Et duo] etc. id est pauci plurimos, modo
marg.| {e} converso. Sed quare hoc ?
marg.| {m} Nonne ideo] quasi dicat ideo est hoc.
marg.| {n} Quia Deus suus] etc. id est inimicis tradidit.
marg.| {o} Conclusit] in manibus inimicorum, id est concludi permisit. Iob. 16.c. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
marg.| {p} Non enim] etc. Vere Deus vendidit, et conclusit illos. Et hoc quidem potuit. Non enim, etc. Et est Metaplasmus. Inducit enim ipsos Iudeos loquentes. quasi dicat ita fecit Deus, quia potuit, quia non est ut dii eorum, qui nihil possunt. Ier. 2.c. videte, si factum est huiuscemodi, si mutavit Gens deos suos. Et certe ipsi non sunt dii. Vel ipse Moyses loquitur complectens alios Iudeos secum.
marg.| {1. 175ra} a Et inimici] etc. quasi dicat Non tantum nos dicimus hoc, sed et ipsi inimici nostri testificantur, quod Deus noster non est sicut dii eorum. Nam qui idola colunt, etiam unum Deum creatorem omnium esse intelligunt, sed in assignatione, qui illud sit, errant. Vel aliter : Inimici nostri sunt iudices, id est nobis dominantur, et imperant, licet Dominus noster non sit, ut dii, id est licet Dominus sit fortis, et potens, et dii eorum idola surda, et vana, omnino impotentia : tamen inimici nostri sunt iudices nostri : et quare hoc ? Nonne ideo, etc.
marg.| {b} De vinea] Causam reddit, quare Dominus conclusit eos, quia scilicet vinea eorum, etc. id est quia similes sunt Sodomitis, qui propter peccata sua succensi sunt a Domino, et loquitur Moyses de populo Israel metaphorice, comparans illum vinee inculte, que labruscas facit. Is. 5. Plantavit vineam electam, et edificavit turrim in medio eius, et torcular extrusit in ea, et expectavit, ut faceret vuas, et ipsa fecit labruscas. Et infr. b. Vinea enim Domini exercituum, domus Israel est. Dicit ergo : Vinea, eorum, id est ipsi, qui dicuntur vinea exculta per prophetas, septa sepibus, id est custodia Angelorum : Hec inquam vinea est de vinea Sodomorum, id est eorum vitiis sunt corrupti. Sodoma, muta, Gomorrha, aspera interpretatur : Et ipsi muti sunt in laude Dei, asperi in necessitatibus proximi. Is. 56.d. Universi canes, non valentes, etc.   [Uva eorum] id est ipsi, qui uva sunt, vel comparantur uve.
marg.| {d} Uva fellis] id est felliti, id est degeneres, et amari, sicut Sodoma, que vim fecit nature.
marg.| {e} Vinum eorum] Ad litteram, vinum cum felle mixtum Christo in Cruce obtulerunt. Ipsi etiam pro vino letitie habent venenum nequitie.
marg.| {f} Aspidum] <GLOSSA> INTERLINEARIS Plinus ait, venenum aspidis aceto repelli : Sic dicimus peccatum fide, et memoria passionis Christi expelli.
marg.| {g} Insanabile] <GLOSSA> INTERLINEARIS Nisi summus medicus subvenerit.
marg.| {h} Nonne hec] quasi dicat ita faciunt, et putant evadere, et me non curare, et ignorare. Ideo subdit : Nonne hec, etc. quasi dicat sic. Iob. 24.d. Signasti quasi in sacculo delicta mea. GLOSSA Signat delicta in sacculo, quia ea in secreto iudiciorum servat, ut feriat tempore suo. Unde sequitur.
marg.| {m} Mea est ultio] Argum. est, quod pecunia a prelatis exacta, non est eorum, sed Domini. Unde videtur, quod peccent, qui in usus suos expendunt talem pecuniam. Hic est etiam argumentum, quod peccatum est suam iniuriam vindicare, quia Domini est ultio. Unde Eccl. 28.a. Qui vult vindicari a Deo, inveniet vindictam, et peccatum illius servans servabit. Rm. 12.d. Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum ire : Ibi GLOSSA non referientes.
marg.| {i} Condita] In iudicia preferenda, dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS
marg.| {k} Apud me] Cui omnia sunt presentia, et ideo nulla oblivio.
marg.| {l} In thesauris meis] id est in memoria eterna. Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ? In his thesauris modo peccata reproborum, qui prosperantur in tempore, sunt signata, et reposita, sed in furore apertis thesauris omnia manifesta erunt. Dn. 7.c. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Et bene in thesauris hec signata sunt, quia
marg.| {m} Mea est] etc. id est ad me pertinet hec ultio. In cuius figura vidit Io. Apc. 1.c. similem filio hominis, de cuius ore exibat gladius ex utraque parte acutus.
marg.| {n} Retribuam] GLOSSA dicit hic : Paulus de hoc loco sumpsit : Mihi vindictam. (Rm. 12.d.) et ego retribuam secundum merita, scilicet
marg.| {o} In tempore] Opportuno, quia cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Hic Moysi pro populo oranti dixit. In die ultionis visitabo hoc punctum eorum.
marg.| {p} Iuxta est] id est GLOSSA unicuique. Quicquid enim finitur, brevissimum est, si eternitati comparetur.
marg.| {q} Dies perdit] Int. id est ultionis. Et expone, id est dies iudicii, ubi ulciscetur se de hostibus suis. Is. 34.b. Dies ultionis Domini, annus retributionis Sion. Iob. 21.d. In diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur. Item GLOSSA Secundum historiam, Iudeorum vindicta festinat : Io. 11.f. Quia locum, et gentem, et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia Prophetas, et Salvatorem occiderunt. Mt. 21.d. et 23.d.
marg.| {r} Et ad esse] id est ut sint, sive ad essendum.
marg.| {s} Tempora] Int. dicit ventura. Ergo tempus erit post iudicium ? Verum est, quoad esse, sive quoad essentiam temporis, sed non quoad accidens ei : Mutabilitas enim contrarietatis que annexa est tempori, non erit, s. de calido in frigidum, de gaudio in tristitiam, et huiusmodi, ad minus ibi, ubi boni sunt, sed forte in inferno erunt, ubi erit omnem malum.   [Iudicabit] {1. 175rb} Int. Discernendo a malis : Secundum illud : Iudica me, Domine, et discerne carnem meam etc. Hic ostendit, quid facturus sit Dominus, cum venerit dies perditionis : Separabit quidem bonos a malis. Ut dicitur Mt. 25.c. Et bonos eliget, et salvabit, malos autem damnabit.
prol.| Iudicium
prol.| Discussionis. Ps. Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, et hoc erit cum fidelibus tantum. Condemnationis. Ps. Iudica Domine nocentes, etc. Et hoc erit cum reprobis tantum. Discretionis. Ps. Iudica me Domine, et discerne causam meam, et hoc erit cum omnibus. Absolutionis : Iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et hoc erit cum electis tantum.
marg.| {u} Miserebitur] per misericordiam dando eternam beatitudinem.
marg.| {x} Videbit] id est videri faciet : Ez. 21.b. Tabescet omne cor, et dissolventur universe manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aque : Ecce venit, et fiet dicit Dominus.
marg.| {y} Manus] Eorum, scilicet id est potestas. Hoc impletum fuit in obsidione Babylonica. Intelligitur etiam de die iudicii, ubi malorum potentia omnino annihilabitur.
marg.| {z} Clausi] id est obsessi. Is. 24.d. Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere. a   Defecerunt] Fame, vel capti sunt ab hostibus.
marg.| {b} Residui] Qui in viribus suis confidebant.
marg.| {c} Consumpti sunt] <GLOSSA> INTERLINEARIS morte. Ez. 6.c. Qui longe est, peste morietur, quia prope est, gladio corruet, et qui relictus fuerit, et obsessus, fame morietur.
marg.| {d} Et dicent] Videntes alii, scilicet id est quoniam captivati fuerint, sic illudentur ab aliis.
marg.| {e} Ubi sunt dii] Bonum dicit dii, non Deus, quia relicto Deo, qui posset eos iuvare, adheserant idolis, qui non poterant eos ab hostibus liberare. Item dii, sunt potentes huius seculi : De quibus si queratur ubi sint, vere potest responderi, quod nusquam, quia separati sunt ab eo, qui vere est, et ubique Ps. Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani, transivi, et ecce non erat, quesivi eum, et non inventus est locus eius. Vel ubi sunt dii, id est divites huius mundi. Ier. 2.f. Ubi sunt dii tui quos fecisti, surgant, et liberent te in tempore afflictionis tue. Iac. 5.a. Aurum, et argentum vestrum eruginavit, et erugo eorum erit vobis in testimonium. Iob. 20.c. Divitias, quas devoravit, evomet, Deus extrahet eas de ventre eius.
marg.| {f} Fiduciam] Spem ponentes in eis. GLOSSA dicit. Quasi nihil prosunt idola, in quibus confidebant, vel opes, vel honores, vel seculi voluptates, nihil enim secum ferunt de universo labore. Eccl. 5.c. Sicut egressus est nudus de utero matris sue, sic revertetur, et nihil auferet de labore suo.
marg.| {g} Comedebant] etc. Contra legem, que prohibet omnem adipem comedi. Lv. 3.d. Omnis adeps Domini erit iure perpetuo in cunctis generationibus, et habitaculis vestris, nec adipem, nec sanguinem comedetis omnino.
marg.| {h} Vinum libaminum] Ad litteram, quia optima vina offerebantur. Adhuc hoc vitio gule multi laborant, qui vinum, quod ad sacrificium pertinet libenter, et sepius bibunt. Is. 5.f. Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum. Amos 6.d. Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Ioseph.
marg.| {i} Surgant] Irrisio est.
marg.| {k} Opitulentur] id est auxilientur.
marg.| {l} Vobis] Cultoribus suis.
marg.| {m} In necessitate] id est quando opus est, et tempus.
marg.| {n} Videte] id est intelligite, quasi dicat idololatria relicta, ad verum Deum convertimini, quasi dicat, ex quo dii vestri non possunt vos iuvare, credite, quod ego solus sum Deus, qui ita vos liberavi, et tot, et tanta beneficia, ut dictum est, vobis contuli.
marg.| {o} Quod ego sim] <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit proprie.
marg.| {p} Solus] <GLOSSA> INTERLINEARIS Deus : Et loquitur hic Deus Trinitas, qui solus vere, et proprie est, quia nihil habet de non esse, omnis vero creatura de non esse participat, quia omnis creatura de nihilo facta est, et in nihilum per seipsam rediret, nisi a Deo teneretur in esse.
marg.| {o} Preter me] Is. 45.a. Sciant hi, qui ab ortu Solis, et qui ab occidente, quoniam absque, etc.
marg.| {r} Ego occidam] quasi dicat vere ego solus sum Deus, quia ego occidam malos condemnando, scilicet morte eterna, vel etiam morte temporali interficiam. Vel in bono potest accipi. Occidam veterem hominem cum actibus suis, et vivere faciam novum hominem, qui secundum Deum creatus est.
marg.| {s} Vivere faciam] Bonos, s. vita nature, et vita gratie, et in futuro vita glorie.
marg.| {t} Percutiam] Infirmitate, paupertate, persecutione. {1. 175va} Vel percutiam, id est tribulationi exponam : Iuxta illud Za. 13.d. Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
prol.| a Et ego sanabo] Iob. 5.c. Increpationem Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat, et medetur, percutit, et manus eius sanabunt. Os. 6.a. Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos, percutiet, et curabit nos, vivificabit nos post duos dies.
marg.| {b} De manu] id est potestate. Idem Iob. 10.b.
marg.| {c} Eruere] quia quo fugiet ? Deus ubique est. Unum Ps. Quo ibo a spiritu tuo, etc. Amos ult. a. Non erit fuga eis.
marg.| {d} Levabo] etc. Modus loquendi est. Quasi dicat, credere debetis, quia faciam, quod comminatus sum, quia levabo manum quasi iurando. Unde alia editio habet : Tollam in celum manum meam, et iurabo per Deum meum, et dicam, vivo ego in eternum. Ad litteram autem, tollere, et levare manum in celum, est potentiam suam super omnia excellentem ostendere. Quod fit in punitione malorum, et liberatione bonorum, quod plenius fiet in die iudicii. Per hoc autem, quod dicit : Levabo manum meam in celum, notatur gravis comminatio. Quanto enim magis manum elevat, tanto magis ictus gravat.
marg.| {e} Et dicam. Vivo ego] Quia vita sum. Io. 14.a. Vel vivo ego in eternum, Species iuramenti est. Et statim determinat, quid iuraverit, cum dicit.
marg.| {f} Si acuero] Si, affirmativum est, id est acuam scilicet in captivitate Babylonie, vel Romanorum, vel potius in iudicio. Si acuero : GLOSSA id est si repentinam vindictam, et inevitabilem hostibus inflixero.
marg.| {g} Arripuerit] De improviso.
marg.| {h} Iudicium] id est iustam retributionem, secundum exigentiam divine iustitie, que semper citra merita punit, non secundum quantitatem culpe, quia si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
marg.| {i} Manus mea] GLOSSA potestas divina.
marg.| {h} Hostibus] Is. 1.f. Heu consolabor super hostibus meis.
marg.| {l} Retribuam] Ps. 93. Redde retributionem superbis. Soph. 3.a. Mane iudicium dabit. Idem 2.d. Extendet manum super Aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem.
marg.| {m} Inebriabo] Dicto, quod sumet vindictam de hostibus ostendit, qualem, ut magis timeant, quia scilicet crudelitate plenam, quod notat verbum inebriandi : Super quod dicit GLOSSA plenam vindictam signat. Ier. 6.f. Crudelis est, et non miserebitur. Ps. 30. Retribuet Dominus abundanter facientibus superbiam. Is. 34.a. Gladius meus repletus est. De quo vero inebriet, determinat, cum subdit.
marg.| {n} Sanguine] etc. Littera sic construenda est. Inebriabo sagittas. GLOSSA ultiones subitas, et improvisas, que modo occulte sunt, sed subito impius penetrabunt. Sanguine. GLOSSA id est perditorum damnatione, vel ad litteram, sanguine Iudeorum in utraque captivitate. De cruore occisorum. Expositio est eius, quod dixerat, sanguine. quasi dicat plenam vindictam accipiam de eis, id est de Iudeis occisis in captivitate. Unde subdit : De captivitate Nm. inimicorum cap. id est Iudeorum, quorum capita radebant, et nudabant capillis, et sic eos vendebant, et captivos tenebant, in derisionem eorum. Modo resume : Et gladius meus, id est divina sententia. Devorabit carnes, id est carnales Iudeos, vel quoslibet carnalia sapientes in captivitate, vel in extremo iudicio.
Numérotation du verset Dt. 32,mystice 
prol.| Mystice sic. [Inebriabo] Id est inebriari permittam. Sagittas meas, id est illos, qui futuri sunt sagitte mee, scilicet doctores, et predicatores, Ier. 1.d. Posui te quasi sagittam electam. Sanguine, id est peccato. Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit. Et de cruore occisorum, id est peccato eorum, quos occiderunt malo exemplo, et perversa doctrina. Et de captivitate nudati inimicorum capitis, id est malis exemplis denudantium caput, id est mentem virtutibus. Et postquam ira peccaverint : Gladius meus, id est sermo meus : Hbr. 4.c. qui penetrabilior est omni gladio ancipiti : Devorabit carnes, id est carnalia vitia. Hoc totum patet in Paulo, et in multis aliis, qui prius {1. 175vb} magni peccatores fuerunt, et postea magni predicatores.
marg.| {o} Laudate] Ostensa malorum pena, concludit Moyses canticum in laude bonorum, quasi dicat ita faciet hostibus suis, quia eos occidet, et amicos suos vivere faciet. Et ideo.
marg.| {p} Gentes] quecumque Laudate, id est dignum laude dicite.
marg.| {q} Populum eius] id est populum Dei, qui scilicet populus tantum, et talem habet defensorem, et non solum defensorem, sed etiam inimicorum punitorem. Hoc planius fiet in iudicio, ubi boni omni laude digni apparebunt, quando dicetur beatus populus, cuius Dominus Deus eius.
marg.| {r} Sanguinem] id est afflictionem, vel martyrium. a   Servorum] id est Sanctorum. Unde : Vindica Domine sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est.
marg.| {b} Venit ergo] etc. de tabernaculo, ubi cum Iosue vocatus fuit a Domino, ubi etiam Dominus docuit eos canticum istud, ut dictum est sup. 31.c.   [Ponite corda] ut intelligatis, et memoriter teneatis, id est corda aptate, et preparate ad hoc. Simile in Ps. 47. Ponite corda vestra in virtute eius, ut enarretis in progenie altera.   [Custodire] Mente. Prv. 7.a. Fili custodi sermones meos, et precepta mea reconde tibi.
marg.| {e} Facere] opere, scilicet. Iac. 1.d. Estote factores verbi, et non auditores tantum.
marg.| {f} Et implere] Recta intentione, sup. 16.d. Iuste quod iustum est exequeris.
marg.| {g} In eis viverent] id est vitam per eorum impletionem haberent, et ex transgressione eorum mortem incurrerent : Et intelligitur de vita spirituali. Tamen Apostol. Gal. 3.b. intelligit de vita temporali. Lex, inquit, non est ex fide, sed qui fecerit, vivet in ea, id est evadet penam, vel mortem corporis.
marg.| {h} Perseveretis] Quia sine perseverantia nihil prodesset observantia mandatorum ad salutem, scilicet Mt. 10.c. Qui autem perseveraverit, hic salvus erit, quasi dicat et non alius.
marg.| {i} Locutusque est] hucusque facta est recapitulatio, quod sequitur est additio, ubi precipit Dominus Moysi, ut ascendat in montem Abarim, in montem Nebo, id est per illum transeat in illum. Et inde terra promissionis contemplata, ibidem postea moreretur. Sed Moyses antequam ascenderet, benedixit filios Israel. Sed nota quod secundum quosdam, mons Abarim, et mons Nebo, diversi sunt montes, de uno transivit Moyses in alium : Ita videtur Magister velle in Historiis a . Secundum alios idem mons est : Et est ibi inculcatio ubi dicitur, in montem Abarim, in montem Nebo. Secundum alios Abarim nomen est totius montis, Nebo vero est nomen partis eiusdem montis, sicut mons Sinai, mons quidam est, et mons Horeb est quedam pars eiusdem montis. Similiter mons Iovis, quidam mons est, columna Iovis est pars quedam eiusdem montis. Alii dicunt, et forte verius, quod Abarim mons est habens duos colles, Nebo scilicet et Phegor, et in Phegor mortuus est Moyses. Et si invenias alicubi, quod in Nebo, ideo dictum intellige, quod per Nebo transivit in Phegor, vel propter vicinitatem collium. Dicitur etiam regio illa Phasga, a Phegor colle, inde etiam dicitur mons Phasga, id est illius regionis. Ipse etiam mons Abarim Phasga dicitur. Aliter distinguitur infra circa fin. Ascendit in montem. Idem Nm. 27.c.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {l} Transitum] Hoc non est de textu, ut dicitur, sed expositio eius, quod dictum est Abarim, et vitio scriptorum insertum est textui, quia forte <GLOSSA> INTERLINEARIS erat. Vel est de textu, et est sensus.
marg.| {k} Abarim] id est transitum, id est qui erat transitus in monte Nebo.
marg.| {m} In monte Nebo] Quasi in partem illam primo, que dicitur Nebo.
marg.| {n} In monte Hor] Nm. 20.d.
marg.| {o} Quia prevaricati estis] Propter hoc dixerunt quidam Moysen damnatum, cum non legatur eius penitentia. Sed falsissimum est : Nam si hoc esset verum, nomen eius taceretur in Ecclesia, cum {1. 176ra} eius lectio recitatur, sicut tacetur nomen Salomonis, quando eius libri leguntur. Et ubique dicitur liber Sapientie, sive lectio libri Sapientie, sive sit de libro Sapientie, sive de Ecclesiaste, sive de alio suo libro. a   Deserti Sin] Nm. 20.
marg.| {b} Non sanctificastis] id est non sanctum ostendistis sine dubitatione mandatum Dei peragentes ad aquas contradictionis.
marg.| {c} E contra] id est ex opposito.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_32)

Notes :