Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Dt. 13,1 

Si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium se vidisse1 dicat et predixerit signum atque portentum
1 se vidisse] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,2 

et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
Numérotation du verset Dt. 13,3 

non audies verba prophete illius
aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde vestro2 et in tota anima vestra
2 vestro] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,4 

Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et3 mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis
3 et] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,5 

propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur
quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Egypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi precepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui
Numérotation du verset Dt. 13,6 

si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tue aut filius tuus vel filia tua4 sive uxor que est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
4 tua] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 13,7 

cunctarum in circuitu gentium que iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terre
Numérotation du verset Dt. 13,8 

non acquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum
Numérotation du verset Dt. 13,9 

sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum
Numérotation du verset Dt. 13,10 

lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset Dt. 13,11 

ut omnis Israel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile
Numérotation du verset Dt. 13,12 

si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
Numérotation du verset Dt. 13,13 

egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tue atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis
Numérotation du verset Dt. 13,14 

quere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam
Numérotation du verset Dt. 13,15 

statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque que in illa sunt usque ad pecora
Numérotation du verset Dt. 13,16 

quicquid etiam supellectilis
fuerit congregabis in medio5 platearum eius et cum ipsa civitate
5 medio] medium Weber
succendes ita ut universa consumas
Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non edificabitur amplius
Numérotation du verset Dt. 13,17 

et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
Numérotation du verset Dt. 13,18 

quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia precepta eius que ego precipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

Capitulum 13

Numérotation du verset Dt. 13,1 
marg.| Si surrexerit] In precedenti capitulo replicavit Moyses beneficia Dei populo collata, ut sic provocaret populum ad cultum Dei : Hic ostendit, quid faciendum sit, si quis aliquem trahere voluerit ad colendum idola dicens : Si Propheta, vel somniator, si frater, aut quilibet amicus specialiter persuaderet cultum idolorum forte propter affluentiam, que sequebatur Gentiles, vel alia quacumque de causa, non occultarent eum sed convictum, aut confessum populum obrueret eum lapidibus, et ille, cui persuaserat, prius poneret manus suas super eum. Eodem modo civitas adversus civitatem insurgeret, deleret eam, si persuaderet recedere a cultu Dei.
marg.| {p} Non audies] etc. Argumentum, quod non est credendum omni spiritui. Unde 1Io. 4.a. Probate Spiritus, an a Deo sint, quia ut dicitur 2Cor. 11.c. Transfigurat se Angelus Satane in Angelum lucis. Sed quomodo cognoscetur Angelus lucis ab Angelo tenebrarum ? dicit Lc. 1. GLOSSA Quem malus, inquit, turbatum videt, amplius turbat ; bonus vero consolatur.
marg.| {q} Tentat] id est probat.
marg.| {r} Palam fiat] id est scire faciat. Simile Gn. 22.c. Nunc scio, dicit Dominus Abrahe, quod timeas Deum, id est scire te feci experimento. Et Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis, id est postulare nos facit, GLOSSA 70. Scire, an diligatis ; sed Latini interpretes, ita ut sciat, an diligatis. Sed eadem sententia est, quod enim dictum est, tentat vos scire, hoc est, tentando vos facit scire.
marg.| {s} Servietis] Caritate.
marg.| {t} Adherebitis] fide.
marg.| {u} Auferes malum] hominem, scilicet. Vel malum, id est doctrinam malam.
marg.| {x} Non acquiescas ei] Proverbiorum 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
marg.| {1. 160ra} a Et occultes eum] Et est argumentum, quod peccatum heretici non est occultandum. Ez. 39.d. Cum viderint os hominis, id est hereticum induratum, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant. Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater, et
marg.| {b} Lapidibus] GLOSSA dura obiurgatione, et forti sententia. Eccl. 22.a. In lapide luteo lapidabitur piger, id est increpabitur.
marg.| {c} Audiens] hanc vindictam.
marg.| {d} Opere perpetratam] Gn. 18.c. Descendam, et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint. Ibi GREGORIUS Maiora crimina tarde credantur ; sed veraciter agnita citius puniantur.
marg.| {e} Anathemate] Anathema aliud suspendebatur in templo, ut gladius Golie. 1Rg. 17. Aliud omnino comburebatur, et comminuebatur, ut spolia Iericho : Iosue 6.d. Unde legitur quod quedam meretrix conversa ad Deum per quemdam eremitam, combussit, quicquid stupro acquisierat : forte melius fuisset dare pauperibus ; sed in detestationem peccati factum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_13)

Notes :