Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Dt. 18,1 

Non habebunt sacerdotes et Levite
et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum populo1 reliquo Israel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent
1 populo] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,2 

et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus
enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
Numérotation du verset Dt. 18,3 

hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum
Numérotation du verset Dt. 18,4re 

primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione
Numérotation du verset Dt. 18,5 

ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini Dei tui2 ipse et filii eius in sempiternum
2 Dei tui] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,6 

si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 18,7 

ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres
eius Levite qui stabunt
eo tempore coram Domino
Numérotation du verset Dt. 18,8 

partem ciborum eandem accipiet
quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
Numérotation du verset Dt. 18,9 

quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
Numérotation du verset Dt. 18,10 

nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur aut3 observet somnia atque auguria ne sit maleficus
3 aut] et Weber
Numérotation du verset Dt. 18,11 

nec4 incantator neque5 pythones consulat nec6 divinos et querat a mortuis veritatem
4 nec] ne Weber |
5 neque] ne Weber |
6 nec] ne Weber |
Numérotation du verset Dt. 18,12 

omnia enim hec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos
in introitu tuo
Numérotation du verset Dt. 18,13 

perfectus eris
et absque macula
cum Domino Deo tuo
Numérotation du verset Dt. 18,14 

gentes iste quarum
possidebis
terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
Numérotation du verset Dt. 18,15 

prophetam de gente tua
et de fratribus tuis sicut me
suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies
Numérotation du verset Dt. 18,16 

ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
Numérotation du verset Dt. 18,17 

et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
Numérotation du verset Dt. 18,18 

prophetam suscitabo
eis de medio fratrum suorum
similem tui et ponam verba mea in ore eius
loqueturque ad eos omnia que precepero illi
PROPHETAM SUSCITABO EIS. Licet historialiter de prophetis accipi possit qui post Moysen in populo Israel repleti sunt spiritu Dei melius tamen de domino prophetarum accipitur, de quo turbe ab ipso satiate dixerunt: «Hic est vere propheta qui venturus est in mundum»a. Et alibi: «Propheta magnus surrexit in nobis»b.
0 Io. 6, 14.
0 Lc. 7, 16.
Numérotation du verset Dt. 18,19 

qui autem verba eius que loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam
Numérotation du verset Dt. 18,20 

propheta
autem qui arrogantia
depravatus voluerit loqui in nomine meo
que ego
non precepi illi ut diceret aut ex nomine aliorum7 deorum
7 aliorum] alienorum Weber
interficietur
Numérotation du verset Dt. 18,21 

quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intelligere verbum
quod Dominus non est locutus8
8 Dominus – non est locutus] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 18,22 

hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille predixerit et non evenerit hoc Dominus non est locutus9 sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum.
9 est locutus] inv. Weber

Capitulum 18

Numérotation du verset Dt. 18,1 
marg.| {f} Non habebunt] etc. Dixerat supra Moyses, ut in dubiis venirent Iudices ad Sacerdotes, qui eis indicarent iudicii veritatem : et ne ipsi, vel alii crederent, quod ob hoc Sacerdotes deberent habere portionem in terra cum aliis determinat hic, que sit hereditas eorum, sacrificia scilicet et oblationes, et huiusmodi. Iustum est enim, ut qui celestia tractant, nihil in terra possideant. Unde, 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Et Mt. 10.b. Nolite possidere aurum, et argentum.
marg.| {g} Sacerdotes] qui offerunt sacrificia, et thymiamata.
marg.| {h} Levite] qui ministrant.
marg.| {i} Et omnes] etc. scilicet Levitici, qui scilicet nec erant Sacerdotes, neque ministrabant.
marg.| {k} Quia sacrificia] GLOSSA quasi quis querat, unde ergo vivent. Item GLOSSA non de victu, et vestitu sint curiosi.
marg.| {l} Et nihil aliud] etc. Ex hoc videtur, quod Clerici non deberent habere possessiones cum fratribus suis. Cum aliquid universaliter proponitur, et aliquid pertinens ad idem subiungitur, illud excipitur : 5g. 1Cor. 6.d. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus suum est, hec est falsa per se, sed exceptio vera est, que sequitur. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat : Ita est hoc : Cum enim dictum est, nihil accipient, universaliter proponitur ; quod autem sequitur, Dominus autem ipse est hereditas eorum, exceptio est : Unde omnia oblata, et data Domino, eorum sunt. Unde Nm. 18.c. Filiis Levi dedi omnes decimas. Ex quo etiam videtur, quod soli ministri Ecclesie debent eas habere. Sed numquid possunt Clerici terras habere ? Solutio : In divisione terre promissionis, precepit Dominus, quod Levite non haberent. Unde Nm. 18.d. Nihil possidebitis, decimis tantum contenti. Non tamen prohibuit, quin possessiones possent eis conferri post divisionem terre, ut patet Lv. ult. Item Act. 4.g. dicitur, quod Ioseph Levites vendidit agrum : quod non posset, nisi Dominus eius esset. Et patet, quod Clerici bene possunt possidere terras, et habere partem in patrimoniis.
marg.| {m} Dominus enim ipse est hereditas] GLOSSA qui omnia possidet, GLOSSA id est pars Domini, scilicet decime, et huiusmodi est hereditas eorum. HIERONYMUS. Nimis avarus est, cui non sufficit Dominus. Vulgo enim dicitur : Qui habet rusticum, habet predam. Quid ergo potest deesse illi, qui habentem omnia habet ?
marg.| {n} Hoc erit iudicium Sacerdotum] id est separatio, id est portio separata iusto iudicio Dei.
marg.| {o} Ipsum enim] etc. in servitorem quasi meliorem.
marg.| {p} Si exierit Levites] Levite dispersi erant cum filiis Israel per totam Iudeam. Unde quidam in Hierusalem, quidam extra habitabant. Sed quoniam templum erat in Hierusalem, contingebat aliquando, vel contingere poterat, ut de aliis civitatibus venirent in Hierusalem, ibidem propter templum moraturi : ideo determinat hic Moyses, quid faciendum esset eis, dicens, quod Levita deforis adveniens Hierusalem, si ministrare voluerit cum aliis Levitis, licebit ei : et eamdem partem habebit, quam et alii in Hierusalem habitantes, excepta portione, que ei dabatur in urbe sua iure hereditario. Dictum est enim supra, quod {1. 162vb} filii Israel remoti a Hierusalem, vendere poterant secundas decimas, et secunda primogenita, et secundas primitias in urbe sua propter laborem portandi tam longe ; et de pretio accipiebat Levita partem suam sibi debitam iure hereditario : et cum venerat in Hierusalem, reservabatur ei portio sua, et preter illam habebat portionem cum aliis Levitis ministrantibus. Et hoc tangit AUGUSTINUS in quadam GLOSSA vel potius cum Levita forensis moraretur in Hierusalem, et filii Israel de sua civitate veniebant in Hierusalem, in tribus festis comedebant cum eis de pretio decimarum, quas vendiderant.
marg.| {q} fratres eius] id est consanguinei.
marg.| {r} Stabunt] firmiter.
marg.| {s} Excepto eo] quasi dicat, licet habeat partem cum aliis, nihilominus habebit, quod ei debetur iure hereditario. Argumentum est, quod Clericus cum paterna hereditate potest habere redditus Ecclesiasticos. Hic ponit AUGUSTINUS litteram Septuaginta, que quodammodo nostram exponit : preter venditionem, inquiunt, que secundum familiam est.
marg.| {t} Ex paterna.] etc. Forte Levites manens in Hierusalem, non tantum recipiebat de venditione secundarum decimarum absens, quantum faceret, si esset presens : sicut Parisiis Canonici absentes non tantum recipiunt in quotidiana distributione, quantum presentes. Sic enim omnes confluerent Hierusalem parcentes expensis.
marg.| {u} Unde ingressus fueris] Hic intendit Moyses, immo Dominus per Moysen prohibere Regi, et populo secum habere ariolos, id est inspectores fibrarum circa aras, pro cognoscendis futuris : et coniectores somniorum, et augures, scilicet gestus avium, vel garritus attendentes. et maleficos, id est immolantes pueros Demonibus : vel lustrantes per ignem, et incantatores, id est prestygios, qui intuentes fallunt : et Pythones, id est ventriloquos, qui per Spiritum malignum loquuntur, et dicuntur Pythones a Pythio Apolline : et divini, id est aruspices, id est astrorum inspectores : et Necromantici, qui carminibus, vel sacrificiis evocant mortuos. Hec omnia prohibet Moyses hic, dicens : Quia Prophetam suscitaret illis Dominus de Gente eorum : et illum audirent, sicut se.
marg.| {x} Qui lustrent filium] id est hoc genus sacrificii faciant, quia, ut dicit ANDREAS, lustrare, ut hic accipitur, est sacrificando parvulos suos per ignem traiicere. In alia significatione idem est, quod purgare : in alia idem, quod circuire.
marg.| {y} Ariolos] GLOSSA qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium querunt.
marg.| {z} Somnia] Quid ergo de Ioseph, et Daniele ? Peccaverunt ? Non, quia nec somnia procurarunt, ut in eis futura indicarent : nec in somniis spem ponebant, quod hic prohibetur, sed significationem somniorum sibi divinitus revelatam exposuerunt ad mandatum Domini.
marg.| {a} Auguria] GLOSSA quasi avigeria, que in vocibus avium gerantur, vel avigarria ab avium garritu.
marg.| {b} Pythones] GLOSSA ventriloquos, de quorum ventre Demones loquuntur, a Pythio sic dictos, id est Apolline, quem Deum divinationis credebant esse. Ex hac GLOSSA innuitur, quod Diabolus ad litteram sit in ventre. Tamen dicit Beda, quod tunc dicitur exire ab homine, quando cessat a lesione.
marg.| {c} Consulat] sicut Saul. 1Rg. 28.b.
marg.| {d} Perfectus eris] GLOSSA humano modo.
marg.| {e} Cum Domino Deo tuo] id est sicut Dominus Deus {1. 163ra} tuus est suo modo : vel promissio est, quod hic dicitur, quasi dicat si cum Domino Deo tuo fueris perfectus, et sine macula eris. Ps. 17. Cum sancto sanctus eris, ita dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS a   Prophetam] Iosue, vel alios sequentes. Ita dicit, vel etiam Christum. De quo Io. 4.c. Video, quia Propheta es tu. Et Lc. ult. c. Qui fuit vir Propheta, potens, etc.
marg.| {b} Sicut me] GLOSSA verum hominem.
marg.| {c} In Horeb] etc. Ex. 20.c.
marg.| {d} Prophetam] GLOSSA Christum.
marg.| {e} De medio fratrum] Hbr. 2.d. Semen Abrahe apprehendit.
marg.| {f} Precepero illi] Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare, eum, qui lapsus est verbo.
marg.| {g} Non precepi] Ier. 23.e. Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant : non loque bar ad eos, et ipsi prophetabant.
marg.| {h} Quomodo possum] etc. ut scil. discernam.
marg.| {i} Quod non est locutus] per illum Dominus.
marg.| {k} Dominus non est locutus] quasi dicat, Si quis Propheta dixerit se loqui in nomine Domini, et non evenerit, quod dixit : Tunc certum est, quod non est locutus ex ore Domini, nec est verus Propheta. Sed que est hec ratio, nonne aliquando eveniebat, quod dicebant Pseudoprophete, ut patet in Balaam, et Caipha : et etiam aliquando non eveniebat, quod dicebat verus Propheta, ut patet in Iona prophetante de Ninive, et in Isaie prophetante de Ezechia ? Responsio est, quod verus Propheta dicit, in quantum semper evenit : et in hoc cognoscitur verus Propheta, quia numquam mentietur. Pseudopropheta aliquando dicit quod non evenit omnino : et in hoc cognoscitur falsus Propheta. Prophetia autem Ione, et Isaie impleta fuit, et si non ad litteram, tamen ad spiritualem sensum. Vel potest dici, quod tunc prophetabant sub conditione, scilicet si non peniterent, et Domini ira placaretur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_18)

Notes :