Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Dt. 3,1 

Itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai
Numérotation du verset Dt. 3,2 

dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
Numérotation du verset Dt. 3,3 

tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan
et universum populum eius
percussimusque eos usque ad internetionem
Numérotation du verset Dt. 3,4 

vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes et1 omnem regionem
1 et] om. Weber
Argob
regni Og in Basan
Numérotation du verset Dt. 3,5 

cuncte urbes erant munite muris altissimis portisque et vectibus atque2 oppidis innumeris que non habebant muros
2 atque] absque Weber
Numérotation du verset Dt. 3,6 

et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque
ac mulieres
ac3 parvulos.
3 ac] et Weber
Numérotation du verset Dt. 3,7 

Iumenta
autem et spolia
urbium diripuimus4.
4 diripuimus Weber ] dirupuimus cacogr. Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,8 

Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon
Numérotation du verset Dt. 3,9 

quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir
Numérotation du verset Dt. 3,10 

omnes civitates que site sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai5 civitates regni Og in Basan
5 Edrai Weber ] Esdrai Rusch
Numérotation du verset Dt. 3,11 

solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum et
6 monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath7 filiorum Ammon novem cubitos
6 et] om. Weber |
7 Rabbath Weber ] Rabath Rusch |
habens longitudinis et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus
Numérotation du verset Dt. 3,12 

terramque possedimus in tempore illo ab Aroer que est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
Numérotation du verset Dt. 3,13 

reliquam partem autem8 Galaad et omnem Basan regni Og tradidi medie tribui Manasse omnem regionem Argob cunctaque9 Basan vocabatur10 terra gigantum
8 partem autem] inv. Weber |
9 cunctaque] cuncta Weber |
10 vocabatur] vocatur Weber |
Numérotation du verset Dt. 3,14 

Iair filius Manasse possederat11 omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in presentem diem
11 possederat] possedit Weber
Numérotation du verset Dt. 3,15 

Machir quoque dedi Galaad
Numérotation du verset Dt. 3,16 

et tribubus Ruben et Gad dedi de terra12 Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et confinium13 usque ad torrentem Iaboc14 qui est terminus filiorum Ammon
12 de terra] terram Weber |
13 confinium] finium Weber |
14 Iaboc] scrips., Iebot Rusch, Ieboc Weber |
Numérotation du verset Dt. 3,17 

et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Cenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radicem15 montis Phasga contra orientem
15 radicem] radices Weber
Numérotation du verset Dt. 3,18 

precepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti precedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti
Numérotation du verset Dt. 3,19 

absque uxoribus et parvulis atque16 iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis
16 atque] ac Weber
Numérotation du verset Dt. 3,20 

donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant ipsi etiam17 terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis
17 ipsi etiam] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,21 

Iosue quoque in tempore illo precepi dicens oculi tui viderunt que fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad que transiturus es
Numérotation du verset Dt. 3,22 

ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis
Numérotation du verset Dt. 3,23 

precatusque sum Dominum in tempore illo dicens
Numérotation du verset Dt. 3,24 

Domine Deus tu cepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in celo vel in terra qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tue
Numérotation du verset Dt. 3,25 

transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum
Numérotation du verset Dt. 3,26 

iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me
Numérotation du verset Dt. 3,27 

ascende cacumen Phasge et oculos tuos circumfer ad occidentem et ad18 aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum
18 ad] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 3,28 

precipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse precedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es
Numérotation du verset Dt. 3,29 

mansimusque in valle contra fanum Phogor19.
19 Phogor Weber ] Fogor Rusch

Capitulum 3

Numérotation du verset Dt. 3,1 
marg.| {1. 153ra} a Itaque conversi] Hic recapitulat de morte Og Regis Basan. De qua Nm. 21. in fin. Ad istum non misit nuntios Moyses : Sciebat enim, quod inutiliter mitteret : vel forte antequam prope esset, audivit Moyses, quod Og exierat contra eum pugnaturus.
marg.| {b} Ne timeas] Hoc dicit Dominus, quia Magne stature erat Rex iste, quasi Gigas : et populus eius fortis, unde possent terreri filii Israel : et sic Dominus confortat tempore opportuno.
marg.| {c} In Hesebon] que erat caput regni Sehon.
marg.| {d} Regionem Argob] id est omnem regionem regni Og, que dicitur Argob, et erat Argob in Basan.
marg.| {e} Terram de manu] Nec est terra ista de terra promissionis, quia Moyses in hac terra fuit, qui terram promissionis prohibitus est intrare a Domino.
marg.| {f} Et Amorrhei Sanir] Ergo idem est mons Hermon, et Sanir. Contra. Ct. 4.c. Coniunguntur coniunctione copulativa, ubi dicitur, de vertice Sanir, et Hermon. Solutio : Alius est mons trans Iordanem, qui dicitur Sanir, et alius in Iudea, qui etiam dicitur Sanir. Hic ergo loquitur Scriptura de uno, ibi de alio. Vel potest dici, quod in Ct. hec coniunctio, et ponitur expositive pro, id est.
marg.| {g} Solus quippe] Antipophora est : quasi quereret aliquis, quare tantum steterant in terra Basan ? Quia solus Rex Basan restitit eis, qui miro modo fortis fuit, et magnus.
marg.| {h} In Rabbath] civitate illa.
marg.| {i} Dedi] etc. Nm. 32. scilicet.
marg.| {k} Ex nomine] etc. id est terram, que prius dicebatur Basan, vocavit ex nomine suo.
marg.| {l} Dedi Galaad] id est aliquam partem Galaad.
marg.| {m} Ad torrentem Arnon] Arnon, et Ieboch nomina sunt fluviorum, et civitatum. Unde super Nm. 21. dicit quedam GLOSSA Ieboch civitas est, finisque regni Sehon, sicut Arnon initium : inter quas regni caput erat Hesebon.
marg.| {n} Ad mare deserti] quod et Palestinum dicitur : nec est hoc mare mortuum, sed aliud.
marg.| {o} Precepique] Hic mutat personam ; prius loquebatur de duabus Tribubus, et dimidia in tertia persona. Nunc loquitur ad easdem in secunda persona. Et habes de hoc Nm. 32.
marg.| {p} Trans Iordanem] Hic dicitur trans, non respectu Hierusalem, sed respectu loquentis.
marg.| {q} Manumque fortissimam] Iob. 9.c. Si Fortitudo queritur, fortissimus est.
marg.| {r} Neque enim est alius] Ier. 10.b. Dii, qui non fecerunt celum, et terram, pereant de terra. Idem in eodem a. Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
marg.| {s} Et Libanum] et, pro, id est. Unde GLOSSA Montem Libanum, scilicet hic est mons Phenicis terminus Iudee contra Septentrionem.
marg.| {t} Ascende cacumen] Nm. 27.c. dicitur : Ascende in montem Abarim, et contemplare terram. infra 34.a. dicitur, Ascendit ergo Moyses super montem Nebo in vertice Phasga. Unde patet, quod idem mons est Phasga, et Abarim, cuius cacumen, sive vertex dicitur Nebo. Tamen Magister in Historiis a dicit quod duo montes sunt, et dicit quod utrumque ascendit in unum per alterum.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {u} Et oculos] etc. Phasga interpretatur dolatus vel incisus, et significat statum claustralium, qui se ab omnibus temporalibus dolaverunt, et a se omnia absciderunt. Hi debent respicere ad Occidentem mortis, scilicet unde oritur timor, quo declinatur peccatum. Eccles. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Item ad Aquilonem tentationum ; inde oritur cautela ad cavendum futura mala. Item ad Austrum gratie : inde spes oritur ad sperandum veniam de preteritis. Item ad Orientem nativitatis : inde humilitas nascitur ad expellendam superbiam. Ad Occidentem ergo respice, ut timeas : ad Aquilonem, ut caveas : ad Austrum, ut speres : ad Orientem, ut te humilies. He quatuor virtutes sunt quatuor venti, quibus mortui reviviscunt. Unde Ez. 37. Hec dicit Dominus Deus a quatuor ventis, veni spiritus, et super interfectos istos, et reviviscant. Item Za. 6.b. Isti sunt quatuor venti celi, qui egrediuntur, ut stent coram dominatore universe terre.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_3)

Notes :