Hugo de Sancto Caro

Capitulum 25

Numérotation du verset Dt. 25,1 

Si fuerit causa
inter aliquos et interpellaverint
iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitie palmam
dabunt quem impium condemnabunt impietatis
Numérotation du verset Dt. 25,2 

sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus
Numérotation du verset Dt. 25,3 

ita dumtaxat ut quadragenarium numerum
non excedant ne fede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
Numérotation du verset Dt. 25,4 

non ligabis
os bovis
triturantis1
1 triturantis] terentis Weber
in area
fruges tuas
Numérotation du verset Dt. 25,5 

quando habitaverint
fratres simul et unus ex eis
absque liberis
mortuus fuerit uxor
defuncti
non nubet alteri
sed accipiat2 eam
2 accipiat] accipiet Weber
frater eius
et suscitabit
semen fratris sui
Numérotation du verset Dt. 25,6 

primogenitum3
3 primigenitum] et praem. Weber
ex ea filium nomine illius appellabit
ut non deleatur nomen eius ex Israel
Numérotation du verset Dt. 25,7 

si4 autem noluerit
4 si] sin Weber
accipere
uxorem
fratris sui
que ei lege debetur
perget mulier
ad portam civitatis
et interpellabit maiores
natu dicetque non vult frater
viri mei suscitare semen5 fratris sui in Israel
5 semen] nomen Weber
nec me in coniugium sumere
Numérotation du verset Dt. 25,8 

statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere
Numérotation du verset Dt. 25,9 

accedet mulier ad eum coram senioribus
et tollet
calciamentum
de pede
eius spuetque in faciem illius
et dicet sic fiet6 homini qui non edificat domum fratris sui
6 fiet] fit Weber
Numérotation du verset Dt. 25,10 

et vocabitur nomen illius in Israel domus Discalciati7
7 Discalciati Cava... Ω M ΩJ ΩS Rusch Ed1530 ] Disculciati Amiatinus ... Weber
Numérotation du verset Dt. 25,11 

si habuerint inter se iurgium viri
et unus contra alterum
rixari ceperit volensque uxor
alterius eruere
virum suum
de manu fortioris
miseritque8
8 miseritque] miserit Weber
manum et apprehenderit verenda eius
Numérotation du verset Dt. 25,12 

abscides manum illius nec flecteris super ea9 ulla misericordia
9 ea] eam Weber
Numérotation du verset Dt. 25,13 

non habebis
in sacculo diversa pondera maius et minus
Numérotation du verset Dt. 25,14 

nec erit in domo tua modius maior et minor
Numérotation du verset Dt. 25,15 

pondus habebis iustum et verum et modius equalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 25,16 

abominatur enim Dominus eum qui facit hec et aversatur omnem iniustitiam
Numérotation du verset Dt. 25,17 

memento que
fecerit tibi Amalech
in via
quando egrediebaris ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 25,18 

quomodo occurrerit tibi
et extremos
agminis tui
qui lassi
residebant
ceciderit
quando tu eras fame
et labore confectus et non timuerit Deum
Numérotation du verset Dt. 25,19 

cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem
et subiecerit cunctas per circuitum nationes
in terra
quam tibi
pollicitus est
delebis nomen eius sub celo
cave ne obliviscaris.

Capitulum 25

Numérotation du verset Dt. 25,1 
marg.| Si fuerit causa] Hic ostendit Moyses, quod sit officium Iudicum, scilicet absolvere iustos, et condemnare impios. Et quia quidam male intelligentes dicebant impietatem tantum esse peccatum in Deum, et graviori pena dignum : ideo AUGUSTINUS ponens litteram lxx. ostendit impietatem etiam esse peccatum in hominem, et quandam levem, que verbere solum digna est : quandam gravem, que morte digna est : sic etiam est de aliis peccatis, sive in Deum, sive in hominem sint ; quedam sunt digna morte ; quedam verbere. Littera lxx. talis est ; Si fuerit altercatio inter homines, et accesserint ad iudicium, et iustificaverint iustum, Iudices subaudi, et deprehenderint impium ; et erit, si dignus fuerit plagis, qui impie agit ; constitues eum in conspectu iudicum ; et flagellabunt eum ante se : secundum impietatem eius. Nm. 40. flagellabunt eum, et non apponent, quasi dicat pro mensura peccati erit, et plagarum modus ; tamen ut quadragenarium numerum non excedant. IOSEPHUS dicit 40. plagis una minus habena publica verberandum. Unde Apostolus 2Cor. 11.e. dicit ; A Iudeis quinquies quadragenas una minus accepi. Hanc penam sustinere, turpissimum erat libero homini.
marg.| {o} Et interpellaverint] scilicet homines illi, qui habent causam.
marg.| {p} Iustitie palmam] etc. Ex. 23.a. Insontem et iustum non occidas, quia aversor impium
marg.| {q} Condemnabunt] s. Iudices.
marg.| {r} Impietatis] idem pro impietate. Ex. 22.c. Maleficos non patieris vivere,
marg.| {s} Plagis] et non morte.
marg.| {t} Plagarum modus] Is. 27.b. In mensura contra mensuram cum adiecta fuerit, iudicabis eam. Mt. 7.a. In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis Apc. 18.b. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum, et luctum.
marg.| {u} Non excedant] Ita excommunicati, cum absolvuntur, virgarum plagis ceduntur ; secundum numerum versuum alicuius Ps. qui dicitur, dum illi verberantur.
marg.| {x} Non ligabis] Ratio huius mandati etiam ad litteram patet ; quia inhumanum esset uti bove in tritura ; et ipsum non posse comedere paleas, quas pedibus suis conculcat. Hoc tempore legis tenebat, sed modo non tenet, nisi secundum mysterium. Nomine bovis Predicator accipitur ; per aream corda fidelium. Est ergo sensus ; Non ligabis, etc. id est victum Predicatori non subtrahes, ut omnino possit vacare orationi, et predicationi. Unde 1Cor. 9. Si nos vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus. Mt. 10.b. Dignus est operarius cibo suo.
marg.| {y} Bovis] Contra 1Cor. 9.b. Numquid de bobus cura est Deo ? an propter vos utique hoc dicit. Solutio : duplex est cura, providentie, hec est Deo de omnibus. Sap. 12.b. Non est alius Deus quam tu, cui est {1. 167va} cura de omnibus. Item est cura instructionis, et doctrine : et hec de solo homine est, et de illa loquitur Apostolus.
marg.| {a} Triturantis] <GLOSSA> INTERLINEARIS predicantis. Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est : ubi autem plurime sunt segetes, manifesta est fortitudo bovis.
marg.| {b} Quando habitaverunt] etc. Hic agitur de suscitatione seminis, et modo discalceandi. Ad cuius evidentiam, notandum quod quando aliqua mulier sine filiis erat a viro defuncto relicta, accipiebat eam frater defuncti : et primum filium quem habebat ex ea, agnominabat fratri defuncto, id est filium defuncti non suum vocabat : eratque ille filius successor hereditatis defuncti. Quod si forte frater defuncti nolebat relictam fratris suscipere, interpellabat iudices in porta. Et eo accersito, si nolebat eam accipere, mulier coram eis tollebat calceamentum de pedibus illius, et spuebat in faciem eius, et dicebatur domus eius domus discalceati, quod erat magnum opprobrium in Israel. Legitur tamen Rt. 4. quod nolens ducere eam, seipsum discalceavit. Unde sciendum, quod aliquando mulier discalceavit eum, qui nolebat eum ducere : aliquando etiam ille ipse se discalceavit. Aliquando aliquis alius, qui ducebat eam, discalceavit illum, cui debebatur mulier ex lege, qui cedebat iuri suo, 5 g. Quando frater defuncti nullo interpellante spontanee fatebatur Iudicibus se nolle eam habere : tunc ipse seipsum discalceabat, ut in Ruth. 4. Quando vero aliquis alius ducturus eam erat presens, tunc ille discalceabat illum, qui cedebat : secundum quod Ioannis Baptista dixit Mc. 1.b. Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius, id est. Non sum dignus vocari sponsus Ecclesie. Quando vero nullus ducturus eam erat, vel quando non erat presens : tunc mulier discalceabat eum, et secundum hoc loquitur hic Moyses.
marg.| {c} Simul] id est in eadem civitate. Nam si aliter in exilio, vel nimis remotus esset, aliquo modo non tenebatur hoc observare.
marg.| {d} Absque liberis] Nota pluraliter dicit, absque liberis : nam pro uno tantum filio non dicebatur reliquisse semen. Quod probatur sic : Super Mt. 1. ubi agitur de generatione Christi dicit GLOSSA quod Mathan relictam fratris Mathan, s. Hestam duxit uxorem, ut illa suscitaret semen, et genuit ex ea Heli : tamen Mathan reliquerat ex ea filium unum, id est Iacob. Unde Iacob, et Heli fuerunt fratres uterini. Habuit autem Heli uxorem, et mortuus est sine liberis, ideo Iacob frater eius duxit eam, ut suscitaret ei semen, et genuit ex ea Ioseph virum Marie, et ita Ioseph fuit filius naturalis Iacob, sed filius legalis Heli. Inde est quod Mt. dicit Ioseph filium Iacob : Lc. vero dicit eum filium Heli,
marg.| {e} Nomine illius] non quod proprio nomine illius appellaretur ; sed dicebatur filius illius, non istius, qui genuerat eum.
marg.| {f} Nomen eius] id est defuncti.
marg.| {g} Si habuerint] etc. Planum est hoc ad litteram. Cum autem dictum sit Lv. 25.c. Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum ; sicut fecit, sic fiet ei, videtur, quod manus mulieri non deberet amputari, quia nec ipsa alicui amputavit. Solutio : Sicut dictum est Ex. 21. et Lv. 24. et sup. 19. ubi lex talionis non poterat observari. Quod si non poterat fieri iniurianti sicut ipse fecerat alii, tunc in arbitrio Iudicum erat ipsum puniri, ut patet Ex. 21.c. ubi dicitur : Si percusserit quispiam mulierem pregnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit ; subiacebit {1. 167vb} damno, quod maritus eius expetierit, et arbitri iudicaverunt. Congrue autem manus abscidi precipitur mulieri : quia manu iniuriam fecerat. Iuxta illud Sap. 11.c. Per que peccat quis, per hec et torquetur. Sed quid, si mulier ambas manus apposuerit : numquid ambe abscindentur ei ? Solutio : In arbitrio iudicum est.
marg.| {h} Iurgium] De hoc iurgio dicitur Gn. 13.b. Facta est rixa inter pastores gregum Abraham, et Loth.
marg.| {i} Non habebis] etc. Dolum, qui fieri posset in mensuris, ponderibus prohibet. Quidam enim consueverunt habere duplex pondus, et duplicem mensuram ; maiorem ad emendum, et minorem ad vendendum. Unde Os. 12.b. Chanaan, in manu eius statera dolosa Prv. 11.a. et 20.b. Pondus et pondus, mensura et mensura ; utrumque abominatio Domino. Lv. 19.g. Nolite iniquum aliquid facere in iudicio, in regula, in pondere, in mensura ; Statera iusta, et equa sint pondera : iustus modius, equusque sextarius. In sacculo diversa pondera. <GLOSSA> INTERLINEARIS id est non doceas agere, quod non vis facere ; quia Iesus cepit facere, et docere. Act. 1.a.
marg.| {k} Memento] etc. Hic dat Moyses preceptum de non parcendo Amalechitis, quia quando filii Israel exibant de Egypto, extremos agminis occiderunt, ut dicitur Nm. 31. id est leprosos secundum Hebreorum expositionem, et seminifluentes, et alios extra castra positos. Ita tradunt Hebrei. Contrarium dicitur in Ps. 104. Et non erat in Tribubus eorum infirmus ; quid est ergo, quod dicunt Hebrei ? Solutio : Antequam peccarent in Egypto, non erat in eis infirmus, ut tradunt Hbr. sed postquam peccaverunt, fuerunt quidam infirmi, leprosi, seminiflui ; et isti retro, scilicet extra castra erant ; et hos interfecit Amalech.
marg.| {l} Fame] Inter. verbi Dei Amos. 8.d.
marg.| {m} In terra] promissionis.
marg.| {n} Delebis] <GLOSSA> INTERLINEARIS Hoc Samuel, et Saul impleverunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_25)

Notes :