Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Dt. 20,1 

Si exieris ad bellum
contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habeas1 adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Egypti
1 habeas] habes Weber
Numérotation du verset Dt. 20,2 

appropinquante autem iam prelio stabit
sacerdos
ante aciem
et sic loquetur ad populum
Numérotation du verset Dt. 20,3 

audi Israel vos hodie
contra inimicos vestros
pugnam committitis non pertimescat cor vestrum
nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos
Numérotation du verset Dt. 20,4 

quia Dominus Deus vester
in medio vestri
est et pro vobis
contra adversarios
dimicabit ut eruat vos de periculo
Numérotation du verset Dt. 20,5 

duces
quoque per singulas turmas
audiente exercitu proclamabunt quis est homo
qui edificavit
domum novam
et non dedicavit eam
vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam
Numérotation du verset Dt. 20,6 

quis est homo qui plantavit vineam
et necdum fecit eam2 esse communem
2 fecit eam] inv. Weber
et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
Numérotation du verset Dt. 20,7 

quis est homo
qui despondit uxorem et non accepit eam
vadat
et revertatur
in domum suam ne forte moriatur in bello
et alius homo accipiat eam
Numérotation du verset Dt. 20,8 

his dictis addent reliqua et loquentur ad populum
quis est homo formidolosus
et corde pavido vadat
et revertatur in domum suam
ne pavere faciat
corda fratrum suorum
sicut ipse timore perterritus est timore3
3 timore] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 20,9 

cumque siluerint duces exercitus4 et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum
4 duces exercitus] inv. Weber
cuneos preparabit
Numérotation du verset Dt. 20,10 

si quando accesseris ad expugnandam civitatem
offeres
ei primum pacem
Numérotation du verset Dt. 20,11 

si receperit et aperuerit tibi
portas
cunctus populus qui in ea est salvabitur
et serviet tibi sub tributo
Numérotation du verset Dt. 20,12 

sin autem fedus
inire noluerint et ceperint5 contra te bellum
5 ceperint] receperint Weber
oppugnabis eam
Numérotation du verset Dt. 20,13 

cumque tradiderit Dominus Deus tuus
illam
in manu tua
percuties omne
quod in ea generis masculini est
in ore gladii
Numérotation du verset Dt. 20,14 

absque mulieribus et infantibus iumentis
et ceteris que in civitate sunt omnem predam
exercitui
divides et comedes
de spoliis hostium tuorum que
Dominus Deus tuus
dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 20,15 

sic facies cunctis civitatibus que a te procul valde sunt
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
Numérotation du verset Dt. 20,16 

de his autem civitatibus
que dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere
Numérotation du verset Dt. 20,17 

sed interficies in ore gladii Etheum videlicet et Amorreum et Chananeum Pherezeum et Eveum et Iebuseum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset Dt. 20,18 

ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
Numérotation du verset Dt. 20,19 

quando obsederis civitatem
multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores
de quibus vesci potest nec securibus
per circuitum debes vastare regionem quoniam
lignum
est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum
Numérotation du verset Dt. 20,20 

si qua autem ligna
non sunt pomifera sed agrestia
et in ceteros apta usus succides6 et instrue7 machinas
6 succides] succide Weber |
7 instrue] extrue Weber |
donec capias civitatem que contra te dimicat.

Capitulum 20

Numérotation du verset Dt. 20,1 
marg.| {k} Si exieris] etc. In capitulo agit Moses de timidis, et sollicitis removendis a prelio, dicens, ut summus Sacerdos antecedens exercitum premoneat eos, ne timeant hostes, sed sperent in Domino, non in armis, et robore suo : deinde quisque Princeps convocet turmam suam, et formidolosos, et sollicitos pro infectis negotiis faciat reverti.
marg.| {l} Non timebis] timore humano, vel mundano. Ier. 1.d. Dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum eneum, super omnem terram, Ez. 3.b. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam, ne timeas eos, etc.
marg.| {m} Appropinquante] GLOSSA spirituali, vel corporali.
marg.| {n} Stabit] GLOSSA firmus, interritus, qui debet confortare in spirituali bello.
marg.| {o} Ante aciem] GLOSSA primus pugnaturus pro se, et pro aliis. Simile Io. 10.a. Bonus pastor, cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. Iosue 3.b. Et ait Iosue ad Sacerdotes : Tollite arcam federis Domini, et precedite populum.
marg.| {1. 163vb}
marg.| {p} Ad populum] probandum.
marg.| {q} Nolite me] 2Par. 10.d. O Iuda, et Hierusalem, nolite timere neque paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Ex. 14.d. Nolite metuere, state, videte mirabilia Dei : Dominis pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Is. 44.a. Nolite timere, neque conturbemini.
marg.| {r} In medio vestri] communis omnibus.
marg.| {s} Pro vobis liberandis]
marg.| {t} Contra adversa] Demones, scilicet vel vitia.
marg.| {u} Dimicabit] GLOSSA virtutem et voluntatem dimicandi dabit. Unde patet, quod etiam bonum velle dat nobis Deus : quia neque hoc potest liberum arbitrium per se. Phil. 2.b. Deus, qui operatur in vobis, et velle, et perficere pro bona voluntate. GLOSSA volumus, sed Deus facit, quod operamur. Hoc nobis expedit dicere, et credere : quia pium est, et verum. AUGUSTINUS Gratia Dei prevenit, ut velimus : subsequitur, ne frustra velimus.
marg.| {x} Audiente] id est intelligente, quasi dicat, Palam, et aperte clamabunt. Prv. 14.a. Doctrina prudentum facilis.
marg.| {y} Proclama] publice populum exhortantes.
marg.| {z} Quis est homo] etc. quasi dicat, Si quis implicatus est negotiis, que necessario eum compellunt redire a bello in domum suam, talis revertatur, priusquam vadat ad bellum. Et ponit tria, que maxime poterant homines revocare a bello verbi gratia ; Si quis edificavit domum, et non dedicavit, sive initiavit eam faciendo, scilicet solemne convivium in introitu eius. Item, si quis plantavit vineam, et nondum fecit eam communem, quinto, scilicet anno : Tribus enim primis annis nihil ferebat, vel non erant fructus esibiles, et abiiciebantur, quasi preputia Egypti, et immundi reputabantur : quia quasi contra verum credebantur esse, eo quod nimis cito producerentur : quarto anno totum Deo dabatur, et Levitis, et pauperibus : quinto anno fiebat communiter de ea, sicut de aliis vineis : quia tunc Dominus vinee poterat uti fructibus eius : et etiam licebat transitoribus per viam, intrare in eam, et comedere uvas ; sed non exportare, nisi forte in manu aliquot uvas. Et de hoc plenius dictum est sup. Lv. 19. Item si aliquis desponsavit uxorem, et non accepit eam : tales, inquam, potius revertantur, quam eant. Unde : « Villa, boves, uxor, cenam clausere vocatis. Mundus, cura, caro, celum clausere renatis ».
marg.| {a} Vadat, et revertatur] id est potius remaneat, quam eat. Vel vadat, scilicet ad domum suam, et non ad bellum, et hoc est, quod subiungit, et revertatur, etc.
marg.| {b} Ne forte moriatur] id est ne redire velit a bello, postquam ibi fuerit, timens ne moriatur, et alius dedicet domum suam. Et tales maluit Dominus non ire, quam ire, ne redeuntes, et fugientes, alios deviarent a prelio, suo exemplo.
marg.| {c} His dictis] quasi dicat, His tribus premissis addant alias exhortationes Duces, qui proclamabunt.
marg.| {d} Siluerint] ab hac exhortatione.
marg.| {e} Si quando accesseris] etc. Hic agitur de civitatibus extra terram promissionis expugnandis : quibus dominaturi {1. 164ra} erant, et ab eisdem tributum accepturi. In illis enim poterant alienigenas commorantes dimittere. Postea statim aget de civitatibus expugnandis in terra promissionis : de quibus dicet, ut nemini parcatur in eis, sed omnes occidantur : quia in eis erant habitaturi. Et noluit Dominus alienigenas cum eis in terra commorari, ne forte filii Israel sequi vellent ritus eorum : quod quia non servaverunt Iudei, numquam totam terram promissionis habuerunt. a   Si receperit] etc. Hoc est, quod docuit Dominus discipulos suos, quando misit eos predicare. Lc. 10.a. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui, etc.
marg.| {b} In manu tua] id est potestate.
marg.| {c} Masculini] GLOSSA vigore repugnandi.
marg.| {d} Que in civitate] Hec, inquam non interficientur, sed captivi ducentur. Unde sequitur
marg.| {e} Omnem predam] etc. Sed contrarium videtur Nm. 31.c. Ubi dicit, cur feminas reservastis : nonne iste sunt, que deceperunt filios Israel ? Responsio. Illud ideo dicit, quia ille mulieres deceperant filios Israel : hic vero de illis loquitur Moyses, que non fuerunt causa deceptionis. Unde et ibi precepit Moyses puellas virgines reservari. Sed iterum queritur, ibi, id est Nm. 31. precipiuntur pueri interfici, hic autem reservari. Sed ibi agitur de Madianitis, qui ad consilium Balaam miserant mulieres ad decipiendos filios Israel, hic autem de illis, qui non fecerant malum tale, nisi quia se tradere nolebant. Sed hec solutio non est multum idonea : unde quere aliam, si potes.
marg.| {f} Procul valde] etc. quasi dicat ita faciendum est civitatibus, que sunt extra terminos terre promisse filiis Israel.
marg.| {g} De his autem] Hic agitur de civitatibus expugnandis, que sunt in terra promissionis.
marg.| {h} Et Iebuseum] Septimam Gentem, scilicet Gergeseum non nominat : quia fere semper tacetur, nisi sup. 7.a. ubi nominatur.
marg.| {i} Quando obsederis] Dixerat Moyses, quid facere deberent filii Israel in expugnatione civitatum : hic docet, quid facere debeant in obsidione. Et est summa huius particule, quia prohibet Moyses arbores fructuosas succidi, de infructuosis poterant machine fieri. Et quamvis hoc preceptum sit morale, male observatur hodie. Aliquando autem non servatur, quia dispensatur in contrarium existente necessitate, ut quando Ecclesia pugnat contra hereticos, vel schismaticos : ut sic citius cogantur deficere, et redire ad fidem, vel unitatem Ecclesie.
marg.| {k} Lignum est] fructiferum.
marg.| {l} Et non homo] quasi dicat Quid meruit, ut succidatur. Et ad litteram nimia severitas prohibetur hic, et nimia libido nocendi, sive gravandi inimicos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_20)

Notes :