Capitulum 24
Numérotation du verset
Dt. 24,1
Si acceperit
homo
uxorem
et habuerit eam et non invenerit
gratiam ante oculos eius propter aliquam feditatem
scribet libellum
repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua.
Numérotation du verset
Dt. 24,2
Cumque egressa alterum maritum duxerit
Numérotation du verset
Dt. 24,3
et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua
vel certe mortuus fuerit
Numérotation du verset
Dt. 24,4
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est
et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare
facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam.
Numérotation du verset
Dt. 24,5
Cum acceperit
homo nuper uxorem
non procedet ad bellum
nec ei quippiam necessitatis
iniungetur publice sed vacabit absque culpa
domui sue ut uno anno letetur cum uxore sua.
Numérotation du verset
Dt. 24,6
Non accipies
loco
pignoris
inferiorem
et superiorem molam
quia animam suam apposuit tibi.
Numérotation du verset
Dt. 24,7
Si deprehensus fuerit homo
sollicitans
fratrem suum de filiis Israel et, vendito eo,
accipiens pretium
interficietur
et auferes malum
de medio tui.
Numérotation du verset
Dt. 24,8
Observa diligenter
ne incurras1 plagam lepre
1 incurras] + in
Weber
sed facies quecumque docuerint te
sacerdotes levitici generis
iuxta id quod precepi eis
et imple sollicite.
Numérotation du verset
Dt. 24,9
Mementote
que fecerit Dominus Deus vester Marie in via cum egrederemini de Egypto
Numérotation du verset
Dt. 24,10
cum repetes
a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas
Numérotation du verset
Dt. 24,11
sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
Numérotation du verset
Dt. 24,12
si2 autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
2 si] sin
Weber
Numérotation du verset
Dt. 24,13
sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
Numérotation du verset
Dt. 24,14
non negabis
mercedem indigentis et pauperis fratris
tui sive advene
qui tecum moratur in terra
et intra portas tuas
est
Numérotation du verset
Dt. 24,15
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui
ante solis occasum
quia pauper est
et ex eo sustentat animam suam
ne clamet
contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
Numérotation du verset
Dt. 24,16
non occidentur patres
pro filiis nec filii pro patribus
sed unusquisque pro peccato suo3 morietur
3 peccato suo]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 24,17
non pervertes
iudicium advene
et pupilli
non4 auferes pignoris loco vidue
4 non] nec
Weber
vestimentum
Numérotation du verset
Dt. 24,18
memento quod servieris in Egypto
et eruerit te
Dominus Deus tuus inde idcirco precipio tibi
ut facias hanc rem
Numérotation du verset
Dt. 24,19
quando messueris segetem
in agro tuo et oblitus manipulum
reliqueris
non reverteris
ut tollas eum sed advenam5
5 advenam] + et
Weber
pupillum et viduam
auferre patieris ut benedicat
tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum
Numérotation du verset
Dt. 24,20
si fruges colligeris6
6 colligeris] colliges
Weber
olivarum
quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advene
pupillo ac vidue
Numérotation du verset
Dt. 24,21
si vindemiaveris vineam tuam
non colliges remanentes racemos
sed cedent in usus advene
pupilli ac vidue
Numérotation du verset
Dt. 24,22
memento quod et tu servieris in Egypto
et idcirco precipio7 tibi ut facias hanc rem.
7 precipio] precipiam
Weber
Capitulum 24
Numérotation du verset
Dt. 24,1
marg.|
{y}
Si acceperit homo, etc. Scribet]
etc. <Glossa> interlinearis dicit : ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses preceptum istud, malens tolerare, vel indulgere dissidium, quam committi homicidium. Sed ex hac GLOSSA sequitur, quod dare libellum {1.
166va} repudii est preceptum, ergo non est permissio. Solutio : Repudium permissio est, dare libellum preceptio est. Sed videtur, quod dimittere adulteram sit preceptum. Prv. 17.d. Qui tenet adulteram, stultus est. Solutio : Sensus est : Qui tenet, id est qui non corrigit. Sed cum in hoc capitulo agatur de libello repudii, Notandum quod hec est summa. Vir, apud quem uxor sua non inveniebat gratiam propter aliquam feditatem, scribebat, quod numquam conveniebat cum ea, et causam, ob quam displicebat ei mulier : et tradebat ei libellum, in quo hec scripta erant, ut coram Sacerdotibus legeretur, et cum iuraverat vir verum esse, quod scripserat, permittebatur utrique alii copulari. Quod si iterum secundus vir illi mulieri daret libellum repudii, non licebat priori viro eam recipere : quia abominabilem eam fecerat coram Domino. Modo vero pro nulla feditate mulier excluditur, nisi ob fornicationem solum, ut dicitur. Mt. 19.b. Nec etiam tunc licet eis transire ad secunda vota. Unde Mt. 19.b. Quicumque duxerit aliam, mechatur : et quicumque dimissam duxerit, mechatur. Et nota quod cum dico libellus repudii, duo dico, libellum, et repudium. Scribere libellum, et dare mulieri in repudio, hoc est in preceptione ; repudium vero est in permissione. Unde Mt. 19.a. Dominus ait, Moyses, ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores, propter vitandum periculum uxoricidii, scilicet ad quod proni erant, et sepe facerent, nisi possent dimittere. Sed nonne peccavit Moyses tali repudio consentiendo. Dicimus, quod Moyses non consensit repudio, sed quia non poterat arcere, toleravit propter maius malum vitandum. Unde GLOSSA Maluit indulgere dissidium, quam committi homicidium. In quo patet, quod quantum malum sit homicidium, propter quod vitandum tot adulteria tolerabantur. Sed queritur, esto quod Papa rationabiliter, et probabiliter presumat, quod iste occidat uxorem, nisi permittatur dimittere, numquid permittet Papa ? Videtur, quod sic, sicut Moyses fecit, cuius locum ipse Papa obtinet. Responsio. Non est simile : quia tunc multitudo erat in causa ; hic autem unus, vel pauci.
marg.|
a
Dederitque ei libellum]
Glossa Augustini : Multe erant in lege cause dimittendi uxores ; Christus solam fornicationem excepit. Mt. 19.b. Fornicationem dico corporalem, vel spiritualem, id est blasphemiam Creatoris. Sed quid, si leprosa facta fuerit mulier ? Tenetur vir eius reddere debitum, quod patet, quia Dominus solam fornicationem excipit.
marg.|
{b}
Quia polluta est]
<Glossa> interlinearis ipsius iudicio, qui eam quasi pollutam prius dimisit.
marg.|
{c}
Ne peccare facias]
vel pollui malo, scilicet exemplo, et occasionem maledicendi dando. d
Terram]
habitatores terre. e
Cum acceperit homo]
etc. De hoc sup. 20.b. Qui desponsavit uxorem, et non accepit eam, vadat ; etc. Ad litteram autem huius mandati ratio est : quia in initio matrimonii Iudei magis laborabant, quam alio tempore, ut haberent necessaria, et ut placerent uxoribus, et ideo ne amaro animo procederet ad bellum ; et ita plus obesset, quam prodesset, permissum est eis remanere in domo cum uxoribus per annum. Tanto enim tempore potest uxor concepisse, et peperisse ; et sic minor esset causa Zelotypie. Vel potest esse, quod nimius amor, quem solent habere novi sponsi ad sponsas suas, causa fuit huius institutionis. Vel potest dici, quod lex ista non tenet modo, quia non continet pietatem ; sed potius pigritie occasionem, que magnum malum est. Unde Prv. 6.b. Usquequo piger dormies ; usquequo dormitabis ; quando consurges ex somno tuo ? Paululum dormies, paululum dormitabis.
marg.|
{f}
Non procedet ad bellum]
id est non cogetur procedere, vel, id est non debet cogi.
marg.|
{g}
Publice]
id est aliqua publica administratione, quia nimis intentus uxori, male administraret : quia nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis. 2Tim. 2.a.
marg.|
{h}
Non accipies]
<Glossa> interlinearis id est auferes. Nota hic : consuetudo fuit Palestinis in propriis domibus habere duas molas, quasi manuale molendinum, {1.
166vb} quia non habent flumina. Ideo ergo prohibuit Moyses, ne loco pignoris accipiatur mola, quia quotidie erat necessaria, nec altera per se quid valet.
Numérotation du verset
Dt. 24,mystice
marg.|
Mystice autem tangit hic Confessores, et Predicatores. Pignus enim emundationis, confessio est peccatoris, Due mole, spes, et timor. Spes superior, quia ad alta provehit : timor inferior, quia inferius trahit. Prima tollitur per desperationem ; secunda per presumptionem. Quidam enim Confessores, immo, ut verius dicam, vitiorum palpones, superiorem molam auferunt, nimis acriter corrigendo, vel nimias penitentias iniungendo. Contra quos dicitur Ioel. 11.f. Solvite eum, et sinite abire. Alii auferunt molam inferiorem, vitia palpando : vel diminuendo, vel fallaciter veniam promittendo. De quibus dicitur Ier. 23.d. Hec dicit Dominus exercituum : Nolite audire verba Prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos : Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini, dicunt his, qui blasphemant me, locutus est Dominus, pax erit vobis, et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dicunt. Non venit supervos malum.
marg.|
{i}
Pignoris]
<Glossa> interlinearis confessionis peccatoris, que est pignus emendationis.
marg.|
{k}
Inferiorem]
<Glossa> interlinearis timorem, qui quasi pignora mola iacet immobilis. Iacet, id est iacere facit hominem. Bene de hac mola dicitur Is. 47.a. Tolle molam, mole farinam, denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum.
marg.|
{l}
Superiorem]
id est spem exigens a penitente, quod supra vires eius est. Ex. 22.d. Si commodaveris pecuniam populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgebis quasi exactor, nec usuris opprimes eum. Lv. 25.e. Non accipies ab eo usuras. GLOSSA id est opera viribus maiora.
marg.|
{m}
Solicitans]
id est suadens ei, ut se vendat alicui, eo scilicet intuitu, ut partem pretii habeat. Aliquando enim aliquis fraudulenter loquebatur cum aliquo emptore, et dicebat ei : Ego faciam, ut ille se vendat tibi, si dederis mihi partem pretii. Vel aliter, et melius. Solicitans eum, ut in aliam transeat regionem, ut sic vendat eum ibi :
marg.|
{n}
Interficietur]
Simile Ex. 21.b. Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxe morte moriatur. Sed numquid hoc intelligendum est de quolibet homine ? Videtur, quod non, per hoc, quod additur, de filiis Israel. Quid ergo, si quis furatur hominem non liberum, qua lege punietur ? Responsio, lege furti : Servus enim Domini sui pecunia est, ut dicitur Ex. 21.c. Et ita, qui furatur eum ; furatur pecuniam, quare lege furti iudicandus est.
marg.|
{o}
Observa diligenter]
Hic hortatur Moyses populum ad obedientiam, et ad hoc, ut non resistat maiori : Nam propter hoc peccatum lepra sepe incurritur, sicut patet in Maria : Nm. 12.c. et Ozia rege Iuda, 2Par. 26.d. Et ideo sub comminatione illius infirmitatis hortatur hic ad obedientiam : <Glossa> interlinearis hic dicit, propter peccatum hanc infirmitatem accidere hominibus, sicut Ozie, qui Sacerdotium usurpavit :
marg.|
{p}
Docuerint te]
pertinentia ad cathedram. Unde Dominus Mt. 23.a. monens ad obediendum Sacerdotibus, premisit ; Supra cathedram Moysi sederunt Scribe, et Pharisei : que dicunt, facite, quasi dicat obedite in omnibus, que pertinent ad cathedram.
marg.|
{q}
Sacerdotes]
etc. <Glossa> interlinearis Apparet omnem Sacerdotem Levitam fuisse, quamvis non omnis Levita Sacerdos fuerit.
marg.|
{r}
Precepi]
Lv. 13. et 14.
marg.|
{s}
Mementote]
ut attentius faciant, quod hortatur. Commemorat penam, quam incurrit Maria soror eius, quia contra ipsum murmuravit. Nm. 12.c.
marg.|
{t}
Cum repetes]
Hic prohibet Moyses violentiam, et commendat misericordiam. Nam sicut dicit AUGUSTINUS ad opus misericordie pertinet, ut pignorator in domum debitoris non intret, ne fiat perturbatio debitori : et debitorem admonet, ut pignus afferat creditori.
marg.|
{u}
Ante Solis occasum]
Simile Ex. 22.d. Si pignus a proximo acceperis vestimentum, ante Solis occasum reddes illi. Sed quid, si debitor aliud vestimentum habeat sufficiens, numquid creditor tunc tenetur ei reddere pignus ? Non. Unde ibi Ex. 22.d. sequitur. Ipsum enim est solum, quo operitur indumentum carnis eius : nec habet aliud, {1.
167ra} in quo dormiat. Et ne parvum peccatum putetur facere : contra hoc sequitur ibidem : Si clamaverit ad me, exaudiam eum : quia misericors sum. Sed querit AUGUSTINUS. Cur Dominus iubet egenti pignus eadem die restitui : quia non habet ubi dormiat, et non potius precipit creditori, ut non auferat pignus, quod eadem die restituendum est. Et solvit : quia hoc ideo facit Dominus, ne creditor obliviscatur, quod tenetur reddere, et ut magis gratus sit debitori, si pignus recipit, in quo dormiat. a
Habeas iustitiam coram Domino]
etc. id est ut tua iustitia ex eo, quod subvenis proximo coram Domino commendetur. Vel melius : et habeas iustitiam coram Domino, etc. id est ut ex opere misericordie, quam facis proximo : iuste meritum habeas coram Domino.
marg.|
{b}
Non negabis]
<Glossa> interlinearis dicit secundum historiam, affectum misericordie, et equitatis opera erga pauperes commendat.
marg.|
{c}
Sive advene]
Unde Ex. 23.a. peregrino molestus non eris : scitis enim, quod et ipsi peregrini fuistis Lv. 19.g. Si habitaverit advena inter vos, non exprobretis ei : sed sit inter vos quasi indigena.
marg.|
{d}
Sed eadem die]
Ista lex exponit illam. Lv. 19.c. Non morabitur apud te opus mercenarii tui usque mane. Hoc enim precipitur, sicut patet hic : quia mercenarius non habet alias, unde vivat illa nocte. Sed nonne si mercenarius alias habet, unde possit vivere, peccat, qui retinet mercedem eius ad tempus ? Non nisi damnificetur in hoc mercenarius : vel in pactum deductum fuerit, quod eadem nocte solvatur ei merces sua.
marg.|
{e}
Ne clamet]
etc. <Glossa> interlinearis re, vel voce. Nota : clamat ad Dominum homicidium Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra etc. Item Sodomiticum vitium. Gn. 18.c. Clamor Sodomorum, et Gomorrheorum multiplici. etc. Item mercedis retentio violenta, ut hic : Et Iac. ultimo a. Ecce merces operariorum vestrorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini Sabaoth intravit.
marg.|
{f}
Nec filii pro patribus]
Idem Ez. 18.e. Filius non portabit iniquitatem patris. Contrarium Ex. 20.a. ego sum Deus zelotes vindicans iniquitatem patrum in filios. Ad hoc ponit AUGUSTINUS, hic duplicem solutionem. Primo dicit, quia hoc de filiis nondum natis intelligitur, qui tenentur peccatis parentum, que ipsi fecerunt, antequam conciperentur filii, id est de peccato originali : cuius pena est mors temporalis : et sic filii puniuntur pro peccatis parentum temporaliter, numquam eternaliter. Vel illud Ex. de filiis imitantibus patres in sceleribus suis : hoc autem, quod hic dicitur, dicitur de filiis non imitantibus patres.
marg.|
{g}
Non pervertes iudicem]
Dupliciter peccatur in iudiciis ; per personarum, et munerum acceptionem. Et de hoc dictum est Lv. 19.c. Iuste iudicabitis : Et sup. 10.d. Dominus magnus, et potens, et terribilis qui personam non accipit, nec munera : facit iudicium pupillo, et vidue. Item per sententie dilatationem. Et de hoc agitur hic. Iob. 31.b. Si negavi, quod volebant pauperibus : et oculos vidue expectare feci. Is. 1.e. Querite iudicium : subvenite oppresso, etc.
marg.|
{h}
Advene]
<Glossa> interlinearis qui non potest se defendere in aliena terra.
marg.|
{i}
Pupilli]
<Glossa> interlinearis qui parentibus caret.
marg.|
{k}
Nec auferes]
Iob. 24.a. Non auferes pro pignore bovem vidue. Et querit hic AUGUSTINUS : Quare de vestimento vidue prohibet, et non de vestimento pupilli, vel advene, cum supra istos commemoraverit. Et est summa solutionis, quod ideo communiter vetuit declinationem iudicii istorum trium : quia in iudicio nulli parcendum est. Vestimentum autem vidue {1.
167rb} spiritualiter prohibuit in pignus accipi, ut notaret paupertatem, et ut ostenderet hoc opus concordare Apostolo, qui veram viduitatem attendit in quatuor 1Tim. 5. ut scilicet habeas castitatem mentis, et corporis, ut careat filiis, et nepotibus : ut divitias non habeat : et amicis etiam, qui se sustentarent, careat.
marg.|
{l}
Quando messueris]
Ad litteram misericordie opera commendat hic Dominus. Sed diceret aliquis. Ego dimitterem, si scirem quod pauperes colligerent. Ideo respondet quedam GLOSSA hic dicens : Etsi superbi colligant, et improbi : et ille misericordiam facit, qui hoc anno dimittit, ut egentes habeant. Lv. 19.b. Cum messueris segetes terre : nec remanentes spicas colliges : nec in vinea tua racemos, et grana decidentia congregabis ; sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes.
marg.|
{m}
Servieris in Egypto]
quasi dicat, hoc debes facere, ut servi habeant : quia tu aliquando servus fuisti ; unde scire debes, quo indigent.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_24)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_24)
Notes :