Hugo de Sancto Caro

Capitulum 33

Numérotation du verset Dt. 33,1 

Hec est benedictio
qua benedixit Moyses homo
Dei filiis Israel ante mortem suam
Numérotation du verset Dt. 33,2 

et ait Dominus de Sina
venit
et de Seir ortus est nobis
apparuit de monte Pharan
et cum eo sanctorum
millia in dextera eius
ignea
lex
Numérotation du verset Dt. 33,3 

dilexit
populos
omnes
sancti
in manu illius sunt
et qui appropinquant
pedibus
eius
accipient de doctrina illius
Numérotation du verset Dt. 33,4 

legem
precepit
nobis Moyses
hereditatem
multitudinis
Iacob
Numérotation du verset Dt. 33,5 

erit apud rectissimum
rex
congregatis
principibus populi
cum tribubus
Israel
Numérotation du verset Dt. 33,6 

vivat Ruben et non moriatur
et sit parvus in numero
Numérotation du verset Dt. 33,7 

hec est Iude benedictio
audi Domine
vocem Iude
et ad populum suum
introduc
eum manus
eius
pugnabunt
pro eo
et adiutor
illius contra adversarios eius
erit
Numérotation du verset Dt. 33,8 

Levi quoque ait perfectio
tua
et doctrina
tua viro sancto tuo quem
probasti
in Temptatione
et iudicasti ad aquas Contradictionis
Numérotation du verset Dt. 33,9 

qui dixit patri
suo et matri
sue nescio vos et fratribus suis ignoro illos
et nescierunt filios suos
hii custodierunt eloquium tuum et pactum
tuum servaverunt
Numérotation du verset Dt. 33,10 

iudicia tua
o Iacob
et legem tuam
o Israel
ponent thymiama
in furore
tuo
et holocaustum super altare
tuum
Numérotation du verset Dt. 33,11 

benedic Domine
fortitudinem1 eius et opera manuum illius
1 fortitudinem] fortitudini Weber
suscipe
percute
dorsa
inimicorum
eius et qui oderunt eum
non consurgant
Numérotation du verset Dt. 33,12 

et Beniamin
ait amantissimus
Domini
habitabit
confidenter in eo
quasi in thalamo
tota die
morabitur
et inter humeros
illius requiescet
Numérotation du verset Dt. 33,13 

Ioseph quoque
ait de benedictione Domini
terra eius de pomis
celi
et rore
atque abysso subiacente
Numérotation du verset Dt. 33,14 

de pomis fructuum
solis
ac lune
Numérotation du verset Dt. 33,15 

de vertice antiquorum montium
de pomis collium
eternorum
Numérotation du verset Dt. 33,16 

et de frugibus terre
et de2 plenitudine eius benedictio
2 de] om. Weber
illius
qui apparuit
in rubo veniat super caput Ioseph
et super verticem Nazarei
inter fratres suos
Numérotation du verset Dt. 33,17 

quasi primogeniti tauri
pulchritudo eius cornua
rhinocerotis
cornua illius
in ipsis
ventilabit
gentes
usque ad terminos terre
he
sunt multitudines
Ephraim
et hec millia
Manasse
Numérotation du verset Dt. 33,18 

et Zabulon ait
letare Zabulon in exitu
tuo
et Isachar in tabernaculis
tuis
Numérotation du verset Dt. 33,19 

populos
ad montem
vocabunt
ibi immolabunt
victimas iustitie
qui
inundationem
maris
quasi lac
sugent et thesauros
absconditos arenarum
Numérotation du verset Dt. 33,20 

et Gad ait
benedictus in latitudine
Gad
quasi leo requievit
cepitque brachium et verticem
Numérotation du verset Dt. 33,21 

et vidit
principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus
qui fuit cum principibus
populi et fecit
iustitias
Domini et iudicium suum cum Israel
Numérotation du verset Dt. 33,22 

Dan quoque ait
Dan catulus leonis
fluet largiter de Basan
Numérotation du verset Dt. 33,23 

et Neptalim dixit Neptalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictionibus3 Domini mare et meridiem possidebit
3 benedictionibus] benedictione Weber
Numérotation du verset Dt. 33,24 

Aser quoque ait
benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tingat in oleo
pedem suum
Numérotation du verset Dt. 33,25 

ferrum et aes calciamentum
eius sicut dies
iuventutis tue ita et senectus tua.
Numérotation du verset Dt. 33,26 

Non est Deus4
4 Deus] om. Weber
alius ut Deus rectissimi, ascensor celi
auxiliator tuus. Magnificentia eius
discurrunt
nubes
Numérotation du verset Dt. 33,27 

habitaculum eius
sursum
et subter
brachia
sempiterna eiciet
a facie tua inimicum.
Dicetque
conterere
Numérotation du verset Dt. 33,28 

habitabit
Israel
confidenter
et solus
oculus Iacob in
terra
frumenti
et vini celique
caligabunt rore.
Numérotation du verset Dt. 33,29 

Beatus es5 tu Israel.
5 es] om. Weber
Quis similis tui
popule qui salvaris in Domino?
Scutum
auxilii tui et gladius
glorie tue.
Negabunt
te
inimici
tui et tu
eorum colla
calcabis.

Capitulum 33

Numérotation du verset Dt. 33,1 
marg.| {c} Hec est benedictio] Moriturus Moyses more antiquorum benedixit populo, quem regendum a Deo susceperat : De qua benedictione agit hic Moyses. Et bene in fine Deuteronomii, per quem Evangelium designatur, posuit Moyses benedictionem ascensurus in montem, quia et Christus post completionem Evangelii ascensurus in celum, elevatis manibus in discipulos suos, benedixit. Preponit autem Moyses quasi titulum benedictionibus istis, dicens : Hec est benedictio, etc. Et postea benedictiones inchoat dicens.
marg.| {d} Dominus de Sina] Tradunt Hebrei, quod Dominus misit Angelos suos ad Idumeos, et Ismaelitas in Pharan, et obtulit illis legem suam, quam cum recipere nollent, venit ad Iudeos in monte Sina cum multis millibus Angelorum. Et hoc est, quod dicit : Dominus de Sina, etc.
marg.| {e} Venit] Vel veniet per legem datam, in Sina visitavit nos. Tria sunt, per que venit Dominus ad nos. De Sina, per flagella ; de Seir, per memoriam peccatorum ; de Pharan, per exempla Sanctorum.
marg.| {f} De Seir ortus] AUGUSTINUS ponit aliam editionem dicens : Dominus de Sina venit, et alluxit ex Seir nobis, festinavit ex monte Pharan cum multis millibus. Cades ad dexteram eius Angeli cum eo, et pepercit populo suo, etc. Et dicit AUGUSTINUS Cum Seir sit mons Idumee, ad quam Iudei numquam intraverant, quod hec non stare possunt ad litteram, sed potius mystice intelliguntur. Possunt tamen bene intelligi secundum litteram hoc modo : Dominus de Sina venit, id est per legem datam in Sina nos visitavit, et de Seir ortus est nobis.
marg.| {g} Apparuit] nobis   [de monte Pharan] id est ab Idumeis, et Ismaelitis, qui habitabant in Pharan, relictis in errore suo, venit ad nos, dans nobis legem per Moysen in Sina.
Numérotation du verset Dt. 33,mystice 
marg.| Mystice.] Dominus venit de Sina, id est ex lege data in Sina credentibus innotuit. De Seir ortus est, id est ex, Iudeis hispidis natus est. Apparuit nobis de Pharan, id est de ferocitate infidelium. Quanto enim ferocitas infidelium contra eum exarsit, tanto altius deitatis notitia crevit. Vel de Sina, id est ex Iudeis : De Seir, id est gentibus est, quia de utroque populo natus est Dominus, scilicet de Booz, et Ruth. Is. 16.a. Emitte agnum Domine, et Dominatorem terre, etc. idem Hab. 2.a. Dominus ab austro veniet, et sanctus de monte Pharan.
marg.| {h} Sanctorum millia] scilicet Angelorum :
Numérotation du verset Dt. 33,mystice 
marg.| Mystice vero sancti primitive Ecclesie.
marg.| {i} In dextera] etc. id est tabule, in quibus erat lex, que dicitur ignea, id est lucida, et illuminans. Ps. 18. Preceptum Domini, lucidum, illuminans oculos. Item lucerna pedibus meis, etc. Prv. 6.c. Mandatum lucerna est, et lex lux. Item dicitur ignea, quia sicut ignis calefacit, et purgat metalla, sic lex calefacit corda, et purgat peccata. Ier. 23.f. Numquid non verba mea sunt ignis Ps. Ignitum eloquium tuum, etc. Vel dicitur ignea, quia in igne data : Unde Ex. 19.c. dicitur, quod in donatione legis fumabat mons, et audita sunt tonitrua, et lampades coruscantes. Item lex ignea dicitur Evangelium, quod docet, et predicat caritatem, que est ignis inflammans in amorem Dei, et proximi. Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur ? Lex ignea in dextera est, quia filius, qui est dextera patris, legem caritatis attulit, sicut Moyses legem severitatis. Io. 1.b. Lex per Moysen data est. Item lex ignea in dextera est, quia lex caritatis, id est Evangelium eterna promittit, que per dexteram designantur, sicut per levam temporalia. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Hec lex perfecta est, quia ad perfectum ducit. Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio, quod non est lex Moysi. Hbr. 7.c. Nihil ad perfectum duxit lex. Item dicitur nova lex, quia innovat hominem. Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis {1. 176rb} invicem, etc. Hec in linguis igneis data est : Act. 2.a. Quia spiritu ferventes, et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, sicut lex Moysi, sed omnibus data est, unde et omnium linguis loquebantur Apostoli. Sequitur.
marg.| {k} Dilexit] Eos Dominus scilicet quos in tantum dilexit, quia pro omnibus mortuus est. 1Io. 3.c. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit. Io. 15.b. Maiorem hac dilectione, etc.
marg.| {l} Populos] etc. Utrosque, scilicet circumcisionis, et preputii.
marg.| {m} Sancti] Lv. 20.b. Sancti estote, quia ego sanctus sum.
marg.| {n} In manu] id est potestate, quia de eis, que vult, et sicut vult facit, Prv. 21.a. Cor Regis in manu Domini quocumque voluerit, inclinabit illud. Item in manu Domini sunt, quia defenduntur, et reguntur ab illo. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt, etc.
marg.| {o} Appropinquant] ut discant humiliter, vel qui sequuntur vestigia eius fide, et dilectione, vel qui se humiliant ei, colendo ipsum, sicut Iudei, qui colebant unum Deum.
marg.| {p} Pedibus eius] id est Apostolis, predicatoribus, qui portant Dominum per universum orbem. Is. 52.b. quam pulchri super montes pedes evangelizantium pacem. Apc. 1.d. Pedes eius similes auricalcho, sicut in camino ardenti. Vel pedibus, id est humanitati eius. Ps. Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Vel pedibus appropinquant, qui bona sua pauperibus largiuntur : Et tales accipiunt doctrinam eius, dicentis : Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis,
marg.| {q} Legem precepit] Metaplasmus est : Inducit enim populum loquentem, et dicentem : Legem precepit nobis Moyses. Legem dico, hereditatem, id est quasi hereditatem firmiter, et sollicite tenendam, et custodiendam :
marg.| {r} Hereditatem] dico   [multitudinis Iacob] id est datam multitudini Iudeorum nate ex Iacob.
marg.| {s} Erit] idem, scilicet   [apud rectissimum] id est apud Israel, qui interpretatur rectissimus, secundum rectam interpretationem, ut dicit HIERONYMUS super Gn. 32. ubi ab Angelo benedictus Israel vocatus est, id est rectus Dei. Unde Is. 44.a. Audi Iacob serve meus, et rectissime quem legi.
marg.| {t} Rex] etc. id est regens principes populi cum tribubus Israel. Vel sic : Moyses precepit legem, et ipsa lex erit apud rectissimum, id est apud Israel. Rex congregatis principibus populi, id est concorditer viventibus, quia per legem reguntur, et regunt Tribus subditas.
marg.| {u} Vivat] etc. Hucusque generaliter de Tribubus locutus est Moyses : nunc descendit ad singulas, ut singulis benedicat : Et primo ad Tribum Ruben, quia fuit primogenitus Iacob, tamen primo geniture iura non habebat, sed data sunt filiis Ioseph, ut dicitur 1Par. 5.a. quia cubile patris sui maculavit, ut legitur Gn. 49.a. Dicit ergo : Vivat Ruben, quasi dicat Licet mortem meruerit maculando lectum patris, tamen vivat, id est non moriatur. Verumtamen, quia ut dicit AUGUSTINUS Deus dedecus peccati non sinit esse fine dedecore vindicte. Sequitur de pena eius.
marg.| {x} Sit parvus] Et ita benedicitur Ruben, et maledicitur. Benedicitur, ibi : Vivat : Maledicitur, ibi : Et sit parvus. Ad litteram, Tribus Ruben non fuit numerosa, neque bellicosa, ut alie. Et fuit Moyses benignior Ruben benedicens ei, quam Iacob pater eius dicens Gn. 49.a. Ruben effusus es, sicut aqua, non crescas. Sed videtur hoc, quod dicitur hic. Non moriatur, contrarium Lv. 20.b. Qui dormierit cum noverca, morte moriatur : sed hoc fecit Ruben, ergo debuit mori. Solutio : Iura communia, et precepta discipline, possunt recipere dispensationem ex causa rationabili. Unde licet Absalon maculaverit lectum patris sui, ad concubinas eius publice accedendo, ut legitur 2Rg. 16. tamen David dispensavit cum eo dicens. Servate mihi puerum Absalon. Ita dispensatur hic cum Ruben. Vel aliter. Hic agitur de Tribu Ruben, que non peccaverat, licet pater peccaverit in se, etiam ipse Ruben non punitur morte, quia nondum lex ista fuerat promulgata. Item obiicitur de hoc, quod dicitur. Et sit parvus numero, quia Rubenite multi fuerunt, ut patet Nm. 1. Solutio : Parvus dicitur respectu Tribus Ephraim, et Tribus Regie.
marg.| {y} Hoc est Iude] Non servatur hic ordo habitus in benedictionibus Iacob. Gn. 49.d. et tamen non fit hoc sine causa, quia dicitur Iob. 5.b. Nihil fit in terra sine causa, id est in S. Scriptura. Sed causam {1. 176va} istam ad presens non curamus, quia forte magis difficilis, quam utilis. a   Audi, Domine] De Iuda quasi de preliante loquitur Moyses, alludens prophetice ei, quod legitur Iud. 20.c. consuluerunt filii Israel Dominum, atque dixerunt : Quis erit princeps in exercitu nostro contra Beniamin ? Et respondit Dominus : Iudas sit princeps vester. Et est sensus ad litteram : Audi, Domine, vocem Iude, quando sc. ibit in prelium contra inimicos suos, et rogabit te. Audi, id est audies eum.
marg.| {b} Et ad populum] etc. id est expugnatis hostibus suis fac eum sanum, et incolumen reverti ad suos. Unde ubi nos habemus, introduc eum, Hebrei habent reduc.
marg.| {c} Manus eius] etc. id est pro Israel. Ad litteram enim bellicosa fuit Tribus Iuda, et audax, et reges de ea fuerunt.
marg.| {d} Levi quoque ait] Tertio ponit benedictionem Levi, tamen fuit secundus in filiis Iacob, de quo Tribus sacerdotalis fuit. Dicit ergo : Levi quoque, id est de Levi, ait, Moyses, scilicet. Et loquitur de se in tertia persona, quasi de alio : In quo innuit Moyses, quod non verba sua, sed alterius loquebatur. O Domine.
marg.| {e} Perfectio tua] etc. Perfectio quid est quoad opera. De quibus Gn. 2.a. dicitur : Perfecti sunt celi, et omnis ornatus eorum. Doctrina quoad legem datam : Ex. 20. Hec inquam perfectio, et doctrina innotuit populo.
marg.| {f} A viro] etc. id est a Moyse, id est per Moysen declarasti perfectionem operum tuorum, et sanctitatem doctrine.
marg.| {g} Quem probasti] etc. id est tentasti, ut probares, qualis esset : Et inventus est Moyses infidelis. Unde sequitur.
marg.| {i} Et iudicasti] id est iusto iudicio punivisti.
marg.| {k} Ad aquas] etc. Ubi ipse, et Aaron dubitaverunt de potentia Dei, propter quod terram promissionis non intraverunt, ut legitur Nm. 20.b. Vel aliter : Levi quoque, id est ad Levi, ait Moyses : O Levi perfectio tua, et doctrina tua innotuit a viro sancto tuo, id est a Moyse, qui fuit vir perfectus in opere, et sanctus, id est mundus in corde : Et tuus, id est de te natus : Quem scilicet Levi probasti,
marg.| {o} Domine. Et mutatur persona, ad quam loquitur. Prius enim ad Levi, modo ad Dominum loquitur. [In tentatione] scilicet in Cades, id est perfectum ostendisti, et iudicasti. Quia omnes preter Tribum Levi, et Caleb, et Iosue, timuerunt in reditu exploratorum, et contra Dominum murmuraverunt. Unde in deserto perierunt. Nm. 13.d.
marg.| {l} Qui dixerit patri] Qui scilicet Levi, id est facto ostendit, id est non pepercit familiaritati, vel sanguini, quando transiens cum Moyse a porta usque ad portam interfecit omnes idololatras, qui vitulum adoraverunt, ut legitur Ex. 32.f. ubi sic dicitur. Congregati sunt ad Moysen omnes filii Lexi, quibus ait : Hec dicit Dominus Deus Israel, ponat vir gladium suum super femur : Ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Feceruntque Levite iuxta sermonem Moysi, et occiderunt die illa, quasi 23. millia hominum.
marg.| {m} Eloquium] tuum, id est preceptum de interficiendis idololatris, quod Dominus locutus est eis.
marg.| {n} Pactum] id est legem, quam pepigit Dominus cum eis in monte Sinai. Ex. 20. et infr. per totum.
marg.| {o} Iudicia] scilicet que Deus iudicavit in te.
marg.| {p} Et legem] id est Decalogum.
marg.| {q} In furore tuo] Placando, scilicet. Sicut Aaron stans inter mortuos, et viventes, pro populo deprecatus est : Nm. 16.g. Unde Sap. 18.c. Et commotio facta est in eremo multitudinis, sed non diu permansit ira tua. Properans enim homo sine querela deprecari pro populo, proferens servitutis sue scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit ire, et finem imposuit necessitati.
marg.| {r} Et holocaustum] Ad placandum Deum, vel pro pace, vel huiusmodi. Et hic tangitur officium Levitarum.
marg.| {s} Benedic Domine] Facta commendatione Levi in stirpe sua, imperfectam eorum auget benedictionem dicens : Benedic, etc. Benedictione dextere Prv. 10.a. Manus fortium parat divitias, qui autem nititur mendaciis, pascit ventos.
marg.| {t} Opera] id est labores.
marg.| {u} Percute dorsa] <Glossa> interlinearis Ut terga vertentes fugiant. Item GLOSSA Eterna damna pena, quam previdere neglexerunt. Ps. 77. Percussit inimicos {1. 176vb} suos in posteriora dorsi, id est in fine damnabit eos eterna pena, quam modo post dorsum ponunt, non previdere curantes. Prv. 10.b. Virga in dorso eius, qui indiget corde.   [Non consurgant] Cum ceciderint.
marg.| {x} Et Beniamin] Dativi casus. <Glossa> interlinearis dicit, quem Iacob tenere diligebat. Hic quarto loco ponitur benedictio Beniamin, qui ultimus fuit inter filios Iacob. Et nota tria, que hic dicuntur de ipso : Pater suus eum tenere diligebat, quia in senectute genuerat eum. Propter hoc dicit : Amantissimus, Item Tribus eius fuit populosa, propter hoc dicit : Habitabit confidenter. Item templum fuit in sorte eius, propter hoc dicit : In eo quasi in thalamo, etc.
marg.| {y} Amantissimus Domini] id est Tribus Beniamin fuit Deo dilecta :   [Habitabit confidenter] Inter alias Tribus quasi populosa.   [In eo quasi in Thalamo tota die morabitur] In Thalamo secreta reponuntur, et requiescit sponsus : Sic in templo, quod per Thalamum designatur, secreta Domini, id est lex, urna aurea plena manna, virga Aaron, virga federis, tabule Moysi reposite erant : In eo quasi in Thalamo requiescebat Dominus. Est ergo sensus : Dominus morabatur in eo, id est in Beniamin, id est in templo, quod est in sorte Beniamin, quasi in Thalamo. Vel in eo, potest esse finis clausule precedentis, hoc modo : Beniamin habitabit confidenter in eo, id est in Domino, et postea quasi in Thalamo tota die morabitur in illo, scilicet in Domino, nullo vitio alienatus ab eo.
marg.| {z} Inter humeros] id est in operibus, que fiunt in medio Beniamin, scilicet sacrificia, oblationes, et huiusmodi, que fiebant in templo, quod erat in sorte Beniamin, quasi dicat opera, que fiunt in templo, quod est in Beniamin placent Domino : Ad hoc enim dicitur in illis requiescere, quia placent ei. a   Ioseph quoque] Quinto agitur de benedictione Ioseph : De quo due Tribus fuerunt, scilicet Ephraim, et Manasses. Dicit ergo Ioseph dativi casus. Ait scilicet Moyses.
marg.| {b} De benedictione] etc. GLOSSA Ad litteram, fertilitatem significat, quam due Tribus ex Ioseph, id est Ephraim, et Manasses habuerunt in ubertate frugum, pomorum, et pastu pecorum. Hec est Basan fertilissima regio : Unde pinguedo interpretatur :
marg.| {c} Terra eius] id est Tribus Ioseph, replebitur, supple de benedictione Domini, id est abundantia rerum temporalium, quod ostenditur per hoc, quod sequitur. De pomis, etc.
marg.| {d} Celi, et rore] id est de fructibus temperie aeris, et rore celi, ac pluvia irrigatis desuper, et inferius aquis subiacentibus. Et ita notatur duplex irrigatio. Unde maior fertilitas terre innuitur de Tribu Ephraim, et dimidia Tribu Manasse, que cum Ruben, et Gad ultra Iordanem remansit, constat quod habuerunt terram fertilem, et pascualem.
marg.| {e} Fructuum solis] etc. id est quos nutrit calor Solis, et humor Lune : Ita dicit <Glossa> interlinearis et bene. Sol enim dicitur fons totius caloris. Et Luna dicitur mater totius humoris, ex quibus omnia terre nascentia oriuntur.   [De vertice antiquorum] id est de eminentia, et sublimitate terre, cuius nobilitas notatur in vertice, fertilitas, et valor in antiquo, quia terra ab antiquo exculta fertilior est, quam terra deserta.
marg.| {g} Eternorum] In hoc notatur, quod diu erant inhabitandi.
marg.| {h} De plenitudine eius] id est terre.
marg.| {i} Benedictio illius] id est Dei.   [Qui apparuit] etc. <Glossa> interlinearis Non in propria substantia, sed per Angelum, Ex. 3.
marg.| {k} Nazarei inter] etc. id est sanctificati Deo.
marg.| {l} Quasi primogeniti tauri] Ad litteram comparat Ioseph tauro, quia taurus fortis est : In hoc notatur fortitudo Ephraim, qui ex Ioseph.
marg.| {m} Pulchritudo eius] Hic ad litteram, pulchritudo, ipsius Ioseph innuitur, qui super omnes pulcher fuit, in tantum etiam, quod cum ipse ibat per vicos civitatis, homines dimittebant opera sua, et Officia, et intuebantur eum. Et virgines etiam, que naturaliter sunt verecunde, currebant per muros, et ad fenestras, ut viderent eum. Hoc est, quod dicitur Gn. 49.c. Filius accrescens Ioseph, filius accrescens, et decorus aspectu, etc.
marg.| {a} Cornua Rhinocerotis] Hic notatur singularis principatus Tribus Ephraim. Ieroboam enim, qui fuit primus Rex super decem Tribus, ut legitur. Reg. 12.e. {1. 177ra} fuit de Tribu Ephraim. Pluraliter autem dicit : Cornua Rhinocerotis, cum tamen Rhinoceros non habeat nisi unum cornu, propter duas Tribus, que ex Ioseph fuerunt. Vel Christus est Rhinoceros. Iob. 39.b. Numquid volet Rhinoceros servire tibi ? Duo cornua, fortitudo, et sapientia eius. Iob. 9.a. Sapiens corde est, et fortis robore.
marg.| {b} In ipsis] scilicet cornibus. Hoc magis mysticum est, quod hic dicitur de Christo, scilicet qui sapientia predicationis, et fortitudine passionis, Ecclesiam dilatavit usque ad terminos orbis terrarum. Is. 54.a. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos. Iob. 39.d. Numquid credes ei, quoniam reddet sementem tibi ?
marg.| {c} He sunt multitudines Ephraim] <Glossa> interlinearis dicit : Innumerabiles. Sed nota quod incertum numerum ponit de Ephraim, et certum de Manasse, quia per Ephraim, qui prius benedictionem accepit a Iacob, in dextera eius collocatur, ut dicit GLOSSA Gn. 48. significantur Gentiles Iudeis prelati, de quibus quam plurimi quasi innumerabiles salvabuntur. Per Manasse vero, qui ad sinistram fuit, significantur Iudei, qui sola temporalia sectantur, et amant : De quibus pauci salvabuntur. Hoc est, quod dicitur Rm. 11.d. Cum plenitudo gentium intraverit, tunc reliquie Israel salve fient.
marg.| {d} Et Zabulon ait] Sexto loco agitur de benedictione Zabulon : De quo se breviter expedit dicens :
marg.| {e} Letare Zabulon] etc. id est quia exivisti de Egypto, et venisti in terram promissionis. Vel exitum vocat latam possessionem, quam habebat Zabulon : Nam homines de illa Tribu mercatores erant, et conveniebant ibi undique populi ad emendas merces. Unde Gn. 49.b. dicitur Zabulon in littore maris habitabit, in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
marg.| {f} Et Isachar] Septimo ponit benedictionem Isachar dicens : Isachar in tabernaculis tuis, supple letare, quasi dicat, letare, quia venisti in terram promissionis, ubi securus es, et sine metu habitas in tabernaculis.
marg.| {g} Populos ad] etc. Metaplasmus est, id est mutatio persone. Et alludit facto illorum : Erant enim negotiatores de hac Tribu, et merces venales populis exponebant : Et ita convocabant eos. Ad montem autem dicit, propter Hierusalem, que erat sita in monte, et illic merces ad vendendum ferebant, et animalia ad sacrificandum ducebant, quia alibi non licebat immolare. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {h} Ibi immolabunt] etc. id est quas iuste offerebant Deo.
marg.| {i} Qui inundationem] Hoc dicit, quia de transmarinis partibus cum multo labore efferebant, quem tamen laborem dulcem reputabant propter lucrum. Et hoc est, quod dicit :   [Quasi lac sugent] Quia sicut lac cito, et de facili, sorbetur, ita ipsi cito, et de facili in mercimoniis lucrabantur.
marg.| {k} Et thesauros absconditos] Supple, quasi lac sugent, et gemmas, et aurum in arena abscondita. Ibi enim inveniri solent gemme, et aurum in littore maris.
marg.| {l} Et Gad ait] Octavo benedicit Gad. Ait Moyses, scilicet Gad, id est de Gad.
marg.| {m} Benedictus in latitudine] Ad litteram hoc dicit, quia illa Tribus erat populosa, et latam possessionem habuit. GLOSSA dicit. In benedictione Gad videtur predicere potentiam virorum fortium, vel iudicum, qui de illa Tribu fuerunt, sicut Iephte, et alii multi.
marg.| {n} Quasi leo] Hic predicit fortitudinem iudicum, qui de illo fuerunt, ut Iephte.
marg.| {o} Cepitque brachium] id est fortitudinem hostium separavit.   [Et verticem] id est castra in montibus sita, et inexpugnabilia. Vel per hoc fortitudo terre, que eis cessit in sortem, exprimitur, quia ipsi firmas munitiones habuerunt, et bellicosi fuerunt. Unde Gn. 49.c. Gad accinctus preliabatur ante eum.
marg.| {p} Et vidit principatum suum] id est vidit princeps, qui de ipso fuerunt.
marg.| {q} Quod in parte sua] Supple : Et vidit etiam, quod in parte sua doctor esset repositus, id est quod de ipso futuri essent sapientes.
marg.| {r} Qui {1. 177rb}   fuit cum principibus] In hoc notatur, quod de ipso erant iudices futuri, qui iudicarent populum iuste, et cum populis aliis concorditer habitarent.
marg.| {s} Dan catulus Leonis] Nono ponitur benedictio Dan : De quo dicit : Dan catulus, etc. In quo ad litteram, predicit fortitudinem illius Tribus. Et est prophetia de fortitudine Samsonis, qui de illa Tribu fuit : de quo Iudicum 13.a. Habuit autem Dan sortem suam in regione Basan, que abundat in pascuis. Unde sequitur.
marg.| {t} Fluet largiter de Basan] Dicit ergo : Dan, id est de Dan : Ait Moyses, scilicet Dan catulus Leonis, id est Samson, qui erit de Dan, erit fortis ut Leo. Et Dan fluet largiter, id est abundanter de Basan, id est abundat fertilitate, que erat in Basan, ubi erit et possessio sua.
marg.| {u} Et Nephtalim] id est de Nephtalim. Decimo loco ponitur Nephtalim cui prophetat ad litteram, abundantiam temporalium, quia et ipse sortem habuit in terra fertili. Unde supra Genesis 49. dicitur, quod in sorte eius erant prematuri fructus, unde fiebant primitie Domino.
marg.| {x} Mare, et meridiem] Ad litteram sors eius fuit ab australi plaga usque ad mediterraneum mare, quod est mare occidentale.
marg.| {y} Aser quoque] Undecimo loco ponitur Aser. De quo ait :
marg.| {z} Benedictus in filiis Aser] id est inter filios Israel, quasi sicut alii, benedictus sit, vel benedictus in filiis suis, id est multipliciter in filiis.
prol.| a Fratribus suis] id est aliis Tribubus.
marg.| {b} Tingat in oleo pedem] etc. Metaphorice loquitur. Et notatur eius abundantia, sicut Supra 32.b.
marg.| {i} Ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Et ita etiam dicitur Iob. 29.b. Lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei.
marg.| {c} Ferrum, et es] etc. Hoc dicit, quia terra illa metallosa est, non quod de his metallis fierent calceamenta eius, sed quia pedibus calcabat.
marg.| {d} Sicut dies iuventutis] etc. <Glossa> interlinearis dicit : Significat hanc Tribum prosperitate, et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis.
marg.| {e} Non est Deus] premissis benedictionibus singularum Tribuum, subiungit Moyses Dei commendationem. Et notandum quod benedictio Simeon non est hic apposita, quia nec pater eius Iacob eum benedixit, sed potius maledixit dicens : Simeon, et Levi, vasa iniquitatis bellantia : in consilium eorum non veniat anima mea. Sed eadem ratione non debuit hic apponi benedictio Levi. Sed forte Levi per Simeon inductus fuit. Vel forte, ideo non apponitur Simeonis benedictio, quia Iudam significat, qui a numero duodecim Apostolorum est subtractus. Unde et Simeon interpretatur exclusio, vel audiens merorem, quod utrumque convenit Iude. Admirans ergo Moyses supra dicta, prorupit in laudem letabundus dicens : Non est Deus alius, ut Deus noster, qui tot, et tanta beneficia nobis contulit. Unde : Quis similis tui in diis, Domine ?
marg.| {f} Rectissimi] id est populi Israelitici, qui rectissimus dicitur. Unde Supra eod. Et erit apud rectissimum Rex. Rectus quidem per naturam, rectior per gratiam, rectissimus per gloriam. Unde Eccles. 7.d. Solum hoc inveni, quod fecit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuit questionibus.
marg.| {g} Et subter] Eum supple.
marg.| {h} Brachia sempiterna] id est invicte fortitudinis, scilicet Angeli, homines, demones, qui sunt subter eum, id est inferiores eo. Hebreus habet : Subter eum brachia seculi ; simile Iob. 9.b. Deus, cuius ire nemo resistere potest, sub quo curvantur, qui portant orbem.
marg.| {i} A facie tua] O Israel, ad quem loquitur Moyses modo.
marg.| {k} Inimicum] id est Chananeum, et alios sex populos terre promissionis.
marg.| {1. 177va} a Conterere] Vel contere. Et est sensus : Dominus dicet tibi,
marg.| {o} Israel, contere inimicum, id est facile faciet, ut conteratur, sicut facile loquitur quis. Vel dicet tibi conterere inimicum, id est precipiet : Quo contrito, et fugato.
marg.| {b} Habitabit Israel] etc. GLOSSA suo scilicet more, et suis legibus vivens. Unde Balaam, Nm. 23.b. dicit : Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.
marg.| {c} Oculus Iacob] id est intentio populi Iudaici.
marg.| {d} In terra frumenti] Quia ille populus tantum pro bonis terre Domino serviebat. Unde Is. 1.e. Si volueritis, et audieritis me, bona terre comedetis.
marg.| {e} Celique caligabunt] etc. GLOSSA Quasi tam abundanter terre fecundande ros infundetur, ut hominum obtenebrescant obtuitus. In quo significatur, quod Iudei, cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt. Unde : si dimittimus eum sic, omnes credent in eum : Ne forte veniant Romani, etc. Io. 11.f.
marg.| {f} Salvaris in Domino] id est a Domino. GLOSSA quasi ideo Beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem sicut speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Mc. 1.d.
marg.| {g} Scutum] id est protectio ab omni incursione defendens.
marg.| {h} Auxilii tui] In prelio. Eccl. 51.a. Confitebor nomini tuo, Domine, quoniam adiutor, et protector factus es mihi. Idem est, quod hic dicitur : Scutum, et gladius. Scutum enim ad defendendum, in hoc protector. Gladius ad impugnandum, in hoc adiutor. Hinc est, quod Angelus precedebat Israel in exitu, antequam Pharao insequeretur eum, ipso persequente, factus est in posteriori, id est qui erat adiutor, factus est protector.
marg.| {i} Negabunt] GLOSSA Abominabuntur, et odient sicut Balach, qui rogavit Balaam, ut Israelitas maledicendo repelleret.
marg.| {k} Colla calcabis] Hoc in David, et Salomone impletum fuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dt. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=07&chapitre=07_33)

Notes :