Capitulum 20

Numérotation du verset Prv. 20,1 
Luxuriosa res vinum1 et tumultuosa ebrietas.
Quicumque his delectatur non erit sapiens.
1 Luxoriosa res vinum ΩJ Rusch Weber etc. ] illusor vinum Cor3 (he.), derisor vinum Montano ( Ed1609 )
Numérotation du verset Prv. 20,2 
Sicut rugitus leonis
ita et2 terror regis qui provocat eum peccat in
animam suam.
2 et Cava X ΣT² Q² etc. Y Φ Z S² Γ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR edd. Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 20,3 
Honor est homini qui separat se a contentionibus, omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Numérotation du verset Prv. 20,4 
Propter frigus
piger arare noluit,
mendicabit ergo3 estate4
et non dabitur ei5.
3 ergo Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] autem Σ Θ, om. X
4 estate ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch Weber ] in praem. Ω M, egestate ΩP
5 ei Ω Rusch Weber ] illi Ed1544 Clementina
Numérotation du verset Prv. 20,5 
Sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud.
Numérotation du verset Prv. 20,6 
Multi homines misericordes vocantur,
virum autem fidelem quis inveniet.
Numérotation du verset Prv. 20,7 
Iustus autem6 qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
6 autem Q Θ S² Ω M Ω F ΩS Rusch ] om. ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Weber
Numérotation du verset Prv. 20,8 
Rex qui sedet in solio iudicii
dissipat omne malum intuitu suo7.
7 intuitu s. Ω M ΩJ ΩS ² ΩL ΩP ΩR] in praem. Cava Q² Θ T² S* ΓA² Ω F ΩJ* ( cancel. ) Ed1455
Numérotation du verset Prv. 20,9 
Quis potest dicere mundum est cor meum, purus sum a peccato ?
Numérotation du verset Prv. 20,10 
Pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum.
Numérotation du verset Prv. 20,11 
Ex studiis suis intelligitur8 puer si munda et9 recta sunt10 opera eius.
8 intelligitur Cor3 (vel hebr.) Ω M ΩL ΩP Rusch Ed1455 ] intelligetur Cor3 (moderni hebr.) ΩS Ω F ΩJ ΩR, intellegitur Weber , intelligatur Cor3 (Beda antiq.)
9 et plerique codd. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch Ed1455 ] + si Cava Σ ΠH Amiatinus L M D Q ΘH*A Z* T S* Γ ΩL Weber
10 sunt Σ ΓM ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] sint plerique codd. Ω M Ed1455 Weber
Numérotation du verset Prv. 20,12 
Aurem audientem
Dominus fecit utrumque11.
11 D. f. - u. Ω M Ω F ΩS LP] inv. Ω ΩJ, fecit Dominus utrumque ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,13 
Noli diligere somnum
ne te egestas opprimat.
Aperi oculos tuos
et saturare panibus.
Numérotation du verset Prv. 20,14 
Malum est, malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur.
Numérotation du verset Prv. 20,15 
Est12 aurum et multitudo gemmarum et vas13 pretiosum labia scientie.
12 Est plerique codd. Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩJ ΩR* Rusch Weber ] om. Amiatinus L* Y Φ Z² S² Cor2 (Beda antiq.) Cor3 (Beda aliqui antiq.) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR²
13 et vas Amiatinus Q Y ΦRG Z² S² ΨD Cor2 Ω M Ω F ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] vas autem Weber
Numérotation du verset Prv. 20,16 
Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Numérotation du verset Prv. 20,17 
Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo.
Numérotation du verset Prv. 20,18 
Cogitationes consiliis roborantur14 et gubernaculis tractanda sunt bella
14 roborantur Cor3 (moderni ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] roborabuntur Q² Y Φ Z² S² Cor2=Cor3 (antiq.) ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,19 
ei15 qui revelat mysteria
et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua
ne commiscearis.
15 ei ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et X ΠH* ΘH*A T S* Ω M*?
Numérotation du verset Prv. 20,20 
Qui maledicit patri suo et16 matri extinguetur lumen17 eius in mediis tenebris.
16 et ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aut Ω M (hapax)
17 lumen ΩS Ω F ΩJ ΩR Ed1455 Rusch ] lucerna Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,21 
Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Numérotation du verset Prv. 20,22 
Ne dicas reddam malum pro malo18 a, exspecta Dominum et liberabit te.
a Cf. Rm. 12, 17 ; 1Th. 5, 15 ; 1Pt. 3, 9.
18 pro malo ΠH L M D Q Y Θ T² S Γ ΨD Cor3 (plures antiq. habent et moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Ed1530 Rusch ] pro bono Ω M, om. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (Beda hebr. non habent) ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 20,23 
Abominatio est apud Deum19 pondus et pondus, statera dolosa non est bona.
19 Deum G Cava Σ ΓA ΨD ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch Weber ] Dominum cett. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 20,24 
A Domino
diriguntur gressus
viri,
quis autem hominum potest intelligere20 {Erfurt, t. 3, f. 13vb ; facsim., t. 2, p. 678b} viam suam ?
20 p. i. ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,25 
Ruina est homini devotare21 sanctos et post vota retractare22.
21 homini plerique codd. Ω M ΩP Ed1455 Rusch cum LXX ] hominis G Cava X ΠH Amiatinus L Q Y T Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Weber | devotare Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Ed1455 Rusch ] devorare Cor1 (quidam hebr. sic exponunt devotare ... sed Beda et antiq. et quidam hebr. sic habent   devorare) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor (hebr. antiq.), ΩR (vel) ΩL* Weber, devo[*]are ΩL², devovere ΩP, + antiqui habent devotare, he. devotare .i. vovere et non solvere marg. ΩR²
22 vota retractare Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩS ² ΩJ ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] vota tractare Cor1 (Beda et antiq.) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (Beda antiq.) Ω F* ΩR Weber , + Beda : ruinam homini devorare sanctos et post vota retractare marg. ΩR²
Numérotation du verset Prv. 20,26 
Dissipat impios rex sapiens et incurvat23 super eos fornicem.
23 incurvat Φ ΓM ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] curvat Weber
Numérotation du verset Prv. 20,27 
Lucerna Domini spiraculum hominis que24 investigat omnia secreta ventris.
24 que Ω M Ω F Ω J2 ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] qui Y ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 20,28 
Misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius.
Numérotation du verset Prv. 20,29 
Exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities.
Numérotation du verset Prv. 20,30 
Livor vulneris absterget25 mala et plage in secretioribus ventris26.
25 absterget] –git Ω M (hapax)
26 et] si Ω M (hapax) | secretionibus] obsecrationibus Ed1455 (hapax)



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Prv. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=28&chapitre=28_20)

Notes :