Capitulum 10
Numérotation du verset
Iob. 10,1
1 Tedet animam meam vite mee,
1
Hic incip. cap. 10
dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine anime mee.
Numérotation du verset
Iob. 10,2
Dicam Deo : Noli me condemnare. Indica mihi cur me ita iudices.
Numérotation du verset
Iob. 10,3
Numquid bonum tibi videtur si calumnieris
et opprimas me
opus manuum tuarum
et consilium impiorum adiuves ?
Numérotation du verset
Iob. 10,4
Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis ?
Numérotation du verset
Iob. 10,5
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Numérotation du verset
Iob. 10,6
ut queras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris ?
Numérotation du verset
Iob. 10,7
Et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Numérotation du verset
Iob. 10,8
Manus tue, Domine2, plasmaverunt me
2 Domine]
om. Weber
et fecerunt3 me
3 fecerunt me et plasmaverunt] plasmaverunt et fecerunt me
Weber
totum in circuitu
et sic repente precipitas me ?
Numérotation du verset
Iob. 10,9
Memento queso quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Numérotation du verset
Iob. 10,10
Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti ?
Numérotation du verset
Iob. 10,11
Pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis compegisti me,
Numérotation du verset
Iob. 10,12
vitam et misericordiam tribuisti mihi
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Numérotation du verset
Iob. 10,13
Licet hec celes in corde tuo,
tamen scio quia universorum memineris,
Numérotation du verset
Iob. 10,14
si peccavi
et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
Numérotation du verset
Iob. 10,15
Et si impius fuero ve mihi est,
et si iustus non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Numérotation du verset
Iob. 10,16
Et propter superbiam quasi leenam capies me,
reversusque mirabiliter me crucias.
Numérotation du verset
Iob. 10,17
Instauras
testes tuos contra me
et multiplicas iram tuam adversum me et pene militant in me.
Numérotation du verset
Iob. 10,18
Quare
de vulva eduxisti me ?
Qui utinam consumptus essem ne oculus me videret.
Numérotation du verset
Iob. 10,19
Fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum.
Numérotation du verset
Iob. 10,20
Numquid
non paucitas dierum meorum finietur brevi ?
Dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum,
Numérotation du verset
Iob. 10,21
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine,
Numérotation du verset
Iob. 10,22
terram miserie et tenebrarum
ubi umbra mortis
et nullus ordo,
sed4 sempiternus horror inhabitans.
4 sed] et
Weber
Capitulum 10
Numérotation du verset
Iob. 10,1
marg.|
{n}
Tedet animam meam]
Repletus Iob divini amoris spiritu, vite huius, que prius dulcis erat, tedium fatetur habere, dicens
[Tedet animam meam]
id est hominem interiorem.
marg.|
{o}
Vite mee]
exterioris, scilicet. Qua retardatur anima a fine desiderii sui, quo desiderat dissolvi, et esse cum Christo Phil. 1.d. Est autem triplex tedium, bonum, malum, medium. Bonum oritur ex amore rei bone, que differtur. Malum ex acedia. Medium ex miseria, que {1.
410rb} affligit. De primo dicitur hic. Tedet animam meam, etc. De secundo Sap. 1.a. Exiguum est, et cum tedio tempus vite nostre. De tertio 2Cor. 1.b. Gravati sumus supra virtutem, ita ut tederet nos vivere.
marg.|
{p}
Dimittam adversum me]
peccatorem, non adversus alium.
marg.|
{q}
Eloquium meum]
quo prius utebatur in excusatione, et defensione peccati, quasi dicat, prius me excusabam, modo me accusabo. Sed quia aliquando aperte confitens interius non gemit, subdit.
marg.|
{r}
Loquar in amaritudine anime mee]
id est confitebor ore peccata mea, cum cordis amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex tali vero penitentia nascitur securitas. Unde sequitur.
marg.|
{s}
Dicam Deo, noli me condemnare]
quasi dicat quia me punio, non debes me punire. Non enim consurget duplex tribulatio, Nahum. 1.c.
marg.|
{t}
Indica mihi, cur me ita iudices]
id est flagelles, ut scilicet cognita causa flagelli, defleam, quod in me punitur. Vel
[cur]
id est ad quid. Finaliter enim Dominus duobus modis hic flagellat, aut ad correctionem. Prv. 3.b. Quem diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi ; Aut ad contritionem, et pene continuationem, ut Herodem. Act. 12.d. Et Antiochum. 2Mcc. 9. Huius iudicii incertitudine turbatus Iob clamat.
[Indica mihi]
etc.
marg.|
{u}
Numquid bonum tibi videtur]
etc. Hec interrogatio negationem exigit, quasi dicat scio, quod tu, qui summe bonus es, non estimas bonum, ut pauperem per calumniam premas. Unde scio, quod non est iniustum quod patior, ideo plus doleo, quia causam ignoro.
marg.|
{x}
Et opprimas me, opus manuum tuarum]
Vel, me pauperem, alia littera non dicit, me innocentem, quia de iustitia sua non presumit. Sed me pauperem, quia infirmitatem propriam recognoscit, Lam. 3.a. Ego vir videns paupertatem meam, in virga indignationis mee.
[Opus manuum tuarum]
dicit, quia Deus non odit, quod fecit. Sap. 11.d. Nihil odisti eorum, que fecisti, nec enim odiens aliquid constituisti, quasi dicat impie opprimere non potes, quem te fecisse gratuito recordaris.
marg.|
{y}
Et consilium impiorum adiuves]
id est demonum, qui cum ad vitam reduci nequeunt, socios ad mortem querunt. Sap. 2.d. Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum, imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Unde consilium eorum fuit, ut Iob flagellaretur, ut qui rectus steterat in prosperis, frangeretur adversis. Sed fidelis Deus, qui non permittit tentari supra vires. 1Cor. 10.c.
marg.|
{z}
Numquid oculi carnei tibi sunt]
qui non vident, nisi presentia, et exteriora, quasi dicat non. Non enim iuxta intuitum hominis iudicat Deus. 1Rg. 16.b. Non iuxta hominis intuitum ego iudico. Homo enim videt ea, que parent, Deus autem intuetur cor. Et ita innuit Iob, quod Deus in iudicio, nec circumvenire, nec circumveniri potest, qui omnia videt. Hbr. 4.d. Non est aliqua creatura invisibilis in conspectu eius. Omnia enim sunt nuda, et aperta oculis eius.
marg.|
{a}
Aut sicut videt homo, et tu videbis]
quasi dicat non. Quia visus hominis vix existentia videt, futura numquam. Deus eque videt futura, et presentia. Eccl. 23.c. Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia.
marg.|
{b}
Numquid sicut dies hominis, dies tui ?]
id est eternitas tua, quasi dicat, non. Dies enim hominis tempore incipiunt, et tempore finiuntur. Eternitas autem sine principio, et sine fine est.
marg.|
{c}
Et anni tui]
Idem anni quod dies.
marg.|
{d}
Sicut humana sunt tempora]
que continue fluunt, et deficiunt, quasi dicat, non. Mi. 5.a. Egressus eius ab initio a diebus eternitatis.
marg.|
{e}
Ut queras]
in tempore.
marg.|
{f}
Iniquitatem meam]
que est ex me.
marg.|
{g}
Et peccatum meum scruteris]
an scilicet fecerim, quasi dicat, cur me in tempore per flagella examinas, quem per potentiam tuam ante tempora non ignoras ? Cuius potentie pondus exprimit, cum subdit.
marg.|
{h}
Cum sit nemo, qui]
etc. Sap. 16.c. Tuam manum, {1.
410va} Domine, effugere impossibile est. Dt. 32.f. Non est, qui de manu mea possit eruere. Et cum ita sit, quid restat tibi, nisi parcere, cui nemo potest obviare ? Ut autem magis inclinet ad parcendum, opus eius se memorat, dicens.
marg.|
{a}
Manus tue, Domine, fecerunt me]
secundum animam.
marg.|
{b}
Et plasmaverunt me]
secundum corpus. Is. 45.b. Ego feci terram, et creavi hominem super eam, manus mee extenderunt celos. Primum ad plasmationem corporis. Secundum ad creationem anime pertinet. Hic tam Iob, quam Isaias condemnat heresim Manichei, qui dicit corpus hominis factum a Diabolo, sed animam a Deo : Ad idem facit, quod dicit Dominus Lc. 11.f. Stulti, nonne qui fecit, quod deforis est, et id, quod deintus est, fecit ? 2Cor. 6.c. Que enim participatio iustitie cum iniquitate, aut que societas luci ad tenebras ? Que autem conventio Christi ad Belial ? Quod autem dicitur Deus habere manus, Anthropopathos est.
marg.|
{c}
In circuitu]
secundum corpus.
marg.|
{d}
Et sic repente precipitas me]
quasi dicat, quem tanta dignitate preponis aliis creaturis, ut propriis manibus fecisse dicaris, cur tanta vilitate despicis ?
marg.|
{e}
Memento, queso, quod sicut lutum feceris me]
quasi dicat, moveat te ad pietatem fragilitas humane conditionis, quia sicut lutum ex aqua, et pulvere fit, ita homo ex spiritu, et carne, GREGORIUS Ideo homo post culpam veniam meruit, quia per carnem infirmitatis debilitatem accepit. Angelus vero irremediabiliter peccavit, quia eo robustius stare potuit, quo carnis pondere pressus non fuit. Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam. Sap. 9.c. Quia vero Iob qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis.
marg.|
{f}
Nonne sicut lac]
etc. Factus est sicut lutum propagatus in matrice, sicut lac mulgetur in vase, ut caseus coagulatus ex sanguinibus, carne, et pelle indutus, ossibus, et nervis consolidatus. Sed hoc, quia parum est addit.
marg.|
{g}
Vitam, et misericordiam tribuisti mihi]
Vitam, scilicet nature ; misericordiam, scilicet vitam gratie, vel penitentie. Hec omnia plane, et aperte dicit Eccl. 17.a. Deus, inquit, creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum, et iterum convertit illum in ipsam, et secundum, etc. Sed quia parum est dedisse dona, nisi custodiat, qui dedit, subdit.
marg.|
{h}
Et visitatio tua]
que fit per gratiam, vel per flagella, que sunt custodia virtutum. 2Cor. 12.c. Virtus in infirmitate perficitur. GREGORIUS Ideo cor Salomonis sapientia funditus deseruit, quia nullius ipsum tribulationis angustia, vel disciplina custodivit.
Numérotation du verset
Iob. 10,moraliter
marg.|
Moraliter. GREGORIUS hec eadem de interiori homine exponit. Homo interior lutum fit, cum terrene menti gratia spiritus infunditur, que irrigat ipsum, ut ad Deum elevetur. In pulverem reducitur, cum ad tempus spiritus mentem deserit, ut vento tentationis agitatus, homo seipsum recognoscat. Sicut lac mulgetur, cum mens a vetustate subtracta, in quadam inchoatione formatur. Sicut caseus coagulatur, cum pinguescens cogitationibus restringitur, ne iam fluat desideriis. Pelle, et carne induitur, cum carnalium motuum obsidione vallatur. Ossibus, et nervis compingitur, cum caritatis, ceterarumque virtutum robore interius homo stabilitur. Vita datur, cum malis mentibus benignitas aspiratur. Misericordia vero tribuitur, cum de malis actis dolor compunctionis infunditur. Visitatur spiritus, cum per flagella correctus, in humilitate custoditur. Sequitur.
marg.|
{i}
Licet hec celes in corde]
id est in secreto consilii tui, quasi dicat, licet occulta sint iudicia tua.
marg.|
{k}
Tamen scio, quia]
etc. quia non est alius Deus, quam tu, cui cura est de omnibus. Sap. 12.b. Sed quia perpetrate nequitie memoria sepe tangitur iustus, et illicita cogitatione nolens pulsatur. Sequitur.
marg.|
{1.
410vb}
marg.|
{l}
Si peccavi, et ad horam]
etc. Ad horam parcit Deus, cum mox culpam concessis fletibus diluit. Sed non patitur esse mundos ab iniquitate, quia et nolentes memoria peccatorum preteritorum cum delectatione toleramus. Rm. 7.d. Si autem, quod nolo, illud facio, non ego operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum, Unde Ps. Putruerunt cicatrices mee, scilicet amaris vulneribus peccatorum. Item fetorem eorum sentio in recordatione eorum. Dt. 23.b. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, id est occulta tentatione aliquid turpe conceperit, quod nondum opere compleverit, egredietur extra castra, id est se indignum comparatione continentium reputabit, et non revertetur, prius quam ad vesperam lavetur aqua, id est donec suum conspiciens defectum, fletibus penitentie se laverit, et post Solis occasum, regredietur in castra, id est frigescente flamma cogitationis, societatis bonorum fiduciam sumet.
marg.|
{m}
Si impius fuero, ve mihi est]
id est eterna damnatio. Is. 3.b. Ve impio in malum. Retributio enim manuum eius fiet ei.
marg.|
{n}
Si iustus]
fuero
[non levabo caput]
sicut nec publicanus. Lc. 18.c. in superbiam, scilicet propter continuum certamen, quia fremit mundus, premit corpus, sevit Diabolus.
marg.|
{o}
Saturatus afflictione]
spiritus.
marg.|
{p}
Et miseria]
corporis. Hoc autem totum fit propter superbiam, a qua initium sumpsit omnis perditio. Tob. 4.c. Unde sequitur.
marg.|
{q}
Propter superbiam]
Leena duplici fovea capitur, ut dicit GREGORIUS Sic homo propter peccatum duplici fovea captus fuit, exteriori scilicet miseria, et interiori cecitate. Eccl. 21.a. Quasi rhomphea bis acuta omnis iniquitas. Sed quia Dominus etiam iustos permittit cadere, ut fortiores, et humiliores resurgant. Ideo sequitur.
marg.|
{r}
Reversusque]
post culpam per gratiam.
marg.|
{s}
Mirabiliter]
non miserabiliter, compungens ad penitentiam, et fletum. Miserabiliter cruciatur, qui causam sui cruciatus non attendit. Ille vero mirabiliter cruciatur, qui perditionem suam plangit, quam cognoscit. GREGORIUS Mirabiliter, non penaliter dicit se cruciari, quia dum mens ad alta rapitur, penitentiam sue compunctionis gaudens miratur.
marg.|
{t}
Instauras]
etc. quasi dicat, si ad horam sum piger
[Instauras testes tuos]
id est miserias, et afflictiones, que testantur contra nos, si eis non emendamur, quod sumus filii ire. Hbr. 12.c. Si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes. Ergo adulteri, et non filii estis. Vel testes Dei sunt sancti, qui per opera testantur, que premia sint secutura. Hi sunt contra nos, dum vita eorum arguit pravitatem nostram. Iacob. 5.b. Exemplum accipite, fratres, exitus mali, et longanimitatis, laboris, et patientie, prophetas, qui locuti sunt.
marg.|
{u}
Et multiplicas iram tuam]
id est multiplicem ostendis recordatione illorum, quia si illos bonos ita flagellavit Dominus, quid erit impiis ? Lc. 23.e. Si in viridi hec faciunt, in arido quid fiet ? Item 1Ptr. 4.d. Si primum a nobis, id est a sanctis incipit iudicium, quis finis eorum, qui non credunt Dei evangelio ? Vel
[multiplicas iram tuam]
id est flagella, que videntur ex ira esse, tamen sunt ex misericordia. Et sic previsa multiplici ira Dei, homo redit ad se,
[et prava punit]
Et hoc est :
[Et pene militant in me]
Unde tot afflictus miseriis dicit.
marg.|
{x}
Quare de vulva eduxisti me]
Idem est, quod Supra 3.b. Quare non in vulva mortuus sum.
marg.|
{y}
Fuissem, quasi non essem, de utero translatus]
etc. Idem est, quod ibi dictum est, sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Que omnia ibi exposita sunt.
marg.|
{z}
Numquid non paucitas]
etc. De hoc supra 9.d. Dies mei velociores fuerunt cursore, quasi dicat Iob ; non capiet me presentis vite delectatio, quia cito transit, et etiam tedio plena est. Sap. 2.a. Exiguum est, et cum tedio {1.
411ra} tempus vite nostre. a
Dimitte ergo me]
id est locum penitentie concede. Vel
[dimitte]
id est remitte flagella tue percussionis. Vel
[dimitte]
id est relaxa me ad videndum, et deflendum peccata mea, quia immanitas doloris aliquando animam gravat, ne hoc possit, vel si novit, et damnat, mala consuetudine impeditus non potest flere, nisi Deus dimittat, ut solutum excitet in lacrymas, quod maxime facit previsio inferni. Unde subdit.
marg.|
{b}
Antequam vadam]
etc. Si non planxero.
marg.|
{c}
Et non revertar]
id est non reversurus ad vitam mortalem. Prv. 2.d. Omnes qui ingredientur ad eam, non revertentur. 2. Sap. 2.a. Non est, qui agnitus sit reversus ab inferis.
marg.|
{d}
Ad terram]
id est ad infernum, ubi omnes lectulum suum sternebant, Boni in sinum Abrahe, mali in profundum. Dicitur autem infernus terra, quia stabilis, et captivi ibi stabiliter tenentur. Tenebrosa dicitur, quia sine luce divine contemplationis est. Mt. 22.b. Mittite eum in tenebras exteriores. Hoc dicebat Iob, non quod iturus esset in infernum, sed loquitur eo tropo, quo debitori dicitur. Solve debitum prius, quam pro debito constringaris, id est solve, ut non stringaris, quia si non solveris, stringeris. Sic vir sanctus non erat iturus ad terram tenebrosam, sed ad eam vadit, qui non plangit.
marg.|
{e}
Et opertam mortis]
id est perpetua divine lucis privatione, vel tenebris spiritualibus, quibus Deus non videtur.
marg.|
{f}
Terram]
quantum ad dolorem.
marg.|
{g}
Tenebrarum]
quantum ad cecitatem, quia foris dolor cruciat, intus cecitas mentis obscurat.
marg.|
{h}
Ubi umbra]
quia sicut mors naturalis separat animam a Deo ; cuius umbra est obscuritas visionis divine, qua quisque damnatus ab interno, et eterno lumine tenebratur, quia ignis gehenne impios cremat, a visione Dei excecat, et ad maiorem penam ad videndum, quos male amavit in seculo, illuminat.
marg.|
{i}
Nullus ordo]
Non, quod Deus non ordinet tormenta secundum merita singulorum, quia etsi una gehenna, tamen non omnes uno modo sentient tormenta, sicut nec homines calorem Solis. Est igitur ordo. Unde GREGORIUS Deus tormenta inordinata non dimittit, immo iuxta modum criminis sequitur pena retributionis. Unde et zizania in fasciculis iubentur colligi, et ligari igne perpetuo comburenda, ut quos similis culpa inquinat, par pena constringat. Sicut enim in domo Dei mansiones multe sunt. Io. 14.a. secundum diversitatem virtutum, sic diversitas suppliciorum pro diversitate criminum. Unde super illud Mt. 13.d. Colligite primum Zizania, et alligate in fasciculos, dicit GLOSSA quod luxuriosi in unum fasciculum ligabuntur, avari in alium, superbi in alium, et sic de aliis. Item Is. 24.d. Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Et ita patet, quod ibi erit ordo suppliciorum. Sed ideo dicitur nullus ordo ibi esse, quia damnati umbra cecitatis intus, et flamma caloris exterius cruciabuntur, ut ipsi quasi inordinata pena confusionis crucientur. Vel ideo quia in suppliciis propria rerum qualitas non servatur, quia ibi pena habetur, et insuper timetur, et ignis ibi cremat, sed non lucet nisi ad penam. Vel quia transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium, ut dicitur infr. 24.c. Ubi nota, ubi res mutant locum, et situm, non est ordo.
marg.|
{k}
Horror]
id est timor. Sed quomodo est ibi timor, cum timor sit de futuro malo, et ibi omnia mala simul sint ? Ad hoc dicit, GREGORIUS In tormentis huius vite timor dolorem habet, non dolor timorem, quia mentem metus non cruciat, cum pati ceperit, quod meruerat. Sed in suppliciis positi, quod timent, tolerant, et quod tolerant, sine fine formidant. Solent autem distingui novem pene inferni, que in his versibus continentur. Versus : « Indice scriptura, caligo, vincla, flagella, Frigus, flamma, timor, vermis, confusio, fetor. Sunt Baratri pene, quas debet quisque cavere ».
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_10)
Notes :