Capitulum 31

Numérotation du verset Iob. 31,1 

1 Pepigi fedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine.
1 Hic incip. cap. 31
Numérotation du verset Iob. 31,2 

Quam enim partem haberet Deus
in me desuper
et hereditatem Omnipotens
de excelsis ?
Numérotation du verset Iob. 31,3 

Numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniquitatem2.
2 iniquitatem] iniustitiam Weber
Numérotation du verset Iob. 31,4 

Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat ?
Numérotation du verset Iob. 31,5 

Si ambulavi
in vanitate et festinavit in dolo pes meus,
Numérotation du verset Iob. 31,6 

appendat me in statera iusta
et sciat Deus
simplicitatem meam.
Numérotation du verset Iob. 31,7 

Si declinavit gressus meus de via,
et si secutum est oculos meos cor meum
et si3 in manibus meis adhesit macula,
3 si] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 31,8 

seram et alius comedat,
et progenies mea
eradicetur.
Numérotation du verset Iob. 31,9 

Si deceptum est cor meum super mulierem,
et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
Numérotation du verset Iob. 31,10 

scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii.
Numérotation du verset Iob. 31,11 

Hoc enim nefas est
et iniquitas maxima.
Numérotation du verset Iob. 31,12 

Ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans germina4.
4 germina] genimina Weber
Numérotation du verset Iob. 31,13 

Si contempsi subire iudicium cum servo
meo et ancillis5
5 ancillis] ancille Weber
meis6
6 meis] mee Weber
cum disceptarent adversum me.
Numérotation du verset Iob. 31,14 

Quid enim faciam
cum surrexerit ad iudicandum Deus ? Et cum quesierit quid respondebo illi ?
Numérotation du verset Iob. 31,15 

Numquid non in utero fecit me
qui et illum operatus est et formavit in vulva unus ?
Numérotation du verset Iob. 31,16 

Si negavi quod volebant pauperibus
et oculos vidue exspectare feci,
Numérotation du verset Iob. 31,17 

si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus
ex ea,
Numérotation du verset Iob. 31,18 

quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris mee egressa est mecum,
Numérotation du verset Iob. 31,19 

si despexi pretereuntem7 eo quod non habuerit indumentum,
7 pretereuntem] pereuntem Weber
et
absque operimento pauperem,
Numérotation du verset Iob. 31,20 

si non benedixerunt mihi
latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est.
Numérotation du verset Iob. 31,21 

Si levavi
super pupillum manum meam
etiam cum viderem me in porta superiorem
Numérotation du verset Iob. 31,22 

humerus meus a iunctura
sua cadat,
et brachium meum
cum suis ossibus conteratur8.
8 conteratur] confringatur Weber
Numérotation du verset Iob. 31,23 

Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum,
et pondus eius ferre non potui.
Numérotation du verset Iob. 31,24 

Si putavi aurum robur meum et obrize
dixi fiducia mea.
Numérotation du verset Iob. 31,25 

Si letatus sum super multis divitiis meis
et quia plurima reperit manus mea.
Numérotation du verset Iob. 31,26 

Si vidi solem cum fulgeret
et lunam incedentem clare
Numérotation du verset Iob. 31,27 

et letatum9 est in abscondito cor meum,
9 letatum] lactatum Weber
et osculatus sum manum meam ore meo
Numérotation du verset Iob. 31,28 

que est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
Numérotation du verset Iob. 31,29 

Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat
et exultavi quod invenisset eum malum.
Numérotation du verset Iob. 31,30 

Non enim dedi ad peccandum guttur meum
ut expeterem
maledicens animam eius.
Numérotation du verset Iob. 31,31 

Si non dixerunt viri tabernaculi mei
quis det de carnibus eius ut saturemur ?
Numérotation du verset Iob. 31,32 

Foris non mansit peregrinus
ostium meum viatori patuit.
Numérotation du verset Iob. 31,33 

Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam,
Numérotation du verset Iob. 31,34 

si expavi ad multitudinem nimiam
et despectio propinquorum terruit me
et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
Numérotation du verset Iob. 31,35 

Quis mihi tribuat auditorem
ut desiderium meum audiat Omnipotens10,
10 audiat Omnipotens] inv. Weber
et librum scribat ipse qui iudicat,
Numérotation du verset Iob. 31,36 

ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?
Numérotation du verset Iob. 31,37 

Per singulos gradus meos pronuntiabo illum
et quasi principi offeram eum.
Numérotation du verset Iob. 31,38 

Si adversum me terra mea clamat
et cum ipsa sulci eius deflent.
Numérotation du verset Iob. 31,39 

Si fructus eius comedi absque pecunia,
et animam agricolarum eius afflixi,
Numérotation du verset Iob. 31,40 

pro frumento oriatur mihi tribulus
et pro ordeo
spina11.
11 spina] + Finita sunt verba Iob Weber

Capitulum 31

Numérotation du verset Iob. 31,1 
marg.| {a} Pepigi fedus cum] etc. Hucusque Beatus Iob descripsit mala, que pertulit : Ab hoc loco incipit narrare bona, que fecit, numerans per ordinem proprias virtutes, ut sic qualis ante flagellum fuerit, innotescat. Sic tamen vite sue historiam texens, ut aliquando aliquid, quod allegorice intelligi possit, interserat. Qua igitur fortitudine ab omni lapsu exterioris sensus interiori custodia se restrinxerit, primo insinuat, dicens : Pepigi fedus cum oculis meis, id est quasi quodam federe restrinxi eos, ne incaute aliquid respicerent, quod mens postea male concupisceret. Quia ut dicit GREGORIUS non licet intueri, quod non licet concupisci. Idem. Qui incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati cadit. Unde 2Rg. 11.a. Vidit David mulierem se lavantem ex adverso, etc. Ibi GLOSSA Plerumque mulier innocenti mente conspicitur, sed ipso aspectu gladio concupiscentie animus effoditur. Non enim David coniugem Urie studiose respexit, quia concupierat, sed potius concupivit, quia incaute respexit. Iusto vero iudicio qui exteriori oculo negligenter utitur, interiori oculo cecatur. Ibidem dicit HIERONYMUS. In propria domo vix aliquis aspectus tutus est. Item HIERONYMUS. Periculose tibi ministrat, cuius faciem libenter intueris.
marg.| {b} Ut ne cogitarem] cum consensu delectationis. Dicit GLOSSA Visum enim sequitur cogitatio, cogitationem delectatio, delectationem consensus, consensum opus, opus consuetudo, consuetudinem necessitas, necessitatem desperatio, desperationem damnatio. Unde Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam. Concupiscendo enim visibilia, invisibiles virtutes amisit. Item Ier. 9.f. Ascendit mors per fenestras vestras, ingressa est domos vestras disperdere parvulos de foris, et iuvenes de plateis, id est peccatum mortale, quod concipitur per aliquem de sensibus, occidit sensus exteriores, et interiores. Ideo ut dicit GREGORIUS, deprimendi sunt oculi quidem raptores ad culpam : Neque enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incaute respexisset, sicut dicitur Genesis 3.b. Vidit mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius, et comedit.
marg.| {c} Quidem de virgine] que citius, et magis concupiscitur. Unde Eccl. 9.a. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
marg.| Duobus autem modis perpetratur luxuria, scilicet opere, quam damnavit Moyses in lege. Ex. vigesimo b. Non mechaberis : Et cogitatione, quam damnavit Dominus in Evangelio. Matthei quinto d. Dictum est antiquis : Non mechaberis : Ego autem dico vobis, omnis, qui viderit mulierem, etc. Et dicit AUGUSTINUS. Tantum peccat clericus concupiscendo, quantum laicus cognoscendo. Propter hoc dictum est serpenti, Genesis 3.c. Pectore, et ventre repes. Ventre repit, quando opere polluit. Pectore, quando malam cogitationem immittit : Et quia per cogitationem venitur ad opus, prius ponitur pectore. Unde quia Iob disciplinam in cogitatione tenuit, una custodia pectus, et ventrem superavit.
marg.| {1. 436rb} {d} Quam enim partem haberet Deus in me desuper] si scilicet mundus non essem, quasi dicat, nullam.
marg.| {e} Et quam hereditatem Omnipotens de excelsis] videns me, quasi dicat, si non servassem mentis munditiam, non essem hereditas Dei, qui est amator munditie ; quia cetera bona non placent ei sine munditia.
marg.| {f} Numquid non perditio] id est ; eterna damnatio.
marg.| {g} Est iniquo] id est luxurioso. Quasi dicat, sic. Fornicatores enim iudicabit Deus iudicio, scilicet damnationis. Hbr. ult. a.
marg.| {h} Et numquid non est alienatio] ab hereditate Dei, scilicet.
marg.| {i} Operantibus iniquitatem] id est peccatum quodlibet, quasi dicat, sic. Et ita patet, quod non esset Iob pars, aut hereditas Dei, si munditiam non servasset.
marg.| {k} Non ipse] scilicet Deus.
marg.| {l} Considerat vias meas] id est actiones, de quibus Ier. 7.a. Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto.
marg.| {m} Et cunctos gressus meos] id est motus mentis.
marg.| {n} Dinumerat] id est discutit, et exanimat : quia nullum bonum sine remuneratione, nullum malum sine ultione relinquit. Ideo viri iusti semper timent, qui se ab illo videri sciunt, qui in eis videt, quod ipsi videre non possunt.
marg.| {o} Si ambulavi in vanitate] id est si unquam leviter peccavi.
marg.| {p} Et festinavit in dolo pes meus] id est si aliquid malitiose egi. Vanitas enim, ut dicit GREGORIUS ad levitatem, dolus ad malitiam pertinet. Et est rectus ordo : quia per levia venitur ad malitiosa. Sir. 19.a. Qui modica spernit, paulatim decidet.
marg.| {q} Appendat me] id est opera mea appendet.
marg.| {r} In statera iusta] quasi dicat, iuste retribuet mihi secundum quod merui.
marg.| {s} Et sciat Deus simplicitatem meam] qua sine duplicitate operatus sum, id est scire se ostendat retribuendo. Vel sic : Appendat me in statera iusta, id est in Christo, quasi dicat, mittat filium, in quo merita mea pensem, et sciam si simplicem vitam tenui. Unde sequitur :   [Et sciat simplicitatem meam] id est scire faciat. De hac statera dictum est sup. 6.a. Utinam appenderentur peccata mea, et calamitas, quam patior in statera, id est in Christo. GREGORIUS In hac statera appendimur, quoties ad eius exempla provocamur. 1. Petri, 2. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum.
marg.| {t} Si declinavit] per consensum erroris.
marg.| {u} Gressus meus] id est cogitatio mea.
marg.| {x} De via] rectitudinis, per id, quod nolens patitur : quia primos motus, velit, nolit, homo patitur. Unde Rm. 7.c. Quod nolo, hoc ago.
marg.| {y} Si secutus est oculus meus cor meum] id est si cogitationi prave interius concepte visio exterior prebuit famulatum.
prol.| Sicut enim sepe per oculos trahitur mala cogitatio, ita concepta interius cogit exterius oculos sibi servire : Et tunc sicut dicit GREGORIUS si visio servit male cogitationi, mox opus sequitur : Ideo dicitur, Sir. 19.d. Post concupiscentias tuas non eas.
marg.| {z} Et si manibus meis] id est operibus.
marg.| {a} Adhesit macula] id est culpa.
marg.| {b} Seram] ad litteram.
marg.| {c} Et alius comedat] Vel mystice.
prol.| Seram, predicando verbum Dei. Et alius, id est auditor, comedat, id est verbo mee predicationis satietur, non ego. Hanc maledictionem multi incurrunt. Omnes enim, qui a suis vocibus, moribus discrepant, ieiuni serunt, quod alii manducant.
marg.| {d} Et progenies mea] Ad litteram. Vel illi, quos verbo predicationis genui. Sicut dicit Paulus prime Corinthior. quarto d. {1. 436va} Per Evangelium ego vos genui.
marg.| {a} Eradicetur] exemplo mee male operationis. GREGORIUS Quisquis iuxta id, quod loquitur, vivit, quos verbo genuit, a stabilitate rectitudinis opere evellit. Sicut enim mulier, que vigilans filium lactat, dormiens occidit, ita magister scientia vigilans, vita dormiens, auditores quos lacte predicationis nutrivit, somno torporis occidit.
marg.| {b} Si deceptum est cor meum] cogitatione, vel consensu.
marg.| {c} Super muliere] innupta. Et ita discutit se Iob de reatu fornicationis, non solum corporalis, sed etiam mentalis. Et postea addit de adulterio.
marg.| {d} Et si ad ostium amici mei insidiatus sum] concupiscens uxorem eius : Hoc malum, quod sequitur, mihi eveniat : Scilicet.
marg.| {e} Scortum sit alterius uxor mea] quasi dicat, Eadem culpa mihi vertatur in penam. Et hec est una de maledictionibus, Dt. 28.c. ubi dicitur : Si audire nolueris vocem Domini, ut custodias, et facias omnia mandata eius, uxorem accipies, et alius dormiet cum ea.
marg.| {f} Et super illam incurventur alii] quasi dicat, non solum unius, sed multorum sit scortum uxor mea, si feci istud. Quod valde grave est viris : Unde subdit.
marg.| {g} Hoc enim] id est luxuria.
marg.| {h} Nefas est] id est crimen, non qualecumque, sed maximum. Unde sequitur.
marg.| {i} Et] pro id est.
marg.| {k} Iniquitas maxima] Hoc autem interest inter peccatum, et crimen : quia omne crimen est peccatum, sed non omne peccatum, crimen. Et si in hac vita multi sine crimine viverent, nullus tamen sine peccato. Eccles. 7.c. Non est homo iustus in terra, qui bonum faciat, et non peccet. Item 3Rg. 8.c. Non est homo, qui non peccet. Unde cum Paulus describeret, qualis debeat esse, vel fieri Sacerdos, non dixit, si quis sine peccato est, sed si quis sine crimine est, cum dixit ad Titum primo b. Constituas per civitatem Presbyteros, sicut et ego disposui tibi, siquis sine crimine est, etc. Definiens autem Iob crimen luxurie subdit.
marg.| {l} Ignis est usque ad perditionem] vel consumptionem.
marg.| {m} Devorans] quia hoc peccatum, non solum inquinat, sed omnia devorat. Unde de hoc igne dicitur Prv. 6.d. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta eius non ardeant, quasi dicat, non. Eccl. 9.b. Colloquium eius quasi ignis exardescet.
marg.| {n} Et omnia eradicans genimina] virtutum, id est bona opera, que ex virtutibus generantur.
marg.| {o} Si contempsi subire iudicium cum servo meo, et ancilla mea] cum disceptarent adversum me. Sup. 29.b. dictum de Iob : Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo : Ibi eius auctoritas ostenditur, que tanta fuit, ut eo presente restringerentur Duces ad silentium : Hic ostenditur eius humilitas, que tanta fuit, ut cum servis, et ancillis subire iudicium dignaretur. In cetu principum memor erat regiminis, in certamine famulorum memor erat conditionis. In quo apparet eius discretio. De hoc dicit Seneca : Cum inferiore vive quemadmodum tecum superiorem te velis vivere. Si hoc feci, male mihi accidat. Vel si pro non, quasi dicat, hoc non feci.
marg.| {p} Quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus] Si istud feci ? Et sic se reprimit Iob ex consideratione superioris potestatis, quasi dicat Iob : Bene me habui erga servos meos : quia et ipse servus sum sub Domino, cui oportebit reddere rationem, cum surrexerit ad iudicandum. Ecclesiastici quinto b. Excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universe terre Rex imperat servienti. Est autem hic aperta prophetia de futuro iudicio.
marg.| {1. 436vb}
marg.| {q} Et cum quesierit] id est requisierit rationem de commissis, et omissis.
marg.| {r} Quid respondebo illi ?] qui pro me mortuus est ? supra 9.b. Si repente interroget, quis poterit ei respondere ? Iucundus homo, qui miseretur, et commodat, disponit sermones suos in iudicio, ubi dicere potest : Nudus fuisti, et ego cooperui te, etc. GREGORIUS : Qui venturum iudicem cogitat, causas rationum suarum in melius parat.
marg.| {s} Numquid non in utero fecit me, qui et illum] id est servum.
marg.| {t} Operatus est] quasi dicat, omnes sumus natura equales, licet ordine dispensatorio alii aliis sint Prelati. Unde Sancti non potestatem ordinis in se, sed equalitatem conditionis attendunt. Nam ut dicit GREGORIUS, contra naturam superbire, est ab equali secundum naturam, scilicet ab homine, velle timeri. Neque enim Noe, et filiis eius dictum est : Terror vester sit super omnes homines, sed super omnia animalia terre. Ideo dicitur Ecclesiastici trigesimoprimo a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. Is. 24.a. Sicut servus, ita Dominus eius.
marg.| {u} Et formavit me in vulva unus] quasi dicat, idem fuit formator mei, et illius. Malachie secundo b. Numquid non pater unus omnium nostrum ? Numquid non Deus unus creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque vestrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum.
marg.| {x} Si negavi, quod volebant] etc. Post castitatem, et humilitatem, subdit Iob de liberalitate. Castitas enim sibi soli proficit, humilitas aliis non nocet, sed liberalitas proximo prodest. Dicit ergo, si negavi, quod volebant, pauperibus, id est indigentibus. Vel pauperibus spiritu, qui ea sola volunt, que sibi expedire cognoscunt.
marg.| {y} Et oculos vidue expectare feci] protrahendo eam : quia non solum ex munere, sed ex muneris celeritate augetur premium. Unde Prv. 3.d. Ne dicas amico tuo, vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare. Eccles. 4.a. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. Seneca, Quantum addis more, tantum demis gratie.
marg.| {z} Si comedi buccellam meam solus] id est non comedi, quasi dicat, non solum exterius pauperibus dedi, sed etiam apud me inopes habui. Nam preiudicaret pietati, si solus comederet, quod Dominus omnium communiter creasset. Unde Seneca : Comedere sine socio, lupi est natura. Plato : Nullius boni sine socio iucunda est possessio.
marg.| {a} Et si non comedit pupillus ex ea] Ubique est defectio. Vel semper, si, ponitur pro, non, sicut ibi : Quibus iuravi, si introibunt in requiem meam.
marg.| Sed quia non cum quibuslibet habenda est conversatio, sed ex quibus merita proficiant, ut dicit GREGORIUS, ideo Iob prohibet se pupillum habuisse socium commensalem. Unde Is. 58.b. Frange esurienti panem tuum, etc. Luce decimoquarto c. Cum facis convivium, noli vocare amicos, neque tuos fratres, neque cognatos, vicinos, neque divites ne forte et ipsi reinvitent te, et fiat tibi retributio : Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos, et beatus eris.
marg.| Nota quod invitatio alia est familiaritatis, alia gulositatis, alia mercimonialis, alia favoris, sive laudis popularis, alia pietatis. Prima est indifferens, ultima conferens, medie mortifere. Ultimam habuit Iob. Unde sequitur.
marg.| {b} Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio] quasi dicat, Iob : Non ex me habui hanc pietatem, sed a quo accepi, ut essem, ab eo habui pietatem.
marg.| {c} Et de utero matris mee egressa est mecum] Quod constat non posse esse nisi a Deo. Sicut enim in utero suo opere conditus non fuit, ita nec sua virtute prius {1. 437ra} ab utero exivit, sed totum fuit a Deo. Et notandum quod dicit : Ab infantia crevit mecum miseratio. Multi enim quo ad etatem, crescunt, eo ab innocentia decrescunt. Electis vero cum foris crescit etas corporis, intus, si dici liceat, crescit etas virtutis.
marg.| {a} Si despexi pretereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem] ut multi faciunt, qui magis dant pro notitia quam pro natura. De quibus dicit Iac. 2.a. Si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper sordido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste preclara, et ei dixeritis, tu sede hic bene, pauperi autem dicatis, tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum, nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum.
marg.| {b} Si non benedixerint mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est ?] quasi dicat, vestivi nudum pauperem, et calefeci, propter quod mihi benedixerunt, quod si non feci, male mihi eveniat. Et in hoc notatur pietas. Quidam enim, ut dicit GREGORIUS cum postulantur ab egenis, prius in eos contumelias iaculantur, et postea dona largiuntur, qui etsi opus pietatis faciunt, verbis tamen duris gratiam humilitatis amittunt, ita ut pro illata iniuria tunc satisfacere videantur. Contra quos dicitur Sir. 18.b. Nonne ardorem refrigerabit ros ? Sic et verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum super datum bonum ? Sed utraque cum homine iustificato. E contra alii dulciter loquuntur pauperibus, sed nihil largiuntur. Contra quos dicitur Iac. 2.c. Si frater, aut soror nudi sint corpore, et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis, ite in pace, calefacimini, et saturamini, non dederitis autem ea, que necessaria sunt corpori, quid proderit ? Ideo dicitur 1Io. 3.d. Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Nam cum egenis damus, patronis dona offerimus. Unde Dominus Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula.
marg.| {c} Si levavi super pupillum manum meam] opprimendo ipsum, vel nimis exigendo ab eo.
marg.| {d} Etiam cum viderem me in porta superiorem] id est in iudicio, quod antiquitus fiebat in porta. Dt. 16.d. Iudices sedebant in porta, quasi dicat Iob, nullum in iudicio gravavi, sed potius gravamen sustinere etiam a minimo volui. Quod si feci.
marg.| {e} Humerus meus] qui datus est mihi ad operandum.
marg.| {f} A iunctura sua cadat] id est a corpore evellatur. Vel per humerum, cui brachium coniungitur, significatur socialis vite coniunctio. Per brachium bona operatio. Et est sensus. Si levavi super pupillum, etc. id est si non fui patiens, humerus meus a iunctura sua cadat, id est unitas socialis vite rumpatur.
marg.| {g} Et brachium meum cum suis ossibus conteratur] id est ? opera mea cum virtutibus destruantur, quasi dicat, si predicta non feci, vitam et opera, et fructum operum amisi. GREGORIUS Sua bona opera perdit, qui aliena mala perpeti renuit.
marg.| {h} Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum] id est sicut navigans, quando supereminent fluctus, non curat temporalia, sed proiicit in mare, ut ad portum maris perveniat liberatus. Ita ego omnia terrena despexi timore iudicii, ut ad patriam perveniam. Fluctus tumentes, vocat tempestatem, et turbinem iudicii. De quo Naum. 1.a. Dominus in tempestate, et turbine vie eius.
marg.| {i} Et pondus eius ferre non potui] id est timorem iudicii, quod sancti non solum timent tunc videre, sed etiam nunc previdere. Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius, aut quis stabit ad videndum eum ?
marg.| {k} Si putavi aurum robur meum] etc. Beatus Iob, ut inter verba increpationis, et flagella non corruat, virtutum {1. 437rb} suarum memoriam ad spem reformandam narrat. Nam pudicitie virtutem insinuavit, cum dixit. Si deceptum est cor meum super mulierem. Virtutem humilitatis adiunxit, cum dixit. Si contempsi subire iudicium cum servo meo. Deinde misericordiam, ubi dixit : Si negavi pauperibus, quod volebant. Deinde iustitiam, cum dixit : Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus. Deinde timorem, et circumspectionem, cum dixit : Semper enim quasi tumentes fluctus Deum timui. Nunc ostendit, quod in prosperis positus, spem, et delectationem, non in rebus vel actibus posuit, sed in solius gratia Conditoris. Et hoc est, quod dicit. Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi,   [fiducia mea] quasi dicat, nec spem, nec delectationem in divitiis posui. Obrizum est rudis moles auri, ut dicit GREGORIUS Unde in hoc, quod ponit, non aurum, et obrizum, ostendit quod nec in quantitate, nec in specie auri peccavit.
marg.| {m} Si letatus sum] quod plus est quam sperasse.
marg.| {n} Super divitiis meis] non alienis.
marg.| {o} Multis] propter quod magis gaudent aliqui.
marg.| {p} Et] si letatus sum, quia plurima reperit manus mea, id est quia abundavi in multis. Quia nihil sufficit menti extra Deum, que eum veraciter querit.
marg.| {q} Si vidi Solem cum fulgeret] ad colendum, sive adorandum, ut idololatrie.
marg.| {r} Et si vidi Lunam incedentem clare] quasi dicat, si adoravi militiam celi.
marg.| {1. 437va} Δ {a} Et si letatum est cor meum in abscondito] id est in peccato, quod dicitur Deo absconditum, non quia non videat, sed quia non approbat. Unde Ps. 16. De absconditis tuis adimpletus est venter eorum.
marg.| {b} Et si osculatus sum manum meam] in veneratione horum, que tangere non poteram.
marg.| {c} Que est iniquitas maxima] scilicet idololatria.
marg.| {d} Et negatio contra Deum] qui adorat creaturam, negat creatorem, propter quod dicit Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius.
Numérotation du verset Iob. 31,mystice 
marg.| Mystice sic. {k} Si putavi aurum robur meum] id est si ingenio meo tribui, si que veraciter intellexi.
marg.| {l} Et obrizo dixi, fiducia mea] id est si menti mee deputavi, si qua bona egi. Per aurum enim intelligitur ingenium. Per obrizum mens excocta igne caritatis.
marg.| {m} Si letatus sum super divitiis meis multis] id est si superbivi de multitudine consiliorum, que in sacra Scriptura abunde intellexi.
marg.| {p} Et si letatus, quia plurima reperit manus mea] id est quia donum abundantis intelligentie percepi. Quia, ut dicit GREGORIUS, non est secura letitia in divinis paginis vel fortia, vel multa cognoscere, sed cognita custodire. Nam qui bene intelligit, quid intelligendo operari debeat, agnoscit. Quanto enim intellectus latius extenditur, tanto ad explenda opera enixius ligatur. Unde Luce duodecimo f. Omni, cui multum datum est, multum queretur ab eo. Bene ergo dicit Iob. Si letatus sum super divitiis meis multis, et quia plurima, etc. quasi dicat, non me locupletem reputavi, quia multa cognovi. Nec intelligentia me extulit, quia consideratio debite operationis cor repressit.
marg.| {q} Si vidi Solem, cum fulgeret] id est si gloriatus sum de bono opere meo, cum aliis lucem exempli tribueret. Sol quippe in fulgore, est bonum opus in manifestatione.
marg.| {r} Et Lunam incedentem clare] id est si quesivi famam in opere meo, quasi dicat ? Non fui gloriatus de bono opere, neque de bona fama ex opere procedente.
marg.| Comparatur autem fama Lune quia, sicut Luna in nocte viatoribus semitam quam teneant ostendit, ita fama de aliena vita prodiens, aliis viam boni operis pandit. Et recte post Solem ponitur Luna, quia sicuti Luna a Sole illustratur : ita bona fama de bona vita generatur. Iob ergo nec Solem, nec lunam vidit, quia de opere suo laudem non quesivit, nec de bona fama se extulit.
marg.| {a} Θ Et si letatum est cor meum in abscondito] id est in secreto cordis, quasi dicat, de laude mea, nec etiam tacitus corde superbivi. Perfectus ergo simpliciter ostenditur, quia non est letatus de multis divitiis, quia de multiplici scientia non superbivit. Nec Solem fulgentem vidit, quia illum magnitudo operis non inflavit. Nec Lunam incedentem clare vidit, quia nullum fama laudabilis de clara eius vita prodiens non extulit. Nec letatum est cor eius in abscondito, quia nec etiam cogitatione de fama sue opinionis superbivit.
marg.| {a}Sciendum tamen, quod viri sancti aliquando de sua bona opinione gaudent, quando, scilicet per hanc audientes proficere credunt. Et tunc non iam de sua opinione, sed de proximorum utilitate letantur.
marg.| {b} Et si osculatus sum manum meam] id est si laudavi opera mea. Quod prohibetur Prv. 27.a. Laudet te alienus, et non os tuum, extraneus et non labia tua. Sic osculabatur manum suam Phariseus Lc. 18.b. cum dicebat : Ieiuno bis in sabbato, etc. Vel manum suam osculatur, qui sibi attribuit, quod operatur.
marg.| {c} Que est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum] quia Deum negat, qui ab eo non recognoscit, quicquid boni habet. Unde Apostolus 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Isaias non osculabatur manus suas, qui dicebat : Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine, Is. 26.c. Neque David. Misericordia, inquit, eius preveniet me.
marg.| {e} Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat] In hoc ostendit se Iob veram dilectionem habuisse, quia, ut dicit GREGORIUS vera dilectio est, que et amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum. Et inimicus hic dicitur, qui nos odit. Mt. 5.c. Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros, etc.
marg.| {f} Et exultavi, quod invenisset eum malum] culpe, vel pene. Prv. 24.c. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum.
marg.| {g} Non enim dedi ad peccandum guttur meum] detrahendo inimico meo : quasi dicat, nec corde optavi ei malum, nec ore dixi.
marg.| {h} Ut expeterem] vel expectarem.
marg.| {i} Maledicens animam eius] id est vitam, optans ei mortem. Nulli maledicendum est, nec etiam diabolo. Sir. 21.d. Cum maledicit impius diabolo, maledicit ipse animam suam. Unde Angelus non fuit ei ausus maledicere, immo dixit : Increpet in te Dominus, Satan. Za. tertio a. Rm. duodecimo c. Benedicite, et nolite maledicere.
marg.| {k} Si non dixerunt viri tabernaculi mei] id est mecum in domo conversantes.
marg.| {l} Quis det de carnibus eius, ut saturemur] detrahendo quasi dicat, socii mei detrahebant mihi. De talibus dicitur Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui conferunt carnes ad vescendum. Et per hoc innuit Iob perfectam patientiam suam fuisse, quia foris patentes adversarios pertulit, et intus latentes. Perfecte autem magnitudinis laus est, ut dicit GREGORIUS adversa perpeti exterius fortiter, et intus clementer. Quos utrosque levius toleramus, si quales sumus, contra alios pensamus. Unde Eccles. septimo capitulo. Cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum maledicentem tibi. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
marg.| {1. 437vb} {m} Foris non mansit peregrinus] quem non reciperem in domo, vel potius compellerem, sicut legitur de Loth. Gn. 19.a. ubi dicitur : Obsecro Domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi, lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus. Compulit eos oppido, ut diverterent ad eum, et ingressis fecit convivium.
marg.| {n} Ostium meum viatori patuit] Modo non est sic, vix etiam domestici possunt intrare. Et nota quod in predictis caritas Iob patiens ostenditur, in his benigna, quia adversarios tam extraneos quam domesticos patienter sustinuit, et peregrinos benigne recepit.
marg.| {o} Si abscondi quasi homo peccatum meum] non aperiens per confessionem.
marg.| {p} Et celavi iniquitatem] peccatum gravius.
marg.| {q} In sinu meo] id est in conscientia mea, quasi dicat, si aliquando peccavi ut homo, non celavi illud, licet tantus, ut dictum est, essem, sed aperui per confessionem. In hoc ostenditur vera humilitas Iob. De qua GREGORIUS. Vere humilitatis testimonia sunt, iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. E contra, usitatum humani generis vitium est, et labendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, vel convictum defendendo multiplicare. Quod de lapsu primorum parentum contraximus, quorum alter in serpentem, alter in Creatorem culpam retorsit. Et cui similes esse in divinitate non potuerunt, eum sibi similem in culpa facere voluerunt.
marg.| {r} Si expavi ad multitudinem nimiam] principum, scilicet vel tyrannorum : quasi dicat, non expavi, quid dicerem totam veritatem loco, et tempore suo. Prv. 30.d. Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum.
marg.| {s} Et si despectio propinquorum] id est a propinquis illata.
marg.| {t} Terruit me] ut propter hoc dicerem, quod non erat dicendum.
marg.| {u} Et non magis tacui] ubi, et quando tacendum erat, quamvis scirem ob hoc a propinquis despici. Sicut Dominus apud Herodem, quia tacuit, despectus fuit, Lc. 23.b.
marg.| {x} Nec egressus sum ostium] oris, quo secreta mentis aperimus, quasi dicat, quamvis pulsatus contumeliis, loco, et tempore tacui, et non respondi, sicut David : Contristatus sum, inquit, et non ingrediebar.
marg.| {y} Quis mihi tribuat adiutorem] scilicet Christum, qui hominem adiuvit. Sicut enim Dei adiutores sumus, ut dicitur primo Corinth. tertio c. Ita sine Deo nihil possumus facere, ut dicitur Ioannis decimo quinto a. Ideo Iob mediatorem requirit, sciens quod preces humani desiderii audiri non possunt apud Deum, nisi per advocatum suum, id est Christum. De quo primo Ioannis secundo a. Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.
marg.| {z} Ut desiderium meum] quo desidero liberari per mediatorem Iesum, quod est clamor cordis, qui est maior quam clamor oris, et citius auditur a Deo. Ps. nono. Desiderium cordis eorum audivit auris tua. Et Moysi tacenti dictum est Ex. 14.d. Quid clamas ad me ?
marg.| {a} Omnipotens] id est pater, qui omnia potest.
marg.| {b} Audiat] id est exaudiat.
marg.| {c} Et librum] id est novum testamentum.
marg.| {d} Scribat] in cordibus hominum, non in tabulis lapideis.
marg.| {1. 438ra}
marg.| {a} Ipse, qui iudicat] id est filius. Pater enim dedit filio omne iudicium, Io. 5.d. Hunc librum scribendum in cordibus hominum prophetavit Ier. 31.f.a Dabo legem meam in visceribus eorum, etc.
a Ier. 31, 33.
marg.| {b} Ut in humero meo] non in ore, vel in corde tantum, sicut multi, qui dicunt, et non faciunt.
marg.| {c} Portem illum] non recondam, sicut multi, qui detinent scientiam in iniustitia. De hoc Dt. 11.c. Portate hec verba mea in cordibus vestris, et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus vestris, et inter oculos vestros collocate. Eccles. 6.c. Subiice humerum tuum, et porta illum, id est sapientiam, et ne acedieris vinculis eius.
marg.| {d} Et circumdem illum quasi coronam mihi] id est illius mandata servando, in futuro merear coronari. Et nota quod prius describitur liber portari in humero, et postea quasi corona circumdari, quia si modo bene portatur in opere, in futuro exhibebitur nobis corona iustitie. De qua 2Tim. 4.b. De reliquo reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex. Sed quia nemo ima deserens repente fit summus, ut dicit GREGORIUS immo quibusdam ascensionis gradibus ad virtutum celsitudinem pervenitur, sicut dicit Ps. Deus in gradibus eius dignoscetur. Ideo subiungit Iob.
marg.| {e} Per singulos gradus meos pronunciabo illum] id est verbo, et exemplo mandata eius servabo, sive implebo. GREGORIUS : Per singulos gradus suos librum pronunciat, qui percepisse se eius sententiam, non per verba tantummodo, sed etiam per opera demonstrat.
marg.| {f} Et quasi principi offeram eum] id est Christo vero principi, et vero iudici ad iudicium venienti, manifestum erit me librum opere adimplesse. Quod enim offerimus, manu tenemus.
marg.| {g} Si adversum me terra mea] id est homines habitantes in terra mea.
marg.| {h} Clamat] de me iuste ad iudicem conquerendo.
marg.| {i} Et cum ipsa sulci eius] id est agricole.
marg.| {k} Deflent] dolendo de oppressione mea, sicut dicit Iacob. 5.a. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.
marg.| {l} Si fructus eius comedi absque pecunia] auferendo, quasi dicat, si non emi fructus eius, quando volui comedere eos.
marg.| {m} Et animam agricolarum eius afflixi] iniuriando eis in rebus, vel in personis eorum.
marg.| {n} Pro frumento oriatur mihi tribulus] ad lit. Vel pro maioribus bonis veniant minima mala.
marg.| {o} Et pro hordeo, spina] id est pro minimis bonis maiora mala. Tamen hic dicit GLOSSA Gregorii ad litteram non potest hoc accipi, sed mystice debet intelligi, in persona Prelati hoc modo.
marg.| {g} Si adversum me terra mea clamat] id est si subditi inculti nullo adhuc vomere predicationis, usque ad bonam operationem exculti, de me iuste conquerantur, eo quod eos gravaverim, vel debitum eorum subtraxerim.
marg.| {i} Et cum ipsa sulci eius deflent] id est subditi, qui iam exarati, fructum faciunt bone operationis, iacto semine verbi Dei.
marg.| {l} Si fructus eius comedi absque pecunia] verbi Dei, id est si messui carnalia, non seminans spiritualia. De hac pecunia verbi Dei dicitur. Matthei 25.c. Oportuit ergo te pecuniam meam committere nummulariis, et ego veniens recepissem utique, quod meum est, cum usuris. GREGORIUS : Terre fructus absque pecunia comedit, qui Ecclesiastica commoda ad usum corporis accipit, sed exhortationis ministerium populo non impedit. Quid ad hec nos pastores dicimus, qui adventum districti iudicis percurrentes, officium quidem preconis suspicimus, sed alimenta Ecclesiastica muti manducamus, exigimus quod nostro debetur corpori, sed non impendimus, quod subditorum debemus cordi. Non sic Apostolus, 2Th.3.c. Qui non vult operari, non manducet. Beatus BERNARDUS. Veniet dies illa, in qua non erit pauperum allegatio dura, pupillorum accusatio gravis, quorum vixere stipendiis, nec diluere peccata, utinam non augmentassent. Os. 4.b. Peccata populi mei comedent, id {1. 438rb} est, oblata pro peccatis, et ad iniquitatem sublevabunt malo exemplo animas eorum.
marg.| {m} Et si animam agricolarum eius afflixi] id est si aliis recte predicantibus invidia contradixi. In hoc notatur caritas, quia ut dicit GREGORIUS : Bonus Pastor Ecclesie, qui non suam, sed Dei gloriam querit. Ideo ab omnibus vult iuvari, quod agit. Unde Nm. 11.f. Cum Iosue duobus in castris prophetantibus vellet obsistere, dixit Moyses : Quid emularis pro me ? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ?
marg.| {n} Pro frumento oriatur mihi tribulus] id est pro bonis, que reficiunt, retribuantur mihi mala, que pungunt. Vel per frumentum, contemplatio, que reficit ; per hordeum terrena administratio, que pungit, significatur. Dicit ergo : Si non feci, que debui, pro frumento, id est pro bono opere contemplationis, oriatur mihi tribulus, id est pungens murmur subditorum.
marg.| {o} Et pro hordeo] id est pro bonis operibus terrene dispensationis oriatur spina, id est gravior populi murmuratio. Gn. 3.c. dicitur malo Prelato : Maledicta sit terra in opere tuo, spinas, et tribulos germinabit tibi. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urtice, et operuerant superficiem eius spine. Ier. 12.c. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas.
marg.| Prelatus debet subditis
-Subsidium orationis.
-Pabulum predicationis.
-Dispensationem sacramentorum.
-Defensionem contra opprimentes.
-Subsidium in temporalibus.
-Exemplum bonum.
-Vite patientiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_31)

Notes :