Capitulum 28

Numérotation du verset Iob. 28,1 

1 Habet2
1 Hic incip. cap. 28 |
2 Habet] Hunc CorS1 |
argentum
venarum suarum principia,
et auro locus est in quo conflatur.
Numérotation du verset Iob. 28,2 

Ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur.
Numérotation du verset Iob. 28,3 

Tempus posuit tenebris
et universorum finem ipse considerat.
Lapidem quoque caliginis et umbram mortis
Numérotation du verset Iob. 28,4 

dividit torrens a populo peregrinante. Eos
quos oblitus est pes egentis hominum et invios.
Numérotation du verset Iob. 28,5 

Terra
de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est.
Numérotation du verset Iob. 28,6 

Locus saphiri
lapides eius
et glebe illius aurum.
Numérotation du verset Iob. 28,7 

Semitam ignoravit avis
nec intuitus est oculus
vulturis.
Numérotation du verset Iob. 28,8 

Non calcaverunt eam
filii institorum, nec pertransivit per eam leena.
Numérotation du verset Iob. 28,9 

Ad silicem
extendit manum suam,
subvertit a radicibus montes.
Numérotation du verset Iob. 28,10 

In petris rivos excidit.
Et omne pretiosum
vidit
oculus eius.
Numérotation du verset Iob. 28,11 

Profunda quoque fluviorum
scrutatus est
et abscondita produxit in lucem.
Numérotation du verset Iob. 28,12 

Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentie ?
Numérotation du verset Iob. 28,13 

Nescit homo pretium eius
nec invenitur in terra suaviter viventium.
Numérotation du verset Iob. 28,14 

Abyssus dicit :
Non est in me.
Et mare loquitur : Non est mecum.
Numérotation du verset Iob. 28,15 

Non dabitur aurum obrizum pro ea,
nec appendetur argentum in commutatione eius.
Numérotation du verset Iob. 28,16 

Non conferetur tinctis Indie coloribus.
Nec lapidi sardonyco pretiosissimo vel saphiro.
Numérotation du verset Iob. 28,17 

Non adequabitur
ei aurum vel vitrum ?
Nec commutabuntur pro ea vasa auri
Numérotation du verset Iob. 28,18 

excelsa et eminentia. Non commemorabuntur3 comparatione eius.
3 commemorabuntur] memorabuntur Weber
Trahitur autem sapientia de occultis.
Numérotation du verset Iob. 28,19 

Non adequabitur ei
topazium de Ethiopia.
nec
tincture mundissime
componetur.
Numérotation du verset Iob. 28,20 

Unde ergo sapientia veniet
et quis est locus intelligentie ?
Numérotation du verset Iob. 28,21 

Abscondita est ab oculis omnium viventium.
Volucres
quoque celi latet.
Numérotation du verset Iob. 28,22 

Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam eius.
Numérotation du verset Iob. 28,23 

Deus
intelligit viam eius
et ipse novit locum illius.
Numérotation du verset Iob. 28,24 

Ipse enim fines mundi intuetur et omnia que sub celo sunt respicit.
Numérotation du verset Iob. 28,25 

Qui fecit ventis pondus
et aquas appendit
in4 mensura.
4 in] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 28,26 

Quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus,
Numérotation du verset Iob. 28,27 

tunc vidit illam et enarravit et preparavit et investigavit,
Numérotation du verset Iob. 28,28 

et dixit homini : Ecce timor Domini ipsa est sapientia5
5 CorS1 (Ecce timor Domini ipsa est sapientia : sic habet hebr.)
et recedere a malo intelligentia.

Capitulum 28

Numérotation du verset Iob. 28,1 
marg.| {r} Habet argentum] etc. Dixerat Iob supra pravum argentum innocens dividet, id est sacrum eloquium discrete exponet : Sed quia heretici, qui per Eliphaz, et Baldad, contra quos Iob disputat, designantur, de nitore sui eloquii gloriantur, nulla tamen sacre Scripture auctoritate illud confirmantes, ideo Iob ostendit, de qua materia debeat sumi argentum sacri eloquii, sive sancte predicationis, dicens : Habet argentum venarum suarum principia, id est recta predicatio originem habet a sacra Scriptura. Unde qui vere loqui desiderat, ab ea necesse est, ut originem sumat, ut dicit GREGORIUS Unde HIERONYMUS. Noli mihi credere, nisi quod dixero de veteri, vel de novo Testamento ostendero tibi esse derivatum : Sed dicet aliquis : Thema debet sumi a canone, alia vero de proprio sensu possunt inveniri, vel de aliis Philosophis adduci. Contra hoc dicit. Int. Non est absolutus debitor, qui multa reddidit, sed qui omnia. Is.Is. 40.b. Super montem excelsum ascende, etc. Ibi GLOSSA super Christum, ut nihil aliud nunties, nisi quod ab ipso habes. Prv. 20.c. Aurum, et multitudo gemmarum, et vas pretiosum, labia scientie. Prv. 10.b. Vena vite os iusti, etc.
marg.| {1. 431ra} {a} Et auro] id est claritati vite, et sapientie.
marg.| {b} Locus est in quo conflatur] id est purgatur, iniquorum, scilicet persecutio, in qua fidelium sapientia quasi aurum in fornace probatur. 1. Tit. 1.b. Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio fidei vestre multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Vel auro, id est viro iusto.   [Locus est in quo conflatur] id est sancta Ecclesia, et hoc dicit Iob contra hereticos, qui se multa pati pro Christo gloriantur, et martyres fieri sperant, sed frustra. Extra Ecclesiam enim pati possunt, sed martyres fieri non possunt, quia locus est, in quo conflatur aurum, scilicet Ecclesia. Nec eterno fulgore potest clarescere, nisi prius in officina caritatis accendatur. Unde 1Cor. 13.b. Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, Dt. 12.b. Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in eo, quem elegerit Dominus. Ibi GLOSSA mystice innuit, nullum munus acceptabile Deo extra Ecclesiam.
marg.| {c} Ferrum de terra] etc. id est fortis pugnator Ecclesie de terrenorum dilectione separatur, ut patet in Mattheo, quem de Telonio vocavit Dominus ad predicandum Evangelium, Mt. 9.b. Et in Paulo, quem persequentem Ecclesiam ad Ecclesie defensionem vocavit. Act. 9.a. Et hoc dicit Iob contra hereticos, qui de sua iustitia falsa gloriantes, Catholicos predicatores, vel esse, vel fuisse iniquos criminantur. Sed male, quia etsi fuerunt mali, modo non sunt, quia ferrum de terra tollitur, id est predicator de terrenorum dilectione separatur. Mt. 3.b. Potens est Deus de lapidibus istis suscitate filios Abrahe. Ier. 1.d. Ego dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et murum eneum super omnem terram.
marg.| {d} Lapis] id est obstinatus, et frigidus.
marg.| {e} Solutus calore] id est igne caritatis mollitus, et calefactus.
marg.| {f} In es vertitur] id est predicatorem patientem, et bene loquentem. Hec est mutatio dextere excelsi. Is.Is. 40.g. Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem. Unde autem hec mutatio sit, ostendit. Quia scilicet.
marg.| {g} Tempus posuit tenebris] id est modum constituit peccatoribus, in quo iniqui esse desistant. Rm. 13.d. Nox precessit, etc. Eph. 5.b. Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino.
marg.| {h} Et universorum] scilicet electorum, et reproborum finem considerat. Videt enim terminum, quando electi ex malo mutentur in bonum, et videt finem, quo reprobi ex malo trahentur ad supplicium. Videt etiam gentilium finem, quo quandoque luce fidei clarescent. Item vidit Iudeorum terminum, quo tenebris perfidie excecarentur. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {i} Lapidem quoque caliginis] id est Iudeum, crudelitate durum, et infidelitate obscurum.
marg.| {k} Et umbram] etc. id est eumdem Iudeum, qui umbra mortis, id est imitator diaboli dicitur, quia illius iniquitatem sequens, imaginem eius in se expressit.
marg.| {l} Dividit] vel dividet.
marg.| {m} Torrens a populo peregrinante] id est ignis a conspectu Iudicis velociter egrediens in die iudicii, separabit reprobos ab electis, qui in hoc mundo peregrini hanc vitam sibi reputant exilium, ad patriam suspirantes. 2Cor. 5.b. Bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et presentes esse ad Deum. Hbr. 11.c. Defuncti sunt omnes isti non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes, quia peregrini, et hospites sunt super terram. Hi sunt illi, qui dicunt Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Item 1Ptr. 2.b. Obsecro vos tamquam advenas, et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis. Gn. 47.a. Ad peregrinandum in terram tuam venimus, Cyprianus. Philosophantibus totus mundus exilium est. De hoc autem torrente dicitur Dn. 7.c. Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. Hic erit vehiculum malorum in gehennam, et bonorum in patriam. Potest etiam dici torrens, predicatio {1. 431rb} Evangelii, que mentes reproborum deserens, et ad corda humilium se convertens, divisit lapidem caliginis, et umbram mortis a populo peregrinante, id est. Iudeos incredulos, a populo gentili, qui credidit. De hoc torrente dicitur Prv. 18.a. Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans ; fons sapientie : Quos autem dixerit lapidem caliginis, et umbram mortis, determinat, scilicet.
marg.| {n} Eos, quos oblitus] etc. id est Iudeos, quos predicatores,   [qui dicuntur pedes egentis hominis] id est Christi pauperis, non habentis ubi caput reclinaret, quasi obtusi reliquerunt, quia invii erant verbo Dei, transtulerunt se ad gentes. Act. 13.g. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, Sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad gentes. Qualis autem Iudea prius fuerit, et quid postea pertulerit, ostendit.
marg.| {o} Terra de qua oriebatur panis] id est Iudea, de qua exibant verba legis, ad reficiendum animas. Iuxta illud Is.Is. 2.a. De Sion exibit lex, etc.
marg.| {p} In loco suo] superbie, et infidelitatis.
marg.| {q} Igni] invidie.
marg.| {r} Subversa est] contra Christum, et Apostolos, visis miraculis eorum. Unde Ps. 75. Supercecidit ignis, scilicet invidie, et ideo non viderunt solem, id est claritatem miraculorum.
marg.| {s} Locus] Adhuc describit Iudeam, qualis fuerit, quia ex precedenti gloria augetur sequens culpa. Dicit ergo.   [Locus] Hoc ponitur, ut habeat locum sequens relatio.
marg.| {t} Saphiri] fuerunt lapides eius, id est habitatores Iudee fuerunt fortes, et sancti, celestibus desideriis inherentes.
marg.| {u} Et glebe illius] id est Prophete, et Doctores, ex humore gratie, et pulvere mortalitatis, quasi glebe coadunati fuerunt.
marg.| {x} Aurum] id est virtute vite, et sapientie clari. Sed postea obscuratum est hoc aurum tenebris perfidie. Unde Lam. 4.a. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus. Sed obiicitur contra hec, dixit enim David. Non est, qui faciat bonum. Et Is. 44.c. Non est, qui consurgat, et teneat te. Item Ier. 5.a. Querite in plateis Hierusalem, an inveniatis virum facientem iudicium, et querentem fidem, et propitius ero ei. Et ita videtur, quod pauci vel nulli boni fuerint in Iudea. Solutio : Potest dici, quod David locutus est pro tempore presenti, quod nunc est. Vel. Potest dici ad primum. Non est qui faciat bonum, illud, scilicet excellens bonum nostre redemptionis, quod fecit Christus. Unde adiunxit. Non est usque ad unum. Ad secundum dicimus. Non est qui consurgat, et teneat te, ita, scilicet bene ut moyses. Ad tertium dicimus, quod etsi in plateis Hierusalem non erat faciens iudicium, erant tamen multi in Iudea. Cur avem tot bona perdiderit Iudea, ostendit Iob, quia, scilicet non cognovit beneficia incarnationis Filii Dei. Et hoc est.
marg.| {y} Semitam avis] id est humilitatem Christi, qui in carne assumpta volavit ad celum.
marg.| {z} Ignoravit] scilicet Iudea. De hoc Is. 46.d. Vocans ab oriente autem, in Nativitate Christi, et de terra longinqua virum misericordie, in Ascensione. De hac semita dicit Salomon Prv. 30.c. Tria sunt mihi difficilia, et quartum penitus ignoro. Viam viri in adolescentia.
marg.| {a} Nec intuitus est] populus Iudaicus.
marg.| {b} Oculos vulturis] id est intentionem Christi, qui dicitur vultur, quia de sublimitate sue divinitatis descendit ad cadaver nostre mortalitatis, quod sibi univit. Nec dicit, non est intuitus vulturem, sed oculos vulturis, quia Christum vidit populus Iudaicus, sed intentionem eius, quam Apostoli predicaverunt, postea non attendit. Unde de illis sequitur.
marg.| {c} Non calcaverunt eam] id est eius vitia non represserunt.
marg.| {d} Filii institorum] id est Apostoli, filii Prophetarum. Vel institores sunt Apostoli. Filii institorum, Pastores, et Doctores Ecclesie, qui spiritualem negotiationem exercent, dum auditoribus verba predicationis prebent, ut fidem, et recta opera recipiant ab eis. De hac negotiatione dicitur Lc. 19.b. Negotiamini, dum venio, Prv. 31.c. Gustavit, et vidit, quia bona est negotiatio eius.
marg.| {e} Nec pertransivit per eam] id est per Iudeam.
marg.| {f} Leena] id est Sancta Ecclesia, que viventes in vitiis, ore sancte predicationis interficit. Unde Petro dictum est. Macta, et manduca. Act. 10.b. id est a peccato, in quo vivunt, interfice, et Ecclesie incorpora. Ergo Ecclesia transiit per eam. Verum est, sed non pertransiit, quia paucos ad fidem rapuit, quia inde fuit repulsa, et ad gentes se convertit. Act. 13.g. Unde sequitur.
marg.| {g} Ad silicem] id est ad duritiam gentium.
marg.| {h} Extendit manum suam] id est operationem sue predicationis.
marg.| {1. 431va} {a} Subvertit a radicibus] id est a pravis cogitationibus eradicavit.
marg.| {b} Montes] id est superbos, et potentes. Hec est bona subversio. De qua Prv. 12.a. Verte impium, et non erit.
marg.| {c} In petris] id est in duris cordibus gentium.
marg.| {d} Rivos] etc. id est fluvios sancte predicationis aperit. Unde Ps. 77. Eduxit aquam de petra, et deduxit, tamquam flumina aquas. Is. 41.e. Aperiam in summis collibus flumina, et in medio camporum fontes.   [Omne pretiosum] id est omnem abiectum in oculis suis.
marg.| {f} Vidit] etc. id est elegit, et gratia replevit, et sapientia. Quia tanto fit quisque pretiosior ante oculos Dei, quanto est despectior ante oculos suos. Unde Dominus ad Saulum dixit. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput factus es in Tribubus Israel ? 1Rg. 15.d.
marg.| {g} Profunda quoque fluviorum] id est abscondita, et obscura legis.
marg.| {h} Scrutatus est Dominus] id est scrutari fecit. Ecclesia enim per Spiritum agnovit, quod Synagoga per litteram intelligere non potuit.
marg.| {i} Et abscondita produxit] per Apostolos, et expositores, quibus Dominus sensum aperuit ad intelligendum Scripturas. Lc. ult. g. Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas. sup. 12.d. Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Is. 33.d. Locus fluviorum rivi latissimi, et patentes. Mt. 10.c. Quod dico vobis in tenebris, dicit in lumine.
marg.| {k} Sapientia vero ubi invenitur] Recte ponitur hic questio hec : Profunda enim, et abscondita fluviorum, de quibus dictum est, sine sapientia Dei penetrari non possunt. Sed quia paucis cognita est hec sapientia. Ideo sub questione agitur de ipsa. Et circa duo vertitur hec questio. Primo queritur de pretio eius. Secundo de loco, Et respondentur duo, non solvendo, sed questionem augendo. Et sicut dicit GREGORIUS ipsa difficultate littere cogitur ad sententias horum verborum mysticas vigilare. Unde exponit hec de Christo, qui est Dei virtus, et Dei sapientia. 1Cor. 1.d. Cuius pretium nescit homo, quia nullo merito nostro venit ad nos. Gratia quippe eius redempti sumus. Sicut dicitur ad Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, seipsum dans in pretium. Unde 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. Nos verum exponemus ad lit. de sapientia, ac intelligentia, que dantur a Deo viris iustis, quibus celestia, et obscura Scripturarum perquirendo contemplantur. Dicit ergo. Ubi sapientia invenitur, id est pretium sapientie. Et est similis modus loquendi. Lc. 17.e. secundum unam expositionem. Regnum Dei intra vos est, id est quo potestis acquirere regnum Dei. GLOSSA ibi dicit regnum Dei seipsum dicit intra seipsos positum, et in cordibus eorum, qui crediderunt regnantem.
marg.| {l} Et quis est locus intelligentie] qua obscura perscrutantur ? Ad primam questionem respondet Iob.
marg.| {m} Nescit] ubi dicit GLOSSA Non dicitur pretium esse, et nesciri, sed ideo nesciri, quia deest. Unde Prv. 17.c. Quid prodest divitias habere stulto, cum sapientiam emere non possit ? Sed contra Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite. Item Prv. 23.c. Veritatem eme. Solutio. GLOSSA supra dictum locum. Isaie solvit, que dicit. Emite, fide et opere, quasi dicat, eam acquirite, et credendo, et operando. Pretium ergo sapientie est fides, et opera. Sequitur.
marg.| {n} Nec invenitur] Responsio est ad secundam questionem, ubi queritur de loco sapientie. Nec dicit ubi sit sapientia, sed ubi non est, nec invenitur inquit.
marg.| {o} In terra] id est anima.
marg.| {p} Suaviter] id est voluptuose, et delitiose viventium. Nam si vere saperent, in hoc exilio potius lugerent, quam gauderent, et sic sapientiam invenirent. Nam in terra Hevilath nascitur aurum optimum. Gn. 2.b. Animalis homo non percipit ea, que Dei sunt. 1Cor. 2.d. Bar. 3.b. Quis ascendit in celum, et accepit eam, {1. 431vb} id est sapientiam, et eduxit eam de nubibus   [Quis transfretavit mare] et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ? Non est, qui possit scire vias eius.
marg.| {q} Abyssus] id est cor hominis, per lapsum fluidum, et per duplicitatis caliginem tenebrosum.
marg.| {r} Dicit] quia in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sap. 1.a. Vel abyssum vocat sapientes huius mundi, in quibus non est sapientia Dei, quia sapientia huius mundi, stultitia est apud Deum. 1Cor. 3.d.
marg.| {s} Et mare] id est mens secularium, amara et inquieta, procellis actionum concitata. De qua Is. 57.d. Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.
marg.| {t} Loquitur] Hec enim sapientia sicut dicit GREGORIUS tanto a terrenis fugit, quanto apud eos quietem non invenit. Ideo Israel habet sabbatum. Ex. 20.b. Egyptus muscas. Ex. 8.f. Ideo dicit. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam percipiet.
marg.| {u} Non dabitur aurum obrizum pro ea] Hic respondet prime questioni, ubi quesitum est de pretio sapientie. Non dicit quid sit pretium sapientie, sed quid non sit, quasi dicat, pretiosior est auro obrizo. Prv. 3.b. Melior est acquisitio eius negatione auri, et argenti, primi, et purissimi fructus eius : Pretiosior est cunctis opibus sapientia, et omnia, que desiderantur, non valent huic comparari. GREGORIUS aliter dicit in Moralibus. Nam per illa duo : Sapientia ubi invenitur, et quis est locus intelligentie, proponitur locus sapientie sub questione. Per hoc quod sequitur : Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium, negative proponitur de pretio eius. Et prime questioni respondet, quod sequitur : Abyssus dicit, non est in me. Secunde respondet, quod subiungitur. Non dabitur aurum obrizum pro ea, id est aurum purum sine omni macula.
marg.| {x} Nec appendetur argentum in commutatione eius] ad lit. Prv. 16.b. Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. Hic dicit GREGORIUS Hec omnia digna sunt despectu, si ex sola historica narratione pensentur : Ideo mystice de Christo exponit sic.
marg.| {k} Sapientia] id est Christus : Ubi invenitur in sinu patris. Io. 1.a. In principio erat verbum, etc. id est filius apud patrem.
marg.| {l} Et quis est locus] id est mens munda, que mystice hec intelligit. Prv. 8.d. Delitie mee sunt esse cum filiis hominum.
marg.| {m} Nescit homo pretium eius] quia non est pretium, quod possit ei comparari. Vel nescit homo pretium eius, intransitive, id est quantum pretium ipsa sit, quod tamen pro homine est datum.
marg.| {n} Nec invenitur in terra suaviter viventium] id est inter voluptuosos, et deliciosos.
marg.| {s} Et mare loquitur, non est mecum] id est divites seculi, amari, et turbidi.
marg.| {u} Non dabitur aurum obrizum pro ea] id est sancti Angeli claritate iustitie fulgidi, nullo contagio culpe infecti, non mittentur ad redemptionem generis humani pro Christo.
marg.| {x} Nec appendetur argentum] etc. id est nec homo iustus, et eloquens quantecumque etiam sanctitatis fuerit, pro Christo mittetur ad redimendum genus humanum, sed ipse, qui fecit ipse, feret, et qui creavit, ipsemet recreabit, ut totus honor suus sit. Unde dicit per Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo, quod esset, si alius recrearet, quam qui creavit.
marg.| {y} Nec conferetur] id est non comparabitur sapientia Dei.
marg.| {z} Tinctis Indie coloribus] id est mundi sapientibus, qui cum rerum virtute careant, aliud se esse quam sint verborum compositionibus, quasi superductis coloribus mentiuntur. 1Cor. 2.a. Non est predicatio mea in persuasibilibus humane sapientie verbis, sed in ostensione spiritus, et virtutis.
marg.| {a} Nec lapilli] comparantur, id est patribus veteris Testamenti, terrena quedam sectantibus. Sardonycus enim terre rubre similis est.
marg.| {b} Vel saphiro] qui est aerei coloris, id est patribus novi Testamenti, celestia sola querentibus. Vel per sardonycum homines accipiuntur, qui facti sunt de terra rubra. Per saphirum Angeli, qui in celo fuerunt creati, quos utrosque longe precedit sapientia Dei.
marg.| {c} Non adequabitur ei aurum, vel vitrum] id est Sancti iam beati, qui claritate fulgent, quod per aurum designatur, quorum conscientie sibi ad invicem patent, quod per vitrum signatur, in quo talis apparet liquor exterius, qualis continetur interius. Ibi enim, ut dicit GREGORIUS uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet. Vel per aurum Sancti Ecclesie militantis fulgentes virtutibus signantur. Per vitrum Sancti Ecclesie triumphantis, puritate translucentes. Unde Apc. 21.e. Ipsa civitas aurum mundum, simile vitro mundo, quia Ecclesia militans, similis est triumphanti. Hi similes erunt Christo, quia Beati. 1Io. 3.a. Scimus, cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum, sicuti est. Non tamen adequantur, quia creatura sunt, et ille Creator. Sequitur,
marg.| {1. 432ra} {a} Nec commutabuntur] etc. id est Elias, Ioannes, Ieremias, excelsi vita, eminentes sapientia. Quos pro ea commutant, qui aliquem illorum Christum esse putant, ut quidam, Mt. 16.b. Quem dicunt homines esse filium hominis ? etc. De his vasis dicitur Eccl. 41.b. Vasa castrorum in excelsis, in firmamento celi resplendent gloriosa.
marg.| {b} Non commemorabuntur in comparatione eius] quia quantumcumque sint Sancti, tamen in comparatione Christi pravi videntur. Unde sup. 25.b. Ecce luna non splendet, et stelle non sunt munde in conspectu eius. 1Rg. 2.a. Non est sanctus, ut est Dominus. Et Ps. Quis in nubibus equabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei ? Quia vero hec sapientia latenter infunditur cordibus hominum sicut de spiritu dicitur. Io. 3.a. Nescis unde veniat, aut quo vadat. Et Supra 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum. Ideo subditur.
marg.| {c} Trahitur autem sapientia de occultis] quasi dicat, cum sit invisibilis sapientia, non nisi in invisibili invenitur. Vel sic   [Trahitur sapientia de occultis] id est Christus de sinu patris tractus est in mundum quasi quibusdam funibus, scilicet desideriis, et suspiriis antiquorum patrum, ut pater Ex. 4.d. Mitte, quem missurus es. Et Is. 54.a. Utinam dirumperes celos, et descenderes. Et Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Et Ps. Emitte manum tuam de alto.
marg.| {d} Non equabitur] etc. Pretulit Iob sapientiam Dei Angelis sancti glorificatis, Prophetis, Philosophis. Nunc increpat hereticos, qui Christo quasi puro homini conversos ad fidem equabant dicentes : Christum esse filium Dei per adoptionem. Unde Arius dixit. Non invideo Christo facto Deo, possum et ipse Deus fieri, si volo. Dicit ergo   [Non adequabitur ei] id est Christo.
marg.| {e} Topazius de Ethiopia] id est conversi ad fidem, prius nigri peccatis, modo donis Spiritus sancti locupletati, et quasi multis coloribus, multis virtutum speciebus decorati. Dicitur autem Topazius quasi Topantius, a pan quod est omne, quia omni colore splendet. Est ergo sensus.   [Topazius non adequabitur ei] id est quantumcumque perfectus, omni genere virtutum resplendens.
marg.| {f} Nec tincture mundissime componentur] id est baptizati omni virtute pleni, et baptismalem sanctitatem humiliter conservantes, non comparabuntur ei, quia omnes excellit Christus : Et nota quod superius Indie colores non dixit mundos, hic tincturas dicit mundissimas, ut scilicet tincturam gratie, distinguat a tinctura prophetie, que per colorem Indie designatur.
marg.| {g} Unde ergo sapientia venit] in mundum, vel in corda hominum ? A patre, a quo nata est ab eterno, cuius via occulta est. Unde Is. 53.c. Generationem eius, quis enarrabit ?
marg.| {h} Et quis locus intelligentie ?] Munda mens hominis, quam, cum replet, sanctam facit, ibi invisibiliter veniens, requiescit.
marg.| {i} Abscondita est] sapientia Dei, id est ipse Deus.
marg.| {k} Ab oculis omnium viventium] id est tam exterioribus quam interioribus, quia dum hic vivitur, videri Deus per sue nature speciem non potest, licet sub imagine quadam visus sit Moysi. Ex. 3.a. Et Iacob Gn. 32.a. f. Et multis aliis. Unde Moysi dictum est. Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet. Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus.
marg.| {l} Volucres quoque celi] id est animas sanctas, pennis virtutum a terra sublimatas, vel Angelos.
marg.| {m} Latet] hec sapientia. Unde et quidam Angeli ignorantes {1. 432rb} mysterium Incarnationis, interrogaverunt in Ascensione. Quis est iste, qui venit de Edom ? Is. 63.a.
marg.| {n} Perditio, et mors] id est maligni spiritus, inventores mortis, et perditionis. Vel reprobi, perditioni mortis eterne presciti.
marg.| {o} Dixerunt auribus] etc. id est experientie sensu eius potentiam cognovimus. Hic dicit GREGORIUS Audivimus dicit, non vidimus, quia Deum videre, est Deum habere. Ex quo patet, quod visio, et comprehensio idem est, sed visio succedet fidei. comprehensio spei. Ergo visio succedet fidei, et spei, ergo tantum sunt due dotes anime, scilicet visio, et dilectio. Quod multi concedunt. Alii tertiam ponunt comprehensionem, sive apprehensionem, que succedit spei. Et exponunt istud, scilicet videre Deum, est habere Deum, id est qui videt, habet. AUGUSTINUS videtur velle, quod tres dotes anime glorificate sint visio, dilectio, fruitio. In laudem prorumpens dicto quod ab omni creatura sit abscondita sapientia Dei, ostendit, quis scit eam, dicens.
marg.| {p} Deus] non pura creatura.
marg.| {q} Intelligit viam eius] scilicet sapientia, qua venit in nos per gratiam, vel ad nos per carnem assumptam.
marg.| {r} Et ipse] Deus, et non aliis.
marg.| {s} Novit] per se, et a se.
marg.| {t} Locum eius] id est seipsum, vel cor mundum, quasi dicat Deo notum est, non alii, quando in homines per gratiam, vel ad homines per carnem assumptam veniat, vel quomodo apud Patrem invisibiliter persistat, etiam cum foris apparuit factus homo. Nota, locus Christi duplex est. Unus localis, quomodo continetur inquantum homo. Alius non localis, scilicet pater, in quo est inquantum Deus. Iuxta illud Iob. 14.b. Ego in patre, etc. Tertius locus est cor humanum, in quo habitat per gratiam. Rm. 5.a. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum S. qui datus est nobis. Item Christus est via per transitum humanitatis, et locus per statum divinitatis. Unde super illud Mt. 20.d. Stetit Iesus, etc. dicit GLOSSA Stans Iesus illuminat, transiens audit, quia ex natura divinitatis, ex qua semper stat, illuminat. Audit, quia ex natura humanitatis, per quam transit, compatitur. Quod autem Deus viam, et locum sapientie noverit, probat.
marg.| {u} Ipse enim fines mundi intuetur] ad lit.
marg.| {x} Et omnia, que sub celo sunt respicit] Ec. 23.d. Domino Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia. Vel sic.   [Intuetur] reformando per gratiam. Fines mundi, id est illos, in quibus amor mundi finitus est.   [Et omnia, que sub celo sunt] id est illos, qui terre ad herent per amorem, nec ad celum se erigunt per contemplationem, respicit, sepe respectu misericordie, destruendo in eis malum amorem, et infundendo bonum. Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum.
marg.| {y} Qui fecit ventis pondus] id est animabus, que propter subtilitatem nature, et velocitatem desiderii dicuntur venti, dedit gravitatem sanctitatis, et maturitatis. De qua Ps. In populo gravi laudabo te. Alia est gravitas iniquitatis. De qua Is. 1.a. Ve genti peccatrici, populo gravi iniquitate. Vel ventis pondus fecit, animabus corpus dedit, quo gravantur. Sap. 9.c. Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam. Vel secundum Gregorium ventis pondus facere, est concessam hic electis de virtutibus gloriam permixta infirmitate temperare. Nam ut dicit GREGORIUS custos virtutis est infirmitas.
marg.| {z} Et aquas appendit in mensura] id est electorum mentes, Spiritu sancto repletas, quibusdam tentationibus reprimit, ne cum ad summa rapiantur, elatione superbiant, sicut Paulo accidit. Prius raptus est ad tertium celum, postea carnis stimulo humiliatus. Unde 2Cor. 12.b. Et ne magnitudo revelationum, etc. Similiter Elias mira fecit. Ignem de celo oratione extraxit 3Rg. 18.f. Duos quinquagenarios interfecit 4Rg. 1.b. Mortuum suscitavit 3Rg. 17.d. Sed postea timore percussus, mulierculam fugit 3Rg. 19.d. Ubi dicit GLOSSA Sancti viri sublevante spiritu ad summa rapiuntur, sed quamdiu in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur.
marg.| {a} Quomodo ponebat pluviis] id est predicatoribus.
marg.| {b} Legem] faciendi, que dicunt. De qua Ps. Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt legem tuam. Ad hoc enim tenentur. Unde Prv. 6.a. Illaqueatus es verbis oris tui. Gr. Auctoritas loquendi perditur, quando vox opere non adiuvatur. Ideo dicit Apostolus. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc.   [Vel posuit legem pluviis] id est predicatoribus, ne subtilia simplicibus predicent. Prv. 8.d. Circumdabat mari terminum.
marg.| {c} Et viam procellis sonantibus] id est predicatoribus iudicium comminantibus. Hanc viam ponit Deus, quando ad corda auditorum terrore iudicii percussa, aditum facit. GREGORIUS Prius lex ponitur, postea via panditur, quia illa vox corda penetrat auditorum, que hoc, quod dicit, opere servat. Necesse enim est, ut cuius vita despicitur, eius predicatio contemnatur.
marg.| {1. 432va} {a} Tunc vidit illam] Deus, quando ponebat hec.
marg.| {b} Et enarravit] id est enarrabilem constituit   [Vel illam] est, incarnatam sapientiam :   [Vidit tunc] id est videri fecit.   [Enarravit] id est enarrari fecit, per predicatores.
marg.| {c} Preparavit, et investigavit] id est preparari, et investigari fecit ab auditoribus, per bonam vitam. GREGORIUS Sibi sapientiam preparat, quisquis illam bene vivendo in diem iudicii sibi propitiam servat. Et nota quod quatuor de sapientia dicta sunt. Vidit quia species est. Hbr. 1.a. Qui cum sit splendor glorie, et figura substantie eius. Enarravit, quia verbum, Io. 1.e. In principio erat verbum. Preparavit, quia remedium sive medicina. Eccl. 38.a. Altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit eam. Investigavit, quia occultum. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Quid igitur sapientia in se, et a quo cognita scilicet a Deo dictum est, nunc quid sit in nobis, ostendit.
marg.| {d} Et dixit homini] per effectum gratie.
marg.| {e} Ecce timor Domini] quo scilicet Dominus timetur filialiter. De quo Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit.
marg.| {f} Ipsa est sapientia] id est cum sapientia, quasi dicat, si times Deum, plenus es sapientia. Simile Is. 33.a. Sapientia, et scientia timor Domini, ipse est thesaurus eius.
marg.| {g} Et recedere a malo] etc. id est qui se a pravis operibus custodit, vim divini amoris intelligit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_28)

Notes :