Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Iob. 1,1 

1 Vir erat
1 Hic incip. cap. 1 , Incipit liber Iob ΩF
in terra Hus nomine Iob.
Et erat vir ille simplex2 et rectus
2 simplex Δ ΩA ΩF ΩG ΩN ] magnus praem. NAL3245 * ( expunc .)
ac timens Deum3
3 et rectus – ac ... Deum] inv. Ω R
et4 recedens a malo.
4 et Δ Vi ΩA ΩF ΩG ] ac Av16 Aquin.
Numérotation du verset Iob. 1,2 

Natique sunt ei septem filii5*
5 septem filii ΩA ΩF ΩG ΩN ΩL Weber ] inv. Rusch
et tres filie
Numérotation du verset Iob. 1,3 

et fuit possessio eius6
6 eius Av16 ΩA ΩF ΩN Ω R Rusch Weber ] illius Amiatinus ΩL
septem millia7 ovium et tria millia8 camelorum quingenta9 quoque10 iuga boum et quingente11 asine ac12 familia multa nimis.
7 millia] om. K |
8 millia] capre ac tria praem. ΣT |
9 quingenta Cas259 Do17 ΩA ΩF (da) ΩG Ω Ω R Δ Weber ] quinquaginta ΦG Rusch , quinnta ΩN*, quiquaginta ΦG, et praem. Ed1530 |
10 quoque Cas259 ] -que ΩM |
11 quingente Cas259 ΩA ΩF ΩG Ω R Δ Rusch ] quingenta Do17 |
12 ac Cas259 Δ ΩA ΩG] et Av16 ΩF Ed1530 |
Eratque13 vir ille magnus inter omnes Orientales.
13 Eratque Cas259 ΩF] Erat ΩG
Numérotation du verset Iob. 1,4 

Et ibant filii eius
et faciebant convivia14
14 convivia Cor4 V (sed .<Parisiensis>. CONVIVIA ) Greg. n. 9 (pars cod.) et 27 Av16 D Do17 ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV Aquin. Rusch ] convivium Vi Cas259 Cor2 F ( CONVIVIUM et ipse Gregorius!) Cor2 (hebr. et antiq. et ipse grecus) Cor4 F (b<iblie> paris<ienses> habent CONVIVIUM? ) Δ ΩA ΩL Weber
per domos15, unusquisque16 in die suo17.
15 domos Av16 etc. ] domus ΦV |
16 unusquisque Av16 ΩA ΩF ΩG ] uni<us>quisque NAL3245 |
17 die suo Av16 Cas259 ΩA ΩF] die sua ΠF G Iulian., in diem suum Cava X, domo sua ΩM |
Et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent vinum18* cum eis.
18 vinum ΩF ΩG ΩJ* ΩS, cf. v. 18 ] om. Av16 Cas259 Do17 ΩM ΩA Ω Ω R Δ Rusch Weber; Glossa ordinaria : def. Clf10
Numérotation du verset Iob. 1,5 

Cumque in orbem
transissent dies convivii19 mittebat ad20 eos21 Iob
19 transissent – dies convivii ΩA ] inv. Do17 ΩF ΩG Ω R |
20 ad eos ΩA ΩG Δ etc. ] eos , om. C X Greg. |
21 eos] illos Ω R |
et sanctificabat illos22.
22 illos] eos Av16 Cas259 Ω R
Consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos23.
23 per singulos Av16 NAL3245 Cas259 ΩA ΩG ΩL Rusch Weber ] per singulis L ΨD+ pro singulis Clementina
Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei
et benedixerint24 Deo in cordibus suis.
24 benedixerint Cas259 ΩA ΩG ] benedixerit ΩM
Sic faciebat Iob cunctis diebus.
Numérotation du verset Iob. 1,6 

Quadam autem die25
25 autem die] die Av16*, die + autem (interl.) Av16
cum venissent filii Dei
ut26 assisterent coram Domino
26 ut NAL3245 Aquin. ΩA ΩG Δ Rusch Weber ] et ΛL ΦR ΩM Vi Cas259
affuit inter eos
etiam27 Satan
27 inter eos - etiam ΩA Ω Ω R] in. eos et ΩF ΩG* ΩS, + et NAL3245, inv. Cas259
Numérotation du verset Iob. 1,7 

Cui dixit Dominus :
Unde venis ?
Qui respondens ait28 : Circuivi terram et perambulavi eam.
28 qui respondens ait Av16 NAL3245 Do17 ΩA ΩF ΩG Δ Rusch Weber ] cui respondens ait ΩS, respondens sat(h)an ait Cava X Greg. , qui respondit ΣT Cas259
Numérotation du verset Iob. 1,8 

Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Iob,
quod non sit similis ei29* in terra ? Homo simplex et rectus et30* timens Deum et31 recedens a malo ?
29 similis ei Φ E ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV, cf. Sang. Ox. Tur. : sim. illi] inv. Av16 Cas259 ΩA Δ (sit ei ω1 : iter. ω²) Rusch Edmaior. Weber |
30 et ΩA ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV ΩL Vi Ed1455 Ed1530 Weber ] ac ΠF ΣT E H Q Av16 Aquin. NAL3245 Ω R Δ Rusch Ed1532 Clementina, om. Cava X |
31 et Cava X Π F Σ T E H Q Av16 NAL3245 ΩF ΩG ΩJ Ω R ΩS ΩV Δ Ed1530 Ed1532 Rusch Clementina ] ac ΩA ΩM Weber |
Numérotation du verset Iob. 1,9 

Cui respondit
Satan32* : Numquid frustra timet Iob Deum33 ?
32 respondit Satan ΦV* Cor2 VF ( A MALO CUI RESPONDIT SATHAN ET AIT : utrumque est ibi sed quidam contra hebr. et anti. male resecant quod dicitur ET AIT ) Cor4 V (.<Parisiensis>. non habet ET AIT ) ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV ] respondit Satan ait ΦRGV² E* , respondit Satan et ait Cas259 Cor2 (hebr. et anti.) ΩA ΩM ΩL, respondens Satan ait Av16 NAL3245 Δ Rusch Weber ¶Nota: Guillaume de Mara 1° retient la leçon ET AIT avec le grec et l’hébreu ; 2° constate que les bibles examinées ont les deux versions : « utrumque est ibi » ; 3° les apostilles marginales de Cor2 FV signalent que la leçon est absente du texte parisien. |
33 frustra timet Iob Deum Av16 Cas259 Vi ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV ] frustra timet Deum Iob ΨD, frustra Iob timet Deum Greg. Cava X ΠF ΣT² H Q ΩG ΩL Δ Aquin. , Iob frustra timet Deum Ed1530 Clementina , frustra timet Deum NAL3245 |
Numérotation du verset Iob. 1,10 

Nonne tu vallasti eum
et34 domum
34 et ΩF Ω R ΩV ] ac Av16 NAL3245 Cas259 Δ ΩA ΩL Weber
eius, universamque35 substantiam eius36 per circuitum ?
35 universamque Cas259 ΩF Ω R Δ Vi ] et universam Aquin. |
36 eius Greg. n. 44 ΣT Q ΨD NAL3245 Cas259 Δ ΩF ΩJ ΩS Ω R ΩV ] om. Av16 ΩA ΩG Weber |
Operibus manuum eius benedixisti,
et possessio eius37 crevit in terra38.
37 eius Greg. Cava X ΣT Φ H D S W Av16 NAL3245 Aquin. ΩM ΩF ΩG ΩJ Ω R ΩS Ω Δ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] illius ΩA Cas259 Vi Weber |
38 terra] terram Ω R |
Numérotation du verset Iob. 1,11 

Sed extende
paululum manum tuam39,
39 paululum – manum tuam] inv. Av16
et tange cuncta40 que possidet,
40 cuncta] omnia Cas259
nisi in facie41 benedixerit tibi.
41 facie Cava X ΣT ΘΗ² H NAL3245 (.<Parisiensis>. a<lte>r ? non interponit TUA ) ΩA ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩL² ( eras. ? ) Δ cum LXX et Hier. in Ez. 16, 27  ] faciem Greg. Ambros. Hier. ΛL F G² K S* W Av16 ΩM Ω R Do17 Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina , faciem tuam L G* cum Aug., facie tua Cor2 FV (hebr. et anti. interponunt TUA) ΩL* Weber
Numérotation du verset Iob. 1,12 

Dixit ergo42 Dominus ad Satan : Ecce universa que habet43 in manu tua sunt,
42 ergo Cas259 ΩA ΩM ΩF ΩJ Ω R ΩS Rusch Weber ] om. Δ, autem ΩG |
43 habet] + Iob Δ |
tantum in eum ne extendas manum tuam.
Egressusque est
Satan
a facie Domini44.
44 Satan – a facie Domini] inv. Cas259
Numérotation du verset Iob. 1,13 

Cum autem quadam die
filii et filie eius45 comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
45 eius Av16 Cas259 ΩA ΩF ΩG] om. Ω R, + Iob Do17
Numérotation du verset Iob. 1,14 

nuntius
venit ad Iob qui diceret : Boves arabant
et asine pascebantur iuxta eos
Numérotation du verset Iob. 1,15 

et irruerunt
Sabei,
tuleruntque omnia
et pueros46
46 et pueros Av16 Cas259 ΩA ΩF ΩG ΩV Weber ] necnon praem. ΨD, necnonque veros ! cacogr. NAL3245
percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi.
Numérotation du verset Iob. 1,16 

Cumque adhuc ille47 loqueretur, venit alter48
47 Cumque... ille Av16 Do17 ΩA ΩF ΩH Weber ] Cumque adhuc ΩG, Sed ille adhuc NAL3245 |
48 alter ΩA ΩF ΩG Ω R Rusch Weber ] alius Greg. n. 23 Cava X Cas259 ΩM |
et dixit :
Ignis Dei49
49 Dei Cas259 ω1 ΩA ΩG Rusch Weber ] om. ΛL Φ ΩF Cor2 ( quidam anti. IGNIS DESCENDIT. Sequitur : E CELO ET TACTAS OVES ) ω²
descendit50 de51 celo52 et cunctas53* oves puerosque54 consumpsit et effugi ego solus55 ut nuntiarem tibi.
50 descendit Cor2 VF (quidam anti.) Φ S² W Aquin. ΩM ΩF ΩH ΩS ΩV ] cecidit NAL3245 Cas259 Δ Vi Do17 Cor1 (hebr.) Cor2 (Greg. et hebr.) Cor4 V (.<Parisiensis>. habet sic correctum IGNIS DEI CECIDIT DE CELO ET TACTAS etc.) ΩA ΩJ Rusch Weber |
51 de Iulian. Greg. L Cava ΛL X ΠF ΦV E S W NAL3245 Cor4 V ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩL Rusch ] e Cor2 F Cor2 V (quidam anti. ?) Clementina Weber; om. G* ΨD |
52 cecidit - de celo] inv. Λ NAL3245 |
53 cunctas Cor1 (postille= ΩH Do17 [Glossa ordinaria]) ΩF ΩS ΩV ] tactas Cor1 (hebr. et Greg. et Philippus auditor, ut dicunt, Ieronimi qui Iob exposuit habet TACTAS ) Cor2 F Cor2 V(quidam anti.) Cor4 V (habet sic correctio: IGNIS DEI CECIDIT DE CELO ET TACTAS etc.) Av16 Cas259 NAL3245 ΩA ΩM ΩJ Δ Rusch Weber |
54 puerosque ΩF Rusch Weber ] et pueros ΩG |
55 effugi – ego solus] inv. Av16 |
Numérotation du verset Iob. 1,17 

Sed et56 adhuc illo57 loquente, venit58 alius et dixit : Chaldei fecerunt tres turmas
56 Sed et Vi Cas259 ΩM ΩG ΩS ΩV Δ Rusch Weber ] Et K*, Sed ΠF ΣT E* Do17 ΩF ΩJ Aquin. |
57 adhuc illo loq. ΣT Φ E Do17 ΩA ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV Aquin. Δ Ed1455 Rusch ] illo adhuc loq. inv. Vi Av16 NAL3245 Weber, illo loquente adhuc Cas259 (inv.) |
58 venit Cas259 ΩA] + et ΩH (hapax?) |
et invaserunt camelos
et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et effugi ego59* solus ut nuntiarem tibi.
59 effugi ego ΛL S W Av16 Do17 NAL3245 Cas259 Ω ΩA ΩF ΩG ΩH Δ Greg. cum hebr. et LXX ] effugii ego Cava X* ΣT, fugi ego ΩL, ego effugi Rusch , ego fui ΨD , ego fugi Weber
Numérotation du verset Iob. 1,18 

Adhuc loquebatur60 ille et ecce alius intravit61 et dixit62 : Filiis tuis et filiabus tuis63
60 Adhuc L Φ E² D G NAL3245 Cas259 ΩA ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch Clementina ] om. Vi Weber |
61 intravit] venit Cas259 |
62 et dixit Cas259 ΩA ΩF ] om. ΩG |
63 tuis ΩF ΩG ΩJ* ΩS ΩV cum hebr. LXX ] om. Av16 Cas259 ΩA ΩM ΩH Ω R NAL3245 Do17 Δ Ed1455 Rusch Weber |
vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti64,
64 primogeniti Av16 Vi Do17 ΩA ΩF codd. edd. ] om. Aquin.
Numérotation du verset Iob. 1,19 

repente ventus
vehemens65 irruit a66 regione deserti
65 ventus vehem. ] ventus veniens Av16, inv. Cas259 |
66 a Av16 Cas259 ΩA ΩM ΩF ΩJ ΩV Ed1455 Rusch Weber ] e ΘHG ΩS |
et concussit67 quatuor angulos domus que corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi.
67 concussit Av16² Cas259 ΩA ΩF ΩV Ed1455 Rusch Weber ] conclussit Av16* consumit D, conclusit ΩH
Numérotation du verset Iob. 1,20 

Tunc surrexit68 Iob
68 surrexit Cas259 ΩA ΩF ΩG Rusch Weber ] con|surrexit ΩG
et scidit vestimenta sua69
69 vestimenta sua Greg . L Cava X S Cas259 Do17 ΩM ΩF ΩG ΩL ΩS ΩV Δ Rusch Ed1530 Clementina cum LXX ] tunicam suam ΩA ΩJ Ed1455 Weber ; Cor1 (hebr. habet PALLIUM SUUM videlicet vestem sericam), Cor2 V (hebr. et antiq. TUNICAM SUAM sic in hebr. TUNICA IACINCTINA dicitur Ex. 29:31 et TUNICA IONATHE 1Rg. 18:4 Greg. exponit iuxta litteram Septuaginta interpretum que est VESTIMENTA SUA ; cf. Cor2 F (cum minor. variationibus)
et, tonso capite, corruit
in terram et70 adoravit
70 corruit in terram et Do17 ΩF ΩG ΩH Ω R ΩV Rusch ] corruens in terram Av16 Cas259 ΩA ΩM ΩS ΩJ (+ et rubr. cancel. et exp. ) ΩL Ed1455 Weber , om. Nal3245
Numérotation du verset Iob. 1,21 

et dixit :
Nudus egressus sum
de utero matris mee
et71 nudus revertar illuc. Dominus dedit
71 et nudus Av16 Vi ΩA ΩM ΩF ΩG ΩS ΩV Rusch Weber ] nudus et Θ D, nudus Cava ΛL Χ ΠF F G² K S* W ΨD² Ω Ω R Δ NAL3245 Do17 Iulian. Greg. Aquin.
Dominus abstulit,
sicut Domino placuit ita factum est72.
72 sicut Domino... factum est Greg. Cava ΛL X ΠF Σ Φ E Θ H² Q F² G S W Ψ Cas259 ΩA ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch Clementina ; cf. responsorium “Si bona suscepimus”, Corpus antiphonalium officii officii (n° 7647)] om. Philip. Iulian. Hier. (in Ps. 96) V L Amiatinus ΣT* H D F K ΨD Weber
Sit nomen Domini benedictum.
Numérotation du verset Iob. 1,22 

In omnibus his non peccavit Iob labiis suis73,
73 labiis suis Philip. Iulian. L ΠF E ΘΗ2G2 H² Q F² NAL3245 Cor1 (quidam) ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Rusch Clementina ] om. ΘG (hebreus non habet LABIIS SUIS ) Cor1 (quidam hic male addunt LABIIS SUIS quia hebr. et Greg. et anti. non habent ) Cor2 FV ( IOB NEQUE STULTUM ) Av16 ΩL Δ Weber, et non dedit insipientiam Deo Cor2 F (Septuaginta)
neque stultum quid74 contra Deum locutus est.
74 quid Cor2 F Do17 Aquin. ΩA ΩM ΩF ΩJ ΩM Ω R ΩV Rusch Weber ] aliquid Cava Greg. Vi ΛL X Q S

Capitulum 1

Numérotation du verset Iob. 1,1 
marg.| {1. 398ra} {a} Vir erat] etc. Sicut dictum est hunc librum transtulit HIERONYMUS sed GREGORIUS exposuit. Liber autem iste a principio usque ad tricesimumoctavum capitulum, est de ostensione infirmitatis humane post peccatum, et Dei magnitudine : Et hoc quantum ad verba ipsius Iob. Quantum autem ad eloquia amicorum eius, de ipsius simulationis detestatione. Putabant enim Iob esse hypocritam, et ideo percussum a Domino. A tricesimooctavo autem capitulo usque ad finem, totus est de ostensione potentie Dei, sapientie, benignitatis. Primo autem Iob, quasi pugil aptus ad pugnam, describitur, et omni virtutum genere armatus ostenditur. Per verba enim, que hic ponuntur, universitatem donorum habere monstratur. Vir a virore virtutum : In quo fortitudo ostenditur.
marg.| {b} Hus] interpretatur consiliator, ecce donum consilii.
marg.| {c} Nomine Iob] qui interpretatur dolens, ecce donum scientie. Iuxta illud Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et laborem, vel dolorem.
marg.| {d} Simplex] id est unus. Iuxta illud Ps. Unam petii a Domino, hanc requiram. In hoc sapientia.
marg.| {e} Rectus] In hoc intellectus.
marg.| {f} Timens Deum] Ecce donum timoris.
marg.| {g} Recedens a malo] Ecce donum pietatis. Recte igitur vir Gentilis in exemplum adducitur, ut Christianus minus idoneus erubescat. Iuxta illud Is. 23.a. Erubesce Sidon, ait mare. Et nota ordinem commendationis. Primo enim virtus Iob a loco habitationis ostenditur, ibi : Vir erat in terra Hus, que erat terra Gentilium, quasi dicat, bonus erat inter malos. Sicut Loth in Sodomis, Gn. 19. Sicut lilium inter spinas, Canticorum 2.a. Unde infra trigesimo : Frater fui draconum, et socius struthionum, quod est rarum, et difficile, quia dicit Ps. Cum sancto sanctus eris, etc. et cum perverso perverteris, etc. Item Ecclesiastici decimotertio a.a Qui tangit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicaverit superbo, induet superbiam, primo Corinthiorum 15.d. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Iob vero non potuit corrumpi, quia naturam habuit Salamandre, que de igne vivit. Secundo ostenditur virtus Iob, ab his, que sunt interioris. Et primo ab unitate, sive simplicitate affectus, ibi :   [Simplex] Qui enim simplicem affectum non habet, non habebit successus. Ecclesiastici secundo e. Ve duplici corde, et labiis scelestis. Secundo a rectitudine intellectus, ibi :   [Et rectus] Qualis fuit homo ab initio Ecclesiastici septimo d.b Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse infinitis se miscuit questionibus. Tertio a solicitudine mentis, ibi :   [Ac timens Deum] Timor enim solicitum facit, iuxta illud. Ecclesiastici septimo c. Qui timet Deum, nihil negligit. Vel a timore ipso laudatur, quia timor thesaurus Domini est, et custodia omnis boni. Isaie trigesimotertio a. Divitie salutis, sapientia, et scientia ; timor Domini, ipse thesaurus eius.
a Sir. 13.
b Sir. 7.
marg.| Sed quia timor non est bonus, nisi sit castus, ideo subditur. [Et recedens a malo] Prv. 14.d. Timor Domini fons vite, ut declinet a ruina mortis. Item eodem 15.d.c Per timorem Domini omnis homo recedet a malo. Vel sic : Vir erat, bonum faciendo : Simplex per intentionem, quoad Deum : Rectus per equitatem, quoad proximum. Hec quantum ad primam partem iustitie. Timens Deum, et recedens a malo. Hoc quantum ad aliam partem iustitie. Et ita, perfecte iustitie {1. 398rb} ostenditur fuisse Iob, faciens bona bene, et declinans a malo, non male, sed timore Dei : GREGORIUS Rectus est, qui in adversis non frangitur, qui ad temporalia non inclinatur, qui ad superna totus erigitur, qui divine voluntati humilis subditur, non superbus adversatur. Item nota quod hec duo, Simplicitas, et rectitudo, se concomitantur. Unde Prv. 11.a. Simplicitas iustorum diriget eos. Similiter, Timere Deum, et Recedere a malo, se concomitantur. Eccles. 1.c. Timor Domini expellit peccatum.   [Ac timens Deum] GLOSSA Timere Deum, est, nulla, que facienda sunt, preterire.   [Et recedens a malo] GLOSSA Quia bona malis permixta non sunt Deo accepta. Unde Ecclesiastici 9.d.d dicitur : Qui in uno peccaverit, multa bona perdet, Iacob. secundo b. Qui in uno offenderit, factus est omnium reus. Eccl. 34.d. Unus edificans, et unus destruens quid prodest nisi labor.
c Prv. 15.
d Sir. 9.
marg.| {h} Natique sunt ei] etc. Quia, ut dicit GREGORIUS sepe ad avaritiam allicit cor parentis, fecunditas prolis. Ideo de prole subditur, ut sic eius sanctitas ostendatur, quia et iustus describitur, et pater multe prolis fuisse perhibetur. Et in hoc ostenditur, qualis rector civitatis extiterit. Qualis enim fuerit princeps, talis et populus eius. Ec. 10.a. Secundum iudicem populi sic et ministri eius : Et qualis est rector civitatis, tales inhabitantes in ea. Et describitur hic virtus Iob ab exteriori. Primo a prole bona, et multa. Ec. 3.a. Deus honoravit patrem in filiis Prv. 17.a. Corona senum filii filiorum gloria filiorum patres eorum.
marg.| Est simplicitas
-Indiscreta
- Natura, ut Nabal 1Rg. 25. Ne ponat, oro, Dominus meus Rex cor suum super virum iustum iniquum Nabal, quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia eius cum eo est.
-Etate. 1Cor. 14.d. Nolite pueri fieri sensibus, sed malitia parvuli estote.
-Ficta
-Adulatoris, sive susurronis. Prv. 26.d. Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad intima ventris.
-Hypocrite. Mt. 7.b. Attendite a falsis Prophetis, etc.
-Discreta, ut hic : Vir simplex, et rectus. Ps. Penne columbe deargentate. Per columbam simplicitas intelligitur, per argentum discretio, Mt. 7.b. Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe.
-Seducentes, ut Neh. 6.b. Non est sic, falsa verba tu loqueris : de corde enim tuo tu componis hec.
-Falsi amici, ut Eccl. 12.c. Et si humiliatus vadat curvus, abiice animum tuum, et custodi te ab illo. Eccl. 19.d. Est, qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo.
-Meretricis, Prv. 7.d. Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
marg.| {i} Sequitur : Et fuit possessio eius] GLOSSA Prius divitias cordis exposuit, post opes corporis ponit, que solent mentem humanam in diversa trahere. Unde Mt. 13.c. Sollicitudo seculi, et fallacia divitiarum suffocant verbum Dei. Hoc autem ideo fit, ut ostendatur, quantus fuerit, qui tot, et tanta sine dolore amisit : Quia, ut dicit GREGORIUS nihil sine dolore amittitur, nisi quod sine amore possidetur. Item in hoc eius humilitas ostenditur, quia in divitiis multis non fuit elatus, quod raro invenitur. Sir. 24.a. Somnia extollunt imprudentes, id est divitie temporales. eodem 11.b. Si dives fueris, non eris immunis a delicto. Lc. 18.e. Quam difficile, qui pecuniam habent in regnum Dei intrabunt.
marg.| {k} Ac familia] GLOSSA Que posset eum facere parciorem. Nota: In familia complacent sibi Reges. Sap. 6.a. Prv. 14.d. In multitudine populi dignitas Regis, et in paucitate plebis, ignominia Principis, quasi dicat, nec in multa familia elatus fuit Iob. Et recte post multitudinem opum, multitudinem familie posuit : quia ut dicitur Eccl. 5.a. ubi sunt multe opes, et multi, qui comedunt eas.
marg.| {1. 398va} {a} Eratque vir] Adhuc est de commendatione Iob.
marg.| {b} Magnus] etc. id est ditior divitibus. Orientales enim predivites sunt, quasi dicat, predives fuit Iob, et tamen bonus, et humilis cogitans, illud. Ec. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.
marg.| {c} Et ibant filii eius] quia ordinatio filiorum facit cognoscere ordinationem patris, iuxta illud Eccles. 10.a. Qualis rector civitatis, tales inhabitantes in ea. Ideo de ordinatione filiorum subditur, ut sic pateat ordinatio patris.
marg.| {d} Per domos] non in tabernis. Prv. 21.c. Noli esse in conviviis potatorum.
marg.| {e} Cumque in orbem] etc. id est revolutis per ordinem septem diebus, quia septem erant, quorum quisque die suo faciebat convivium. Sed quia difficile est convivia sine culpa fieri.
marg.| {f} Mittebat] qui illos corrigerent. Qui enim diligit pueros, assiduat flagella. Prv. 13.d. Qui parcit virge, odit filium suum, qui autem diligit, instanter erudit. Item 23.b. Noli subtrahere a puero disciplinam, si enim percusseris eum virga, non morietur.
marg.| {g} Sanctificabat] id est pro eis orabat, et oblationes faciebat octava die. Ecclesiastici tertio b. Benedictio patris confirmat domos filiorum. Seneca : Quia non caste vixi, patri, et matri imputandum est, non enim fui sub legibus bene castigate domus.
marg.| {h} Diluculo] In hoc matura solicitudo Iob circa filios notatur. Unde Prv. 11.d. Bene consurgit diluculo, qui querit bona.
marg.| {i} Offerebat] Deo, non mundo.
marg.| {k} Holocausta] que tota Deo cremantur.
marg.| {l} Per singulos] Qui perseveraverit, etc. Mt. 24.b.
marg.| {m} Ne forte] etc. GLOSSA Non affirmat, quia temere iudicare de alienis cordibus non debemus. Mt. 7.a. Nolite iudicare, et non iudicabimini. GLOSSA de dubiis. De manifestis iudicatur, non de illis, de quibus incertum est, quo animo fiant, de quibus nemo sine periculo iudicat. Romanorum decimo-quarto a. Tu quis es, qui iudicas alienum servum ? Domino suo stat, aut cadit. Stabit autem, quasi dicat, Debes iudicare, quod stabit. Ibi innuit GLOSSA quod dubia in meliorem partem sunt interpretanda. Unde Prv. 24.b. Ne insidieris, et queras iniquitatem in domo iusti, neque vastes requiem eius.
marg.| {n} Peccaverint filii mei] Fere enim semper epulas comitatur voluptas, et loquacitas, ut dicit GREGORIUS. Corpus enim dum refectione resolvitur, homo ad inane gaudium relaxatur. Ex. 32.b. Sedit populus manducare, et bibere, et surrexit ludere. GLOSSA Cum intus lingua humectatur, vix refrenatur. Iacob. 3.b. Linguam nullus hominum domare potest. Ideo dives epulo in lingua torquetur, quia loquax in conviviis fuisse perhibetur. Lc. 16.f.
marg.| {o} Benedixerint] id est maledixerint.
marg.| {p} In cordibus suis] GLOSSA Perfectos in opere, et sermone docuerat, quibus de sola cogitatione timebat. Item quam severe opera corriget, qui tam sollicitus est corda mundare.
marg.| {q} Sic faciebat Iob cunctis diebus] Hic commendatur Iob de perseverantia. Unde cauda iubetur offerri. Lv. 3.c.
marg.| {r} Quadam autem die cum] etc. Quia risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Prv. 14.b. Ideo prosperitate Iob posita, sequitur eius tentatio. Ideo autem pretaxata est eius substantia, ut pateret in quot, et quantis sit tentatus. Nec tamen in uno turbatus, quia ut dicitur Prv. 12.c. Non contristabit iustum quicquid ei acciderit. Dicit igitur : Quadam die, quia forte sic ostensum fuit ipsi Iob visione imaginata, aut intellectuali, sicut Mi. 3Rg. ult. c. Vidi Dominum, etc. aut Is. 6.a. Et hec visio dicitur quedam dies. Vel dies temporis ad litteram potest intelligi.
marg.| {s} Venissent] Quo, vel unde, cum Dominus sit ubique presens. Item Mt. 18.b. Angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui in celis est. Item Dn. 7.c. Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Si igitur semper vident faciem Dei, et semper assistunt, unde ergo veniunt, qui numquam recedunt. Solutio. Hebreorum primo d. Omnes sunt administratorii {1. 398vb} spiritus, in ministerium missi, propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Unicuique enim genti preposuit Deus Angelum, vel Angelos. Ecclesiastici decimoseptimo b. In unamquamque gentem preposuit rectores. Dn. 10.c. Princeps regni Persarum restitit mihi viginti uno diebus, et ecce Michael unus de Principibus primis, venit in adiutorium meum. Per hoc ergo, quod missos cognoscimus, unde veniant, scimus, scilicet de ministerio, ad quod missi fuerant. Et loquitur Scriptura more humano, sicut potest, ac si ministri alicuius Principis, impleto officio sibi indicto, redirent ad eum, villicationis sue reddituri rationem. Angelos enim coram Domino venire nihil aliud est, quam iniuncti ministerii rationem reddere. Hoc est, quod Deus videt, qualiter iniunctum officium impleverint, ipsos scire, ac inde gratias agere et premium expectare.
marg.| {a} Sed iterum, quomodo mittuntur Angeli, si assistunt ? Querit GREGORIUS. Solutio. Sicut dicit GLOSSA. Spiritus Angelici, et circunscripti sunt exterius, et interius, sciendo distincti, quia et iniuncta officia exterius exequuntur, et fontem scientie interius contemplantur. Per hoc quod circunscripti sunt, et opus suum faciunt, foras exeunt, et mitti dicuntur, tamen per contemplationem a Deo numquam recedunt. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : Angeli duplicem motum habent. Unum circularem, quo in ipsum, qui sine termino est, feruntur assidue. Alterum rectum, quo administratorii sunt, quoad nos veniunt et recedunt. Igitur et Angeli mittuntur per operis iniuncti executionem, et assistunt Deo per contemplationem.
marg.| {t} Affuit inter eos etiam Satan] qui accusator est fratrum, Apc. 12.c. Sed qualiter affuit Satan presentie divine, que tantum patet mundis cordibus. Matthei quinto a. Item Is. 26.b. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei : Respondetur ad litteram : Non apparuit ibi Dei maiestas, nisi per subiectam creaturam, cui assistere permissum est diabolo : sicut filio incarnato, Mt. 4.a. Tamen alio modo, eo intuitu quo omnia spiritualia vidit, etiam Satan in ordine sublimioris nature conspicit. Unde 3Rg. ult. c. dicit Micheas : Vidi Dominum sedentem super solium, id est Angelos, quorum mentibus altius presidens, omnia inferius disponit : Et exercitus celi a dexteris, et a sinistris, id est boni et mali Angeli, quia non tantummodo boni Deo ministrant, ut dicit GLOSSA sed mali qui probant bonos, et volentes converti, gravant. Adest ergo Satan coram Deo inter filios Dei, quia servit Deo, sicut alii. Et quia naturam similem eis non amisit, licet ab eis per superbiam exierit : Unde dicitur, inter filios Dei, non in filiis Dei, quia non de eis fuit, sed inter eos.
marg.| {u} Cui dixit Dominus] Forte per Angelum. Sed GLOSSA dicit. Non Dominus, Satan flatu vocis alloquitur, sicut nos, cum sit incorporeus. Sciendum autem, quod aliter loquitur Dominus ad Angelum, aliter Angelus ad Deum, aliter Deus ad animam, aliter anima ad Deum, aliter Deus ad diabolum, aliter diabolus ad Deum, ut dicit GLOSSA. Deus loquitur ad Angelum, cum ei voluntatem suam, et incognita ostendit. Organa enim vocis sunt ipsa gaudia contemplationis. Quasi enim audienti dicitur, quod eius menti inspiratur. Unde cum bonorum Angelorum cordibus infunderet Deus animadversionem ultionis contra superbiam edificantium turrim Babel, dixit Gn. 11.b. Venite, descendamus, et confundamus linguam eorum. Ibi GLOSSA Ascendunt Angeli in hoc, quod Creatorem aspiciunt ; descendunt autem in hoc, quod creaturam sese in illicitis erigentem examine districtionis premunt. Angeli quoque loquuntur ad Deum, dum quod super se est, admirantur in laudem. Vox eorum, est clamosa in auribus Dei admiratio. GREGORIUS Excitatus sum cum reverentia motus cordis, magnus est ad aures Dei incircumscripti spiritus clamor vocis, que vox quasi per distincta verba se explicat, dum se per innumeros modo admirationis format. Item loquuntur anime sancte ad Deum per desideria. Apc. 6.c. Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum {1. 399ra} Dei, et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo non vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra ? Que petitio nihil aliud est, quam extremum diem iudicii in resurrectione desiderare. Et tanto maiorem vocem spiritus martyris exprimit, quanto se in eius desiderium plenius fundit. Si desiderium sermonum non esset, Ps. non diceret : Desiderium cordis eorum audivit auris tua. Sed obiicit GREGORIUS: Quomodo inquit, dicuntur anime sancte petere, quas voluntatem Dei certum est, et futura non ignorare : Respondeo : De ipso accipiunt, ut ab eo petant, quod eum facere velle vident, et nisi peterent, a voluntate eius discordarent. Quibus respondet Deus ; Requiescite adhuc tempus modicum, donec impleatur numerus fratrum vestrorum. Apc. 6.c. Quod dicere, est intra ardorem desiderii ex prescientia solatium inspirare. Vox igitur animarum ad Deum, est desiderium futurorum, que tamen vident Deum velle fore. Respondere Dei duplex est. Vel eas retributionis certitudine inter desideria confirmare, vel expectandi moram infundere. Item loquitur Deus ad Diabolum quatuor modis. Primo, vias eius arguendo, ibi :
marg.| {a} Unde venis] Satan ? Et querit, quasi nesciat. Sed nescit, quia non approbat. Mt. 25.a. Nescio vos. Secundo, electorum iustitiam contra illum proponendo ibi   [Numquid considerasti servum meum Iob ?] Quod est dicere. Tales eos facere, quibus Satan posset invidere.   [Tertio] tentandi licentiam permittendo, ibi   [Ecce universa] Quarto, malitiam eius cohibendo, ibi   [Tantum in eum ne extendas manum tuam] Item Diabolus loquitur ad Deum tribus modis. Primo, vias suas insinuando, ibi :
marg.| {b} Circuivi terram] Dicere autem, Diabolum quid egerit, nihil aliud est, quam scire, quod actus suos Deo occultare non possit. Secundo, electos falsis criminibus accusando, ibi :   [Numquid frustra timet Deum] Quod est dicere. Contra bonos conqueri, et eorum profectibus invidere. Tertio, tentandi licentiam postulando, ibi   [Extende manum tuam] Quod est dicere ad afflictionem bonorum malitie sue estibus anhelare. Item aliter potest illud legi.
marg.| {c} Numquid considerasti] etc. Satan terrenos vituperat, ubi dixit : Circuivi terram, et perambulavi eam. Et gloriabatur de conculcatione eorum. Ideo Dominus e contra commendat servos suos, et specialiter Iob. De quo exemplum ponit, dicens   [Numquid considerasti] etc. Nec dicit : Numquid circuisti, vel perambulasti servum meum Iob, quia illum nullatenus poterat conculcare. Unde infr. eod. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. Sed dicit :   [Numquid considerasti] etc. quasi dicat considerare potes, cui prevalere non potes. Sed nonne circuivit Diabolus terrenos, et perambulavit ? ergo et Iob, cum sit terrenus. Unde infr. 10.b. Memento, queso, quod sicut lutum feceris me, etc. Respondeo, Iob terrenus fuit corpore, sed celestis mente, quia terrenis opibus contemptis, solis celestibus appetendo adherebat cum Apostolo Paulo, posteriorum oblitus, in anteriora se extendens. Phil. 3.c. Item 1Cor. 15.f. Primus homo de terra, terrenus, secundus homo de celo, celestis. Qualis terrenus, tales terreni, et qualis celestis, tales celestes.
marg.| {d} Cui respondens] etc. Commendaverat Iob, et in eo omnes electos. Audita autem commendatione, vult Satan ostendere, quod non est commendabilis Iob, unde dicit.
marg.| {e} Numquid frustra] etc. quasi dicat cur laudas Iob, cum nihil a se habeat, sed a te omnia ? Eccl. 11.c. Bona, et mala : vita, et mors : paupertas, et honestas a Deo sunt, etc. Non fecerat Iob malum, quod argueret Satan, bonum eius diminuit, GLOSSA Diabolus, quia non invenit mala, que accusat, bona in malum vertit, quasi non bono animo fiant.
marg.| {e} Nonne] etc. id est validum fecisti, quasi dicat non ex propria virtute habet, quod stat, sed ex tua vallatione. Et ideo non est laudandus, qui protegitur, sed tu, qui protegis.
marg.| {f} Ad domum] id est familiam, quasi dicat filios, et filias, et familiam multam nimis, et substantiam copiosam dedisti ei. Et ideo non frustra Iob timet Deum, qui tot bona in terra recepit, et ideo non {1. 399rb} est mirum, si innocenter vivit. Et per hoc nititur ostendere Satan, quod timor mundanus est, vel humanus, non filialis, vel castus. Et ita Iob non est timens Deum. Item per hoc ostenditur, quod non est rectus, nec simplex, quia sic solum Deum quereret, et amaret, non temporalia. Item per hoc ostenditur, quod non est recedens a malo. Divitie enim absque peccato vix haberi possunt, Eccles. 11.b. Si dives fueris, non eris immunis a delicto.   [Affuit inter eos] GREGORIUS Dum cuncta sunt nuda divino conspectui, Satan affuit, absens presenti cum amore, non timore.
marg.| {g} Per circuitum] quasi dicat non intus, nec extra permittis eum turbari.
marg.| {h} Benedixisti] multiplicando.
marg.| {i} Sed extende] Tertius modus est, quo respondet Diabolus Domino, et licentiam tentandi postulat, quasi dicat quem inclusum in tua protectione tenes, expone tribulationi, quasi dicat Diabolus. Dum est in prosperitate, videtur bonus, et simplex, sed non est. Sed recedente prosperitate, maledicet tibi. Et ita non est simplex, sed duplex, et variabilis. Sir. 12.b. Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. In bonis viri, inimici illius in tristitia, et in malitia illius amicus agnitus est.
marg.| {k} Paululum manum tuam] GLOSSA Paululum dicit Diabolus, quia temporalia parvipendenda innuit.
marg.| {l} Tange] id est tangi permitte, vel a manu protectionis tue detege. Et fatetur hic Diabolus, quod licet sit rex super omnes filios superbie, et potestati sue super terram nulla potestas valeat comparari, ut dicitur inf. 41.d. quod nihil potest in Iob nisi permissus. Unde Mt. 8.d. Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum, id est ire permitte. Is. 51.g. Incurvare, ut transeamus. Qui igitur in porcos ire non poterat, non est mirum, si sancti viri domum contingere non valebat. Habet autem Diabolus a se voluntatem, que est mala, a Deo autem potestatem, que est iusta. Unde 1Rg. 16.c. dicitur : Spiritus Domini malus exagitat te. Idem spiritus, et Domini dicitur, et malus dicitur. Domini, per licentiam iuste potestatis. Malus, per desiderium iniuste voluntatis.
marg.| {m} Cuncta] non aliqua, ut quem non deiicerent particularia, deiicerent universalia. Ier. 6.f. Crudelis est, et non miserebitur.
marg.| {n} Benedixerit] id est maledixerit. Vel benedicere in facie eius, ore tantum, et non corde gratias agere. Iuxta illud Ier. 12.a. Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Et utroque modo est aposiopisis ; quasi dicat Da mihi licentiam tangendi domum eius, et nisi maledixerit tibi de cetero, non credas mihi. Et ita patet, quod non est simplex, et quod eum benedicat tantum ore, non corde.
marg.| {o} Dixit ergo] Tertius modus, quo loquitur Diabolo Deus, scilicet tentandi licentiam permittendo. Et dicit GLOSSA Non petitione Diaboli provocatus Dominus vincitur, sed hosti concedit ad deceptionem suam, quod famulo prosit. Sciebat enim Dominus, quod omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Rm. 8.e. Item 1Cor. 10.c. Fidelis est Deus, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum. Tentatio enim, cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercende virtutis.
marg.| {p} Ecce] Dat licentiam tentandi.
marg.| {q} In manu] id est in potestate.
marg.| {r} Tantum] etc. Satan cuncta petierat. Et in hac generalitate corpus, et animam comprehendebat iuxta illud Gn. 14.d. Da mihi animas, cetera tolle tibi. Sed benignitas pietatis Dei substantiam prodit, corpus protegit, ne simul hostem ad omnia relaxet, ne undique feriens eum frangat. Dei enim misericordia ex tempore dispensat, ut que coacervata prosternentur, possint tolerari divisa. Unde Ps. Proba me, Deus, et tenta me, quasi dicat prius me inspice, et tunc secundum vires tentari permitte.
marg.| {s} Egressus] ad desiderii sui vota implenda, GLOSSA dicit. Quo exiit ab eo, qui ubique est. Ier. 23.e. Celum, et terram ego impleo. Respondeo ad litteram. A facie Dei ab ipso Diabolo in aliqua creatura imaginata, vel intellecta exiit. Vel quando laxatus fuit a cohibitione Dei, tunc egredi dicitur. Stat igitur Diabolus ante faciem Dei, quando malignari non permittitur.
marg.| {t} Cum autem] Impetrata Satan tentandi licentia ad modum illius, qui castrum munitum obsidet, ab exteriori {1. 399va} parte parat insultus. Multi enim plus tristantur propter amissionem temporalium, id est exteriorum, quam interiorum. Nec solum attendit diabolus, quid faciat, sed quando, scilicet tempore convivii, quod vix sine peccato potest celebrari. Rm. 13.d. Non in comessationibus, etc. a   Eius comederent, et biberent vinum] scilicet Iob.
marg.| {b} In domo] Qui eos ab excessu debuit cohibere.
marg.| {c} Arabant] Hoc dicit, ut dum memorabant fructum boni operis, causa crescat doloris.
marg.| {d} Asine] In Greco dicitur, quod erant fete, ut maius sit damnum.
marg.| {e} Irruerunt] Primum infortunium.
marg.| {f} Omnia] Non tantum aliqua.
marg.| {g} Pueros] custodes.
marg.| {h} Cumque] Vide ordinem tentationis, ut si non frangat iniuria illata per hominem, saltem deiiciat vindicta per aeris intemperiem, quasi sit a Deo offenso. Ad ultimum nuntiatur prolis interitus, ut si non exterioris possessionis turbet consumptio, saltem turbet carnis perditio.
marg.| {i} Ignis] quasi dicat, Deus fecit hec.
marg.| {k} Cunctas] non partem.
marg.| {l} Pueros] id est custodes.
marg.| {m} Consumpsit] Secundum infortunium.
marg.| {n} Sed et adhuc] Post primum, et secundum ictum, addit diabolus tertium, ut qui uno vulnere percussus non cecidit, bis, vel ter percussus, subito prosternatur. Et nota quantum augeat dolorem Iob diabolus amplificando fructum, subito nuntiando infortunium, successive diversos nuntios mittendo, ordinate nuntiando, in Deum lamenti causam retorquendo, nullam consolationem relinquendo. Infra 16.b. Collegit furorem suum in me. Et inf. c. Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
marg.| {o} Tres turmas] Tres turme
-A lege.
--Sadducei.
--Pharisei.
--Herodiani.
-Moraliter.
--Concupiscentia carnis.
--Concupiscentia oculorum.
--Superbia vite
---contra que
----Ieiunium
----Eleemosyna
----Oratio.
marg.| {p} In domo fratris] non aliena, non in taberna.
marg.| {q} Repente ventus] ut non esset locus fuge.
marg.| {r} Vehemens irruit a regione deserti] qui posset omnes involvere, et domum evertere.
marg.| {t} Liberos tuos] non ancillarum filios.
marg.| {u} Ego solus] Ubique unus solus remanet, qui damna Iob nuntiet. Per hunc significatur synderesis, que in omni peccato remurmurat, que etiam in Cain non fuit extincta. Unde Ier. 2. Filii Mempheos, et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Et infr. Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te.
marg.| {x} Tunc surrexit] In verbo surgendi notatur firmitatis stabilitas. Unde GLOSSA Qui prius firmiter stabat, firmus stat omnibus amissis. Et hoc est surgere Iob.
marg.| {y} Et scidit] etc. Quod fuit signum doloris, quia, ut dicit GREGORIUS non est pondus virtutis, insensibilitas carnis. Deplorandum est enim in morte parentum, iuxta illud Eccl. 38.b. Fili mi, in mortuum produc lacrymas, quasi dira passus incipe plorare.
marg.| {z} Corruens] In quo notatur humilitas. Eccl. 36.d. Oratio humiliantis se, nubes penetrabit.
marg.| {a} Adoravit] in quo ostenditur, quod flagellantis iudicium sustinuit patienter. Doluit, ne per insensibilitatem Deum contemneret, vel de proximo non curaret, nec nimis doluit, ne metas doloris excederet, per pusillanimitatem, medium tenuit, quia tonso capite inter gemitus adoravit, mos enim fuit veterum, ut qui in tranquillitate capillos nutrierat, tempore afflictionis abraderet, et e converso.
Numérotation du verset Iob. 1,moraliter 
marg.| {1. 399vb} Moraliter. {s} Quatuor anguli] sunt quatuor virtutes Cardinales. Filiorum mors, virtutum turbatio. Puer, qui evasit, discretio, qui damna nuntiat : Iob surgit, per profectum, vestes scindit, id est opera diiudicat, tonso capite cadit, id est presumptuosas cogitationes reprimit. Adoravit, id est se humiliavit.
marg.| {b} Nudus egressus] ut patienter doleat de amissis, attendit qualis venit in hunc mundum. Nudus enim venit, et nudus exibit. 1Tim. 6.b. Nihil intulimus, etc. Et in hoc consolatur seipsum Iob, quia accepta dimisit ; non propria amisit. Et ponit duas causas, quare non est dolendum de amissione tali. Prima est, quia nihil proprium amisit, ibi   [Nudus egressus] Secunda est, quia Deus, qui dederat, accepit, ibi   [Dominus dedit] etc.
marg.| {c} Matris mee] id est terre, que est omnium mater. Ec. 40.a. Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus a ventre matris eorum usque in diem sepulture matris omnium. Eccl. 5.c. Sicut egressus est nudus de utero matris sue, sic revertetur, et nihil auferet. 2Rg. 12.c. Omnes morimur, et quasi aque dilabimur in terram, que non revertuntur.
marg.| {d} Dominus dedit] non diabolus.
marg.| {e} Dominus abstulit] non diabolus, qui nihil potest nisi permissus.
marg.| {f} Domino] cuius sunt omnia.
marg.| {g} Sit nomen Domini benedictum] Sciebat Iob se non Dominum, sed custodem esse omnium, que habebat, ideo videns sibi nullam factam iniuriam, sed gratiam, gratias agit, quia divitiarum amissio nihil aliud est, quam gravis oneris depositio. GREGORIUS Terrena substantia eterne felicitati comparata, pondus est, non subsidium. In libro de consolatione, dicit fortuna : Mee sunt divitie, mecum veniunt, et me abeunte recedunt : dominam famule sequuntur. Item Boethius : Si generosus es, lauda parentes ; Si dives, ne credas fortune : Si formosus, expecta parum, et non eris. Si instructus, si morigeratus fueris, hoc non a patre hereditarium, hoc non a casu pendulum, hoc non a corpore caducum habes, quasi dicat, de amissione temporalium non est dolendum, quia non sunt nostra, sed de amissione spiritualium, que habita faciunt beatum.
marg.| {h} Non peccavit] Simile inf. 17.a. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Contra inf. 7.d. dicit Iob : Peccavi, quid, etc. Solutio : Quando dicit : Non peccavi, subintellige tantum, ut scilicet tantam penam sustinerem.
marg.| {i} Labiis suis] Quia inter flagella peccatur duobus modis, corde scilicet murmurando, ore, maledicendo. Ideo Iob cordis, et oris innocentiam ostendit. Labia vocat intellectum, et affectum, quasi dicat, interius cogitatione, vel desiderio non peccavi, nec exterius locutione. Et hoc est.
marg.| {k} Neque] etc. Et in hoc perfectus ostenditur. Iac. 3.a. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
marg.| {l} Contra Deum locutus] GLOSSA Stulte contra Deum loquitur, qui inter flagella se innocentem dicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_1)

Notes :