Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Iob. 3,1 

1 Post hec2 aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
1 Hic incip. cap. 3 |
2 Post hec] om. Δ |
Numérotation du verset Iob. 3,2 

et locutus est :
Numérotation du verset Iob. 3,3 

Pereat dies
in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
Numérotation du verset Iob. 3,4 

Dies ille vertatur in tenebras nec3 requirat eum Deus desuper4. et non5 illustret6 lumine.
3 nec] non Δ Lyra (differentia) Weber |
4desuper Δ] + et non sit in recordatione CorS1 (alibi sic habent [...] sed al<ii> non habent hoc nec est de textu ; Gregorius hebr. anti. non habent) ; Lyra, De Tractatu (ET NON SIT IN RECORDATIONE : hoc non est in Hebreo nec in libris correctis) |
5 et non Δ] nec Lyra (differentia) |
6 illustret Δ] illustretur CorS1 Lyra (differentia) |
Numérotation du verset Iob. 3,5 

Obscurent eum tenebre et umbra mortis.
Occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.
Numérotation du verset Iob. 3,6 

Noctem illam tenebrosus turbo possideat.
Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
Numérotation du verset Iob. 3,7 

Sit nox illa solitaria nec laude digna.
Numérotation du verset Iob. 3,8 

Maledicant ei qui maledicunt diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.
Numérotation du verset Iob. 3,9 

Obtenebrentur
stelle caligine eius. Exspectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurore.
Numérotation du verset Iob. 3,10 

Quia non conclusit
ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Numérotation du verset Iob. 3,11 

Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii ?
Numérotation du verset Iob. 3,12 

Quare7 exceptus genibus ? Cur lactatus uberibus ?
7 Quare] Cur Δ
Numérotation du verset Iob. 3,13 

Nunc
enim dormiens
silerem,
et somno meo requiescerem
Numérotation du verset Iob. 3,14 

cum regibus et consulibus terre qui edificant sibi solitudines,
Numérotation du verset Iob. 3,15 

aut cum principibus qui possident aurum,
et replent domos suas
argento.
Numérotation du verset Iob. 3,16 

Aut sicut abortivum absconditum
non
subsisterem, vel qui concepti
non viderunt lumen8.
8 lumen] lucem Δ Weber
Numérotation du verset Iob. 3,17 

Ibi
impii cessaverunt
a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore,
Numérotation du verset Iob. 3,18 

et quondam vincti
pariter
sine molestia,
non audierunt
vocem exactoris.
Numérotation du verset Iob. 3,19 

Magnus et parvus9* ibi sunt,
9 magnus et parvus S W Rusch ] inv. Δ Weber
et servus liber a domino suo.
Numérotation du verset Iob. 3,20 

Quare misero data est10* lux
10 misero - data est Δ Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] inv. Rusch Weber
et vita
his qui in amaritudine sunt anime11 ?
11 sunt anime] inv. Δ Weber
Numérotation du verset Iob. 3,21 

Qui exspectant mortem
et non venit,
quasi effodientes thesaurum,
Numérotation du verset Iob. 3,22 

gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum,
Numérotation du verset Iob. 3,23 

viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris ?
Numérotation du verset Iob. 3,24 

Antequam comedam suspiro et quasi inundantes aque sic rugitus meus,
Numérotation du verset Iob. 3,25 

quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit.
Numérotation du verset Iob. 3,26 

Nonne dissimulavi, nonne silui, nonne quievi et venit super me indignatio.

Capitulum 3

Numérotation du verset Iob. 3,1 
marg.| {r} Post hec aperuit] etc. In hoc capitulo suam specialiter, et humanam generaliter misericordiam deplorat Iob. Et quia amici, qui ad consolandum venerant, ipsum desperare, et fractum pro amissione temporalium credebant, in principio ostendit Iob se non dolere hac de causa, quia nec prosperitatem dilexit. Et hoc est :   [Post hec] id est post tot, et tanta flagella,   [aperuit Iob os suum] sicut dicuntur Sancti aperire os suum, quando quasi apertis vasculis, suas cogitationes detegunt. In apertione autem oris innuitur sermonis profunditas, sicut Mt. 5.a. Aperiens Iesus os suum, docebat eos, dicens : Beati, etc. Act. 10.e. Aperiens Petrus os suum dixit : In veritate comperi, etc.
marg.| {s} Maledixit diei suo] Non libidine vindicte, sed zelo iustitie. Sancti enim in sublime rapiuntur, et ideo lumine omnium percipiunt, quod maledictionibus exterioribus maledicere debent. Sed numquid otiosum fuit maledicere diei iam preterite. Respondeo : Non, quia non libidine vindicte hoc fecit, ut dictum est, sed zelo iustitie. Sed iterum queritur, que iustitia fuit maledicere diei non existenti. Solutio : Hoc exponitur multis modis. Primo sic.
marg.| {t} Pereat dies] id est prosperitas temporalis, vel temporalis mutabilitas.
marg.| {u} In qua natus sum] Omnes enim nascimur filii ire, Eph. 2.a.   [Pereat] id est omnino transeat, et veniat eternitas, vel transeat de malo in bonum. Et nota quod dicit : Natus sum, non dicit : Conditus sum, quia conditus est homo in die iustitie, natus vero in die culpe. Adam enim conditus fuit, non natus. Cain primus natus est, non conditus.
marg.| {x} Et nox] id est huius temporis malitia, pereat, id est omnino transeat, ut non sit, vel de malo ad bonum transeat. Vel sic, ut {1. 401ra} ponatur continens pro contento, id est tempus pro peccatore, qui maledicitur maledictione pene, cum punitur, sicut Ier. 20.d. Maledicta dies, in qua natus sum. Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo. Act. 8.d. Pecunia tua tecum sit in perditionem. 2Rg. 1.d. Montes Gelboe, nec ros, etc. Vel sic   [Dies, et nox] id est peccatum, quod dies dicitur, cum delectatio suadetur. Non quia errore involvit intellectum, et amaritudine affectum. Pereat, id est delectatio peccati deleatur. Item exponitur hoc de diabolo, qui dies est, dum transfigurat se in Angelum lucis. 2Cor. 11.c. Nox, propria malitia excecatus. Vel dies dicitur, secundum quod allicit ad peccatum, nox, dum punit pro peccato. Sed quomodo maledicit Iob diabolo, cum dicatur. Eccl. 21.d. Cum maledicit impius diabolum, maledicit animam suam. Respondeo : Maledicere diabolum, multis modis dicitur : Uno modo maledicere diabolum, est ei malum, id est peccatum attribuere, sicut Eva dixit : Serpens decepit me. Item malediceret diabolum, est ei malum optare. Utroque modo, qui maledicit diabolo, maledicit animam suam, id est peccat. Item maledicere diabolum, est ipsum tamquam malum abhorrere. Item maledicere diabolum, est eius vitium, non naturam odire. Et hoc modo maledicit Iob.
marg.| Pereat dies
-Demon, dies per naturam, nox per culpam
-Mutabilitas temporis
-Prosperitas mundana
-Delectatio peccati.
marg.| Hanc ultimam prosequamur expositionem, in qua dies pro peccato accipitur, quia huic magis congruit continentia Glossarum. Pereat ergo   dies , id est peccatum, vel peccati delectatio, in qua natus sum, et nox, in qua conceptus sum, id est error, et amaritudo peccati pereat. Qualiter autem perire possit, ostendit.
marg.| {a} Dies illa] id est peccati delectatio.
marg.| {b} Vertatur in tenebras] id est in luctum penitentie. De his tenebris. Is. 50.b. Induam celos tenebris, et ponam saccum operimentum eorum. Postea subdit fructum penitentie, dicens,
marg.| {c} Non requirat eum] quasi dicat, sic vertatur in tenebras illa dies, ut non requirat eum ad puniendum Dominus, id est sic puniamus nos per luctum penitentie, ut non puniamur in futuro igne gehenne.
marg.| {d} Non sit in recordatione] vel in recordatione coram Deo, ad puniendum. Ez. 18.e. Omnium iniquitatum eius non recordabor. Si enim hic recordamur peccatorum nostrorum in iudicio penitentie, Dominus non recordabitur ad puniendum in extremo examine. 1Cor. 11. Si nosmetipsos diiudicaremus, etc. Non enim surget duplex tribulatio. Nahum. 1.c.
marg.| {d} Non illustretur lumine] id est in iudicio non appareat, quando libri conscientiarum erunt aperti. Dn. 7.c. quasi dicat sic oblivioni tradatur, ut tunc non videatur, quando Dominus scrutabitur Hierusalem in lucernis. Sophon. 1.c. Sed quia nullum peccatum impunitum est, quia aut Deus punit, aut homo subdit :
marg.| {e} Obscurent] etc. id est luctus penitentie tegat peccatum. Ps. Beati, quorum tecta sunt peccata. Sed quia non valet penitentia, nisi fiat in caritate.
marg.| {f} Et umbra] etc. id est caritas. Fortis enim ut mors dilectio. Ct. 8.b. Vel sic   [Umbra mortis] id est oblivio, que delet memoriam, ut mors vitam. Vel   [Umbra mortis] id est confusio penitentie, sive erubescentie confessionis, que est confusio adducens gloriam. Eccl. 4.c.
marg.| {g} Et involvatur amaritudine] penitentie, id est ex omni parte volvatur. GREGORIUS Si delectatio peccati ita punienda {1. 401rb} est, quam districte consensus feriendus est ?
marg.| {h} Noctem] id est peccati culpam.
marg.| {i} Tenebrosus turbo] id est animi meror.
marg.| {k} Possideat] id est ita dominetur, ut in pulverem redigat per contritionem penitentie, sicut Moyses caput vituli. Ex. 32. Vel sic.   [Noctem illam] id est peccati delectationem, que dicitur nox, quia excecat, et obnubilat animam, et ad eternas tenebras ducit.   [Tenebrosus turbo] id est impetuosa penitentia, sive fortis, et aspera.   [Possideat] id est conterat. Ps. Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram.
marg.| {l} Non computetur] quod hec delectatio ducere possit ad dies eternitatis, et menses. Vel sic :   [Nox illa] id est peccati delectatio.   [Non computetur] id est inter virtutes, et opera virtutum non inveniatur in die iudicii, quasi dicat, sic involvatur amaritudine, et conteratur turbine, ut in iudicio non videatur. Ut autem non numeretur tunc, puniamus modo, nec defendamus. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {m} Sit nox illa solitaria] id est sine defensione. Defendere enim peccatum, est peccatum peccato sociare. Eccles. 5.b. De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum peccato, defendendo, vel excusando. Sed quia duplex est excusatio ; una in auctorem reflexio, ut Adam ; alia intentionis bone simulatio. Sequitur.
marg.| {n} Nec laude digna] Quod est, cum peccatum per bonam intentionem excusatur. Vel   [solitaria] id est non habet sociam noctem gehenne.
marg.| {o} Maledicant ei] etc. Dictum est, quod noctem, id est delectationem peccati debemus punire ; Sed quia hoc non est cuius libet in quocumque statu, ideo ostendit quales oportet esse, qui hoc possunt. Oportet enim, ut contemnant omnem delectationem humanam, et prosperitatem mundanam. Er hoc est ;   [Maledicant ei] id est nocti puniendo per penitentiam.
marg.| {p} Qui maledicunt diei] id est prosperitati mundane. Qui autem sint isti, qui maledicunt, id est contemnunt noctem, id est delectationem, et diem, id est prosperitatem mundanam, subdit.
marg.| {q} Qui parati sunt suscitare Leviathan] qui dormit in peccatoribus, infr. 40.c. Sub umbra dormit, etc. Sed quia victis peccatis mortalibus, ad conservandam humilitatem semper remanet aliquid, quod vinci non potest, scilicet fomes, et venialia, subdit.
marg.| {r} Obtenebrentur stelle] id est iusti splendentes virtutibus.
marg.| {s} Caligine noctis] id est culpe venialis.   [Vel obtenebrentur caligine noctis] non in veritate, sed sua reputatione. Si enim dixerimus, quod peccatum non habemus, etc. 1Io. 16.d. In hoc enim maxime conservatur humilitas. Dt. 7.d. Dominus consumet nationes has in conspectu tuo paulatim, atque per partes, non poteris expellere pariter, ne forte multiplicentur contra te bestie terre. Sed ne quis tantum se humiliet in his, quod desperet, subdit.
marg.| {t} Expectet lucem] quasi dicat ita sit humilis, quod longanimis, ut scilicet presentem mercedem non querat, sed futura expectet, scilicet hereditatem. Hereditas enim ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Prv. 20.c. Is. 30.d. Beati omnes, qui expectant eum.
marg.| {u} Et non videat] quasi dicat nec in aliquo se comprehendisse putet. Phil. 3.c. Non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim. Lc. 17.c. Cum omnia bene feceritis, etc. Eccl. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet, et cum quieverit, operabitur. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {x} Nec ortum surgentis aurore] quasi dicat, non putet se comprehendisse etiam initium boni ? Quod bene aurore comparatur, lux, et tenebre mixte sunt. Prv. 4.c. Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.
marg.| {y} Quia non clausit] Quare imprecatus fuerit peccato, docet. Prima causa est propter malum, quod intulit, quia scilicet concupiscentiam excitavit. Et hoc est, quod non clausit, immo aperuit oculos concupiscentie, que est mater omnium. De quibus dicitur. Gn. 3.b. Et aperti sunt oculi amborum.
marg.| {z} Ostia ventris] id est desideria carnalis concupiscentie. De quibus Mt. 6.a. Cum oraveris, intra cubiculum, et clauso ostio, etc. Is. 26.d. Intra cubicula tua, et claude ostia tua super te, id est intra secreta mentis, et coerce illicita desideria. a   Nec abstulit] sed intulit.
marg.| {b} Mala] penalitatis. Propter hec duo mala, que sequuntur peccatum, dicitur Prv. 14.d. Miseros facit populus peccatum.
marg.| {c} Quare non in vulva] Videtur quod se abortivum interiisse exoptet Iob : Sed non est sic, ut dicit GREGORIUS quia non ad litteram accipitur hoc, sed spiritualiter. Quatuor enim modis peccatum committitur, scilicet suggestione, delectatione, opere, defensione : His ictibus fractus fuit Adam ; Serpens suasit, caro delectata est, Adam consensit, requisitus a Domino per audientiam excusavit. Et hoc idem in nobis agitur, quod conqueritur Iob, dicens :   [Quare non in vulva mortuus sum] {1. 401va} id est quare concepi primum peccatum ad suggestionem diaboli, quasi dicat utinam me moriturum in suggestione previdissem. Per hoc enim eliditur suggestio, Eccl. 9.d. Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris. Et quia suggestionem secuta est delectatio, addit.
marg.| {a} Quare] etc. id est quare delectatus sum, quasi dicat quare non previdi me moriturum in delectatione, ut sic evitarem eam ? Item, quia consensus secutus est delectationem, addit.
marg.| {b} Cur] etc. id est quare genibus suppositis consensum adhibui ? Item, quia consensum sequitur excusatio, addit.
marg.| {c} Cur] etc. id est blandis excusationibus, quasi lacte nutritus in peccato. Prv. 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, etc. Hic est ordo in peccato. Vel aliter. Quatuor modis peccamus in opere. Primo latenter. Secundo publice. Tertio consuetudine. Quarto superba excusatione. Que tribus modis fit. Vel spe divine misericordie nimia, vel desperatione, vel adulatione. Dicit ergo Iob in persona communis Ade   [Quare non in vulva] etc. id est latenter peccavi.   [Quare egressus sum ex ut ero] id est quare publice non erubui peccare.   [Cur exceptus genibus] Puer genibus fovetur, ut crescat. Sic, qui non est confusus de aperto peccato, prava consuetudine confirmatur, ut peccatis peccata addat. Et hoc est.   [Cur exceptus genibus] id est pravis usibus educatus.   [Cur lactatus uberibus] id est falsa spe venie, vel desperatione, vel adulatione nutritus sum, ne scilicet resilirem a peccato. Tres priores modi, opus latens, opus apparens, consuetudo, secundum ordinem suum facilius corriguntur, quartus difficilius. Unde, et Dominus tres mortuos suscitavit. Unum in domo, id est eum, qui adhuc latet in peccato. Mt. 9.c. Alium extra, id est eum cuius iniquitas publicatur. Lc. 7.b. Tertium sepultum aggere, id est mole consuetudinis gravatum. Io. 11.e. Quartum mortuum agnovit, sed non suscitavit, immo ait. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, Mt. 8.c. Quod fit, cum peccatores peccatorem favoribus premunt, vel lacte erroris ebrium decipiunt. Et hoc est : Beatur vir, qui non abiit in consilio impiorum, etc.
marg.| {d} Nunc enim dormiens] Hic ostendit, quare ultimo dicta desideraverit, docens que bona abstulit peccatum. Primum quod abstulit est, quies mentis. In peccato enim tumultus est. Is. 57.d. Impii, quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem, etc. Os. 7.b. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente, etc. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est. Item hoc silentium est ordinatio hominis interioris supra exteriorem. Sed peccatum contrarium fecit, quia exterior superpositus est interiori. Unde Rm. 7.d. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Secundum malum quod facit, est separatio Angelorum, scilicet ab eorum consortio, et a bonis spiritualibus. Sicut enim virtus coniungit Deo, et Angelis, sic peccatum separat. Sir. 22.c. Mittens lapidem in volatilia deiiciet ea, sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. Et hoc est   [Nunc] si non peccassem, scilicet et Deo obedissem   [dormiens] id est quiescens.
marg.| {e} Silerem] a strepitu mundi, carnis, et Diaboli.
marg.| {f} Et somno meo requiescerem] id est delectarer in bonis eternis.
marg.| {g} Cum regibus] id est cum Angelis, qui subdita bene regunt. Sir. 17.b. In unamquamque gentem preposuit rectores.
marg.| {h} Et Consulibus] id est Angelis, qui Consules dicuntur, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel Reges, et Consules dicit sanctos predicatores, qui et se bene regunt, et aliis bene consulunt, cum quibus si non peccasset Adam, requiesceremus, sine morte transeuntes illuc, ubi Sancti modo perveniunt morte interposita.
marg.| {i} Qui edificant] id est a corde suo terrena desideria expellunt, et seipsos a tumultu mundi, quantum possunt, {1. 401vb} elongant, ut soli sint, et idonei loqui cum Deo. Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Lam. 3.d. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levabit se supra se. He solitudines sunt illud desertum, in quo dimissis nonagintanovem ovibus pastor venit querere unam ovem, que perierat, Lc. 15.a. Has edificant, ut sibi, et subditis consulant.
marg.| {k} Aut cum principibus] Principes dicit Angelos. Domino assistentes, de quibus Dn. 7.c. Millia millium, etc. Qui quia semper assistunt, dicuntur possidere aurum sapientie, et argentum laudis, continue. Unde Apc. 4.c. Requiem non habebant, dicentia : Sanctus, sanctus, sanctus, etc. Vel aurum, et argentum, vita eterna est, que consistit in dilectione, et cognitione Dei. Vel Principes sunt rectores Ecclesie, qui possident aurum sapientie, bene vivendo, et argentum eloquentie, recte predicando. Apc. 3.d. Suadeo tibi emere aurum ignitum, et probatum, ut locuples fias Sir. 28.d. Aurum tuum, et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram.
marg.| {l} Et replent domos suas] id est conscientias, de quibus Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam cum illo : Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tedium convictus illius, sed letitiam, et gaudium.
marg.| {m} Argento] id est divino eloquio, quo alios erudiant.
marg.| {n} Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem] quasi dicat si fuissem mortuus in vulva, id est in suggestione ante delectationem, et consensum, et consuetudinem, nunc silerem cum Regibus, vel certe modo non subsisterem, sicut abortivum absconditum, quod sit perfecte moriturum, non essem in hac semivita, que est quasi vapor ad modicum parens, Iac. 4.d. Et hoc quoad nostrum, scilicet huius vite exterius : Nec in tenebris ignorantie ; unde sequitur.
marg.| {o} Vel qui concepti non viderunt lucem] quasi dicat Modo non essem in tenebris. Et hoc quoad nostrum interius. Et sic duplicem innuit defectum, in quo sumus : Vel sic,   [Sicut abortivum] id est sicut electi, qui ante legem nati sunt. Abortivum enim dicitur, quod ante plenum tempus oritur ; Et tempus ante legem, quasi quidam uterus fuit eis.   [Absconditum] Hoc dicit, quia pauci sunt, de quibus certum, quid habeamus, quia eorum memoria scripto non est commendata ; et ideo dicuntur non subsistere.   [Vel qui concepti non viderunt lucem] id est qui post legem acceptam nati sunt mundo, et auctori suo concepti per legem, sed non viderunt lucem, quia usque ad adventum Christi, quem tam firmiter crediderunt, non pervenerunt, Lc. 10.d. Dico vobis, multi Reges, et Prophete voluerunt videre, que vos videtis, et non viderunt. Sed licet adventum Domini corporalem non viderint, crediderunt tamen, et spem in illo habuerunt, Io. 8.g. Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, vidit, et gavisus est. Et hoc est.
marg.| {p} Ibi] id est in spe adventus illius.
marg.| {q} Impii] prius.
marg.| {r} Cessaverunt] id est laboriosa desideria huius seculi fugerunt, et tumultum vitiorum abiecerunt.
marg.| {s} Et ibi] id est in spe adventus illius.
marg.| {t} Requieverunt fessi robore] id est deficientes a fortitudine mundi, et carnis. De qua Is. 5.f. Ve, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquile, current, et non laborabunt, ambulabunt, et non deficient. Mali fortes sunt robore mundi, et non deficiunt, sed boni deficiunt. Unde GREGORIUS Virtute mentis crescente, fortitudo carnis torpescit. Unde Iacob, qui Angelum tenuit, mox uno pede claudicavit. Gn. 32.f. Hi dicunt : Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Et licet isti in spe adventus Domini requieverint, tamen in molestiis carnis multis fuerunt. Unde sequitur.
marg.| {u} Et quondam vincti] vinculis corporalis necessitatis, ut sunt, fames, sitis, etc. De quibus Phil. 1.d. Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo.
marg.| {x} Pariter sine molestia] requieverunt in predicta spe, tandem quiescentes plenius in gloria. Is. 25.c. Auferet Deus omnem lacrymam ab omni facie. Idem Apc. 7.d. et 21.a.
marg.| {y} Non exaudierunt] quondam vincti scilicet licet audierint.
marg.| {z} Vocem exactoris] id est Diaboli, qui homini in paradiso nummum deceptionis contulit, et cum usuris exigit quotidie a nobis, cuius vox fuit suggestio. Hanc vocem audit, qui tentationem sentit, exaudiet, qui ei consentit.
marg.| {a} Parvus, et magnus] Repetit de eterna pace, sive quiete, quia dixerat, pariter sine molestia, ne crederet, quis equales omnes fore in premii quantitate, quod non est verum. In domo enim patris mei mansiones multe sunt. Io. 14. {1. 402ra} Sicut enim hic est nobis discretio operum, ita ibi discretio dignitatum. Sed in his erit concors diversitas, quia ut dicit GREGORIUS tanta vis caritatis omnes ibi sociat, ut quod quis in se non accepit, hoc in alio se accepisse gaudeat. Dicit ergo   [Parvus] in merito,   [et magnus] in merito.
marg.| {a} Ibi sunt] scilicet in eterna pace. GREGORIUS Lux eterna sic magnos elevat, ut parvos non relinquat. Ps. Benedixit pusillis cum maioribus : Nam pusillum, et magnum ipse fecit, et equaliter est illi cura de omnibus : Sap. 6.a.
marg.| {b} Et servus] hic
marg.| {c} Liber] ibi erit. Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, etc. Rm. 8.d. Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem, etc.
marg.| {d} A Domino suo] quia non timebitur ibi Dominus, sed diligetur ut pater. Hanc libertatem pregustaverat Iob, et videns ad illam non posse attingere peccatores, et iustos per hanc vitam ab illa separari, conquerens subdit.
marg.| {e} Quare] etc. Nec solum propter hoc conqueritur, sed videns malos hic florere, et prosperari, bonos autem tribulari, et conculcari, ignorans cur hoc fiat, quia forsan hoc fit, ut boni si qua mala fecerunt, hic recipiant, et ab eternis cruciatibus liberentur, et mali bona, que faciunt, hic recipiant, ut in posterum ad sola supplicia trahantur. Unde Lc. 16.g. Fili, recordare, etc. Hinc est, quod viri iusti, cum hic bona mundi sibi suppetere vident, ne laborum suorum hic fructus recipiant, timent. Nemo enim scit, utrum amore, vel odio, supple finali, dignus sit : Eccl. 9.a. Hanc incertitudinem attendens Iob, dicit.   [Quare misero] id est homini in huius peregrinationis miseria constituto.
marg.| {f} Data est lux] vite, scilicet vel prosperitatis, ac si dicat : Frustra habet claudus pulchras tibias : Prv. 26.a. Item Prv. 17.c. Quid prodest habere divitias stulto, cum sapientiam emere non possit ? Primum igitur agit de peccatore, qui miser est, cuius vitam vocat lucem, cum aliquid intelligentie accipit, sed nihil amoris. Accipit enim unum talentum talis, quod abscondit in terra : Mt. 25.c.
marg.| {g} Et vita his] Hic agit de iustis, qui semper in amaritudine sunt pro utroque irriguo : De quo Ios. 15.d. Idc. 1.c. Et tamen sunt in gaudio spei. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem, etc.
marg.| {h} Qui expectant] id est desiderant.
marg.| {i} Mortem] Cupiunt enim dissolvi, et esse cum Christo ; Phil. 41.d. Quia bonum est iudicium mortis homini indigenti. Eccl. 41.a.
marg.| {k} Et non venit] mors scilicet quia necessarium est, multo magis manere in carne propter vos. Phil. 1.d. Unde B. Martinus : Domine, si adhuc sum populo tuo necessarius, non recuso laborem, nec fatiscentem causabor etatem. Ct. 3.a. In lectulo meo per noctem quesivi, quem diligit anima mea, quesivi, et non inveni eum. Quantum autem, et quali desiderio querant iusti Dominum in tribulatione positi, ostendit, dicens.
marg.| {l} Quasi effodientes] Ad quem quanto magis appropinquant, tanto magis anhelant. Prv. 2.b. Si quesieris sapientiam, quasi pecuniam, et quasi thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies. Ita iusti, quo finem vite propinquius vident, et premia propinquiora cernunt, eo delectabilius laborant.
marg.| {m} Gaudentque] morte veniente, quia eis vivere Christus est, et mori lucrum. Phil. 1.c.
marg.| {n} Cum invenerint sepulchrum] Ad litteram. Vel   [sepulchrum] id est quietem contemplationis, ubi anima in Deo absconditur, sicut corpus in sepulchro. Quare autem peccatorem dixerit miserum, ostendit, quia scilicet via eius ignota est ei, et est in tenebris obvolutus. Et hoc est.
marg.| {o} Uro] etc. Et repetendum est.   [Quare misero data est lux] Misero, id est   [viro, cuius abscondita est via] quia etsi bene vivit, ad quem tamen finem perveniat, nescit, iuxta illud Eccl. 9.a. Nescit homo, utrum amore, etc. Aliquando enim, ut dicit GREGORIUS causa est damnationis, quod putatur profectus virtutis. Prv. 14.b. Est via, que videtur homini iusta, novissima autem ducunt ad {1. 402rb} mortem. Et licet hoc commune sit tam bonis, quam malis, tamen specialius convenit impiis. Unde Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa, nesciunt, ubi corruat. Unde sequitur.
marg.| {p} Et circumdedit eum Deus tenebris] ignorantie, scilicet quia et si celestia desiderat, quid de se dispositum sit, ignorat. Isaie b. Induam celos tenebris, etc. Non propter hoc tamen desperandum est, si nesciat homo ad quem finem deveniat, sed in Domino confidendum est. Unde Is. 50.d. Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei ? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Qualis autem sit amaritudo iustorum, ostendit Iob in seipso dicens :
marg.| {q} Antequam comedam, suspiro] Ad litteram, sicut Tob. 2.a. Relinquens prandium suum, ieiunus pervenit ad corpus, tollensque illud portavit in domum suam occulte : Cumque occultasset corpus, manducabat panem cum luctu, et tremore. Vel   [Antequam comedam] id est superne lucis contemplatione reficiar   [suspiro] id est vehementi gemitu afficior. GREGORIUS Qui non suspirat, non comedit, quia qui per lamenta non se humiliat, eterna gaudia non degustat.
marg.| {r} Et quasi] Que obstacula obruit, et impetu fertur.
marg.| {s} Sic rugitus meus] id est planctus immoderatus, congeriem peccatorum, et carnalem affectum parentum, quasi obicem in via Dei, penitus obruit, et subvertit. Ps. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis, rugiebam, etc. Quare autem sic gemeret Iob, subdit.
marg.| {t} Quia timor] de prosperitate diutius concessa.
marg.| {u} Quem timebam] nesciens utrum ad bonum, vel ad malum mihi concessa esset prosperitas. Prv. 28.c. Beatus homo, qui semper est pavidus.
marg.| {x} Evenit mihi] etc. De mortis dilatione, vel de presenti plaga intelligitur. Nesciens enim exitum eius, timebat se deseri, ignorans utrum esset percussio discipline, vel iusta animadversio vindicte. Unde Ps. Quis novit potestatem ire tue, id est ex qua causa procedit ira potestatis. Sed ne hoc meruisse crederetur, Iob subdit.
marg.| {y} Nonne dissimulavi ? Nonne silui ? Nonne quievi] Tria dicit, per que omne peccatum removit a se : a corde gloriam, ab ore loquacitatem, ab opere inquietudinem. A corde gloriam, cum dicit :   [Nonne dissimulavi] quasi dicat etsi potens, et dives, tamen humilis fui, iuxta illud Eccles. 3.c. Quanto magnus ex humilitate in omnibus. GREGORIUS Qualis in potestate Iob fuit, ad exemplum proponit. Potestas enim habita, ad utilitatem cogitanda est, et propter tumorem dissimulanda, et potens, ut prodesse debeat, posse se sciat, et ut extolli non debeat, posse se nesciat. Ab ore loquacitatem removet, cum dicit :   [Nonne silui] Boni enim semper silent a malo verbo, iuxta Eph. 4.g. Omnis sermo malus non procedat ex ore vestro, sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Quandoque silent a bono, ne vilescat, quia nimia assiduitas parit contemptum. Vel propter immundos, quia non sunt spargende margarite ante porcos. Mt. 7.a. Vel propter hereticos, quia non est dandum sanctum canibus. Ibid. Vel quia nolunt vacare contemplationi. Mali etiam silent quandoque, ut videantur sapientes, quandoque quia nesciunt loqui, quandoque ranunculus proiicitur in ore eorum, et fiunt canes muti, non valentes latrare. Is. 46.d. Ab opere removet inquietudinem, cum dicit,   [Nonne quievi] ab illicitis, Nemo enim militans Deo implicat se secularibus negotiis. 2Tim. 2.a. Unde et Iethro dixit ad Moysen, Ex. 18.c. Stulto labore consumeris tu, et populus iste, qui tecum est, ultra vires est negotium. Patet ergo qualis fuit corde, ore et opere. Unde patet, quod predictam calamitatem non meruit : Vel sic   [Nonne dissimulavi] me esse potentem, id est cum essem potens, ab iniuriis me coercui   [Nonne silui] id est a terrenis cogitationibus mentem restrinxi, quod maius est, quam ore non loqui. Multi enim silentes, cum toto mundo fabulantur.   [Nonne quievi] id est terrenas actiones amore Dei pretermisi, a quibus, ut dicit GREGORIUS qui non vacat, sibi supernam visionem occultat. Unde, Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus. Et Ioannes in insula, non in civitate vidit Apocalypsim. Tales fui.
marg.| {z} Et tamen venit super me indignatio] id est temporalis, et corporalis tribulatio, que mihi versa est in indignationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_3)

Notes :