Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Iob. 8,1 

1 Respondens autem Baldach2 Suites dixit :
1 Hic incip. cap. 8 |
2 Baldach] Baldad hic et ubique Weber |
Numérotation du verset Iob. 8,2 

Usquequo3
3 usquequo] usquequoque CorS1
loqueris talia ? Et spiritus multiplex sermones oris tui ?
Numérotation du verset Iob. 8,3 

Numquid Deus supplantat
iudicium
et Omnipotens subvertit quod iustum est ?
Numérotation du verset Iob. 8,4 

Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit
eos in manu iniquitatis sue.
Numérotation du verset Iob. 8,5 

Tu autem4 si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,
4 autem] tamen Weber
Numérotation du verset Iob. 8,6 

si mundus
et rectus
incesseris, statim evigilabit ad te
et pacatum reddet
habitaculum iustitie tue,
Numérotation du verset Iob. 8,7 

in tantum ut priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
Numérotation du verset Iob. 8,8 

Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.
Numérotation du verset Iob. 8,9 

Hesterni quippe sumus et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram,
Numérotation du verset Iob. 8,10 

et ipsi docebunt te.
Loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia.
Numérotation du verset Iob. 8,11 

Numquid vivere potest scirpus absque humore ?
Aut crescet carectum absque5
5 absque] sine Weber
aqua ?
Numérotation du verset Iob. 8,12 

Cum adhuc
sit in flore nec
carpatur manu ante omnes herbas arescit ?
Numérotation du verset Iob. 8,13 

Sic vie6 omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocrite peribit.
6 vie] via Philip.
Numérotation du verset Iob. 8,14 

Non ei placebit
vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia eius.
Numérotation du verset Iob. 8,15 

Innitetur
super domum suam et non stabit,
fulciet eam et non consurget.
Numérotation du verset Iob. 8,16 

Humectus
videtur scirpus7
7 scirpus Cor2 (aliqui) ΩJ ΩS] om. Rusch Weber ; Cor1 (subauditur scirpus sed non est de textu) Cor2 (aliqui non habent SCIRPUS : g’ hebr. anti. non habent)
antequam veniat sol8
8 Humectus... sol] Humectus videtur corp
et in ortu9 suo germen eius
9 ortu Amiatinus² G² L Cava ΠF S² plerique codd. edd. Philip. Greg.] orto restit. Edmaior. cum Ed1532
egredietur10.
10 egredietur Philip. Amiatinus ΣT ΦVP D ΩS Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina] egreditur NAL3245 Weber
Numérotation du verset Iob. 8,17 

Super acervum petrarum
radices eius
densabuntur11 et inter lapides
11 densabuntur] densebuntur Philip. (cod. R* M) V ΦGVP ΘHAG*
commorabitur12.
12 commorabitur] commorabuntur ΩM
Numérotation du verset Iob. 8,18 

Si absorbuerit eum
de loco suo, negabit eum
et dicet :
Non novi te.
Numérotation du verset Iob. 8,19 

Hec est enim letitia vie eius,
ut rursum de terra
alii germinentur.
Numérotation du verset Iob. 8,20 

Deus non proiciet
simplicem,
nec porriget
manum malignis
Numérotation du verset Iob. 8,21 

donec impleatur risu, os tuum et labia tua iubilo.
Numérotation du verset Iob. 8,22 

Qui
oderunt te
induentur confusione
et tabernaculum impiorum non subsistet.

Capitulum 8

Numérotation du verset Iob. 8,1 
marg.| {e} Respondens autem Baldad] Legitur Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde eius. Gravia enim sunt iniquo verba edificationis, quia corrigi non vult. Unde Eccl. 21.c. Compedes in pedibus, stulto doctrina. Ideo Baldad Suhites, qui corrigi non volebat, benedicta a Iob criminatur, multiplicationem sermonis, et inopiam intelligentie intorquens in eum. Quatuor enim sunt genera loquendi, ut dicit GREGORIUS Alii quidem sunt ampli sensu, et ore, qui laudandi sunt. Alii utroque stricti, qui miserandi sunt. Alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adiuvandi. Alii sensu inopes, sed lingua torrentes : qui sunt despiciendi. Talem arguit Baldad fuisse Iob. Unde dicit :
marg.| {f} Usquequo loqueris talia] etc. quasi dicat eloquens es, sed stultus, Prv. 14.c. Ubi sunt verba plurima, ibi frequenter egestas.
marg.| {g} Numquid Deus] etc. quasi dicat Numquid Deus iniuste iudicat ? quasi dicat non. Prv. 16.b. Divinatio in labiis regis, non errabit in iudicio os eius. Pondus enim, et statera iudicia Domini sunt. Et in hoc vult Baldad reprehendere Iob, quia dixerat se sine peccato punitum.
marg.| {h} Et Omnipotens subvertit, quod iustum est ?] quasi dicat non. Et ita relinquitur, quod iuste iudicat, quoad primum, et iustum, quoad secundum. Hec enim duo in iudicio exiguntur. Dt. 16.d. Iuste quod iustum est exequeris. Sap. 12.c. Cum sis iustus, iuste omnia disponis. Relinquens ergo pro constanti Iob punitum ex iustitia, arguit eum, quod ad flagella Domini non fuit humiliatus. Et hoc est.
marg.| {i} Etiamsi filii tui peccaverunt ei] cui soli peccatur. Ps. Tibi soli peccavi, etc.
marg.| {k} Et dimisit] etc. id est in interitu mortis dereliquit propter iniquitatem suam. Is. 50.a. In iniquitatibus vestris venditi estis.
marg.| {l} Tu tamen si diluculo] id est festinanter. Prv. 8.b. Qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Lam. 2.f. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. Vel   [diluculo] gratie, sive luce fidei. Sap. 6.c. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit. Et hoc innuitur per hoc, quod sequitur.
marg.| {m} Consurrexeris] Ubi motus liberi arbitrii, et gratie simul innuitur. Vel   [Consurrexeris] fide, et opere, mente et corpore. Is. 53.a. Consurge, consurge, induere fortitudine tua Sion.
marg.| {n} Et Omnipotentem] Nota ordinem. Primo consurgendum est, postea orandum, quia corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Rm. 10.b. Eccl. 18.c. Ante orationem prepara animam tuam.
marg.| {o} Si mundus] cogitatione.
marg.| {p} Rectus] operatione. Munditiam enim cordis sequitur rectitudo operis. Prv. 21.b. Qui mundus est, rectum est opus eius.
marg.| {q} Statim evigilabit] quasi dicat modo dormit tibi Dominus, quia nec mundus, nec rectus es. Notandum est autem, quod dicit, statim. Non enim petit inducias Dominus. Is. 58.c. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet. Ecce adsum. {1. 407vb} Item. 63.d. Antequam clament, ego exaudiam.
marg.| {r} Et pacatum] id est pacatam conscientiam iuxta iustitiam tuam dabit tibi. Et quanto iustior eris, tanto pacatior mente. Tob. 3.d. Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem, et fletum, exultationem infundis. Is. 58.c. Si abstuleris catenam de medio tui, et desieris digitum extendere, et loqui, quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, etc. Et infr. 11.c. Si iniquitatem, que est in manu tua, abstuleris, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, tunc levare poteris faciem tuam sine macula, et eris stabilis, et non timebis. Miserie quoque oblivisceris, et quasi aquarum, que preterierunt, non recordaberis, et quasi fulgor meridianus consurget tibi ad vesperam, et cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer, scilicet.   [In tantum, ut priora] etc. Ita ad litteram, factum est Iob, ut patet in fine libri, non ad remunerationem, sed ad consolationem eius, et aliorum infirmorum confortationem, ut sciant, quia multe tribulationes iustorum, etc. Et quia de facili non creditur ei, cuius vita despicitur, subdit Baldad testimonium patrum.
marg.| {t} Interroga] Eccles. 8.b. Non te pretereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis, quoniam ab ipsis disces intellectum. Dt. 32.a. Interroga patrem tuum et an. etc.
marg.| {u} Investiga] Prv. 13.d. Multi cibi in novalibus patrum.
marg.| {x} Hesterni] quasi dicat interroga, quia nos non sumus antiqui, in quibus est sapientia, quibus credendum est.
marg.| {y} Et ignoramus] Ps. Dies mei sicut umbra declinaverunt. Sap. 5.b. Transierunt omnia hec velut umbra.
marg.| {z} Ipsi docebunt] Hoc respondet ei, quod dictum est.   [Interroga] a   De corde] non de alieno, nec de summitate labiorum, sicut stulti, et sicut tu, cuius simulationis spiritus multiplex. Eccl. 21.d. In ore fatuorum cor eorum, in corde sapientium os illorum.
marg.| {b} Numquid] Hic aperte arguit Baldad Iob de hypocrisi, et comparat eum scirpo, qui scirpus, id est hypocrita, per scirpum significatus colore sanctitatis virescit sine fructu operis ; similis sepulchro dealbato extra, sed interius pleno ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Mt. 23.c. Item comparat eum carecto, quod acutis angulis surgens, dum manu carpitur, manum carpentis secat. Sic hypocrita si manu correctionis carpitur, pro lesa opinione exasperatur. Vitam carpentis secat, ut se innocentem, non suis actibus, sed alienis criminibus ostendat. Ideo ne peior ex correctione fieret, dicitur Prv. 9.b. Noli arguere derisorem, ne oderit te. Dicit ergo.   [Numquid virere potest scirpus] id est hypocrita sine gratia, quasi dicat non. Percipit enim hypocrita, ut dicit GREGORIUS gratiam ad opera facienda. Unde signa facit, demones eiicit, et prophetat. Mt. 7.c. dicunt Nonne in nomine tuo prophetavimus, et demonia eiecimus, etc. Et ita hypocrita, qui ex bona operatione laudem querit, in aqua viridis, sed inanis crescit.
marg.| {c} Cum adhuc sit in flore] bone operationis vel laudis proprie. GREGORIUS Scirpus in flore, hypocrita in laude.
marg.| {d} Carpatur] scilicet carectum.
marg.| {e} Manu] scilicet correctionis.
marg.| {f} Ante omnes herbas] id est ante bonos, qui etiam secundum carnem dicuntur herbe, quia omnis caro fenum. Is. 40.b. Item Isaie c. Ante messem totus effloruit, et immatura perfectio germinavit.
marg.| {g} Arescit] a fructu boni operis, quia hypocritarum opera, etiam in carnis vita deficiunt, quia mox bona deserunt, ut assecuti sunt id, propter quod simulate vivunt. Hi sunt fenum tectorum, quod prius quam evellatur, exaruit.
marg.| {h} Sic vie] id est opera, vel vita. Adaptio similitudinis.
marg.| {i} Omnium, qui obliviscuntur Deum] id est hypocritarum, qui potissimum dicuntur oblivisci Deum, quia aliam mercedem, quam ipsum querunt. Unde de eis dicitur. Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
marg.| {k} Spes hypocrite peribit] id est favor, et gloria, et huiusmodi, pro quibus faciebat bona, infr. 20.a. Gaudium Hypocrite adinstar puncti, Sap. 5.c. {1. 408ra} Spes impii quasi lanugo, que a vento tollitur. Is. 59. Telas aranearum texuerunt. Tele eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis. Opera eorum, opera inutilia.
marg.| {a} Non ei placebit] in die retributionis.
marg.| {b} Vecordia sua] que scilicet bona laboriosa agebat pro favore humano. GREGORIUS Nulla maior vecordia, quam preceptis Dei fortiter insistere pro terrena retributione.
marg.| {c} Sicut tela] que studiose texitur, sed flatu venti dissipatur. Sic quicquid Hypocrita exsudat, favoris aura exsufflat. GREGORIUS Hypocrita dum laudatur, dissipatur.
marg.| {d} Innitetur super] id est inclinabit se ad id, quod cupit. GREGORIUS Domus mentis quelibet res est, quam per dilectionem inhabitat animus. Domus igitur Hypocrite est favor humanus, vel fiducia sanctitatis, cui modo innititur, quia stat coram hominibus. Sed in iudicio coram Deo.
marg.| {e} Non stabit] Prv. 14.b. Domus impiorum delebitur.
marg.| {f} Fulciet eam] enumeratione bonorum operum, que inutiliter fecit, Mt. 7.c. Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, etc. GREGORIUS Quod per se stare nequit, fulcitur, ut stet. Sic Hypocrita cum vitam suam in iudicio cadere conspicit, enumeratione operum fulcit. Sed domus laudis sic fulcita non surgit, quia in omnibus, que egit, animum numquam a terra levavit. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {g} Et non consurget] quia dicetur eis. Numquam novi vos Mt. 7.c. Et Lc. 13.f. Discedite a me omnes operarii iniquitatis.
marg.| {h} Humectus] Quia posset aliquis querere, qui videt tantum ea, que parent, quare non consurget ? Et respondet.   [Humectus] humore sanctitatis, sive gratia sanctitatis infusus.
marg.| {i} Videtur] hominibus. Sed coram sole iustitie in die iudicii aridus apparebit, Mal. 4.a. Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie.
marg.| {k} Veniat] ad iudicium.
marg.| {l} In ortu suo] Proprietatem scirpi assignat, que aperte convenit hypocritis : Nascitur enim scirpus cum flore suo, et secum germen sui seminis producit. Sic hypocrita in ipsa inchoatione operis, premium laudis recipit, et ideo aliud non habebit, Ier. 48.b. Date florem Moab, quia florens egredietur.   [Germen] remuneratio presens.
marg.| {m} Super acervum petrarum] Adhuc non stabit scirpus, licet humectus videatur, quia   [Super acervum petrarum] Radices scirpi, sunt cogitationes hypocrite, que non videntur. Acervus petrarum, congregatio hominum a gratia aridorum, et durorum. Est ergo   [super acervum petrarum] id est in in conspectu hominum.
marg.| {n} Radices eius densabuntur] id est cogitationes hypocrite multiplicabuntur.
marg.| {o} Et inter lapides] id est inter homines commorabitur, quia per omnia, que agit, laudes hominum querit. Lapides, quia non additur, vivi, sunt homines boni, et mali. Hypocrita vero est lapis angularis in edificio Diaboli, quia cum bonis habet speciem sanctitatis, cum malis intentionem iniquitatis.
marg.| {p} Si absorbuerit] scilicet Deus, id est abstulerit per mortem.
marg.| {q} De loco suo] id est de mundo, qui est locus malorum. Boni vero sunt in mundo, sed non sunt de mundo.
marg.| {r} Negabit eum] ut fatuas virgines. Mt. 25.a. Quare autem non noverit, subiungit, quia, scilicet letantur de corruptione aliorum.   [Et hoc est, quod subditur] Hec est enim letitia vie eius.
marg.| {s} Dicet] interius arbiter.
marg.| {t} Novi] per approbationem eius, id est hypocrite.
marg.| {u} Ut rursum de terra] id est de dilectione terrenorum.
marg.| {x} Alii germinentur] quasi dicat. non satis est eis, nisi et alios similes sibi fecerint. Os. 9.c. Gloria eorum a partu, id est ab utero, et a conceptu. Prv. 4.c. Non dormiunt nisi malefecerint ; et non rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.
marg.| {y} Deus non proiiciet] quasi dicat, hec est letitia hypocritarum, ut alios corrumpant. Sed,   [Deus non proiiciet simplicem] qui est sine plica duplicitatis. Cuius simplicitas modo vocatur fatuitas. Infr. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum.
marg.| {1. 408rb}
marg.| {z} Nec porriget] id est hypocritis, manum dico dexteram, licet aliquando sinistram, quia ipse solem suum facit oriri super bonos, et malos. Mt. 5.g. Hoc idem dicitur Prv. 3.d. Ipse deludet Delusores, et mansuetis dabit gratiam.
marg.| {a} Donec impleatur risu] id est gaudio, cuius signum est risus.
marg.| {b} Os tuum] id est mens tua. Nec etiam potest, quasi dicat numquam proiiciet simplicem. Similiter ponitur, donec, in Ps. Donec ponam inimicos, etc. Et Mt. 1.d. Donec peperit filium suum primogenitum.
marg.| {c} Et labia tua iubilo] qui est exultatio mentis habita de eternis, que nec omnino taceri, nec omnino exprimi potest. Et est argumentum, quod laus etiam vocalis erit in patria, sicut dicitur super illud Ps. 149. Exultationes Dei in gutture eorum. Hec omnia dixit Baldad ad Iob adulatorie. Unde subdit.
marg.| {d} Qui oderunt te, etc. confusione] mala est enim duplex confusio, adducens peccatum, et adducens gloriam. Eccl. 4.c. quasi dicat ea que dixi, non protuli ex odio. Opto enim, ut   [qui oderunt te] etc.
marg.| {e} Et tabernaculum impiorum] id est terrene felicitatis edificium. De quo infra 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt, sive cordis, sive oris, sive manus.
marg.| {f} Non subsistet] quia cum interierit impius, non sumet omnia, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_8)

Notes :