Hugo de Sancto Caro

Capitulum 35

Numérotation du verset Iob. 35,1 

1 Igitur Heliu hec rursum locutus est :
1 Hic incip. cap. [35] <Nota> Dans CorS1 l’incipit de ce chapitre suit sans saut de ligne ni solution de continuité celui du chapitre 34, ce qui explique l’absence de numérotation des chapitres suivants et, peut-être, le fait que certaines bibles comme ΩN ne comptent que 41 chapitres pour le livre de Job. [MM2022]
Numérotation du verset Iob. 35,2 

Numquid equa tibi videtur tua cogitatio
ut diceres iustior Deo sum.
Numérotation du verset Iob. 35,3 

Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est
vel quid tibi proderit si ego peccavero ?
Numérotation du verset Iob. 35,4 

Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
Numérotation du verset Iob. 35,5 

Suspice celum et intuere et contemplare ethera quod altior te sit.
Numérotation du verset Iob. 35,6 

Si peccaveris quid ei nocebis ? Et si multiplicate fuerint iniquitates tue quid facies contra eum ?
Numérotation du verset Iob. 35,7 

Porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet ?
Numérotation du verset Iob. 35,8 

Homini qui similis tui est nocebit impietas tua
et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
Numérotation du verset Iob. 35,9 

Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et
eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Numérotation du verset Iob. 35,10 

Et non dixit ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte,
Numérotation du verset Iob. 35,11 

qui docet nos
super iumenta terre
et super volucres celi
erudit nos ?
Numérotation du verset Iob. 35,12 

Ibi clamabunt et non exaudiet
propter superbiam malorum.
Numérotation du verset Iob. 35,13 

Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur.
Numérotation du verset Iob. 35,14 

Etiam cum dixeris : Non considerat, iudicare coram eo
et exspecta eum.
Numérotation du verset Iob. 35,15 

Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.
Numérotation du verset Iob. 35,16 

Ergo Iob frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.

Capitulum 35

Numérotation du verset Iob. 35,1 
marg.| {a} Igitur Eliu hec rursum locutus est] Eliu, alia finiens alia statim inchoat, ut loquacitas eius per subiuncta initia semper continuetur. Omnis enim arrogans in locutione sua semper incipere studet, ut ipsa inchoatione suspensos faciat auditores, quasi aliquid novum sit dicturus, more Diaboli, qui semper studet aliquid nobis afferre novum. Unde Lc. 4.f. Quid nobis, et tibi, Iesu Nazarene ? Ibi GLOSSA Bede. Huius impudentie est Diabolus, ut inter homines aliquid prius usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem sue potentie incutiat. In Gn. 2.a. etiam prius Deum nominavit, ubi dicitur : Cur precepit vobis Deus, etc. Eliu ergo in hoc capitulo adhuc Iob increpans. Primo arguit eum super quibusdam verbis, que eum dixisse mendaciter dicit. Secundo dicit, se respondere sermonibus Iob, et amicis eius, duris increpationibus frequenter eum feriens, fortes proponens sententias, que tamen persone Iob non congruunt. In fine capituli concludit, quod Iob frustra aperuit os suum, sine scientia verba multiplicans. Dicit ergo.
marg.| {b} Numquid equa tibi] etc. Falso imponit hoc Eliu B. Iob Non enim legitur usquam Iob dixisse se iustiorem Deo. Sed tantum sup. 23.b. dixit : Equitatem proponat contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum, vitam suam considerans, et causas percussionis ignorans. Credebat enim se percussum pro diluendis peccatis, non pro augendis meritis, et ideo iudicium suum ad victoriam pervenire confidebat, quia culpam in se, pro qua debuisset percuti, non videbat. Unde constat, quod illud dicendo, non peccavit. Iob, sed Eliu tantum sonitum verborum attendens, non ex quali corde venirent, eum arguit male dixisse. GREGORIUS Apud homines cor ex verbis, apud Deum ex corde verba pensantur.
marg.| {c} Dixisti enim] Deo scilicet.
marg.| {d} Non tibi placet, quod rectum est] vel bonum   [vel quid tibi proderit, si ego peccavero] id est dixisti Deo, tibi non proderit, id est oberit, si peccavero, quasi dicat Eliu. O Iob, tu dixisti Deo, quod non approbat bonum, et quod peccatum tuum nocivum esset ei.
marg.| {e} Itaque ego] etc. quibus hoc dixisti.
marg.| {f} Et amicis tuis tecum] Eliphaz, scilicet et Baldad, et Sophar. De quibus supra 32.a. dictum est. Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi, id est eis videretur, et iratus, indignatusque est Eliu. Sciendum tamen est, quod hoc nusquam dixit Iob, quod sibi falso hic imponit Eliu. Sed arrogantes hoc habent proprium, ut dum in nimiam invectionem prorumpunt, etiam invehendo mentiantur, et cum non possunt reprehendere iuste, que sunt, reprehendunt mentiendo, que non sunt. Ita dicit GREGORIUS Tamen occasione qualicumque dicendi hoc potuit habere Eliu, ex eo quod dicit Iob. Supra 9.d. Si lotus fuero aquis nivis, et fulserint velut mundissime manus mee, tamen sordibus pulveris intinges me. Quia autem Iob bono suo Deum iuvare non possit, vel malo nocere, vult probare Eliu quasi per locum a maiori, quia Iob nec celo, nec etheri, que sunt creature Dei, nocere potest, vel prodesse, ergo multo fortius nec Deo. Et hoc est.
marg.| {g} Suspice] id est sursum aspice.
marg.| {h} Celum] sidereum, ad litteram.
marg.| {i} Et intuere, et contemplare ethera] ad litteram.
marg.| {k} Quod altior te sit] celum, vel ether, quasi dicat in his creaturis, quibus inferior es, potes cognoscere, quantum distes a creatore. Rm. 1.c. Invisibilia Dei, id est Deus invisibilis, per ea, que facta sunt, intellecta {1. 444rb} conspiciuntur. Supra 13.b. A magnitudine speciei, et creature, cognoscibiliter poterit Creator horum videri.
marg.| {l} Si peccaveris] O tu Iob.
marg.| {m} Quid ei] id est celo, vel etheri.
marg.| {n} Nocebis] quasi dicat nihil.
marg.| {o} Et si multiplicate fuerint iniquitates tue] etc. id est celum, vel ethera, quasi dicat nihil poteris facere contra celum, vel ethera, ergo multo fortius Deo actione tua non potes, aut prodesse, aut obesse, qui est altior celo, et ethere. Unde supra 11.b. Excelsior celo est, et quid facies ? Item supra 22.a. Quid prodest Deo, si iustus fueris, aut quid confers ei, si immaculata fuerit vita tua ? Vel per celum intelliguntur spiritus angelici. Et est sensus   [Suspice celum, intuere, et contemplare ethera] id est angelicas potestates,   [quod altior te sit] loco, et dignitate nature, et felicitate glorie. Unde AUGUSTINUS in 11. de civitate Dei c. 15. in fine. Natura angelica, que omnia cetera, que Deus condidit, nature dignitate precedit. Item in eodem c. 16. in princ. In his, que intelligunt, preponuntur immortalia mortalibus, sicut Angeli hominibus. Tamen contrarium videtur Hbr. 2.b. Qui modico, quam Angeli minoratus est. Ibi GLOSSA non secundum naturam humane mentis, ergo natura humane mentis non est minor angelica natura. Item in eadem GLOSSA Natura hominis, qui mente spirituali ceteras creaturas precellit, solus Deus maior est, non ergo Angelus. Solutio : Simpliciter natura angelica dignior est humana, et purior et subtilior. Unde Mt. 11.b. Qui minor est in regno celorum maior est Ioanne Baptista. Angelus enim tanto purior est, quanto vasi corruptibili, et corpori impermixtus. Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam. Sap. 9.c. Et AUGUSTINUS in predicta GLOSSA ad Hbr. dicit. Maiores quidem Angeli possunt dici homine, quia maiores sunt hominis corpore. Maiores sunt et animo, sed in eo tantum, quod peccati originalis merito corruptibile corpus aggravat ipsum animum. Natura vero humane mentis, qualem Christus assumpsit, que nullo peccato potuit depravari, solus maior est Deus. Verum est hoc de anima Christi, de qua loquitur GLOSSA illa, sed de aliis opiniones sunt.
marg.| {l} Si peccaveris quid ei] id est angelico spiritui   [nocebis] quasi dicat, nihil.
marg.| {o} Et si multiplicate fuerint iniquitates tue, quid facies contra eum] id est angelicum spiritum ? quasi dicat, nihil.
marg.| {p} Porro si iuste egeris, quid donabis nobis ei ?] quasi dicat, nihil.
marg.| {h} Aut quid de manu tua] id est de opere tuo.   [Accipiet] quasi dicat, nihil. Multo fortius nec Deus. Sed videtur hoc falsum, quia Angelus gaudium recipit de bono opere nostro. Unde Lc. 15.b. Gaudium erit Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Solutio : Sicut punctus additus linee non auget lineam, unde et nihil dicitur respectu linee, sic huiusmodi accidentale gaudium adveniens Angelo, vel recedens, non auget, vel minuit, substantiale gaudium eius, unde et nihil reputatur.
marg.| {r} Homini, qui similis tui est] etc. Ostenso, quod Angelis superioribus non potest obesse, vel prodesse homo, ostendit Eliu, quibus potest obesse, vel prodesse, scilicet hominibus, qui sunt mutabiles, qui possunt malo exemplo scandalizari, vel mala suggestione perverti, vel bono exemplo, vel bona exhortatione a malo avelli, et ad melius converti. Et hoc est.   [Homini, qui similis tui est] id est mutabilis, ut tu.
marg.| {s} Nocebit iniquitas tua] id est nocere poterit, si imitetur te in ea. Vel si scandalizetur in te, vel si assentiat male suggestioni tue.
marg.| {t} Et filium hominis] qui peccare potest, et mutari a malo.
marg.| {u} Adiuvabit iustitia tua] id est adiuvare poterit, si eam imitetur proficiendo in melius, vel a malo recedendo. Sciendum tamen est, quod non solum iustitia hominum iuvat bonos, sed et perversa vita reproborum prodest bonis, quia quanto magis affliguntur boni in mundo, tanto magis displicet eis mundus, et crescit desiderium, et amor celestium : Unde GREGORIUS. Nequitia reproborum more triture electorum vitam quasi grana a paleis separans premit, et purgat. Mali enim dum bonos affligunt, dum multa eis hic violenta ingerunt, festinare illos ad summa compellunt. Quod figuratum fuit Ex. 3. et 4. ubi legitur, quod tunc primo missus est Moyses ad vocandum populum Israeliticum de Egypto, cum iam Pharao ad opprimendum eum duris operibus fuerat excitatus, ut dum alius vocando traheret, alius opprimendo impelleret. Unde patet, quod mundus opprimit blandiendo, et iuvat premendo. Et hec est causa, quare Dominus hic permittit bonos affligi, ut ad faciliorem exitum, dum amor provocat, cruciatus mundi impellat. Has oppressiones, quas hic patiuntur electi, prosequitur Eliu, dicens.
marg.| {1. 444va}
marg.| {a} Propter multitudinem] etc. ad Dominum electi, oppressi ab eis.
marg.| {b} Et eiulabunt] id est clamantes plorabunt.
marg.| {c} Propter vim] etc. id est propter violentiam potentie tyrannorum, opprimentium, et rapientium bona eorum. Calumniatores autem vocat omnes illos, qui malis moribus, et vite reprobe exemplis, aut pravis sermonibus bona nostra interiora auferunt, ut sunt heretici, et mali Christiani. Tyrannos dicit, qui bona exteriora rapiunt. Illi nos interius spoliant, isti exterius depredantur. Isti amore rerum, illi odio virtutum sevire non cessant. invident, quod habemus, illi, quod vivimus. Isti rapiunt exteriora bona, quia placent, illi dissipant bona interiora, quia displicent. Quantum autem distat morum vita a rerum substantia, tanto gravior est calumniator, qui male vivendo, vel falsa docendo vim infert fidei, vel moribus, quam tyrannus, qui rapiendo damna ingerit rebus. Verba sunt GREGORIUS Sequitur.
marg.| {d} Et non dixit] etc. Hic de pusillanimitate criminatur beatum Iob, dicens eum fractum in tribulatione. Et hoc est.   [Et non dixit] Iob scilicet in tribulatione deficiens.
marg.| {e} Ubi est Deus, qui fecit me] id est non attendit iustitiam eius, a quo factus est, quam si attenderet non deficeret in tribulatione. Nam qui hominem, qui non erat, fecit, factum sine gubernatione non deserit. Et qui benigne hominem condidit, iniuste cruciari non sinit. Unde cum causam nostre tribulationis tardius invenimus, ista est concita ratio, ut cogitemus, quod nihil iniuste patiamur. Et iterum non dixit. Ubi est Deus.
marg.| {f} Qui dedit carmina in nocte] id est in tribulatione letitiam. Carmen enim in nocte est letitia in tribulatione, quasi dicat Eliu, nescivit Iob, quod Deus in tribulatione dat letitiam, et ideo fractus defecit. Mentitur autem Eliu, Iob enim sciens quanta bona conferat tribulatio, dixit supra 6.b. Quis det, ut petitio mea veniat, et quod expecto, tribuat mihi Deus, et qui cepit, ipse me conterat, solvat manum suam, et succidat me, et hec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat ? Carmen in nocte habuit David, qui dicebat. Tu es refugium meum a tribulatione, que circumdedit me, exultatio mea erue me a circumdantibus me. Carmen in nocte predicabat Paulus. Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione parientes. Hoc idem predicat totius sacre Scripture series. Quod signatum est per librum, qui datus est Ezechieli, ubi erat scriptum carmen, lamentationes, et ve. Ez. 2.d. Item non dixit Iob : Ubi est Deus.
marg.| {g} Qui docet nos super iumenta terre, et super volucres celi erudit nos] id est bestialiter vivendo, se non cognovisse, quod Deus hominem super iumenta terre, et volucres celi et ratione, et sapientia dotat, quasi dicat, ideo in adversis defecit Iob, quia in prosperis bestialiter vixit. Per iumenta, intelligit voluptuosos, et luxuriosos. De quibus Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Per volucres, accipit curiosos, qui superbe sublimia perscrutantur. De quibus dicitur Mt. 8.c. Vulpes foveas habent, et volucres celi nidos. Illi ergo bestialiter vivendo deponunt se infra, quam sunt, isti superbe inquirendo se elevant, ultra quam possunt. Illos in infima deiicit voluptas carnis, istos in superiora erigit libido curiositatis. Illis dicitur. Nolite fieri sicut equus, et mulus, quibus non est intellectus. Istis dicitur Eccles. 3.c. Altiora te ne quesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed que precepit tibi Deus, cogita illa semper. Item illis dicitur Col. 5.a. Mortificate membra vestra, que sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam. Istis dicitur Colos. 2.b. Nemo vos seducat per philosophiam, et inanem gloriam. Docet ergo Deus hominem super iumenta terre, et volucres celi, quando hoc, quod est, quo iumenta, et volucres antecellit, cognoscit, {1. 444vb} nec eum carnis voluptas deiicit, nec curiositas erigit. Vel aliter, ut per iumenta, terreni homines, per volucres celi, demones intelligantur. Super iumenta igitur Deus virum sanctum docet, quia in hac vita nihil, quod preterit querit. Sicut faciunt homines terreni. De quibus Phil. 3.d. Multi ambulant, quos sepe dicebam vobis, nunc autem, et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Super volucres celi hominem erudit Deus, cum omnes insidias demonum deprehendit. Sicut Paulus. 2Cor. 2.c.   [Non enim ignoramus astutias eius] id est Satane. Dicit ergo   [Qui docet nos super iumenta terre, et super volucres celi erudit nos] Hoc inquam non dixit Iob, sed pusillanimitate victus tempore prosperitatis terrena amavit, fallacias demonum ignoravit, et ideo tempore adversitatis labefactavit. Sequitur.
marg.| {h} Ibi] id est in tribulatione.
marg.| {i} Clamabunt] iusti ad Dominum.
marg.| {k} Et non exaudiet] eos Dominus.
marg.| {l} Propter superbiam malorum] opprimentium eos. Ac si diceret, reatus opprimentium audiri prohibet clamorem oppressorum. Non enim liberantur visibiliter iusti, quia salvari invisibiliter non merentur iniusti. Et quanto magis modo iusti affliguntur, tanto amplius malorum nequitia consummatur, ut dicit GREGORIUS Quod fit iusto Dei iudicio. Unde Dominus dixit ad Abraham, Genesis 15.c. Scito prenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subiicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post hec egredientur cum magna substantia ; tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona, Generatione autem quarta revertentur huc. Et quasi aliquis quereret, et quare tantum erant servituri ? Subdit Dominus rationem. Nec dum enim complete sunt iniquitates Amorrheorum. Sciendum tamen est, quod Dominus aliquando iustos eripit de tribulatione propter salutem inimicorum, ut visa virtute Dei in liberatione suorum, convertantur inimici ad imitationem eorum. Unde Ps. Propter inimicos meos eripe me, quasi dicat, non propter me, sed propter inimicos eripi peto de tribulatione temporali. Aliquando autem Dominus non liberat iustos propter malitiam opprimentium, qui salvari non merentur. Unde Ps. Cum viderit sapientes morientes, simul insipiens, et stultus peribunt, quasi dicat, insipiens eo periculum mortis eterne incurrit, quo iustum temporaliter mori cernit. Nec est hoc pro malo iustorum, sed pro bono suo, quod Dominus non exaudit eos.
marg.| {m} Non enim frustra] id est faciliter, et cito.
marg.| {n} Audiet Deus] clamorem suorum.
marg.| {o} Et Omnipotens] tamen.
marg.| {p} Singulorum] oppressorum, scilicet et opprimentium.
marg.| {q} Causas intuebitur] Duo dicit Eliu, scilicet quod Deus non frustra audit clamantem ad se, et tamen, quod clamans patitur respicit Deus, et tamen exaudire dissimulat. Sepe enim clamor iustorum eo proficit, quo differtur. Unde GREGORIUS Labor protrahitur pugne, ut crescat corona victorie. Et quo vocem egri dissimulat audire medicus, eo egritudinis finem procurat. Unde Ps. Clamabo per diem, et non exaudies, et nocte, et non ad insipientiam mihi, quasi dicat, non mihi ad insipientiam proficit, quod die, ac nocte clamantem non exaudies. Quanto enim plus Dominus iustum in tribulatione deserit, tanto amplius ad eternam sapientiam erudit. Sed quia nonnulli auxilii tarditate franguntur, recte subdit.
marg.| {r} Etiam cum dixeris]
marg.| {o} Iob, vel quilibet in tribulatione positus.
marg.| {s} Non considerat] Deus afflictos, ut liberet.
marg.| {t} Iudicare coram illo] merita tua, et beneficia Dei diligenter, et fideliter conferendo.
marg.| {x} Et expecta eum] quasi dicat, cum idcirco Deus causam afflictorum considerare non creditur, quia tarde miseretur, debet afflictus solium cordis ascendere, et ibi coram Deo seipsum iudicare, recolendo mala, que fecit, et bona, que a Deo accepit, et sic consolatione tantorum munerum roboratus, securus potest expectare, quem videt sibi tam propitium esse. De hoc dicitur Prv. 20.c. Expecta Dominum, et liberabit te. Et Habac. 2.a. Si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Ps. Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
marg.| {1. 445ra} {a} Nunc enim non infert] Dominus   [furorem suum] super oppressores bonorum.
marg.| {b} Nec ulciscitur scelus] eorum   [valde] id est sufficienti pena in presenti ; quia etsi qua punit hic Dominus, plura tamen reservat, quasi dicat, iustum, dum affligitur, oportet expectare. Dominus enim diu tolerat oppressores, dans tempus ad penitentiam, et furorem suum nunc super eos effundere dissimulat, quem effundendum in futuro sine fine reservat. Electorum autem est hic flagella recipere, quibus servatur gaudium de eterna hereditate. Unde Hbr. 12.b. Quem diligit Dominus, castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit. Prv. 3.b. Quem diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Unde Apc. 3.d. Ego quos amo, arguo, et castigo. Mali vero quanto diutius sine ultione relinquuntur, tanto graviora committunt. Unde Eccl. 8.b. Etenim, quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Unde quod eis parcitur hic, potius est ira Dei, quam misericordia. Prv. 13.d. Qui parcit virge, odit filium.
marg.| Vel aliter. [Nunc enim] etc. quasi dicat, iustus, dum affligitur, oportet expectare Dominum, quia etsi hic virga quasi iratus percutiat, non tamen effundit furorem suum, id est non penitus conterit. Sed sicut dicit GREGORIUS ira iudicii a nostra hic correptione inchoat, ut in reproborum damnatione conquiescat. Unde 1Pt. 4.d. Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ? Sequitur.
marg.| {c} Ergo Iob] etc. Hoc infert Eliu ex magna arrogantia qua credit se mira dixisse. Hec autem inferens Beatus Iob, et multa dixisse, et nihil scisse asserit, et ipse loquax de vitio loquacitatis Iob accusat. Hoc enim proprium est arrogantium, ut et pauca credant, que ipsi multa dixerint, et multa estiment, que ipsis pauca dicuntur. Qui enim sua semper dicere volunt, aliena audire non possunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_35)

Notes :