Capitulum 38
Numérotation du verset
Iob. 38,1
1 Respondens autem Dominus
1
Hic incip. cap. [38]
Iob de turbine dixit :
Numérotation du verset
Iob. 38,2
Quis est iste
involvens sententias sermonibus imperitis ?
Numérotation du verset
Iob. 38,3
Accinge sicut vir lumbos tuos,
interrogabo te et tu2 responde mihi.
2 tu] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 38,4
Ubi eras quando ponebam fundamenta terre ?
Indica mihi si habes intelligentiam.
Numérotation du verset
Iob. 38,5
Quis posuit mensuras eius si nosti ?
Vel quis tetendit super eam lineam ?
Numérotation du verset
Iob. 38,6
Super quo
bases illius solidate sunt ?
Aut quis dimisit lapidem angularem eius
Numérotation du verset
Iob. 38,7
cum me laudarent simul astra matutina
et iubilarent omnes filii Dei ?
Numérotation du verset
Iob. 38,8
Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens,
Numérotation du verset
Iob. 38,9
cum ponerem nubem vestimentum eius
et caligine illud quasi pannis infantie obvolverem ?
Numérotation du verset
Iob. 38,10
Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia
Numérotation du verset
Iob. 38,11
et dixi : Usque huc venies et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Numérotation du verset
Iob. 38,12
Numquid
post ortum tuum precepisti diluculo,
et ostendisti aurore locum suum ?
Numérotation du verset
Iob. 38,13
Numquid3 tenuisti concutiens extrema terre et excussisti impios ex ea ?
3 Numquid] et
Weber
Numérotation du verset
Iob. 38,14
Restituetur ut lutum signaculum
et stabit sicut vestimentum.
Numérotation du verset
Iob. 38,15
Auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum conteretur4.
4 conteretur] confringetur
Weber
Numérotation du verset
Iob. 38,16
Numquid ingressus es profundum5 maris
5 profundum] profunda
Weber
et in novissimis abyssis
deambulasti ?
Numérotation du verset
Iob. 38,17
Numquid aperte sunt tibi6 porte mortis et ostia tenebrosa vidisti ?
6 sunt tibi]
inv. Weber
Numérotation du verset
Iob. 38,18
Numquid considerasti latitudines terre ?
Indica mihi si nosti omnia,
Numérotation du verset
Iob. 38,19
in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit,
Numérotation du verset
Iob. 38,20
ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus eius.
Numérotation du verset
Iob. 38,21
Sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras ?
Numérotation du verset
Iob. 38,22
Numquid ingressus es thesauros
nivis
aut thesauros grandinis
aspexisti
Numérotation du verset
Iob. 38,23
que preparavi in tempus hostis
in diem pugne et belli ?
Numérotation du verset
Iob. 38,24
Per quam viam spargitur lux,
dividitur estus super terram ?
Numérotation du verset
Iob. 38,25
Quis dedit
vehementissimo imbri cursum
et viam sonanti7
7 sonanti] sonantis
Weber
tonitrui,
Numérotation du verset
Iob. 38,26
ut plueret
super terram
absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Numérotation du verset
Iob. 38,27
ut impleret inviam
et desolatam et produceret herbas virentes ?
Numérotation du verset
Iob. 38,28
Quis est pluvie pater ?
Vel quis genuit stillas roris ?
Numérotation du verset
Iob. 38,29
De cuius utero egressa est glacies ?
Et gelu de celo quis genuit ?
Numérotation du verset
Iob. 38,30
In similitudinem lapidis aque durantur
et superficies abyssi constringitur.
Numérotation du verset
Iob. 38,31
Numquid coniungere valebis
micantes stellas Pliadis8,
8 Pliadis] Pliades
Weber
aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
Numérotation du verset
Iob. 38,32
Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios
terre consurgere facis ?
Numérotation du verset
Iob. 38,33
Numquid nosti ordinem celi et pones rationem eius in terra ?
Numérotation du verset
Iob. 38,34
Numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te ?
Numérotation du verset
Iob. 38,35
Numquid mittes fulgura et ibunt
et revertentia dicent tibi :
Adsumus ?
Numérotation du verset
Iob. 38,36
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?
Vel quis dedit gallo intelligentiam ?
Numérotation du verset
Iob. 38,37
Quis enarravit
celorum rationem
et concentum celi quis dormire faciet ?
Numérotation du verset
Iob. 38,38
Quando fundebatur pulvis in terra9
9 terra] terram
Weber
et glebe compingebantur ?
Numérotation du verset
Iob. 38,39
Numquid capies leene predam et animam catulorum eius implebis ?
Numérotation du verset
Iob. 38,40
Quando cubant in antris et in specubus insidiantur ?
Numérotation du verset
Iob. 38,41
Quis preparat corvo escam suam
quando pulli eius ad Deum clamant,
vagantes
eo quod non habeant cibos ?
Capitulum 38
Numérotation du verset
Iob. 38,1
marg.|
{a}
Respondens autem]
Post damna rerum, post funera pignorum, post vulnera corporis, post verba male suadentis uxoris, post contumeliosa dicta consolantium, post fortiter suscepta iacula tot dolorum, pro tanta virtutum constantia laudandus a iudice fuerat Iob, si iam de presenti seculo esset evocandus. Sed quia adhuc hic duplicia recepturus erat, et saluti pristine restituendus, ut rebus redditis diutius uteretur, ne per elationis gladium illum sua victoria sterneret, debuit eum Omnipotens increpare per districtam iustitiam, que servat ad vitam. Iustus quippe fuit Iob ante flagella, sed iustior post flagella, unde magis laudandus erat, sed ne robustissimum pectus elationis tela confoderent, humiliandus fuit. Unde cum Dominus supra de ipso dixisset, quod non esset ei similis vir super terram, iam nullius hominis comparatione poterat vinci. Ideo Dominus ex persona sua narrat ei virtutes suas sub interrogatione, dicens. Numquid producis luciferum tempore suo ? Et multa alia, que solus Deus potest, ut sic qui nullius hominis comparatione poterat vinci, comparatione Dei superetur. Finita ergo superba narratione Eliu, quam Iob patienter audivit, assumens Dominus verbum ad Iob. Primum redarguit Eliu de imperitia, quia recta non recte sapuit, nec protulit, quod quidem vitium imperitie est, ut dicit GREGORIUS Deinde vertit Dominus verba sua ad erudiendum Iob. Et nota quod Dominus de turbine loqui Iob perhibetur, quia loquitur flagellato. Dicitur ergo.
[Respondens autem]
etc. quasi dicat ita respondit Eliu,
[Iob autem]
id est sed Dominus respondens Iob de turbine, dixit.
marg.|
{1.
449ra} {a}
Quis est iste]
scilicet Eliu, involvens sententias sermonibus imperitis ? quasi dicat quod dixerit, scio, sed discentem nescio, id est reprobo. Ine
marg.|
{o} autem quod dicit simpliciter, sententias, et non addidit quales, dat intelligere Dominus, quod bonas sententias locutus est Eliu, sed involutas imperitis sermonibus eas dicit : quia cum verbis iactantie prolate fuerunt. Utrum autem Dominus per semetipsum, an per Angelum sit ei locutus, ambiguum est. Aliquando enim per se Dominus, aliquando per Angelum loquitur. Cum per se loquitur, sola vi interne aspirationis, sine verbis, et syllabis cor docetur. Virtus enim divina quoddam pondus est, ut dicit GREGORIUS quod omnem animam quam replet, levat. Est et lumen incorporeum, quod et interiora replet, et repleta exterius circumscribit. Unde sine strepitu est sermo Dei, qui et auditum aperit, et habere sonitum nescit. Quod autem in adventu Spiritus Sanctus dicitur. Factus est repente de celo sonus. Act. 2.a. Dicendum, quod Dominus per ignem exterius apparuit, et per semetipsum intus locutionem fecit. Quando vero per Angelum Dominus loquitur, aliquando verbis, aliquando rebus loquitur, aliquando simul verbis, et rebus, aliquando imaginibus cordis oculis ostensis, aliquando celestibus substantiis, aliquando terrenis, aliquando simul celestibus, et terrenis, aliquando etiam ita Dominus per Angelum loquitur, ut ipse Angelus mentis obtutibus presentetur, aliquando etiam Dominus per Angelum cordibus nostris virtutem sue aspirationis infundit : Sepe enim exterius non apparent, sed sicut sunt Angelici spiritus, voluntatem Dei prophetarum sensibus innotescunt. Potuit esse quando Dominus Iob de turbine respondit, quod per Angelum fecit commotionem aeris, et formavit verba, que sequuntur. Vel utrumque per se fecit Dominus sine ministerio Angeli, sicut fecit celum, et terram. Vel potuit esse, quod Angelus exterius in turbine excussit aerem, et per semetipsum Dominus vim sententie sue cordi Iob sine verbis impressit.
marg.|
{b}
Accinge]
etc. Despectu Eliu, Dominus ad erudiendum Iob verba sua convertit, dicens :
[Accinge sicut vir lumbos tuos]
id est viriliter mente, et corpore luxuriam restringe. Delectatio namque carnis in lumbis. Unde Predicatoribus dicitur Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ardentes, id est luxuriam in vobis exempla bonorum operum monstrate. Sed cum Iob tanta castitate fuerit preditus, cur dicitur ei post tota flagella :
[Accinge sicut vir lumbos tuos]
id est restringe sicut fortis luxuriam ? Sed dicimus, quod alia est luxuria carnis : alia luxuria cordis. Illa de corruptione carnis oritur : ista de castitate, et ceteris virtutibus nascitur. Monet ergo Dominus Iob, ut qui prius luxuriam corruptionis vicerat, nunc luxuriam elationis restringat, ne scilicet de patientia, vel de castitate superbiat. Unde 1Pt. 1.c. State succincti lumbos mentis vestre.
marg.|
{c}
Interrogabo te, et responde mihi]
Tribus modis interrogat nos Deus, ut dicit GREGORIUS scilicet flagello, precepto, exemplo. Prime interrogationi respondetur per patientiam. Secunde per obedientiam. Tertie per sapientiam. Iam duplici interrogationi Dei responderat Iob : Nunc monetur respondere tertie, quasi diceretur ei : Considera, que super te sunt, que dum minime comprehendis, quod imperfectus sis, et prope nihilum cognosces, et sic respondebis, si te ignorare intelligis. Primo ergo Dominus de origine mundi multa interrogat, dicens.
marg.|
{d}
Ubi eras, quando ponebam]
etc. Ad litteram, quasi dicat scis tu rationem, qua terra posita est, et fundata. Ps. Qui fundavit terram super aquas. Is. 40.c. Qui appendit tribus digitis molem terre, sup. 26.b. Qui appendit terram super nihilum. Ergo terra non habet fundamentum. Solutio : Fundamentum dicitur habere, eo quod infimum locum inter elementa teneat, et quia firmius est ceteris elementis.
marg.|
{e}
Indica mihi]
etc. id est si intelligis.
marg.|
{f}
Quis posuit]
etc. scilicet terre.
marg.|
{g}
Si nosti]
indica mihi.
marg.|
{h}
Vel quis tetendit super eam lineam]
mensurantem ? quasi diceret, si nosti mensuras, et lineas positas, et extensas, ac terrarum partitionem. {1.
449rb} Item indica mihi.
marg.|
{i}
Super quo bases illius]
id est terre.
marg.|
{k}
Solidate sunt]
id est quomodo, et in quo subsistat terra.
marg.|
{l}
Aut quis demisit lapidem angularem eius]
Hoc ad litteram non exponitur, per quod patet, quod totum mystice exponendum est. Ideo enim, ut dicit GREGORIUS rebus planis, ac patentibus obscura quedam, ac dissona permiscentur, ut per hoc quod ab intellectu littere discrepat, etiam illud inquiratur mystice, quod dictum iuxta litteram sonat. Dicatur ergo.
marg.|
{d}
Ubi eras, quando ponebam fundamenta terre]
id est Predicatores Ecclesie. De quibus Ps. Fundamenta eius, id est Ecclesie in montibus sanctis, id est in Apostolis. Ideo autem Dominus in principio interrogationis commemorat Iob, Apostolos, ut quanto illos mirabiles venturos conspiceret, tanto in eorum comparatione de se humilius sentiret.
marg.|
{e}
Indica mihi si habes intelligentiam : Quis posuit mensuras eius, si nosti, vel quis tetendit super eam lineam ?]
Per mensuras, et lineas, quibus terra partitur, significantur occulta Dei iudicia, quibus in carne veniens fines Ecclesie distinxit, hanc relinquens in infidelitate, illam trahens ad fidem per predicationem Apostolorum. Lineas ego Ecclesie, et mensuras eius, tetendit Dominus super terram, quando Apostoli agente Spiritu sancto in aliis partibus mundi vocabantur, ut irent, ab aliis arcebantur, ne accederent. Sicut legitur Act. 16.b. Tentabant Apostoli ire in Bithyniam, et non permisit spiritus Iesu. Et Paulus Macedonie nolebat predicare, et per visum apparuit ei vir Macedo, qui dixit : Transiens in Macedoniam adiuva nos, Act. 16.b. Dum ergo Paulus ad Macedoniam vocatur, et ab Asia prohibetur, quid aliud, nisi quod linea occulte mensure Ecclesie illic ducta est, hinc reducta ? Illic ducta, ut Macedonia intra fines fidei comprehendatur, hinc reducta, ut Asia extra fines fidei relinquatur. Item lineas tetendit Dominus super terram, quando cuidam dicenti : Magister sequar te, quocumque ieris. Respondit Dominus : Vulpes foveas habent, etc. Mt. 8.c. Alii dicenti : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum : Responsum est : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, tu autem vade, et annuncia Regnum Dei. Mt. 8.c. Hic vult sequi, et repellitur, ille vult dimitti, et retinetur. Unde hoc nisi ex occulto Dei iudicio ? qui extendens mensuras, et lineas suas, hunc apprehendit, et illum dimittit, et quos comprehendit alios dat Apostolos, alios Prophetas, alios Evangelistas, alios pastores, alios Doctores, Eph. 4.c. Item 1Cor. 12.b. Alii dat sermonem sapientie, alii sermonem scientie, alii fidem, alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum, alii prophetiam, alii discretionem spirituum, alii genera linguarum, alii interpretationem sermonum. Unde hec extensio linearum spiritualium ? Deus scit, non homo. Cur dicitur ad Iob : Indica mihi, si habes intelligentiam :
[Quis posuit mensuras]
etc. nisi ut considerans, quod solus Deus ista mirabilia fecit, sue virtuti nihil attribuat. Sequitur.
marg.|
{i}
Super quo bases eius]
id est Doctores Ecclesie, qui totam Ecclesie fabricam sustinent.
marg.|
{k}
Solidate sunt]
supple, nisi super me, qui sum fundamentum Ecclesie, primo Corinthiorum tertio c. Fundamentum aliud nemo potest, preter id, quod positum est, Christus Iesus.
marg.|
{l}
Aut quis demisit]
id est de alto misit.
marg.|
{m}
Lapidem angularem eius]
id est Christum, qui duos populos, quasi duos parietes Ecclesie in se iunxit. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum : De hoc lapide dicit Ps. Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput Anguli. Is. 28.d. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum.
marg.|
{n}
Cum me laudarent simul astra matutina]
cum vespertinis, id est Angeli cum electis hominibus. Simul enim Angeli, et homines incarnato Domino laudaverunt Deum. Homines, quia viderunt se redimi : Angeli, quia viderunt suum numerum impleri. Dicuntur autem Angeli astra matutina : quia primi in tempore creati sunt. Vel quia missi ad homines exhortandos, mane gratie nuntiant.
marg.|
{o}
Et iubilarent omnes filii Dei]
id est homines electi GREGORIUS Iubilatio est, cum cordis letitia oris efficacia non expletur, sed quibusdam modis gaudium prodit, quod gaudens nec tegere potest, nec exprimere.
marg.|
{a}Bene autem dicuntur laudare Angeli, et homines iubilate : quia Angeli vident latitudinem claritatis, et nullas patiuntur angustias, homines vero adhuc oris sui angustias sustinent. Hec quasi iam facta narrat Dominus : quia futura previderat. Quia vero {1.
449va} de profectu, et gaudio bonorum excitantur mali ad rabiem furoris, quos tamen Dominus restringit, recte de his consequenter dicitur.
marg.|
{a}
Quis conclusit ostiis mare]
etc. Mare, est cor impii, vel seculum. Is. 57.d. Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Ostia, Doctores, vel Predicatores, vel miracula, vel lex : Nubes ignorantia : Panni infantie, impedimenta stultitie : Vectis, Christus. Item ostia Doctores, vel virtutes : Mare, seculum : Vulva, seculi origo vel occulta, et malitiosa carnalium cogitatio. Per hanc vulvam mali concipiunt, quando mala cogitant. Per eamdem pariunt, quando mala, que cogitaverunt, operantur, vel loquuntur. Dicit ergo Dominus :
[Quis conclusit]
id est undique clausit.
marg.|
{b}
Ostiis]
ablativi casus, id est Predicatoribus, vel miraculis.
marg.|
{c}
Mare]
id est seculum, vel corda iniquorum.
marg.|
{d}
Quando erumpebat quasi de vulva]
id est de occultis cogitationibus in minas, et verbera exeundo.
marg.|
{e}
Cum ponerem nubem]
ignorantie, et inquietudinis.
marg.|
{f}
Vestimentum eius]
scilicet maris, id est seculi, ut non videret, quid ageret Sanctos opprimendo.
marg.|
{g}
Et caligine]
id est ignorantia, vel infirmo sensu.
marg.|
{h}
Quasi pannis infantie illud obvolverem]
ne posset facere, quod vellet. Pannos infantie dicit, quibus pedes, et brachia infantium ligantur, ne huc, atque illuc dissoluta libertate iactentur : Sic Dominus malitiam seculi contra Sanctos cohibuit, ne posset perpetrare, que cogitavit. Unde Supra 5.b. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod ceperant. Cum hec facerem.
marg.|
{i}
Circumdedi illud]
scilicet mare.
marg.|
{k}
Terminis meis]
id est dispensatione iudiciorum, qua Dominus iras persequentium modificavit.
marg.|
{l}
Et posui vectem, et ostia]
Per ostia predicatores intelliguntur : Per vectem Christus : quia sicut vectis ostiis dat firmitatem, ita Christus Apostolis, et Predicatoribus contra sevientis maris impetum tribuit firmitatem.
marg.|
{m}
Et dixi : Hucusque venies, et non procedes amplius]
ultra viros electos affligendo. Fidelis enim Deus est, qui non patitur suos supra id, quod possunt, tentari, sed dat cum tentatione proventum, ut possint sustinere. 1Cor. 10.c.
[Et hic]
id est in vecte isto, id est in fide Christi.
marg.|
{o}
Confringes tumentes fluctus tuos]
id est superbos persecutores tuos. Cognita enim fide Christi ipsi persecutores conversi sunt ad fidem.
marg.|
{p}
Numquid post ortum tuum precepisti diluculo]
id est primitive Ecclesie, ut scilicet esset.
marg.|
{q}
Et ostendisti aurore]
id est militanti Ecclesie.
marg.|
{r}
Locum suum]
futurum, in quo est perfecta visio claritatis eterne, sive divine, supple sicut ego ? quasi dicat, non. Christus enim post nativitatem suam electos suos ad videndum locum suum fide illuminavit, quod etiam, et ante ortum suum fecit, sed paucos sic illuminavit. Locum quippe suum videbat. Ps. cum diceret. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam, et apparebo ante faciem Domini. Item locum suum iam viderat Paulus, cum dicebat. Desiderium habeo dissolvi, et esse cum Christo. Phil. 1.d. Item ibidem : Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Breviter lucrum suum aurore monstravit Dominus, cum dixit. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquile Mt. 24.c.
marg.|
{t}
Numquid tenuisti]
etc. Multis modis exponitur hoc. Primo de Iudea, quam Dominus tenuit, et concussit : quia alienigenis Regibus, qui eam opprimebant, subiecit, et ex ea impios excussit, et a gloria legalis sacrificii repulit. Non enim extra Hierusalem poterant sacrificia celebrare propter illam legem, Dt. 12.b. Cave, ne offeras holocausta in omni loco, quem videris, sed in eo, quem elegerit Dominus {1.
449vb} in una Tribuum tuarum. Ideo dicitur Os. 3.b. Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine Principe, et sine Sacerdotio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphin. Dicit ergo.
[Numquid tenuisti concutiens extrema terre]
id est Iudeam in extremis temporibus concussisti timore, et alienigenarum subiectione.
marg.|
{u}
Et excussisti]
id est expulisti.
marg.|
{x}
Impios]
id est Iudeos, fidem Christi recipere renuentes.
marg.|
{y}
Ex ea]
Iudea, scilicet quasi dicat, non : sed ego : vel extrema terre tenuit Dominus, quia extremos Iudee, id est humiles piscatores assumpsit. Unde 1Cor. 1.d. Videte vocationem vestram, fratres : quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia.
marg.|
{t}
Concutiens]
hic dicitur : quia quos elegit Dominus pio terrore terruit. Vel quia per eos potentes seculi confudit, sicut dicitur in predicta auctoritate Apostoli. Dicit ergo.
marg.|
{s}
Numquid tenuisti concutiens extrema terre]
id est numquid elegisti infirmos mundi, eos pio timore terrens, et per eos potentes seculi confundens ? quasi dicat, non, sed ego.
marg.|
{u}
Et numquid excussisti ex ea impios]
id est ex Iudea Scribas, et Phariseos ? quasi dicat, non, sed ego, Gn. 49.a. Simeon et Levi, vasa iniquitatis bellantia dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. Ibi GLOSSA Per hos Scribe, et Pharisei, et Sacerdotes intelliguntur. De Simeone enim Scribe, de Levi Sacerdotes fuerunt, qui consilium inierunt, ut Iesum morti traderent. Io. 11.f. Tertio modo exponitur de Ecclesia, cuius extrema Dominus sub Antichristo concutiet, et tamen tenens quosdam non deseret, a qua tunc cuncti impii, qui modo specie tenus intus sunt, exibunt. Dicit ergo.
marg.|
{s}
Numquid]
id est numquid sub Antichristo extremam partem Ecclesie concutiens tenuisti, non deserens omnino ?
[Et excussisti impios ex ea]
quasi dicat, non, sed ego. Quarto modo exponitur de peccatoribus, in fine vite revertentibus, quos timore concutit, ut peniteant, et conversos tenet, ne recidant, et omnes impios ab eis excutit. Et hoc est :
[Numquid tenuisti concutiens extrema terre]
id est numquid peccatores in extremis tuis terruisti ad penitentiam, et conversos tenuisti, ne reciderent ?
marg.|
{u}
Et excussisti impios]
motus.
marg.|
{y}
Ex ea]
scilicet terra, id est anima eorum, que dicitur terra, que imbre gratie, et doctrine irrigata, fructum reddit Deo. Hbr. 6.b. Terra super se venientem bibens imbrem, et generans herbam opportunam his, a quibus colitur, accepit benedictionem a Deo.
marg.|
{z}
Restituetur ut lutum signaculum]
per circumcisionem, id est populus Iudaicus miraculis, et scientia repletus, factus signaculum Dei, fiet ut lutum revertens ad peccata Egypti, ubi servivit in luto, et latere. Nm. 14.a. Constituamus nobis Ducem, et revertamur in Egyptum.
marg.|
{a}
Et stabit sicut vestimentum]
quod tantum exterius corpori inheret : Sic populus Iudaicus per exteriores observantias tantum Deo inhesit, sed per caritatis intelligentiam non adhesit, litteram legis tenens, sed spiritum nesciens. Unde sequitur.
marg.|
{b}
Auferetur ab impiis lux]
id est a Iudeis legis intelligentia. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei, id est sacra Scriptura, et dabitur genti facienti fructus eius. Causam huius assignat GREGORIUS Iudei, inquit, quia veritati credere renuerunt, cognitionem legis in perpetuum amiserunt, et dum de accepta lege superbiunt, nimirum de scientie sue gloria excecantur. Unde scriptum est. Obscurentur oculi eorum, ne videant. Et Io. 9.g. In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, ceci fiant. Item quia de operibus legis se extulerunt, recte subditur.
marg.|
{c}
Et brachium excelsum confringetur]
id est superba operatio legis reprobabitur predicata fidei gratia. Rm. 3.c. Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Aliter ab illo loco.
marg.|
{z}
Restituetur ut lutum signaculum]
propter caracterem baptismalem, id est qui modo fideles videntur, tempore Antichristi hostes fidei invenientur : Et qui non tentati apparent esse signaculum, tentati invenientur lutum.
marg.|
{a}
Et stabit sicut vestimentum]
id est in malo persistet brevi tempore, quia cito sicut vestis veterascet.
[Vel stabit sicut vestimentum]
id est non stabit. Vestis enim induta, et per corpus tensa stare videtur, exuta vero fracta complicatur. Sic quilibet malus dum erat in Ecclesia stabat, et postmodum exutus, confractus, et abiectus iacet.
marg.|
{b}
Auferetur ab impiis lux]
fidei, quam male vivendo tenuerunt.
marg.|
{c}
Et brachium excelsum confringetur]
id est Antichristus conteretur. 2. Thes. 3.b. Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus IESUS interficiet spiritu oris sui, et {1.
450ra} destruet illustratione adventus sui.
marg.|
{a}
Numquid ingressus]
destruet per cognitionem.
marg.|
{b}
Et in novissimis abyssi deambulasti]
per investigationem, quasi dicat, non : quia huiusmodi soli Deo nota sunt.
Numérotation du verset
Iob. 38,mystice
marg.|
Mystice. Incarnatio Christi, et descensus ad inferos prophetatur hic. Dicit ergo Dominus ad Iob.
marg.|
{a}
Numquid ingressus]
id est labores, et erumnas seculi, sicut ego per carnis assumptionem.
marg.|
{b}
Et in novissimis abyssi]
id est inferni.
marg.|
{c}
Deambulasti]
supple sicut ego, qui inde extraxi electos ? Za. 9.c. Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Sed numquid descendit Dominus ad inferni novissima ? Constat, quod non, quia inde nullum extraxit. Solutio : Respective intelligitur, sicut sup. 17.d. In profundissimum infernum descendent omnia mea.
marg.|
{d}
Numquid aperte]
etc. id est potestas demonum facta est tibi pervia, sicut mihi ; quasi diceret, non.
marg.|
{e}
Et ostia tenebrosa]
id est claustra inferni.
marg.|
{f}
Vidisti]
sicut ego ? quasi diceret, non. Christus enim potestatem demonum per mortem superando aperuit, et claustra inferni penetrando vidit. Dicuntur etiam ipsi demones ostia tenebrosa, quia per occultas insidias mentibus deceptis viam mortis aperiunt. Que tenebrosa ostia Dominus videt, quia fraudulentiam demonum cognoscit. Et nos videre facit, quando superne lucis radiis nos illustrat. Unde Ps. Dominus mihi adiutor, et ego videbo inimicos meos. Littera nostra dicit. Et ego despiciam inimicos meos. Et quia post mortem, et resurrectionem Christi crevit Ecclesia in cunctis gentibus dilatata : Bene subditur.
marg.|
{g}
Numquid considerasti]
etc. id est Ecclesie ? Is. 54.a. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende. Ne parcas. Longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim, et ad levam penetrabis, et semen tuum gentes hereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
Moraliter.
marg.|
{a}
Numquid ingressus es]
id est cor peccatoris per cognitionem ? quasi dicat, non. Ier. 17.b. Profundum est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud ? Solus Deus.
marg.|
{b}
Et in novissimis abyssi deambulasti]
id est latentia vitia humane mentis calcando per te repressisti, sicut ego ? quasi dicat, non. GREGORIUS Mare est mens humana, cuius profundum Deus ingreditur, quando per cognitionem suam ad lamenta penitentie perturbatur. Et in novissimis abyssis ambulat, quando mentes desperatissimas visitationis sue vestigiis tangendo reformat.
marg.|
{d}
Numquid aperte sunt tibi porte]
id est inique cogitationes, que ducunt ad interitum, tibi sunt manifeste ?
marg.|
{e}
Et ostia tenebrosa]
id est latentia cordis vitia cognovisti ? quasi dicat, non, quia huiusmodi soli Deo nota sunt, qui occulto respectu gratie destruit ea, sicut dicitur Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii sui, intuitu suo dissipat omne malum. Quia vero omne vitium animam angustat, virtus vero dilatat, post destructa vitia recte subiungitur.
marg.|
{g}
Numquid considerasti]
id est dilationem anime iuste, sive bone conscientie, quam etsi exterius pena angustat, interius tamen caritas Dei dilatat. Hanc latitudinem habuit David inter angustias, cum diceret. In tribulatione dilatasti mihi. Hanc eamdem monebat Apostolus. 2Cor. 6.c. Dilatamini, et vos nolite iugum ducere cum infidelibus. Sic dilatati fuerant Apostoli inter angustias, qui flagella in gaudium convertebant, quia ibant gaudentes a conspectu Concilii, etc. Act. 5.g. Hanc mentis latitudinem solus Deus considerat, propter quod queritur.
[Numquid considerasti ?]
quasi dicat, non. Vel ideo Iob inquiritur, utrum latitudinem terre consideraverit, ut, scilicet exemplo aliene latitudinis, humilietur. Sequitur.
marg.|
{h}
Indica mihi]
Difficilis {1.
450rb} est questio hec, quam facit Dominus. Sed hoc fit, ut Iob hec ignorans, idem de se sentiat. Per lucem iustitia, per tenebras iniquitas designatur. Unde quibusdam conversis ab iniquitate sua dicitur Eph. 5.b. Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Dicitur ergo Beatus Iob.
[Indica mihi]
id est si plenam scientiam te habere suspicaris.
marg.|
{i}
In qua via]
id est cuius mentem iustitia veniens impleat.
marg.|
{k}
Et tenebrarum, quis sit locus]
id est in quo iniquitas ceca perduret.
marg.|
{l}
Ut ducas unumquodque ad terminos suos]
id est ut diiudices, si iste, qui tunc iniquus est in iniquitate, vitam finiat, et is, qui iustus cernitur, in iustitia sua moriatur. Hoc nescit homo vivens. Ecclesiast. 9.a. Sunt iusti, atque sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt, et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit.
marg.|
{m}
Et intelligas]
id est merita actionum, quibus itur in celum, vel in infernum. Hec latent sensus hominis. Unde Prv. 20.d. Quis hominum poterit intelligere viam GREGORIUS Quis hominum ista discutiat, quis ista saltem imperterritus audiat. Multos enim videmus quotidie iustitie luce resplendentes, et tamen ad finem suum nequitie obscuritate tenebrantur, et multos cernimus peccatorum tenebris obvolutos, et iuxta vite sue terminum repente reddi iustitie. Videmus, quod illa Deo adversa gentilitas iustitie luce perfusa est, et Iudea dudum dilecta perfidie nocte cecata. Scimus, quod latro de patibulo transivit ad regnum, Iudas de Apostolatus gloria est lapsus ad tartarum.
marg.|
{n}
Sciebas tunc, quod]
quasi diceret, non. Non est ergo mirum, si nescis terminum tuum, quia nescis initium. Non ergo debes extolli in his, que agis, quando huc venisti, vel quando exibis : Vel sic.
[Sciebas tunc]
supple ut ego, qui me nasciturum prenovi, quia ante eram, ut Deus ?
marg.|
{o}
Et numerum]
id est quantum victurus esses ? quasi diceret, non. Eccles. 9.c. Nescit homo finem suum.
marg.|
{p}
Numquid ingressus]
etc. Per thesauros nivis frigida corda peccatorum intelliguntur. Per thesauros grandinis, dura corda pravorum, quorum moribus, quasi armis suis pugnat diabolus contra electos. Unde et bene sequitur.
marg.|
{r}
Que preparavi in tempus hostis, et in diem pugne, et belli ?]
Et dicuntur thesauri, non quo ad se, sed quo ad bonos, quos affligendo purgant. Dicit ergo.
[Numquid ingressus es]
per cognitionem, id est numquid novisti frigidos peccatores ?
marg.|
{q}
Aut thesauros]
id est dura corda pravorum novisti.
marg.|
{r}
Que preparavi]
id est diaboli, ut per eos electos impugnet, et purget.
marg.|
{s}
Et in diem]
pugne, quoad carnales concupiscentias. Belli, quoad spirituales nequitias, quia contra utraque oportet pugnare. Eph. ult. b. Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, supple tantum, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritualia nequitie in celestibus. Aliter in bono. Per nivem, et grandinem, frigida, vel dura corda pravorum intelliguntur, sicut dictum est, inter quos multos electos repositos novit Dominus, propter quod in nive, vel in grandine thesauros habere se dicit quod absconditum est hominibus. Ideo dicit Dominus.
marg.|
{p}
Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti ?]
id est quos inter duros, et frigidos peccatores fieri predicatores elegerim cognovisti ? quasi dicat, quia huiusmodi soli Deo nota sunt. In natura nivis, mansuetudo, in grandine vero libera correctio predicatorum signatur. Nix enim suaviter cadit, grando vero veniens, percutit, sed liquata infundit. Sic predicatores comminando feriunt, blandiendo infundunt. Unde Ps. Virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. Ecce grando feriens. Item. Memoriam abundantie suavitatis tue eructabunt, et iustitia tua exultabunt. Ecce grando liquata infundens. Et quia per hos fides contra adversarios defenditur. Ideo sequitur.
marg.|
{r}
Que preparavi in tempus hostis]
impugnantis fidem, vel corrumpentis mores.
marg.|
{s}
Et in diem pugne, et belli]
Pugne, quoad impugnationem morum. Belli, quoad impugnationem fidei. Unde Ieremias missus est, ut edificet, et plantet. Edificet quidem mores, plantet fidem. Bene ergo dicitur ad Iob. Numquid thesauros nivis ingressus es, aut thesauros grandinis aspexisti, que preparavi in tempus hostis, et in diem pugne, et belli. Ac si aperte diceretur, nulli te de operibus tuis preferas, quia de his quos adhuc per culpam frigidos intueris, quantos operatores iustitie, ac defensores fidei sim facturus ignoras. Quod quia per adventum mediatoris factum est. Sequitur.
marg.|
{a}
Per quam viam spargitur lux]
predicationis ? Per {1.
450va} illum scilicet qui dicit. Ego sum via, veritas, et vita. Per hanc viam lux spargitur, quia per eius presentiam gentilitas illustratur. Convenienter autem dixit. Spargitur, quia non anguste, sed late fulgens lux predicationis emicuit per Apostolos, et sequaces eorum. Unde Ps. In omnem terram exivit sonus eorum. Et Mc. ult. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique, etc. quia vero sparsa luce, inardescit vis amoris, transacta mala anxie lugens, vel futura bona flagrantissime requirens, competenter adiungitur.
marg.|
{b}
Dividitur estus]
id est gratia estuans.
marg.|
{c}
Super terram]
id est Ecclesiam, quia sparsa luce predicationis, facta est divisio gratiarum, unanimiter omnes accendens. 1Cor. 12.a. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem spiritus. Et divisiones administrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus, dividens singulis prout vult. Vel sparsa luce dividitur estus super terram, quia ut lux predicationis inclaruit, statim rabies persecutionis Ecclesiam ubique dispersit. Unde Act. 8.a. Facta est in illa die persecutio magna in Ecclesia, que erat Ierosolymis, et omnes dispersit sunt per regiones. Vel per lucem, gratia ; per estum, tentatio ; per terram, anima designatur. Querit ergo Dominus a Iob.
marg.|
{a}
Per quam viam spargitur lux]
id est dic, quo ordine, vel quibus meatibus infunditur cordi humano gratia ? Nescit hoc homo. Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Item dic.
[Per quam viam]
id est quo.
marg.|
{b}
Dividitur estus super terram]
id est tentatio super animam. Et bene sparsa luce dicitur dividi estus, quia crescente gratia, crescunt et tentamenta. Unde GREGORIUS Post lucem estus sequitur, quia post illuminationem divini muneris tentationis ardor augetur. Recte autem dicitur divini estus, quia non omnes uno, vel singuli omnibus vitiis tentantur, sed quilibet tentatur vitio magis sibi vicino. Unde GREGORIUS In tentationis ardore callide, hostis singulis insidians, vicinos moribus laqueos abscondit. Letis enim proponit luxuriam, tristibus iram, timidis terrores, elatis laudes, et sic de aliis. Et quia crescente malorum persecutione, crevit Ecclesie predicatio, recte subditur.
marg.|
{d}
Quis dedit vehementissimo imbri cursum]
id est predicationi accessum usque ad cor, supple nisi ego ? De quo cursu dicitur in Ps. Velociter currit sermo eius. Est autem imber, vehemens predicatio, que monet credere credenda : vehementior, que monet facere facienda : vehementissima, que monet consilia implere, et se et sua, et suos, non solum deserere, sed et contemnere propter Deum, ut est illud. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, etc. Matthei decimosexto d. Hic imber aliquando est, sed cursum non habet, quia predicatio ad aures venit, sed cessante gratia, ad corda audientium non pertransit. Ideo rogat Apostolus 2. Thes. 3.a. De cetero rogate fratres pro nobis, ut sermo Dei currat.
marg.|
{e}
Et viam sonanti tonitrui]
dativus est, supple quis dedit, nisi ego ? Per tonitruum intelligitur predicatio superni terroris, quo sonante in auribus, corda quatiuntur, et hoc sola gratia Dei faciente. Ideo Dominus se dare viam sonanti tonitrui asserit. Aliquando etiam per tonitruum ipse Christus accipitur, qui ex antiquorum patrum conveniente prophetia, quasi ex nubium concursione nobis prolatus est, qui terribiliter inter nos apparens insonuit, et terribilius insonabit supravigesimo, 6.d. Quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri ? Unde et Apostoli de eius gratia generati, Boanerges, id est filii tonitrui sunt vocati, Mc. tertio b. Huic tonitruo viam dedit Dominus, quia per terrorem {1.
450vb} predicationis eius corda audientium compunxit. Quid autem accepta via, imber, atque tonitruus egerit, subdit.
marg.|
{f}
Ut plueret super terram]
supple, que est.
marg.|
{h}
Absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur]
quasi dicat, ideo dedit Dominus cursum imbri, et viam tonitruo.
[Ut plueret]
id est pluvia predicationis caderet.
marg.|
{g}
Super terram]
que est.
marg.|
{h}
Absque homine in deserto]
id est super gentilitatem desertam a Deo, diu, que fuit absque cultore Dei.
marg.|
{i}
Ubi nullus]
id est nullus homo, quia gentes sine fide, non homines, sed bestie sunt. Ier. 4.f. Intuitus sum, et ecce non erat homo. Hanc tamen terram desertam, diviso estu, id est dispersa fidelium persecutione in Iudea Dominus pluvia predicationis compluit. Is. 41.e. Ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. Dabo in solitudinem cedrum, et Myrtum, et lignum olive. Item Is. 44.a. Effundam aquam super sitientem, et fluenta super aridam, et germinabunt inter herbas, quasi salices iuxta preterfluentes aquas. Vel sic. Terra deserta est, qui corde non accipit verbum Dei. Que terra deserta non habet hominem, id est sensum rationis, vel si aliquando est, non ibi commoratur. Et tamen tales sepe compungit, et implet. Unde sequitur.
marg.|
{k}
Ut impleret inviam, et desolatam]
scilicet gentilitatem, que fuit invia, que predicationi non patuit, et desolata sine ratione consilii, et fructu boni operis. Sed Dominus dedit cursum imbri vehementissimo, et viam tonitruo sonanti,
[ut impleret]
fidelibus.
marg.|
{l}
Inviam, et desolatam]
gentilitatem, scilicet. Unde Is. 54.a. Multi filii deserte magis, quam eius, que habebat virum, id est Synagoge.
marg.|
{m}
Et produceret herbas virentes]
id est fidei doctrinam, vel opera bona. Breviter ergo Dominus exteriori predicationi internam aspirationem contulit, ut corda gentilium prius arentia virescerent, clausa patefierent, inania implerentur, infecunda germinarent. Et hoc est.
[Quis dedit vehementissimo]
etc. usque huc.
marg.|
{n}
Quis est pater pluvie]
id est gratie, vel predicationis ?
marg.|
{o}
Vel quis genuit stillas roris]
id est doctrine facilis, et suavis, supple nisi ego ? Quia omnis sapientia a Domino Deo est. Ecclesiastici 1.a. Et Iacob. 1.c. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens, etc. Unde Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas Sion etc. Ibi GLOSSA id est super Christum, ut nihil annuncies, nisi quod a Christo habes. Sic fecit Apostolus 1Th. 1.c. Cum accepissetis a nobis verbum, id est quod audivi a Deo, et accepi, auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. De hac pluvia, et de hoc rore dicitur Dt. trigesimosecundo a. Concrescat in pluviam doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum.
marg.|
{p}
De cuius utero egressa est glacies]
supple nisi de meo ? Per glaciem intelligitur plebs Iudaica torpore infidelitatis constricta, quam olim Dominus intra sinum gratie sue quasi mater in utero portavit. Is. 46.a. Audite domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, et gestamini a mea vulva. Sed cum per malitiam suam plebs Iudaica gratiam Dei amisit, quasi glacies de utero creatoris exivit. 1Io. 2.c. Ex nobis prodierunt, sed ex nobis non erant.
marg.|
{q}
Et de celo gelu quis genuit]
supple nisi ego ? Nomine celi, antiqui patres accipiuntur : per gelu pontifices Iudeorum, torpore perfidie frigidi. Quia ergo de sublimi progenie antiquorum patrum processerunt perfidi pontifices Iudeorum, de celo gelu exivit. Cum enim Caiphas de Abraham natus est, quid aliud, nisi gelu de celo processit ? Quod tamen gelu Dominus dicitur genuisse, quia omnes bonos condidit per naturam, qui tamen per malitiam frigidi ab eo exierunt. Vel nomine celi ad litteram, celum empyreum accipitur : per gelu, Satan malitia frigidus, quem Dominus bonum creavit. Gelu de celo exivit, id est Satan, de celestibus ad ima corruit. Dicit ergo.
[Et de celo gelu quis genuit]
id est Satan de celo cadentem, quis condidit, supple, nisi ego ? Dominus enim nature conditor est, non culpe. Sed quia corda Iudeorum olim mollia, et fidei penetrabilia, obstinatione indurata sunt, recte subditur.
marg.|
{1.
451ra}
marg.|
{a}
In similitudinem lapidis aque durantur]
id est in duritiam, et in insensibilitatem gentium Iudei indurati sunt. Nomine enim lapidis, duritia gentium intelligitur. Mt. 3.b. Potens est Deus de lapidibus istis, id est de gentibus duris, suscitare filios Abrahe, filios scilicet per imitationem. Per aquam vero intelliguntur Iudei olim molles, et teneri iuxta illud Apc. 17.d. Aquas, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et lingue. Sed quia hec fiunt ex occulto iudicio Dei : Sequitur.
marg.|
{b}
Superficies]
id est iudiciorum Dei, de quibus Ps. Iudicia tua abyssus multa.
marg.|
{c}
Constringitur]
ne humane mentis oculo possit penetrari. Unde exclamat Apostolus : O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles vie eius. Sequitur.
marg.|
{d}
Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?]
Pleiades a
πλείοτου :
id est a pluralitate dicte sunt, quia septem sunt, qui vicinitate coniuncte sunt, sed tactu disiuncte. Unde significant universitatem sanctorum, qui lumine septiformis gratie illustrati, alios eodem lumine illuminare non cessant. Qui etiam disiuncti sunt per visionem sue imaginis, sed coniuncti per intentionem mentis simul micant, quia unum predicant, sed seipsos non tangunt, quia diversis temporibus patiuntur : Verbi gratie : Abel, Isaias, Ioannes, divisi fuerunt tempore, sed uniti in predicatione. Nam Abel Christi passionem in oblatione agni significavit : Gn. 4.a. quam Isaias 53.c. predicavit. Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet. Hunc eumdem Ioannes demonstravit : Ecce, inquit, agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Io. 1.d. Ecce quomodo isti tres diversis temporibus eumdem agnum locuti sunt : Abel offerendo : Isaias previdendo : Ioannes ostendendo. Similiter David, Isaias, Paulus, diversis fuere temporibus, et tamen trinitatis unitatem concorditer locuti sunt. Inquit enim David : Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Ecce trina Dei nominatio, trinitatem demonstrat. Sed ne tres Deos dixisse putaretur, illico unitatem illius trinitatis insinuans, addidit : Et metuant eum omnes fines terre : Quia cum nos eos, dixit, profecto unum Deum, non tres Deos esse insinuavit. Similiter Isaias 6.b. cum laudem de unitate trinitatis aperiret, nobis voces exprimens, ait : Sanctus, sanctus, sanctus. Et ne tertio sanctum nominans, unitatem substantie dividere videretur sive crederetur, statim adiunxit, Dominus Deus Sabaoth. Et cum Dominus Deus addidit, non Domini Dii, unum Deum esse, quem tertio nominaverat, sanctum indicavit. Similiter Paulus Rm. 11.d. trinitatem exprimens, ait : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : Et statim eiusdem trinitatis unitatem insinuans, adiunxit : Ipsi honor, et gloria in secula seculorum, amen. Cum non ipsis, sed ipsi dixit, unum substantialiter Deum, non tres esse in tribus personis innotuit. Isti ergo sancti quasi Pleiades in uno, et eodem loco site sunt, quia de Christo concorditer sentiunt. Tamen seipsos non tangunt, quia diversis temporibus patiuntur. Quia ergo solius Dei est tam diversis temporibus missos, in unitate sensus, et fidei predicatione coniungere, recte querit Dominus :
[Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades ?]
quasi dicat non : sed ego. Arcturus vero, qui per gyrum semper vertitur, et numquam ad ima demergitur, qui dum in gyro volvitur, nox finitur, significat totam simul Ecclesiam, que gyrum laborum tolerat, et numquam ad defectum declinat, et dum innumeris tribulationibus stans queritur, nox presentis vite finitur. Huius Arcturi gyrum Dominus in fine mundi dissipabit, quia labores Ecclesie ad requiem permutabit. Quod facere, quia solius Dei est, recte querit Dominus.
marg.|
{e}
Aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?]
supple, ut ego ? quasi dicat, non. Miro autem modo Dominus simul quesivit de coniunctione Pleiadum, et de dissipatione gyri arcturi, quia tunc Pleiades plenius coniungentur, cum gyrus Arcturi destruetur, quia in fine mundi cum labores Ecclesie finientur, tunc omnes Sancti etiam visionis specie coniungentur. Potest et aliter exponi : Nam per arcturum, qui ab aquilone surgit, et Pleiades, quocumque se verterit, ostendit, et luce diei vicina, stellarum eius ordo distenditur, significatur lex Moysi, que nimie rigiditatis {1.
451rb} asperitate subditos opprimebat, quasi a solis caritate aliena : sicut dicit Petrus Actor. 15.c. Quid tentatis Dominum, iugum imponere super cervicem discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus ? Per Pleiades, que ab oriente apparent, et septenario numero continentur, novi testamenti gratia designatur, quo fideles septiformi spiritu illustrantur, et a labore carnalium observantiarum, relaxantur. Christus ergo in carne veniens, pleiades iunxit, quia operationes septiformis spiritus, simul in se, et omnes, et manentes habuit. Unde Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientie, et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Za. 4.a. Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput eius, et septem lucerne eius super illud. Item in eodem 3.d. Super lapidem unum septem oculi sunt, id est in Christo septiformis spiritus omnis operatio simul, quod in nullo alio potest esse Christus, ergo Pleiades iunxit, quia omnes operationes septiformis spiritus in se simul habuit. Dum vero pleiades iunxit, arcturi gyrum dissipavit, quia dum se operationes septiformis spiritus habere monstravit, labores carnalis observantie in lege dissolvit. Audiat ergo Iob, et quilibet homo.
marg.|
{d}
Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades ?]
quasi dicat, habere lumina quarumdam virtutum potes, sed numquid exercere simul omnes operationes septiformis spiritus potes, sicut ego, quasi dicat, non.
marg.|
{e}
Aut gyrum Arcturi poteris dissipare]
id est virtute tua laborem carnalis intelligentie destruis ? quasi dicat, non.
marg.|
{f}
Numquid produces Luciferum]
id est Christum.
marg.|
{g}
In tempore suo]
a prophetis prenunciatum ? quasi dicat, non, sed solus pater. Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, etc. Qui natus ex Virgine, velut Lucifer nostras tenebras illustravit.
marg.|
{h}
Et vesperum]
id est antichristum.
marg.|
{i}
Super filios terre]
id est super homines terrenos.
marg.|
{k}
Consurgere facies]
id est Dominari ? quasi dicat, non, sed ego. Vesper dicitur antichristus, quia cum apparuerit, lucem gratie in sibi consentientibus terminabit, et noctem erroris inducet : Quem Dominus super terre filios consurgere faciet, quia eorum merito exigente terrenis hominibus antichristum dominari permittit. 2. Thess. 2.c. Eo quod caritatem veritatis non acceperunt, ut salvi fierent, ideo mittet eis Dominus operationem erroris, ut credant mendacio, et iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati. Io. 5.g. Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me, si alius veniet in nomine suo, illum accipietis.
marg.|
{l}
Numquid nosti ordinem celi]
id est dispositionem iudiciorum Dei vidisti ? Vel celi, id est angelorum. Vel ad litteram, quomodo primo celum aereum, postea ethereum, postea igneum, et sic de aliis ?
marg.|
{m}
Et pones rationem eius in terra]
id est hominibus causas secretorum Dei aperies ? quasi dicat, non : Quia nemo consilium Dei novit : Is. 40.c. Quis adiuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi ? Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitie, et erudivit eum scientia, et viam prudentie ostendit illi ?
marg.|
{n}
Numquid elevabis]
per te.
marg.|
{o}
In nebula]
id est in caliginosis cordibus peccatorum,
[Vocem tuam ?]
quasi dicat, non. Predicator enim ad aures corporis potest sermonem facere, sed ad cordis intelligentiam non potest producere. Hoc enim solus Deus facit. Vel sic :
[Numquid elevabis in nebula vocem tuam]
id est loqueris in parabolis sicut ego. Vel sic :
[Numquid elevasti]
etc. id est tam alta, et subtilia predicabis, ut intelligi non possint, et tu ipse non cognosci ? quasi dicat non. Sed Christus multa dixit tam alta, ut intellectu hominis capi non possint, et cordi faciens locutionem occultat suam speciem. Unde GREGORIUS Qui cordibus nostris inspirando prebet locutionem, sed suam occultat speciem, velut in nebula format vocem. Sed quia elevata predicationis voce, statim orta est persecutio contra Christum, recte sequitur
marg.|
{b}
Operiet te]
sicut me ? quasi dicat non. Hunc aquarum impetum pertulit Christus in seipso ante mortem : Unde Ps. Circumdederunt me, sicut aqua, tota die, circumdederunt me simul, alibi : Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam. Et in suis post Ascensionem. Unde Act. 9.a. clamat : Saule, Saule, quid me persequeris. Operitur etiam Dominus aquarum impetu spiritualiter in cordibus nostris, cum post acceptam gratiam tribulationibus, et tentationibus opprimitur. Unde GREGORIUS Cum tentatione vitiorum ipse de Deo noster intellectus opprimitur, quasi aquarum impetu in voce sua Deus operitur. Tot enim super illum aquas admittimus, quot post inspirationem gratie eius cogitationes illicitas in corde versamus, nec tamen nos vel oppressos deserit. Item quia post vocem predicationis secuta sunt miracula, subdit.
marg.|
{c}
Numquid mittes fulgura]
id est facies miracula sicut ego, quasi dicat non.
marg.|
{d}
Et ibunt]
per manifestationem.
marg.|
{e}
Et revertentia dicent tibi, adsumus]
supple, sicut mihi ? quasi dicat non. GREGORIUS Vadunt fulgura, cum predicatores miraculis coruscant. Revertentia dicunt adsumus, cum non sibi sed Dei viribus tribuunt, quicquid se egisse fortiter cognoscunt. Vis videre fulgur vadens ? Act. 3.a. dixit Petrus cuidam claudo : Argentum, et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do : In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula : Et apprehensa manu eius dextera, levavit eum, et protinus consolidate sunt bases eius, et plante, et exiliens stetit, et ambulavit. Item cum de hoc facto turba Iudeorum fuisset commota, ait Petrus : Viri Israelite, quid admiramini in hoc, aut nos quid intuemini quasi nostra virtute, aut potestate fecerimus hunc ambulare ? Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus Patrum nostrorum glorificavit filium suum Iesum. Et paulo post : In fide nominis eius, hunc quem vos videtis, et nostis, confirmavit nomen eius, et fides, que per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. Vadit ergo fulgur, cum Petrus miraculum facit. Redit, cum non sibi sed auctori tribuit, quod fecit. Vel aliter : Fulgura vadunt, cum predicatores a secreto contemplationis exeunt ad publicum operis, sed revertentia Deo dicunt, adsumus, cum post laborem ad contemplationem recurrunt : Aliter siccaretur predicatio, quia ibi sumunt, quod postea effundunt. Unde Eccl. 1.b. Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant.
marg.|
{f}
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam]
id est cordi terreno hominis quis infudit gratiam, ut ei terrena desipiant, et celestia sapiant, nisi ego.
marg.|
{g}
Quis dedit gallo]
id est predicatori.
marg.|
{h}
Intelligentiam]
id est virtutem discretionis, ut sciat, quid, vel quando, vel quibus, vel quomodo debeat predicare ? Quia ut dicit GREGORIUS non una cunctis, eademque convenit exhortatio, quia nec cunctos par morum qualitas astringit, sed pro qualitate audientium debet formari sermo doctorum. Nam plerumque herbe, que hec animalia reficiunt, alia occidunt, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et medicina, que hunc morbum imminuit, alteri vires iungit, et panis, qui fortes roborat, parvulos necat. Unde GREGORIUS Intelligentiam gallus accipit, ut prius horas noctis discutiat, et tunc demum vocem excitationis emittat : Quia quilibet predicator prius in auditoribus qualitatem vite considerat, et tunc demum ad erudiendum congruam vocem predicationis format. Sunt autem galli quedam propria, que et predicatori conveniunt. Primum, quod noctis horas determinat, et predicator merita diiudicat. 1Cor. 2.d. Spiritualis homo iudicat omnia. Secundo, dormientes excitat. Eph. 5.d. Surge, qui dormis, etc. Prv. 24.d. Usquequo piger dormis, usquequo de somno consurges. Paululum inquam dormies, modicum dormitabis. Rm. 13.c. Hora est iam nos de somno surgere. Tertio, mane venturum cantando nuntiat. Rm. 13.d. Nox precessit, dies autem appropinquavit. Quarto, de profundioribus horis noctis valentiores, et prolixiores edit cantus, in mane leviores, et minutiores. Sic profundius iniquis, valentioribus vocibus predicator terrorem iudicii incutit, conversis vero, et proficientibus blanda de premiis, et minuta, id est subtilia de mysteriis predicat. De primo Mt. 3.b. Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? De secundo Rm. 13.d. Nox precessit, dies autem appropinquavit : Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. De utroque {1.
451vb} Nm. 10.a. Si semel clangueris, venient ad te Principes, et capita multitudinis Israel : Si autem prolixior, atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam. Quinto gallus se alis prius percutit, et postea cantat. 1Cor. 9. Castigo corpus meum, etc. GREGORIUS Omne, quod locuti sunt predicatores, operibus preclamant. Sexto, alios gallos impugnat : Sic catholicus predicator hereticos confutat, Act. 9.d. Paulus autem invalescebat, et confundebat Iudeos. Septimo, gallo canente in nocte, infirmorum morbus incipit leviari. Unde Tb. 8. Cum Raguel putaret Tobiam mortuum, circa gallorum cantum invenit eum incolumem cum Sara. Octavo, oculos claudit contra solem, sic predicator contra mundi prosperitatem supra 31.c. Si vidi solem, cum fulgeret. GLOSSA Soli iusti bona sua non vident, que aliis videnda prebent. Nono, zelat gallinas suas, 2Cor. 11.a. Emulor enim vos Dei emulatione, etc. Decimo invento grano vocat gallinas, primo Petr. quinto a. Pascite qui in vobis, est gregem Christi. De hoc gallo dicitur Prv. 30.d. Tria sunt, que bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter. Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, Gallus succinctus lumbos suos, et aries, nec est rex, qui resistat ei, et qui stultus apparuerit, postquam elevatus est in sublime. Primo ponitur leo, id est Christus. Secundo, gallus, id est predicatores. Tertio, aries, id est Ecclesie rectores. Quarto, stultus, id est antichristus fastu superbie elevatus. Tria prima incedunt bene, quartum feliciter, quia leo, gallus, aries bene incedunt, sed non feliciter, hic scilicet quia persecutores patiuntur, secundo Tim. tertio c. Omnes, qui pie volunt vivere, etc. Quartum feliciter incedit, sed non bene, quia antichristus ad malum suum brevi tempore prosperabitur : Sicut de eo sub specie Antiochi dicitur Dn. 8. f. Roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit, et prosperabitur, et faciet, et interficiet robustos, etc. Ecce, quod Salomon dicit, incedit feliciter, Daniel dicit prosperabitur.
marg.|
{i}
Quis enarrabit celorum rationem]
id est secretorum celestium causas quis insinuabit.
marg.|
{k}
Et concentum celi]
id est hymnos, et gaudia Angelorum celestium.
marg.|
{l}
Quis dormire faciet]
id est reprobis abscondet, supple, nisi ego : Dominus enim secreta celi electis insinuat, et hymnos Angelicos reprobis occultat. Multis dormit concentus celi, quia que sit laudis superne suavitas, intrinsecus non audiunt, aure cordis curarum seculi tumultibus surdescente. Lingua enim invisibilis compunctionis, que celi concentum cordi contrito loquitur, ut dicit GREGORIUS loqui talibus dedignatur. Aliquibus autem non dormit celi concentus, qui iam intus audiunt, quod appetunt : Et dum in aure cordis intus celi concentus erumpit, societatem sibi quotidie supernorum civium prestolantur, omne, quod vident, grave estimant, quia non adest illud, ad quod anhelant. Iste concentus in aure illius eruperat, qui dicebat : Ingrediar locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exultationis, et confessionis sonus epulantis. Istum igitur, qui intus vocem exultationis, et confessionis, et sonum civitatis epulantis audiebat, quid aliud nisi celi concentus excitabat ? Vel celorum ratio dicitur ipsa divina sapientia, que omnia ordinat, et disponit. Celorum rationem Dominus enarrabit, quando in iudicio seipsum manifestabit ; et detersa mentis nostre caligine, quomodo presit electis spiritibus, demonstrabit. Et tunc concentum celi dormire faciet, id est doctrinam predicationis subtrahet. Tunc enim non erit necessaria doctrina, quia videbunt omnes electi Deum facie ad facie, et erunt omnes docibiles Dei. Ioannis sexto. Item Ioannis vigesimo sexto, f. Venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annunciabo vobis. Ieremie trigesimo primo, f. Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens, cognosce Dominum : Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum, dicit Dominus. Enarrat igitur Dominus celorum rationem, et tamen concentum celi dormire facit, {1.
452ra} quia electis per inspirationem superne retributionis scientiam pandit, et reprobis, que sit interne laudis suavitas, abscondit. Quia tunc nobis plenius innotuit, quando Dominus a morte surrexit. Unde sequitur.
marg.|
{a}
Quando fundabatur pulvis in terra]
id est fundabitur, id est quando ex pulvere resurgent corpora.
marg.|
{c}
Et glebe compingebantur]
id est corpora solidabuntur. Loquitur enim de futuro quasi de iam preterito, prophetali certitudine, quasi dicat, tunc Dominus enarrabit celorum rationem, et celi concentum dormire faciet, quando corpora ex pulvere suo collecta consurgent. Dn. 12.a. Qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
Moraliter.
marg.|
{b}
Pulvis fundatur in terra]
quando levis, et inconstans, virtute constantie solidatur.
marg.|
{c}
Glebe compinguntur]
cum corda terrena glutino caritatis uniuntur : Sicut illi, de quibus scriptum est. Act. 4.f. Multitudinis autem credentium, etc. Sed quia hoc non hominis, sed Domini virtute fit, recte subiungitur.
marg.|
{d}
Numquid capies leene predam]
id est Ecclesie, id est numquid adduces gentes, quasi dicat non, sed ego. Leena dicitur Ecclesia, et Christus sponsus Leo, Apc. 5.b. Qui ei predam de gentibus rapuit, et in suo corpore convertit, et sic desiderium Apostolorum complevit. Unde sequitur.
marg.|
{e}
Et animam catulorum eius]
id est desiderium Apostolorum.
marg.|
{f}
Implebis]
quasi dicat non. Apostoli appellantur catuli propter mentis teneritudinem, et fortitudinis infirmitatem, qui passo Domino clausis foribus residebant quasi catuli in specubus prestolantes patrem, sicut scriptum est Io. 20.e. Cum sero esset dies illa una sabbatorum, et fores essent clause, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum, venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio eorum. Unde de eisdem hic apte subiungitur.
marg.|
{g}
Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur]
ut animarum predam Domino rapiant. Sed nondum confirmati virtute ex alto, non audebant exire in publicum, et predicare. Sic Doctores aliquando, quando vitia corrigenda conspiciunt, et tamen in corde se per silentium retinent, quasi in specubus latent, et in antris se contegunt, quia in cordibus suis occultantur. Sed cum tempus opportunum inveniunt, repente prosiliunt, et nulla, que dicenda sunt, reticent, et rebelles dente libere increpationis mordent.
marg.|
{h}
Quis preparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos]
supple nisi ego, qui infidelem populum tolero, et panem predicationis pasco. Corvi enim nomine populus Iudaicus designatur. Pulli eius fuerunt Apostoli ex eo carnaliter nati, quibus ad Deum clamantibus, et orantibus, populo Iudaico esca spiritualis intelligentie datur. Quod vero vagantes dicuntur, significat dispersionem Apostolorum in omnes partes mundi. Ex qua evagatione esca corvo preparatur, quia dum per laborem Apostolorum conversam gentilitatem populus Iudaicus respicit, cognoscens stultitiam suam, sententias sacre Scripture spiritualiter intelligit. Quod quia Dei solius virtute fit, recte dicitur :
[Quis preparat corvo]
id est Iudaico populo
[escam suam]
id est S. Scripture spiritualem intelligentiam, supple nisi ego ? Non autem semper, sed tunc
[quando pulli eius]
id est Apostoli.
[clamant ad Deum]
orantes pro ipso corvo
[et vagantes]
per orbem predicando,
[eo quod non habeant cibos]
id est homines, quos credentes sibi Ecclesie incorporent. Iudeis enim nolentibus credere, dispersi Apostoli profecti sunt ad gentes. Et bene dicitur primo, clamantes, et postea vagantes, quia Apostoli primo predicaverunt in Iudea, orantes pro ipsis, quibus resistentibus eis, dixerunt Apostoli. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad gentes. Vel aliter nomine corvi designatur nigra gentilitas, per pullos singuli gentiles. De quibus Ps. Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Istius corvi, id est gentilitatis, esca est conversio peccatorum, vel refectio fidei. Cuius pulli, id est predicatores ex ea generati, ad Deum clamant, quia quamvis conversionem peccatorum esuriant, a Deo, qui interius operatur, cuncta fieri exoptant. Sciunt enim, quod neque qui rigat, neque qui plantat, aliquid est, sed qui incrementum dat Deus. 1Cor. 3.b. Quod vero dicitur, vagantes, eo quod non habeant {1.
452rb} cibos, significat caritatis estuationem, qua succensi predicatores nunc ad hos, nunc ad illos colligendos desiderium, et cogitationem extendunt, et in diversas mundi partes esurienti mente discurrunt. Caritas enim, ut dicit GREGORIUS que divisa unire consuevit, unum cor predicatoris dividi per multa compellit. Sed tanto altius in Deum colligit, quanto latius per sancta desideria spargit. Dicit ergo.
[Quis preparat corvo]
id est gentili populo,
[escam suam]
id est fidei refectionem, supple nisi ego ?
[quando pulli eius]
id est predicatores ex eo nati, clamant ad Deum orando pro salute aliorum,
[vagantes]
desiderio, et cogitatione, et etiam quandoque corpore discurrentes,
[eo quod non habeant cibos]
id est conversos, quos sibi incorporent. Vel aliter. Corvus est predicator nigredinem infirmitatis sue gestans, qui magna voce clamat, cras, id est in futuro erit gloria, non modo. Qui pullos, id est discipulos suos pascere de sublimibus differt, donec a nitore mundi per humilitatem, et lamenta penitentie nigrescant, pro qua discretione doctrine, predicatori divinitus latior copia predicationis datur. Non enim solum pro se, sed pro eis, pro quibus laborat, maiorem intelligentiam percipit. Unde Ez. 2.g. Adherere faciam linguam tuam palato. Ibi GLOSSA Pro auditoribus datur sermo predicatoribus etiam malis, quid ergo bonis ? Recte ergo dicitur hic.
[Quis preparat corvo]
id est predicatori,
[escam suam]
id est verbum predicationis, qua pascat, et se, et alios, supple nisi ego, qui do verbum evangelizantibus virtute multa,
[quando pulli eius]
id est discipuli eius
[clamant ad Deum]
desiderio audiendi verbum Dei,
[eo quod non habeant cibos]
id est epulas predicationis, quibus homo interior nutritur. De hoc corvo dicitur 3Rg. 17.a. Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Iordanem, et ibi bibes de torrente, corvisque precepi, ut pascant te. Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini. Corvi quoque deferebant ei panem, et carnes mane, similiter panem, et carnes vespere, et bibebat de torrente. Item Prv. 30.c. Oculum, qui subsannat patrem, et despicit partum matris sue, suffodiant eum corvi de torrentibus, id est predicatores in sacra Scriptura commorantes. De malo corvo dicitur Gn. 8.a. Dimisit Noe corvum, qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aque super terram. Soph. 2.d. vox clamantis in fenestra, corvus in superliminari.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_38)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_38)
Notes :