Hugo de Sancto Caro

Capitulum 40

Numérotation du verset Iob. 40,1 

1 Respondens autem Dominus Iob de turbine ait2 :
1 Hic incip. cap. [40] |
2 Respondens... ait] Respondens... dixit CorS1 |
Numérotation du verset Iob. 40,2 

Accinge sicut vir lumbos tuos. Interrogabo te et indica mihi.
Numérotation du verset Iob. 40,3 

Numquid irritum facies iudicium meum,
et condemnabis me ut tu iustificeris ?
Numérotation du verset Iob. 40,4 

Et si habes brachium sicut Deus ?
Et si voce simili tonas ?
Numérotation du verset Iob. 40,5 

Circumda tibi decorem et in sublime erigere, et esto gloriosus et speciosis induere vestibus.
Numérotation du verset Iob. 40,6 

Disperge superbos furore tuo, et confunde eos3, et respiciens omnem arrogantem humilia.
3 et…eos] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 40,7 

Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.
Numérotation du verset Iob. 40,8 

Absconde eos in pulvere simul,
et facies eorum
demerge in foveam.
Numérotation du verset Iob. 40,9 

Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Numérotation du verset Iob. 40,10 

Ecce Behemoth
quem feci tecum, fenum quasi bos comedet.
Numérotation du verset Iob. 40,11 

Fortitudo eius
in lumbis eius
et virtus illius in umbilicis ventris eius.
Numérotation du verset Iob. 40,12 

Stringit4 caudam suam quasi cedrum,
4 stringit] constringit Weber
nervi testiculorum eius perplexi sunt.
Numérotation du verset Iob. 40,13 

Ossa eius velut fistule aeris cartilago illius
quasi lamine
ferree.
Numérotation du verset Iob. 40,14 

Ipse principium est viarum Dei,
qui fecit eum
applicabit gladium eius.
Numérotation du verset Iob. 40,15 

Huic montes herbas ferunt,
omnes bestie agri
ludunt5
5 ludunt] ludent Weber
ibi.
Numérotation du verset Iob. 40,16 

Sub umbra dormit
in secreto calami,
et locis humentibus.
Numérotation du verset Iob. 40,17 

Protegunt umbre umbram eius,
circumdabunt eum salices torrentis.
Numérotation du verset Iob. 40,18 

Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,
et6 habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
6 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 40,19 

In oculis eius quasi hamo capiet eum,
et in sudibus perforabit nares eius.
Numérotation du verset Iob. 40,20 

An extrahere poteris Leviathan hamo,
et fune ligabis linguam eius ?
Numérotation du verset Iob. 40,21 

Numquid pones circulum in naribus eius,
et
armilla perforabis maxillam eius ?
Numérotation du verset Iob. 40,22 

Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
Numérotation du verset Iob. 40,23 

Numquid feriet tecum
pactum,
et accipies eum servum sempiternum ?
Numérotation du verset Iob. 40,24 

Numquid illudes ei quasi avi,
aut ligabis illum ancillis tuis ?
Numérotation du verset Iob. 40,25 

Concident eum amici ? Divident illum negotiatores ?
Numérotation du verset Iob. 40,26 

Numquid implebis sagenas pelle
eius,
et gurgustium piscium capite
illius ?
Numérotation du verset Iob. 40,27 

Pone super eum manum tuam,
memento belli,
nec ultra addas loqui.
Numérotation du verset Iob. 40,28 

7 Ecce spes eius frustrabitur eum,
7 Hic incip. cap. [41]
et videntibus cunctis precipitabitur.

Capitulum 40

Numérotation du verset Iob. 40,1 
marg.| {b} Respondens autem, etc. lumbos tuos] interiores, et exteriores. Quia.
marg.| {c} Interrogabo te] etc. Quid sit Dominum de turbine respondere, quid Beatum Iob lumbos suos accingere, quid interrogare Dei, quid indicare hominis, in principio sermonis Domini dictum est sup. 38.a. Idcirco, quia tedio lectoris parcimus, dicta non replicamus. Sequitur.
marg.| {d} Numquid irritum facies] etc. defendendo te contra flagella mea.
marg.| {f} Et condemnabis me] credens te iniuste percussum, et sine culpa tua.
marg.| {g} Ut iustificeris] id est iustus appareas, id est sine merito tuo percussus. Et quidem flagella Domini Iob percusserunt, non ut culpas in eo extinguerent, sed ut merita augerent. Sed Iob nullam culpam in se inveniens, que corrigi deberet, et flagella illata nesciens esse causam augendi merita, iniuste se feriri credidit. Et idcirco corripitur a Domino, et ad occulta Dei iudicia revocatur, ut credat iustum esse, quod patitur, quia a Deo fit, etsi causam non videat, Dicit ergo Dominus ad Iob.
marg.| {d} Numquid irritum] id est sine causa.
marg.| {e} Facies iudicium meum] quo percussi te.
marg.| {f} Et condemnabis me] dicens me iniustum, et te iniuste percutere.
marg.| {g} Ut iustificeris] id est iustus appareas hominibus, quasi dicat Dominus Iob, tu consideras merita tua, sed occulta iudicia mea ignoras, et ideo irritum credis iudicium meum.
marg.| {h} Et si habes brachium] etc. id est fortitudinem equalem, vel similem Deo.
marg.| {i} Et si voce simili tonas] alios libere corrigendo, ut ego ? quasi dicat non. Vel aliter. Brachium Dei, filius est patris, per quem omnia operatur, de quo Is. 53.a. Brachium Domini cui revelatum est. Item vox Domini, est ipse filius, quem gignendo dixit, de quo dicitur Io. 1.a. In principio erat Verbum, etc. Ergo Deum habere Brachium, est filium operatorem omnium generare. Deum voce tonare, est filium consubstantialem, sibi mundo terribiliter demonstrare. Dicit ergo Dominus beato Iob.   [Si habes brachium, sicut Deus] etc. id est si habes filium tibi consubstantialem, per quem omnia opereris, sicut Deus ? quasi dicat non. In hac autem interrogatione miro modo Dominus Iob et increpat, et exaltat, quia quem sua comparatione superat, superiorem cunctis hominibus demonstrat.
marg.| {k} Circumda tibi decorem] etc. supple sicut ego. Hoc non poterat Iob, sed quia Iob superabat homines, ideo Dominus ad considerandam gloriam maiestatis sue provocat, {1. 455vb} ut illa visa, de se nihil sentiat. Dominus decorem sibi circumdedit in resurrectione, scilicet immortalitatem. Et quotidie circumdat, quia quibus placet, pulchritudinem sue maiestatis ostendit, sicut tribus discipulis in transfiguratione. Mt. 17.a. March. 9.a. De hoc decore dicitur Ps. Dominus regnavit, decorem induit, id est regnare innotuit. Item Dominus in sublime erigitur, cum nostris mentibus in natura sua impenetrabilis esse ostenditur, quia quanto magis cognoscitur, tanto magis incomprehensibilior esse scitur. Unde Ps. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Ct. 6.b. Averte oculos tuos, quia ipsi me avolare fecerunt. Item ipsi est gloriosus, id est ex se laudabilis, nec indiget laude aliena. Ps. Magnus Dominus, et laudabilis nimis. Item speciosis induitur vestibus, id est choris Angelorum, et cetu omnium iustorum. Is. 49.e. Vivit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Ipse enim velut quandam vestem gloriosam sibi exhibet, Ecclesiam non habentem maculam, neque rugam. Eph. 5.f. Unde in monte Thabor facta sunt vestimenta eius candida sicut nix. Mt. 17.a. Et quid hoc, nisi quia in superna civitate Sancti fulgentes luce iustitie ei inseparabiliter adherebunt, iniusti vero ab eo in perpetuum disiungentur. Unde sequitur.
marg.| {l} Disperge superbos in furore tuo] diversas penas infligendo, sicut ego faciam in furore meo, id est in die iudicii, quando videbitur reprobi furiosus, Ier. 25.g. Facta est terra in desolationem a facie ire columbe, a facie ire furoris Domini. Super quo rogat idem Propheta 10.d. Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio, non in furore tuo.
marg.| {m} Et respiciens omnem] etc. ut ego facio. Duobus autem modis Dominus respicit predicatores, aut cum a peccato convertit, et est respectus misericordie. De quo Ps. Respice in me, et miserere mei. Aut cum pro peccato punit, et est respectus iustitie, Deo quo Is. 37.c. Aperi oculos tuos, Domine, et vide, et audi omnia verba Sennacherib. Utroque modo peccator arrogans humiliabitur, ibi, in gehennam, hic per penitentiam.
marg.| {n} Respice cunctos superbos] sicut ego, vultum terribilem ostendo.
marg.| {o} Et confunde eos] Aut hic penitentes confusione bona, aut illic supplicia sentientes confusione ignominiosa. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam, Eccl. 4.c.
marg.| {p} Contere impios in loco suo] id est in superbia sua. Superbia enim locus est impiorum. Sicut enim ex superbia oritur impietas, ita in superbia continetur. Impius ergo in loco suo conteritur, quia ipsa superbia, qua elevatur, opprimitur.
marg.| {q} Absconde eos] etc. id est in similitudine terrenorum, sicut ego, qui eos, qui contempto amore meo terrenis inherent, in ipsis opprimi permitto.
marg.| {r} Et facies eorum] id est cordis intentiones.
marg.| {s} Demerge in foveam] inferni, sicut ego, qui dicturus sum eis. Ite maledicti, etc. Mt. 25.d. id est faciem eorum quasi absconditam non cognoscet, dicens. Nescio vos. Ibidem a. Quare vero cuncta permiserit, Dominus ostendit, dicens.
marg.| {t} Et ego confitebor] etc. quasi dicat si predicta potest facere, tibi non mihi deputo bona, que fecisti. Si vero alios peccatores non potes perdere, pater, quod nec te virtute tua a reatu culpe poteris liberare. Quia vero premissis verbis Dominus potentiam sue magnitudinis ostendit, consequenter nequitiam antiqui hostis aperit, et omnes eius machinationes insinuat, omne, quod opprimendo rapit, omne, quod insinuando circumvolat, omne, quod minando terret, omne, quod suadendo blanditur, omne, quod desperando frangit, omne, quod promittendo decipit, breviter hec cuncta tergiversationis eius certamina exorditur, dicens.
marg.| {u} Ecce Behemoth, quem feci tecum] id est sicut te ad imaginem, et similitudinem meam.
marg.| {x} Fenum] id est carnales, qui cito marcescunt, ut fenum. Is. 40.b. Omnis caro fenum.
marg.| {y} Quasi bos comedet] id est avide, et sine difficultate. Hi enim sunt esca diaboli. Habacuc. 1.d. Incrassata est pars eius, et cibus eius electus.
marg.| {1. 456ra}
marg.| {a} Fortitudo eius] Ostenso, quid faciat diabolus, scilicet quia fenum, ut bos comedet, ostendit Dominus, quomodo prevaleat, ut eius astutia, quo apertius cognoscitur, eo facilius superetur. Dicit ergo.   [Fortitudo eius] id est Behemoth.
marg.| {b} In lumbis eius] quoad viros.
marg.| {c} Virtus] etc. quoad mulieres. Seminarium enim luxurie, ut dicunt, viris est in lumbis, feminis vero in umbilico. Idcirco quia potestati diaboli uterque sexus ex infirmitate luxurie maxime substernitur : fortitudo eius in lumbis contra masculos, et in umbilico contra feminas esse perhibetur. Et nota quod non dicit Dominus : Fortitudo eius, et virtus eius in lumbis suis, et in umbilico eorum, qui scilicet prosternuntur, sed in lumbis eius, et in umbilico illius : Ac si aperte diceretur. Fortitudo Behemoth in lumbis suis, et virtus eius in umbilico ventris sui, quia proprie eius corpus fiunt, qui turpium suggestionum blandimentis decepti ei per luxurie fluxa succumbunt.
marg.| {d} Stringet caudam] etc. Cedri nomine, aliquando alta iustorum excellentia exprimitur, ut in Ps. Iustus, ut palma florebit, et sicut Cedrus multiplicabitur. Aliquando superba potentia pravorum. Ps. Vox Domini confringentis cedros : Et sic accipitur hic. Cauda Behemoth dicitur Antichristus, qui in fine seculi iam deficere incipiente principatu diaboli, veniet, sicut dicitur Apc. 20.c. Postquam consummati fuerint mille anni, id est totum tempus, solvetur Satanas de carcere suo, id est de cordibus pravorum, ubi modo occulte operatur, et exibit, et seducet gentes. Quia vero Antichristus homines honoris culmine, et signorum potestate transcendet, sicut cedrus alias arbores, ideo cedro comparatur. Sed quia cauda, cum stringitur, erigitur, recte dicitur hoc de Behemoth :   [Stringet caudam suam, sicut cedrum] id est elevabit Antichristum, non solum crudeli potestate, sed et signorum ostensione. Unde in Ps. Insidiatur scilicet diabolus, in occulto, sicut leo in cubili suo, id est in Antichristo insidians, per miraculorum ostensionem, leo per fortitudinem secularem. Olim martyres, cum patiebantur, faciebant miracula : Tunc satellites Behemoth sanctos torquentes facient miracula. Pensemus ergo, que erit humane mentis tentatio, quando sancti corpus tormentis subiicient, et tamen terrores eorum ante oculos eorum miracula facient ? Cuius virtus non quatiatur, quando hic flagris cruciat, signis coruscat ? Ideo Apostolus illa tempora vocat periculosa. 2Tim. 3.a. Et Dominus Mt. 24.b. Surgent pseudoprophete, et pseudo Christi, et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem mittantur, si fieri potest, etiam electi. De hac cauda Behemoth dicitur Apc. 12.a. Et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum celi in terram. Ubi dicit GREGORIUS Stellas celi in terram trahi, est relicta spe celestium Christianos ad ambitionem glorie secularis anhelare. Hec cauda Behemoth caput est iniquorum. GREGORIUS dicit hic super Iob. Tribus modis peccatum admittitur, scilicet serpentis suggestione, carnis delectatione, spiritus consensione. Behemoth prius illicita suggerens, linguam exerit, post ad delectationem trahens, dentem figit, ad extremum per consensionem possidens, caudam stringit. Hinc est, quod multi peccata longo usu perpetrata, in seipsis reprehendunt, atque hec ex iudicio fugiunt, sed vitare opere, etiam certantes non possunt, quia dum caput Behemoth non conterunt, cauda etiam nolentes ligantur. Item GREGORIUS. Sciendum, quod plerumque eis, quos ceperit, tunc graviores culpas ingerit, cum presentis vite termino illos propinquare cognoscit. Behemoth igitur caudam quasi cedrum stringit, quia quos per prava initia ceperit, ad fidem deteriorem trahit. Postquam autem Dominus ostendit de cauda Behemoth, id est de capite iniquorum quale sit, consequenter qualia membra ei adhereant, ostendit. Unde sequitur.
marg.| {e} Nervi testiculorum] etc. Testiculi Behemoth sunt pseudopredicatores, qui ei iniquos filios generant, virulenta erroris semina fundendo. Nervi testiculorum eius sunt dolosa argumenta perplexa, id est quibusdam adinventionibus innodata, ut recta videantur, que suadent, nec solvi possunt. Vel testiculi Behemoth sunt omnes illi, qui corda innocentium malo exemplo corrumpunt, et fetus erroris diabolo generant. Perplexi, quia per correctionem solvi non possunt, se rationibus defendentes. De his dicit GREGORIUS O quam {1. 456rb} multi Antichristum non viderunt, et tamen testiculi eius sunt, quia corda innocentium actionis sue exemplo corrumpunt. Quisquis enim in superbia extollitur, quisquis avaritie desideriis cruciatur, quisquis luxurie voluptatibus solvitur, quid aliud quam Antichristi testis est.
marg.| {f} Ossa eius] etc. Ossa Behemoth sunt valentiores in corpore eius indurati malitia, per quos tota corporis eius compago consistit : Qui bene fistule eris comparantur, quia more metalli insensibilis dulcem sonum in loquendo habent, sed sensum bene vivendi non habent. Unde Apostolus 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar, et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, vel cymbalum tinniens. Quia bona loquens, et per amorem eadem non sequens verba non sentit, que facit.
marg.| {g} Cartilago illius] etc. Cartilago speciem habet ossis, sed non fortitudinem. Et significat minores, qui quanto debiliores sunt ad perpetranda mala, nequiores existunt. Qui recte non ferro, sed laminis ferreis comparantur, quia dum undique in crudelitate se dilatant, quasi in laminas ferreas se extendunt. Possunt etiam dici testiculi Behemoth, diaboli suggestiones, ossa fraudulenta, consilia, que eius malitiam exigunt, et subtilitate ingenii quasi medullis irrigantur. In hoc testiculi ab ossibus, id est suggestiones a consiliis distant, quia per illas aperte noxia ingerit, per hec quasi ex bono consulens ad culpam trahit. Et dicuntur ossa, ut fistule eris, quia dulcia resonat : ad noxia inclinant, quia et ostensa utilitate mentem mulcent, et absconsa iniquitate, corrumpunt. Cartilago est simulatio, qua vitia virtutes creduntur, et quod fragile est, firmum videtur. Sed posset aliquis querere, unde Behemoth tantam astutiam, tantamque fortitudinem habeat. Ideo Dominus addidit :
marg.| {h} Ipse est] etc. id est dignissimum operum Dei : etiam reliquis Angelis eminentior. Unde Ez. 31.c. Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adequaverunt summitatem eius, platani non fuerunt aque frondibus illius : Omne lignum paradisi non est assimilatum illi, et pulchritudini eius, quoniam speciosum fecit eum in multis, condensisque frondibus. Per cedros, abietes, platanos, celestium virtutum agmina designantur, que quamvis excelsa, tamen lucifero non fuerunt equata. Qui speciosus in multis, condensisque frondibus dicitur, id est ceteris Angelorum legionibus undique decoratus. Tot enim condensas frondes habuit, quot legiones sub se positas vidit. Item Ez. 28.c. Tu signaculum similitudinis eius, plenus sapientia, perfectus decore in deliciis paradisi fuisti : Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, et topazius, et iaspis, chrysolitus, et onyx, et beryllus, et saphirus, et carbunculus, et smaragdus. Ecce novem dixit nomina lapidum, quia novem sunt ordines Angelorum, quibus ille Behemoth operatus describitur, qui eos quasi vestem ad ornatum habuit, quorum dum claritatem transcendit, ex eorum comparatione clarior fuit.
marg.| {i} Qui fecit] etc. id est eius malitiam restrinxit, quasi diceret, et si sit Behemoth ita fortis, non tamen desperet homo, quia,   [qui fecit eum, applicavit gladium eius] id est coarctavit malitiam eius, ne tantum mali valeat facere, quantum vellet. Unde supra 5.b. Dominus dissipat cogitationes malignorum, ne possint manus eorum implere, quod ceperant. 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non permittit, etc.
marg.| {k} Huic montes] etc. id est superbi suas fluxas, et lubricas voluptates illi offerunt. Quibus ille reficitur, quia in eis penam eternam sitiens, eorum perditis moribus satiatur.
marg.| {l} Omnes bestie] etc. id est herbis montium. Bestie sunt maligni spiritus. Ager mundus. Omnes igitur bestie agri ludunt ibi, quia demones in hoc mundo deiecti pravis superborum operibus delectatur. Sed quia Dominus dixit, quid Behemoth comedat, subdit, ubi per pravum desiderium quiescat, dicens.
marg.| {m} Sub umbra dormit] id est in hypocrisi, ubi nihil eum commovet. Que dicitur umbra, quia speciem corporis habet, sed non veritatem. Ita hypocrisis speciem sanctitatis tenet exterius, sed interius rem veritatis non habet.
marg.| {n} In secreto calami] id est in vana gloria, ubi est species glorie secularis quasi cortex arboris, sed non soliditas caritatis.
marg.| {o} In locis] etc. id est in voluptate, et luxuria.
marg.| {g} Protegunt umbre umbram eius] id est peccatores peccatorem in suo peccato defendunt. Umbra diaboli dicitur {1. 456va} quilibet peccatorum, qui a corpore eius speciem imaginis trahit.
marg.| {a} Circumdabunt eum salices] id est peccatores verborum foliis virentes, sed fructu operum steriles : De quibus Ps. In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra.
marg.| {b} Torrentis] id est carnalis delectationis
marg.| {c} Absorbebit fluvium] id est infideles.
marg.| {d} Et non mirabitur] quia non pro magno habet diabolus, si infideles rapit. Sed quia post Christi adventum quosdam nomine fideles recte vivere negligentes rapit, apte sequitur.
marg.| {e} Et habet] etc. id est baptizati.
marg.| {f} In os eius] id est in peccati voragine. Vel nomine fluvii, significantur seculares, qui per diversa desideria fluunt. Nomine Iordanis intelliguntur claustrales, qui humiliter de fastu seculi descenderunt. Fluvium igitur absorbet Diabolus, et non miratur, quia non pro magno habet, si seculares rapit in peccatum, sed habet fiduciam quod Iordanis influat in os eius, scilicet claustrales. Incrassata enim est pars eius, et cibi eius electi, ut dicitur. Habacuc. 1.d. Et GREGORIUS Non mirum deputat, si eos absorbeat, quos superbia erigit, avaritia tabefacit, voluptas dilatat, malitia angustat, ira inflammat, discordia separat, invidia exulcerat, luxuria inquinans necat, sed illos magnopere rapere nititur, quos despectis terrenis studiis iungi iam celestibus contemplatur.
marg.| {g} In oculis eius] etc. Ecce quam misericorditer verba sua temperat Deus. Modo asperis increpationibus nos terret, modo blandis consolationibus nos refovet, terrorem fomentis miscens, et fomenta terrori, ne desperemus territi, vel extollamur incaute securi. Ideo Dominus post astutas insidias, et effrenatas malitias Behemoth adhibens consolationis adiutorium statim Redemptoris commendat adventum, quo ordine Behemoth ab illo sit perimendus insinuans. Dicit ergo.   [in oculis] scilicet Behemoth :
marg.| {h} Capiet eum] Deus quasi hamo, id est filio incarnato, qui corpus assumpsit, ut diabolus in eo mortem carnis appeteret quasi escam suam, sed ibi erat deitas latens quasi ferrum, que raptoris faucem perforavit. Bene autem dicit. In oculis eius quasi homo captus est Behemoth, quia illum novit, et confitendo pertimuit. Mt. 8.d. Mc. 5.a. Lc. 8.d. Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei ? Ut tamen in cruce eum momordit, sed mordendo captus fuit Nec solum per filium suum Deus pater Behemoth cepit, sed et per Sanctos eius insidias evacuavit. Unde sequitur.
marg.| {i} Et in sudibus] id est acutis Sanctorum sensibus.
marg.| {k} Perforabit na res eius] id est enervabit insidias eius. Sancti enim per studium contemplationis noscunt demonum astutias. Unde et vitant eas, et vitare alios docent. 2Cor. 2.c. Ego quod donavi, si quid donavi propter vos in persona Christi, ut non circumveniamini a Satana : Non enim ignoramus cogitationes eius. Sed quia Behemoth per varia fraudum argumenta contra genus humanum distenditur, Deus pater fideli famulo incarnationem filii insinuans, per quam quasi per hamum captus est, ait :
marg.| {l} An extrahere] etc. de aquis humani generis, supple ut ego ? Qui filium incarnatum quasi hamum ad capiendum raptorem mitto in mare huius mundi, ubi diabolus quasi cetus aperto ore omnes homines devorabat, quousque captus fuit hamo, id est filio incarnato. Huius hami linea est illa patrum propago, quam Mt. 2.a. texens, ait : Abraham genuit Isaac, etc. In extremo cuius Dominus incarnatus quasi hamus ligatur, quem in aquis humani generis dependentem cetus momordit. Sed dum escam corporis momordit, deitatis illum aculeus perforavit. Appellatur autem Behemoth Leviathan, quod interpretatur additamentum eorum, id est hominum, quia culpe prime Prevaricationis per suggestiones addere conatur usque ad mortem eternam. Vel per irrisionem sic dicitur, quia primis parentibus deitatem se additurum promisit. Gn. 3.b. sed immortalitatem abstulit.
marg.| {m} Et fune] etc. supple, ut ego, Nomine funis aliquando dimensio fortis accipitur, ut in Ps. Funes ceciderunt mihi in preclaris. Aliquando peccata, Is. 5.e. Ve, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Et Ps. Funes peccatorum circumplexi sunt me. Aliquando fides Trinitatis Eccl. 4.c. Funiculus triplex difficile rumpitur. In hoc loco nomine funis, tam fides, quam peccatum potest accipi. Fune enim peccati Dominus linguam Leviathan ligavit, quia in similitudine carnis peccati apparens de peccato damnavit peccatum. Rm. 8.a. Item fune fidei {1. 456vb} ligavit Dominus linguam Leviathan, quia dum per Apostolos fides Trinitatis innotuit, doctrina mundi, vel suggestio Diaboli cessare cepit, Is. 11.d. Desolabit Dominus linguam maris Egypti, et elevabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui. Et Ps. Tu dirupisti fontes, et torrentes, tu siccasti fluvios Ethan, id est mundi sapientiam. Unde ibi GLOSSA id est omnes doctrinas gentium, magorum, Iudeorum. Item ibi : Absorpti sunt iuncti petre iudices eorum. GLOSSA Qui de moribus iudicabant, ut Plato, Pythagoras, Aristoteles, iuncti petre, id est comparati Christo, absorpti sunt, per se videntur aliquid dicere, sed iunge eos petre, id est compara eos Christo, et nihil sunt. Item Is. 33.c. Populum imprudentem non videbis. Ibi GLOSSA id est gregem Philosophorum in Ecclesia Sanctorum.
marg.| {n} Numquid pones] etc. Per nares ipsius Leviathan, sagaces insidie eius significantur. Per circulum, omnipotentia divinitatis, que sagacitatem demonis retinet, ne tantum valeat contra nos, quantum latenter explorat. Vel nomine circuli potestas divini iudicii designatur, quia undique stringit, et nullatenus evitatur, sicut falx in herba se colligit, quam incidit. Unde recte cum iudex venturus ostenditur, falcem in manu tenere perhibetur. Apc. 15.c. ubi dicitur. Vidi, et ecce nubes candida, et super nubem sedentem similem filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. In naribus igitur Leviathan Dominus circulum ponit, quia potentia iudicii eius insidias coarctat. Dicit ergo Dominus Iob :   [Numquid pones circulum in naribus eius] supple sicut ego, qui astutias eius omnipotenti iudicio constringo, ne tantum tentet, quantum appetit, nec tantum capiat, quantum tentat ?
marg.| {o} Aut armilla] id est misericordie potentia ?
marg.| {p} Perforabis maxillam eius] id est malitiam eius, qui devorat omnes, quos potest, supple ut ego ? Nullus enim semel ore Leviathan raptus, maxillam eius evadere posset, nisi esset perforata. Sed Dominus maxillam eius perforabit subula misericordie sue, ita quod ab ore eius cadunt, quicumque post culpas perpetratas ad innocentiam redeunt. Annon Leviathan Petrum in ore suo tenuit, cum Dominum negavit ? Et David quando adulterium cum Bersabee commisit. Sed dum uterque per penitentiam rediit, ab ore eius per foramen maxille cecidit. Hic dicit GREGORIUS Cavendum summopere est, ne quis delectatione peccati ore Leviathan rapiatur, et tamen si raptus fuerit, non desperet, quia si perfecte peccatum lugeat adhuc in maxilla eius foramen invenit, per quod evadat. Vel aliter, et subtilius intelligitur, perforata maxilla Leviathan, ut dicatur, illos habere in ore, quos tentat, et inter dentes varie tentationis conterit. Illos vero iam habet in ventre, quos peccatorum consensu, vel opere implicavit, ut mandere diaboli idem sit, quod tentare. Sicut homo, qui habet maxillam perforatam, quanto plus mandere, et deglutire vellet, cibus per foramen maxille caderet : Ita diabolus quanto plus iustos variis tentationibus conterit, tanto amplius amittit. Mandendos quidem sed non deglutiendos tradit Dominus iustos ipsi Leviathan, ne de virtutibus suis superbiant. Numquid non Paulum mandendum, sed non deglutiendum accepit Leviathan, quando post tot revelationes carnis stimulo agitabat 2Cor. 12.b.
marg.| {q} Numquid multiplicabit] Leviathan.
marg.| {r} Ad te preces] sicut ad me ?
marg.| {s} Aut loquetur] etc. sicut mihi. Si ad personam filii Dei hec verba referantur, incarnato ei mollia loquebatur Leviathan, cum diceret. Scio, quod sanctus sis Dei. Mc. 1.b. Et Lc. 4.f. Ad quem etiam preces multiplicavit, cum subiunxit. Si eiicis nos de isto, mitte nos in gregem porcorum. Vel ad Deum patrem multiplicabit preces Leviathan in membris suis, quando, scilicet iniqui in die iudicii, qui sunt corpus eius, sibi parci deprecabuntur, dicentes : Domine, Domine, aperi nobis. Quibus protinus respondetur ; nescio, unde sitis, Lc. 13.e. Tunc et Domino Leviathan per membra sua mollia loquetur, quando dicent : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo demonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Mollia quidem dicunt, quia eius nomini attribuunt, que fecerunt. Sequitur ;   [Numquid] etc. sicut mecum.
marg.| {u} Et accipies] etc. sicut ego : Sed quod pactum habet Leviathan cum Domino, cum voluntates eorum semper contrarie sint. Sed dicimus, quod {1. 457ra} tentandi licentia hic pactum vocatur, in qua et desiderium tentatoris agitur, et voluntas Dei impletur : nam volens tentat diabolus, sed tentando nesciens, purgat, et probat. Unde et in hoc, quod malitiose facit, etiam invitus Domino servit, et ita servus ex pacto efficitur. Notandum autem, quod non servus sempiternus dicitur, quia hic tentando iustorum utilitatibus servit, et etiam post hanc vitam damnatio eius Sanctis proficiet, quia videntes eius cruciatus quos evaserunt per patientiam, in Dei laudibus crescent. Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam. Sequitur.
marg.| {a} Numquid illudes ei, quasi avi ?] Nota, diabolus prius vocatus est a Domino Behemoth, postea Leviathan, modo avi comparatur. Behemoth interpretatur bellua. Leviathan additamentum eorum. Bellua igitur quadrupes esse ostenditur, dum fenum quasi bos comedere dicitur. Leviathan vero, quia hamo capitur, sine dubio draco in aquis est. Plane ergo Behemoth dicitur bestia per actionis immunde fatuitatem. Draco per nocendi malitiam. Avis per subtilis nature levitatem. Ita dicit GREGORIUS Vel certe Behemoth, cuius habitatio est in terra, dicitur, dum de avaritia tentat ; Draco, seu Leviathan, cum de luxuria pulsat. Avis, cum de superbia tentat. Diabolus ergo in eis, quos ad luxuriam incitat, Draco est. In illis, quos ad avaritiam inflammat, Bellua est. In illis, quos ad fastum superbie elevat, avis est. In illis vero quos pariter avaritia, luxuria, superbia polluit, simul bellua, Draco, et avis existit. Quasi bellua ad Dominum venit, quando eum de avaritia tentavit. Mt. 4.b. Quando ei ostendens omnia regna mundi, dixit. Hec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Quasi Draco venit, quando de gula tentavit, dicens. Si filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Quasi avis ei apparuit, quando super pinnaculum templi eum portavit, et de vana gloria tentavit, dicens. Si filius Dei es, mitte te deorsum. Quasi avi illusit ei Dominus, cum in passione filii sui escam humanitatis ostendit, sed laqueum Deitatis abscondit, qui dum escam caperet, captus est more avis. Dicit ergo.   [Numquid illudes ei quasi avi] sicut ego ?
marg.| {b} Aut ligabis eum ancillis tuis] sicut ego meis ?
marg.| {c} Concident illum] id est divident membra eius ab eo,   [amici] id est.   [Divident illum negotiatores] Idem sunt ancille, amici, negotiatores, scilicet Apostoli, et predicatores, qui prius sunt ancille per formidinem, postea amici per fidem ; tandem negotiatores, per predicationem. Item ancille per humilitatem, et proprie fragilitatis considerationem. De quibus Prv. 9.a. misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem, et ad menia civitatis : Amici per secretorum revelationem. Io. 15.b. Vos autem dixi amicos, quia quecumque audivi a patre meo, omnia nota feci vobis. Negotiatores per animarum acquisitionem Lc. 19.b. Negotiamini, dum venio. Prv. ult. c. Gustavit, et vidit, quia bona est negociatio eius.
marg.| {e} Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius] sicut ego. Sagena est magnum rete, ubi et magni, et parvi pisces capiuntur. Gurgustium est magnum vas, in quo magni pisces tantum capiuntur. Idem ergo significatur per sagenas, et gurgustium, scilicet Ecclesia fidelium. Unde Mt. 13.f. simile est regnum celorum, id est Ecclesia militans, sagene misse in mare, et ex omni genere piscium congreganti, quia malos cum bonis, superbos cum humilibus, iracundos cum mitibus, fatuos cum sapientibus habet intra se Ecclesia. In pelle Leviathan stulti de corpore eius, in capite, sapientes accipiuntur. Vel quia pellis exterius est, per pellem, subditi, per caput, prepositi designantur. Dominus ergo sagenam, sive gurgustium prius pelle Leviathan implevit, et postea capite, quia prius elegit infirma mundi, ut confunderet fortia, et stulta, ut destrueret sapientes. 1Cor. 1.d. Prius collegit indoctos, postea philosophos. Nec per oratores docuit piscatores, sed e contrario per piscatores subegit oratores. Dicit ergo.   [Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius] sicut ego, qui prius, quasi pellem diaboli, infirmos, et stultos collegi, et postea caput illius, id est prudentes seculi mihi subegi ?
marg.| {f} Pones super eum manum tuam] sicut {1. 457rb} ego, qui eum, cum volo, ad seviendum relaxo, et cum volo, virtutis proprie potestate reprimo ? quasi dicat non. Unde, et apte mox subditur.
marg.| {g} Memento belli. Nec ultra addas loqui] id est murmurare contra flagella mea, quasi dicat, si occulti hostis contra te bellum considerares, quicquid a me patereris, non accusares. Hoc ideo dixit Dominus, ne Iob, qui nullius culpe sibi conscius erat, et tamen dura flagella tolerabat, in vitium murmurationis caderet. Alta enim Dei dispensatio, ut dicit GREGORIUS sepe bene merentes famulos vel minis impetit, vel flagellis premit, vel quibusdam superimpositis oneribus gravat, vel laboriosis occupationibus implicat, quia mira potentia previdet, quod si liberi, ac quieti in tranquillitate persisterent, tentantes adversarios ferre non valentes, mentis vulneribus prostrati iacerent. Ideo Dominus more medici, qui exterius sauciat, ut interius curet, corpus fatigat, ut mentem purget. Et hoc est, quod dicitur Prv. 20.d. Livor vulneris absterget mala, et plage in secretioribus ventris. Quia vero Leviathan de divina misericordia falsa promissione blanditur, postquam Dominus fortitudinem eius intulit, et Iob ad intuendum illam admonuit, dicens.   [Memento belli] etc. ut penam eius, et suorum irremissibilem ostenderet, illico subiunxit.
marg.| {h} Ecce spes eius] qua sperat se, et suos, et non quidem liberari, sed levius puniri,   [frustrabitur eum]
marg.| {i} Et videntibus cunctis] scilicet Angelis, et hominibus electis ad hoc spectaculum adductis, ut dicitur Za. 14.b. Ecce Dominus veniet, et omnes Sancti eius cum eo.
marg.| {k} Precipitabitur] in infernum cum corpore suo. Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum, qui preparatus est diabolo, et angelis eius. Is. 25.c. Precipitabit Dominus mortem in sempiternum, id est diabolum, qui est causa mortis. Invidia enim diaboli intravit mors in orbem terrarum. Sap. 2.d. Tunc verum erit, quod legitur Apc. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei die, ac nocte. Item 22.c. Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia, pseudo prophete cruciabuntur die, ac nocte. Sed aliquis posset querere, Domine, qui Leviathan istum tante fortitudinis scis esse, cur suscitas eum contra nos infirmos in certamine ? Ideo, respondet Dominus, dicens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_40)

Notes :