Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Iob. 11,1 

1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit :
1 Hic incip. cap. 11
Numérotation du verset Iob. 11,2 

Numquid qui multa loquitur non et audiet,
aut vir verbosus iustificabitur ?
Numérotation du verset Iob. 11,3 

Tibi soli tacebunt homines, et cum ceteris2 irriseris a nullo confutaberis.
2 ceteris] ceteros Weber
Numérotation du verset Iob. 11,4 

Dixisti enim : Purus est sermo meus et mundus in conspectu tuo sum3.
3 in conspectu tuo-sum] inv. Weber
Numérotation du verset Iob. 11,5 

Atque utinam Deus loqueretur tecum,
et aperiret labia sua tibi,
Numérotation du verset Iob. 11,6 

ut ostenderet tibi secreta sapientie
et quod multiplex esset lex eius,
et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo4 quam meretur iniquitas tua.
4 ab eo] a Deo Weber
Numérotation du verset Iob. 11,7 

Forsitan
vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies,
Numérotation du verset Iob. 11,8 

excelsior celo est et quid facies ?
Profundior inferno et unde cognosces ?
Numérotation du verset Iob. 11,9 

Longior terre mensura eius et latior mari.
Numérotation du verset Iob. 11,10 

Si subverterit
omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei, vel quis ei dicere potest cur ita facis ?5
5 vel quis…ita facis] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 11,11 

Ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat ?
Numérotation du verset Iob. 11,12 

Vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri
se liberum natum putat.
Numérotation du verset Iob. 11,13 

Tu autem firmasti cor tuum
et expandisti
ad eum manus tuas,
Numérotation du verset Iob. 11,14 

si iniquitatem quod est in manu tua
abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo
iniustitia,
Numérotation du verset Iob. 11,15 

tunc6 levare poteris faciem tuam
6 tunc] tum Weber
absque macula
et eris stabilis et non timebis.
Numérotation du verset Iob. 11,16 

Miserie
quoque oblivisceris
et quasi aquarum que preterierunt7 non8 recordaberis,
7 preterierunt] preterierint Weber |
8 non] om. Weber |
Numérotation du verset Iob. 11,17 

et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam.
Et cum te consumptum putaveris
orieris ut Lucifer
Numérotation du verset Iob. 11,18 

et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormiens9,
9 dormiens] dormies Weber
Numérotation du verset Iob. 11,19 

requiesces
et non erit qui te exterreat
et deprecabuntur faciem tuam plurimi
Numérotation du verset Iob. 11,20 

oculi
autem impiorum deficient
et effugium peribit ab eis
et spes eorum abominatio anime

Capitulum 11

Numérotation du verset Iob. 11,1 
marg.| {1. 411rb} Respondens autem Sophar] etc. Vicissim sibi succedunt in increpatione tres amici Iob. Primo Eliphaz, secundo Baldad, tertio Sophar, sicut contra fortem Athletam, impares, quia mos piorum est, recte dictis consentire, sed malorum
marg.| {e} diverso respondere, iuxta illud Sir. 21.c. Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adiiciet ; audiet luxuriosus, et displicebit ei, et proiiciet illud post tergum suum, ideo Sophar a contumeliis incipit, arguens Iob, maxime super duobus. Primo super multiloquio, ibi [Numquid qui multa loquitur] Secundo super minori sapientia, ibi   [Vir vanus] Que duo sepe comitantur. Sir. 21.c. Insensati inenarrabilia sunt verba.   [Respondens autem]
marg.| {m} Numquid, qui multa] id est qui multa vult loqui, et non vult audire alios.
marg.| {n} Aut vir verbosus] qui preter loquentis necessitatem, aut utilitatem audientis loquitur.
marg.| {o} Iustificabitur] quasi dicat non, quia in multiloquio non deerit peccatum. Prv. 10.c. Is. 32.d. Cultus iustitie silentium. Ideo dicit Iac. 1.c. « Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum », quia « Est tempus tacendi et est tempus loquendi » (Qo. 3.a.) Non dicit : ‘nullus ad loquendum’ Iacobus sed ‘tardus’.
marg.| {p} Tibi soli tacebunt homines] quasi dicat numquid tu maior es aliis, ut illi tibi taceant, et loquaris ? GLOSSA Pena est iniquo tacere, nec patienter audit, qui corrigi negligit.
marg.| {q} Et cum ceteros irriseris] quasi dicat iustum est, ut qui alios confutas, confuteris, et Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse, predaberis ? Et qui contemnis, nonne et ipse contemneris ? GREGORIUS Imperitus graviter veritatem tolerat, quia omne, quod rectum dicitur, suam putat irrisionem, et cum aliquid contra perversos generaliter dicitur, se impeti specialiter suspicatur. Versus : « Conscius ipse sibi, de se putat omnia dici ». HIERONYMUS : Cum sine nomine contra vitia scribitur, qui inde irascitur, accusator est sui.
marg.| {r} Dixisti enim. Purus est sermo meus] Mentitur Sophar, quia hoc non dixerat Iob, sed solatium facinorosorum est, si vel falso inquinetur vita corripientis. Potuit Sophar ista coniicere ex illo, quod dixit Iob supra 6.d. Non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
marg.| {s} Mundus sum in conspectu tuo] quod nemo vere dicere potest, cum astra non sint munda in conspectu eius. Infra 25.b. Et in Angelis suis reperit pravitatem, Supra 4.d.
marg.| {t} Atque utinam] quasi dicat, tu tibi loquendo blandiris falsa, sed si Deus loqueretur tibi, probaret te iniquum. Loquitur autem nobis Deus per beneficia, per flagella, per exempla, per sacram Scripturam, per Angelos, per doctores, per creaturas, per inspirationem, per visionem.
marg.| {u} Aperiret labia sua tibi] sicut mihi, id est sua iudicia aperte tibi manifestaret, que si cognosceres, non procaciter contra eum ageres, quasi dicat in hoc imperitie tue potius compatior, quam pene. Labia Dei, duo testamenta, vel iudicia, et que in eis sunt. Is. 30.f. Labia eius impleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans.
marg.| {x} Ut ostenderet tibi secreta sapientie] Cur, scilicet bona, que ceperat, non consummat ? Cur quos creavit, deserit ? Cur istum reprobat, et illum eligit ? Cur hunc flagellat, et illi parcit ? Et huiusmodi, que David dicit sibi manifesta. Incerta, inquit, et occulta sapientie tue manifestasti mihi.
marg.| {y} Et quod multiplex sit lex eius] Lex Dei caritas est, per quam in mente hominis legitur, qualiter precepta vite agantur. De qua Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio. Hec lex multiplex dicitur, et una. Una quidem in radice, multiplex in operatione, quia ad omnia virtutum facta dilatatur, et ab omni malo retrahit. Quam diligenter attendit, quantum quotidie peccet Deo, agnoscit. Et si peccata agnoscit, patienter tolerat flagella Domini, quem diligit. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {z} Et intelligeres, quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua] quasi dicat non tot culpam exequitur flagellando. Post contumeliam adiungit Sophar irrisionem, dicens.
marg.| {1. 411va} a Forsitan vestigia] Vestigia Dei, possunt dici facta eius. Vel dona benignitatis, per que eum imitando sequimur. Vel benignitas visitationis, quam nobis ostendit, ut nondum visum sequamur, donec ad ipsum contemplandum perveniamus. Hec autem nequeunt comprehendi, quia unde, ubi, quibusve modis dona Spiritus sancti veniant, aut quo vadant, nescimus. Unde Io. 4.a. Spiritus, ubi vult, spirat, etc.
marg.| {b} Et usque] quasi dicat, non. In futuro tamen reperietur Omnipotens per speciem, qui modo queritur per fidem, quando cognoscam, sicut et cognitus sum. 1Cor. 13.d. Sed non ad perfectum, quia eius essentia a nullo plene videtur, nisi a Christo. Unde Isid. Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto.
marg.| {c} Excelsior] Ad litteram, quia in circunscriptione sue spiritualitatis cuncta transcendit. Dominus enim spiritus est. Io. 4.d. Sap. 1.b. Spiritus Domini replevit, etc.
marg.| {d} Profundior] quia transcendendo subvehit omnia. Hbr. 1.a. Portans omnia verbo virtutis sue.
marg.| {e} Longior] quia modum creature omnis eternitate excedit. Eccl. 24.a. Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam.
marg.| {f} Mensura] id est immensitas eius.
marg.| {g} Latior] quia sub potentie sue presentia, omnia temporalia coangustat. Attingit enim a fine usque ad finem. Sap. 8.a. Hec omnia dicit Eccl. 24.a. Gyrum celi circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti. Similiter. Ps. Si ascendero in celum, tu illic es, etc. AUGUSTINUS Deus est super omnia, non elatus : intra omnia, non inclusus : infra omnia, non depressus : extra omnia, non exclusus.
marg.| Vel celi dicuntur Angeli, qui eius altitudinem non penetrant. Infernus, demones, quorum astutias subtilius, quam putent, iudicat. Terra, iusti homines, quorum longanimitatem, benignitate sue patientie superat. Mare peccatores, quorum facta eternaliter damnat.
marg.| Vel totum de homine intelligitur. Homo enim celum est, celestium contemplatione. Infernus, tentationum caligine. Terra, dum fructificat. Mare, dum fluctuat.
marg.| Sed contemplatio hominis in Deo deficit. Is. 38.c. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso. Et ita Deus excelsior celo. Si in tentationibus se discutit homo, subtiliora Dei iudicia timet, que ignorat. Unde Quis novit potestatem ire tue, etc. Rm. 11.d. O altitudo, etc. Et ita profundior Inferno. Item longior terra, id est homine fructificante, quia quantacumque sint opera, retributio superabit, et ita longior. Item latior mari, id est homine fluctuante, qui quamvis habeat aliquam de futuris notitiam, districtionem tamen iudicii non apprehendit, et ideo instabilis fluctuat. Vel secundum Apostolum Eph. 3.d. Latitudo, Dei dilectio, qua etiam persequentes colligit. Longitudo, benignitas, qua longanimiter tolerandum ad regnum perducit. Sublimitas vero, qua intelligentiam glorificatorum transcendit. Profundum, iustitia, qua damnatis inferius iudicium incomprehensibiliter exerit. Breviter ergo latitudinem habet nos amando, longitudinem tolerando ; sublimitatem, intelligentiam, et vota nostra superando ; profunditatem, motus cogitationum illicitos iudicando. Sublimitas, et profunditas Dei, quam investigabiles sint, nemo scit, ut dicit GREGORIUS nisi qui contemplando ad summa provehitur, vel occultis motibus resistens, tentationibus turbatur.
marg.| {h} Subverterit omnia] in nihilum redigendo.
marg.| {i} Vel in unum coarctaverit] scilicet in antiquum chaos.
marg.| {k} Quis contradicit ei ?] Sap. 12.b. Quis dicet tibi, quid fecisti ? aut quis stabit contra iudicium tuum, aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti ? GLOSSA Deus subvertit celum, dum dispensatorie contemplationem hominis destruit. Infernum, dum pavidum in tentationibus in deteriora cadere permittit. Terram, dum fructum boni operis per adversa interdicit. Mare, dum nostram titillationem terrore iudicii confundit. Celum, et infernus simul coarctantur, cum eamdem mentem et contemplatio sublevat, et tentatio obscurat. Terra, et mare simul {1. 411vb} coarctantur, cum eamdem mentem, et certa fides de eternis roborat, et ex aliqua mutabilitate aura dubietatis versat. Ut in eo, qui dixit Mc. 9.d. Credo, Domine, ecce terra : adiuva incredulitatem meam, id est modicitatem fidei, ecce mare. Cur autem subvertat, et coarctet, subdit.
marg.| {l} Ipse enim novit] quasi dicat, propter defectum scientie Dei, quem facit vanitas, et iniquitas. Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non est scientia Dei. GREGORIUS Omnis iniquitas, vanitas, et non
marg.| {e} converso. Unde premittitur vanitas. Hanc agimus quotiens transitoria cogitamus, que si nos ligant, incipit iniquitas. Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Vel vanitas levior, iniquitas gravior reatus dicitur. Ex levioribus usu cuncta leviante, homo ad graviora trahitur. Eccl. 19.c. Qui modica spernit, paulatim decidet.
marg.| Vanitas
-Mutabilitatis in omni creatura.
-Mortalitatis in omni vivente.
-Curiositatis in homine.
-Eccl. 1.a. de omni. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
marg.| Et nota quod vanitas nosci dicitur, et iniquitas considerari quasi studiosius, quia Deus nec minora inulta deserit, et ad maiora ferienda intentius se accingit. Sed quia vanitas cum iniquitate pertrahit ad timorem, subdit.
marg.| {m} Vir vanus] Oblitus enim sui per vanitatem, perdit humilitatem. Si enim se cognosceret homo, numquam superbiret. Ecclesiastic. 10.b. Quid superbis terra, et cinis ? Superbiam vero sequitur effrenata libertas peccandi. Unde sequitur.
marg.| {n} Et tamquam] Qui relictis motibus nature, nullius loris discipline tenetur. Sir. 30.b. Equus indomitus evadet durus ; et filius remissus evadet preceps. Innuens ergo Sophar Iob esse talem, subdit.
marg.| {o} Tu autem] id est indurasti.
marg.| {p} Cor tuum] quasi dicat, induratus es ad flagella, nec mollescis timore Dei, sicut Pharao. Ex. 7. et 8. per totum.
marg.| {q} Et expandisti] id est bona tua attribuisti tibi, GLOSSA Ad Deum manus expandit, qui bona, que facit, sibi superbiens attribuit.
marg.| {r} Si iniquitatem] Hactenus Sophar corripuit Iob, nunc velut docendo subiungit.   [Si iniquitatem] etc. iniquitas in manu, culpa in opere, iniustitia in tabernaculo, iniquitas in mente.
marg.| {s} Abstuleris] ut sit opus purum.
marg.| {t} Et non manserit] etc. ut sit cogitatio munda.
marg.| {u} Tunc levare poteris] orando.
marg.| {x} Faciem tuam] id est mentem.
marg.| {y} Absque macula] non velleris, sed corporis, que facit ab orationis fructu diffidere. Thr. 3.e. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in celum. Vel faciem ad litteram. Manus enim quandoque prostrati plangendo peccata, hoc est osculum ad pedes. Quandoque flexis genibus, et erecto corpore spem concipiendo, et hoc est osculum ad manus. Quandoque stando, quando iam nil nobis conscii sumus, et hoc est osculum ad os.
marg.| {z} Et eris stabilis] id est quietus. Impii enim instabiles sunt. Is. 57.d. Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est.
marg.| {a} Non timebis] serviliter.
marg.| {b} Miserie] presentis.
marg.| {c} Oblivisceris] id est eius effectum non senties, visis eternis, quia in celestibus mentem figens, pro nihilo reputabis, considerans, quod non sunt condigne passiones huius temporis, etc. Romanorum 8.d. Isaie. 65.c. Ecce ego creo celos novos, et terram novam, et non erunt in memoria priora. Item Is. 54.b. Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces. Non enim te pudebit, quia confusionis adolescentie tue oblivisceris, et opprobrii viduitatis tue non recordaberis. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {d} Et quasi aquarum, que preterierunt, non recordaberis] Recte miserias huius vite aquis pretereuntibus comparat, quia mentes electorum calamitas transitoria non subvertit, sed abluit.
marg.| {1. 412ra} a Et quasi meridianus] mortis corporalis, vel tentationis, quasi dicat, non solum in mane generalis resurrectionis, sed etiam ad vesperam mortis, vel tentationis fervor caritatis accrescet. Is. 58.c. Si effuderis animam tuam esurienti, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt, sicut meridies.
marg.| {b} Et cum te] non quidem eris.
marg.| {c} Orieris ut] Eccl. 1.b. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die consummationis sue benedicetur, quasi dicat, ad omnem tribulationem resurges fortior, dat enim Dominus cum tentatione proventum. 1Cor. 10.c. Et bene Lucifero comparantur Sancti : Lucifer enim in tenebris lucet, vicinus tamen diei. Sic vita iustorum quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem Prv. 4.c. Apc. 2.g. Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi stellam matutinam.
marg.| {d} Et habebis] quia spes non confundit. Rm. 5.a. Spes facit, ut mediis naufragus extet aquis.
marg.| {e} Et defossus] id est sepultus, ad litteram.
marg.| {f} Securus] de corona 2Tim. 4.b. De reliquo reposita est mihi corona iustitie, etc. Sup. 5.d. In abundantia ingredieris sepulchrum. Vel,   [Securus] sine curam temporalium, et absque timore hostium. Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit.
marg.| {g} Requiesces] in Deo, qui est locus anime separatus a mundo, Io. 16.g. In me pacem habentes, in mundo autem pressuram habebitis.
marg.| {h} Et non erit] Prv. 12.c. Non contristabit iustum quicquid ei acciderit. GLOSSA Qui in eternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo, quod appetat, nihil est, quod de mundo pertimescat.
marg.| {i} Et deprecabuntur] quasi dicat, post mortem eris exemplum aliis, et benedicent te. Is. 60.c. Adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi. Hic aperte ostendit Sophar stultitiam suam. Non enim ideo Sancti innocenter vivunt, ut ab aliis adorentur, sed quod perversi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur.
marg.| {k} Oculi autem] id est cogitationes eorum, et desideria cum vita terminabuntur. Ps. 145. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
marg.| {l} Et effugium] quia eorum malitia cognita erit in die iudicii, nec poterunt invenire, quo fugiant. Vermis enim conscientie intus rodet miseram animam, ignis exterius concremabit corpus. Amos 2.d. Peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam. Item eodem. 9.a. Non erit fuga eis, fugient, et qui fugerit non salvabitur ex eis.
marg.| {m} Spes illorum] id est ipsa terrena in quibus caro quiescit, sed spiritus deficit.
marg.| {n} Abominatio anime] est, quia inde perpetuo cruciabitur, et Deo, et Sanctis abominabilis erit. GLOSSA Inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_11)

Notes :