Capitulum 36
Numérotation du verset
Iob. 36,1
1 Addens quoque Heliu hec locutus est :
1
Hic incip. cap. [36]
Numérotation du verset
Iob. 36,2
Sustine me paululum et indicabo tibi, adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Numérotation du verset
Iob. 36,3
Repetam scientiam meam a principio
et operatorem meum probabo iustum.
Numérotation du verset
Iob. 36,4
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Numérotation du verset
Iob. 36,5
Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens,
Numérotation du verset
Iob. 36,6
sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit.
Numérotation du verset
Iob. 36,7
Non aufert a iusto oculos suos,
et reges in solio collocat in perpetuum
et illic2 eriguntur.
2 illic] illi
Weber
Numérotation du verset
Iob. 36,8
Et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
Numérotation du verset
Iob. 36,9
indicabit eis opera eorum, et scelera eorum quia violenti fuerunt3.
3 fuerunt] fuerint
Weber
Numérotation du verset
Iob. 36,10
Revelabit
quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate.
Numérotation du verset
Iob. 36,11
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in gloria.
Numérotation du verset
Iob. 36,12
Si autem non audierint transibunt per gladium,
et consumentur in stultitia.
Numérotation du verset
Iob. 36,13
Simulatores
et callidi provocant iram Dei,
neque clamabunt cum vincti fuerint.
Numérotation du verset
Iob. 36,14
Morietur in tempestate
anima eorum et vita eorum inter effeminatos.
Numérotation du verset
Iob. 36,15
Eripiet pauperem de angustia sua
et revelabit in tribulatione aurem eius.
Numérotation du verset
Iob. 36,16
Igitur salvabit te de ore angusto latissime
et non habentis fundamentum subter se,
requies autem mense tue erit plena pinguedine.
Numérotation du verset
Iob. 36,17
Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
Numérotation du verset
Iob. 36,18
non te ergo superet ira
ut aliquem opprimas, nec multitudo donorum
inclinet te.
Numérotation du verset
Iob. 36,19
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione
et omnes robustos fortitudine,
Numérotation du verset
Iob. 36,20
ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis.
Numérotation du verset
Iob. 36,21
cave ne declines ad iniquitatem.
Hanc enim cepisti loqui4
4 loqui] sequi
Weber
post miseriam.
Numérotation du verset
Iob. 36,22
Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis
in legislatoribus.
Numérotation du verset
Iob. 36,23
Quis poterit scrutari vias eius
aut quis ei dicere audet5 operatus es iniquitatem ?
5 audet]
om. Weber
Numérotation du verset
Iob. 36,24
Memento quod ignores opus eius
de quo
cecinerunt viri.
Numérotation du verset
Iob. 36,25
Omnes homines vident eum
unusquisque intuetur procul.
Numérotation du verset
Iob. 36,26
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
Numerus annorum eius
inestimabilis.
Numérotation du verset
Iob. 36,27
Qui aufert stellas6 pluvie
6 stellas] stillas
Weber
et effundit imbres ad instar
gurgitum
Numérotation du verset
Iob. 36,28
qui de nubibus fluunt
que pretexunt cuncta desuper.
Numérotation du verset
Iob. 36,29
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
Numérotation du verset
Iob. 36,30
et fulgurare lumine suo desuper,
cardines quoque maris operiet.
Numérotation du verset
Iob. 36,31
Per hec enim iudicat populos
et dat escas multis mortalibus.
Numérotation du verset
Iob. 36,32
Immanibus7 abscondit lucem,
7 immanibus] in manibus
Weber
et precipit ei ut rursus adveniat.
Numérotation du verset
Iob. 36,33
Annuntiat de ea amico suo
quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere.
Capitulum 36
Numérotation du verset
Iob. 36,1
marg.|
{d}
Addens quoque Eliu hec locutus est]
Loquente Eliu, tacuit Iob. Sed Eliu ex verbis, quibus supra responderat amicis suis, causam invectionis accipiens, ut sibi silentium Iob latius faceret, et ipse liberius multa loqui posset, ipsum de multiplicitate verborum reprehendit. Unde et mox initia prolixe locutionis inchoat, dicens :
[addens quoque Eliu hec locutus est. Sustine me paululum]
etc. que in corde meo sunt. Multa iam dixerat Eliu, et tamen adhuc sustineri paululum postulat, quia omne arrogans grave damnum estimat, ut dicit GREGORIUS Si doctrinam suam loquendi brevitate constringat. Tanto enim se credit doctiorem ostendere, quanto se potuerit loquacitatis multiplicitate aperire. Sir. 21.c. Compedes in pedibus, doctrina stulto, et quasi vincula manuum super manum dexteram. Sed quia arrogans sepe sentit sibi reverentiam silentii non deferri, de Deo loquitur, et sub pretextu illius silentium sibi fieri querit, et tamen se potius ostendere, quam factum illius predicare intendit. Unde Eliu addit.
marg.|
{e}
Adhuc enim habeo, quod pro Deo loquar]
quasi dicat, etsi non pro me, tamen propter Deum, quem predico, debeo audiri. Vel quia Sancti Doctores crebro repetunt, si qua obscurius dixerunt, ut auditoribus manifesta fiant. Plerumque appetunt hoc arrogantes imitari, et insolenter replicant, que dixerunt, non ut doceant, sed ut ipsi eloquentes appareant. Unde Eliu ait.
marg.|
{1.
445rb} {f}
Repetam scientiam meam]
id est doctrinam meam
[a principio]
Sed quia ex tumore cordis dixerat, repetam scientiam meam, quasi singularem, ne perpenderetur arrogantia eius, subdit.
marg.|
{g}
Et operatorem meum]
id est Deum.
marg.|
{h}
Probabo iustum]
contra Iob, qui conqueritur se frustra ab eo flagellari. Hec est calliditas arrogantium, pro iustitia Dei se loqui iactant, ut quicquid arroganter affluunt, excusetur. Et vere probabo, quod dixi.
marg.|
{i}
Vere enim]
Vel veri
[absque mendacio sermones mei]
supple, sunt, quos scilicet dixi, et quos dicam.
marg.|
{k}
Et perfecta scientia]
mea.
marg.|
{l}
Probabitur tibi]
marg.|
{o} tu Iob. Laudat seipsum Eliu satis impudenter. Contra illud Prv. 27.a. Laudet te alienus, et non os tuum, extraneus, et non labia tua. Hoc autem facit Eliu securius, quia et iusti consueverunt sepe laudare bona, que dicunt, non quod laudari appetant, sed ut auditores attentiores reddant. Unde 2Cor. 6.c. cum Paulus multa, et mira dixisset Corinthiis adiunxit. Os nostrum patet ad vos,
marg.|
{o} Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Probaturus igitur Eliu Deum iustum, subdit.
marg.|
{m}
Deus potentes]
etc. Potestas enim bona est. Rm. 13.a. Non est potestas nisi a Deo. Sunt tamen potestati admixta multa noxia. Unde GREGORIUS Quedam ex se noxia sunt, ut peccata, et flagitia. Quedam ex adiacentibus, ut coniugium ex cura seculi. 1Cor. 7.f. Qui sine uxore est, sollicitus est que Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, que sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Item potestas bona est in se, sed noxia ex elatione, que sepe comitatur. Eo enim ipso quod ceteris preeminet quis, elatione cogitationis intumescit, et subditos despicit, quos equales nature ordine non agnoscit : cunctis se estimat amplius sapere, quibus videt se amplius posse, in quo similis efficitur Lucifero, de quo scriptum est. Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbie. Inf. 14.d. Huiusmodi potentes abiicit, et execratur Deus. Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur. Sed sunt alii, qui scilicet fastigium potentie alienis utilitatibus intenti, non propriis laudibus elati administrant, qui prodesse appetunt, non preesse. Qualis fuit, qui dicebat. Domine, non est exaltatum cor meum, etc. Neque ambulavi in magnis, etc. Talis fuit et Petrus qui cum a Cornelio veneraretur, dixit. Surge, et ego ipse homo sum, sicut et tu. Act. 19.d. De his dicit GREGORIUS Summus locus bene regitur, cum is, qui preest vitiis, potius quam fratribus dominatur : Qui potentes vix inveniri possunt. Subtilissima namque ars vivendi est, culmen tenere, et gloriam reprimere, esse quidem in potentia, et potentem se esse nescire, ad largienda bona potentem se cognoscere, ad reprimenda noxia quicquid potenter valet ignorare. Et de talibus dicit Eliu
[Deus potentes non abiicit]
a se
[cum ipse sit potens]
seipso. Idem enim est Deo esse, quod posse, et essentia, quod potentia. Sed homini dat Deus potentiam, que quidem iusta est, sed elatio mala. Unde subdit.
marg.|
{n}
Sed non salvat impios]
id est elatos potentes destruit iam per comminationem, in futuro per condemnationem.
marg.|
{o}
Et iudicium pauperibus tribuet]
id est humiles liberos reddet. Vel certe iudicium pauperibus
[tribuet]
quia hi qui nunc nequiter opprimuntur, super oppressores suos iudices erunt. Mt. 19.d. Amen dico vobis, vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim Tribus Israel. Is. 14.a. Erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos. Mt. ult. a. Egrediemini, et salietis sicut vitulus de armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis, sub planta pedum vestrorum, in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
marg.|
{p}
Et non aufert]
Dominus
[a iusto oculos suos]
quos abstulisse hic creditur, quia ab iniustis sine vindicta laceratur : Sed ut dicit GREGORIUS. Dominus famulos suos tunc magis respicit, cum iniuste eos nequitia persequentis affligit : videns enim Dominus, quid hic humiliter tolerent, iam previdet, quid illic eis misericorditer recompenset. Unde sequitur.
marg.|
{q}
Et reges in solio]
mentis
[collocat in perpetuum]
reges vocat Eliu omnes illos, qui tentationum motibus bene preesse noverunt, qui modo luxurie appetitum refrenant, modo estum avaritie temperant, modo gloriam elationis inclinant, modo suggestiones livoris obruunt, modo ignem furoris extingunt. Hos collocat Dominus in solio iudicii mentis. De quo Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum. Qui in hoc solio digne sederit, sine dubio sublimabitur ad solium eterne retributionis. Unde Apc. 3.d. Qui vicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius.
marg.|
Vel reges in solio collocat Dominus, quia {1.
445va} hos, qui modo bene se regunt, iudices aliorum efficiet in die iudicii. Quatuor enim erunt ordines hominum tunc, sicut GREGORIUS : Alii namque iudicantur, et pereunt : alii non iudicantur, et pereunt : alii iudicantur et regnant : alii non iudicantur, et regnant. Verbi gratia iudicantur, et pereunt, sicut illi qui fidem habuerunt, sed non opera, quibus dicitur : esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. Ubi sequitur. Discedite a me maledicti in ignem eternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius. Mt. 25.d.
Alii non iudicantur, et pereunt, qui numquam fidem habuerunt. De quibus Ps. Non resurgent impii in iudicio, id est ut iudicent, vel iudicentur. Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est. Rm. 2.b. Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt, istis in perditione nihil de lege dicitur, quia nihil legis habere conati sunt. Item iudicantur, et regnant, qui scilicet precepta Domini servaverunt, et maculas vite lacrymis, et eleemosynis terserunt. Quibus dicetur. Esurivi, et dedistis mihi manducare. Quibus promisit Dominus. Venite, benedicti patris mei, percipite regnum vobis paratum a constitutione mundi. Mt. 25.c. Item non iudicantur, et regnant, qui preceptis consilia addiderunt, qui nudi nudum Christum secuti sunt. Quibus Dominus dicit. Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, etc. Mt. 19.d. De quibus etiam Prv. ult. c. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum Senatoribus terre. Hi recte sub generali iudicio non tenentur, quia precepta generalia bene vivendo transcenderunt. Et de his hic recte dicitur, reges terre in solio collocat. Quia vero addit, in perpetuum, aperte ostendit, quod non de terreni regni solio intelligit, sed de eterno.
Alii non iudicantur, et pereunt, qui numquam fidem habuerunt. De quibus Ps. Non resurgent impii in iudicio, id est ut iudicent, vel iudicentur. Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est. Rm. 2.b. Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt, istis in perditione nihil de lege dicitur, quia nihil legis habere conati sunt. Item iudicantur, et regnant, qui scilicet precepta Domini servaverunt, et maculas vite lacrymis, et eleemosynis terserunt. Quibus dicetur. Esurivi, et dedistis mihi manducare. Quibus promisit Dominus. Venite, benedicti patris mei, percipite regnum vobis paratum a constitutione mundi. Mt. 25.c. Item non iudicantur, et regnant, qui preceptis consilia addiderunt, qui nudi nudum Christum secuti sunt. Quibus Dominus dicit. Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, etc. Mt. 19.d. De quibus etiam Prv. ult. c. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum Senatoribus terre. Hi recte sub generali iudicio non tenentur, quia precepta generalia bene vivendo transcenderunt. Et de his hic recte dicitur, reges terre in solio collocat. Quia vero addit, in perpetuum, aperte ostendit, quod non de terreni regni solio intelligit, sed de eterno.
marg.|
{a}Unde bene subditur :
Et illic eriguntur]
quia hic humiliati fuerunt, ut patet. Lc. 18.b.
Numérotation du verset
Iob. 36,8
marg.|
Etsi fuerint in catenis
boni reges, de quibus dictum est
Et vinciantur funibus paupertatis,
tunc :
Numérotation du verset
Iob. 36,9
marg.|
{d}
Indicabit eis]
Dominus.
marg.|
{e}
Opera eorum, et scelera eorum]
que fecerunt ante.
marg.|
{f}
Quia violenti fuerunt]
id est mali sibi, et aliis violentiam facientes. Per catenas intelligit Eliu retinacula presentis peregrinationis, quibus ligatus erat Paulus, cum dicebat : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Phil. 1.d. Item Rm. 7.d. Infelix ego homo, etc. Per funes paupertatis, intelligit temporalis vite miserias, de quibus Os. 11.b. In funiculis Adam, et in vinculis caritatis traham te. His funibus paupertatis vinctum se cernebat Paulus, quando intuens veras divitias dicebat, ut sciatis, que sit spes vocationis eius, que divitie glorie hereditatis eius in Sanctis. Eph. 1.d.
marg.|
{g}
Revelavit quoque]
Dominus
[aurem eorum]
id est intellectum cognitionis eis aperuit.
marg.|
{h}
Ut corripiat]
eos. Cum enim supernam gloriam magis amando cognoscimus, tunc mala, que egimus, graviora fuisse sentimus. GREGORIUS Revelata aure unusquisque corripitur, quando intrinsecus eternorum bonorum desiderium percipit, et que mala intrinsecus perpetravit, agnoscit.
marg.|
{i}
Et loquetur]
Dominus per flagella exterius, vel interius per inspirationem.
marg.|
{k}
Ut revertantur ab iniquitate]
Sepe enim flagella retrahunt, quos premia non invitant. Unde Ps. In chamo, et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Sed si flagella despiciunt, constat, quod gravius peccant. Unde sequitur.
marg.|
{l}
Si audierint]
verba Domini, quibus vocat interius, et exterius.
marg.|
{m}
Et observaverint]
faciendo.
marg.|
{n}
Complebunt dies suos in bono]
opere scilicet.
marg.|
{o}
Et annos suos in gloria]
eterna, quasi dicat, si verbis Domini obedierunt, id est flagellis, et inspirationibus, {1.
445vb} quibus loquitur nobis, cursum presentis vite perficient in recto opere, et consummationem suam in felici retributione. Io. 5.d. Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent.
marg.|
{p}
Si autem non audierint]
id est obedire verbis eius noluerint.
marg.|
{q}
Transibunt]
in ignem eternum.
marg.|
{r}
Per gladium]
iudicialis sententie, vel presentis pene. Multi enim ex verbere, quo debebant corrigi, deteriores existunt, quia pulsati doloribus, aut continuati pertinacia, duriores fiunt, aut quod peius est, in murmuris, vel blasphemie exasperationem prosiliunt. De quibus Ier. 5.a. Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti.
marg.|
{s}
Et consumentur in stultitia]
erroris sui, quia corrigi hic ad flagella Domini nolunt. GREGORIUS Fatuitas stultitie est, quod sic illos iniquitas obligat, ut a culpa eos nec pena compescat. De utrisque, id est his, qui vocem Domini audiunt, et his, qui audire nolunt, dicitur Is. 1.c. Si volueritis, et audieritis me, bona terre comedetis, quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Qui autem sint, qui provocant Deum, ostendit Eliu.
marg.|
{t}
Simulatores, et callidi]
id est Hypocrite astuti.
marg.|
{u}
Provocant iram Dei]
simulata equitate. Prv. 11.b. Simulator ore decepit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. Et apte dicit. Simulatores, et callidi provocant iram Dei, non simulatores tantum, quia hypocrite nisi ingenio calleant, quod videri appetunt, congrue simulare non possunt.
marg.|
Ita dicit GREGORIUS Oportet enim eum, qui talis est, duo habere, ut scilicet callide noverit ostentare, quod non est, et occultare, quod est, et vera mala premere, falsa bona monstrare. Sed ne talis appareat, sepe oportet eum simulate gloriam declinare, ut fugiendo comprehendat, quod non potest sequendo. Et nota quod non dicit simulatores, et callidi merentur iram Dei, id est vindictam, sed provocant iram Dei. Iram quippe Dei potest quis mereri nesciens, provocare vero iram Dei, est mandatis eius scienter contraire, scire bonum, sed despicere, facere posse, et nolle.
marg.|
Ita dicit GREGORIUS Hi simulatores perpetratione nequitie intrinsecus tenebrescunt, et ostentatione iustitie superficie tenus dealbantur, sicut testa, vel paries luteus. Unde Act. 23.a. dixit Paulus principi Sacerdotum. Percutiat te Deus, paries dealbate. Et Mt. 24.c. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulchris dealbatis, que a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iustis, intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
marg.|
Sunt autem quatuor partes hypocrisis. Una est simulatio falsi boni. Secunda dissimulatio veri mali. Tertia, iactantia aperti boni. Quarta excusatio aperti mali. Unde recte signatur per tertiam bestiam, que vidit Dn. 7.a. Post hec inquit, aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia. Quatuor ale, sunt quatuor dicte species simulationis. Quatuor capita sunt quadripartita intentio hypocritarum. Omnis enim hypocrita intendit, aut divitias, aut delitias, aut honores, aut gloriam hominum. Quid vero in fine sequatur hypocritas, adiungit Eliu.
marg.|
{x}
Neque clamabunt]
per veram confessionem.
marg.|
{y}
Cum vincti fuerint]
vinculis flagellorum Domini. Flagella enim Domini vincula dicuntur, quia ligant nos, ne libere ad peccata effluamus. Unde GREGORIUS Liberi sumus, cum nulla correctione castigamur. Vincimur autem, cum flagello percussionis astringimur. Vincti vero tanto altius clamamus, quanto in percussione positi peccata nostra veracius confitemur. Apud aures quippe Dei vox valida est devota confessio. Sed hypocrite etiam acriter flagellati fateri se peccatores refugiunt, quia Sancti prius opinione omnium ferebantur. Et quamvis se duci ad eterna supplicia non ignorent, tamen tales cupiunt apud humana iudicia remanere, quales se studuerant semper ostendere. Verba sunt Gregorii.
marg.|
Vel ideo non confitetur hypocrita, se peccatorem esse, cum percutitur a Domino, quia putat se esse talem, qualis dicitur ab hominibus iusto Dei iudicio deceptus intus, quia alios foris fallit, ut dicit Gregorius.
marg.|
{z}
Morietur in tempestate]
que subito, et cum tumultu venit.
marg.|
{a}
Anima eorum]
que humane laudis pessima tranquillitate letabatur. Ier. 23.d. Tempestas erumpens super caput impiorum veniet. Gregorius : Simulatores dum amplectuntur in laude, quod non sunt, repente inveniunt in ultione, quod sunt.
marg.|
{b}
Et vita eorum]
id est hypocritarum.
marg.|
{1.
446ra} {a}
Inter effeminatos]
morietur, quia non viriliter vivit, quem laus humana corrupit. Unde electis dicitur per Ps. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum. Gregorius : Arrogantes humanis laudibus mollia corda prostituunt, quia suis amatoribus corrumpuntur. Mt. 11.a. Quid existis in desertum videre ? Hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt.
marg.|
{b}
Eripiet]
Dicto de damnatione reproborum, qui hic affligunt pauperes, subiungit Eliu de ereptione pauperum, id est humilium, dicens.
[Eripiet]
Deus scilicet.
marg.|
{c}
Pauperem]
spiritu, id est humilem.
marg.|
{d}
De angustia sua]
quam hic patitur. Gregorius : Tunc pauper de angustia eripitur, cum humilis quisque de afflictione sue peregrinationis liberatur, quod est in morte. Prv. 11.b. Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. Et congrue dicitur de angustia sua, id est utili sibi. Assidue enim hic affligitur, ut ad requirendum alibi remedium vere consolationis provocetur.
marg.|
{e}Unde sequitur :
Et revelabit]
Deus.
marg.|
{f}
In tribulatione]
presenti.
marg.|
{g}
Aurem]
id est intelligentiam.
marg.|
{h}
Eius]
id est pauperis, quam prosperitas claudit. Prv. 1.d. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos. Gregorius : Aurem in tribulatione revelare, est auditum cordis plagis verberum aperire. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Sequitur.
marg.|
{i}
Igitur salvabit te]
Dominus,
marg.|
{o} tu Iob.
marg.|
{k}
De ore]
id est a peccato mortali, quod dicitur os angustum, non quin facilis sit ingressus, sed quia difficilis est egressus. Is. 5.d. Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. Hoc dicit Eliu, quia pro culpa Iob flagellatum credidit, et quo eum validioribus plagis vidit affici, eo deterioribus iniquitatibus credidit pregravari, et ideo in os angustum putavit cecidisse, de quo Dominus salvat latissime, cum ad latitudinem caritatis, et libertatem boni operis adducit. Sic se salvatum noverat. David cum dicereta : “Salvasti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manibus inimici, statuisti in loco spatioso pedes meos”. Ibi Gregorius In loco spatioso pedes stabiliti sunt, quando ad congruentia bona tendimus, et nulla difficultate prepedimur.
a Ps. 30, 8-9.
marg.|
{l}
Et non]
etc. id est ius subsistendi. Proprium peccatum quidem sine substantia est, sed in natura boni coalescit. Gregorius Omne peccatum fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit.
[Vel non habente fundamentum]
id est fundum. Et dicitur peccatum non habere fundum propter immensam voraginem inferni, ad quam ducit peccatum. Vel peccatum fundamentum non habet, quia semper ad deteriora demergit. Nam sicut qui in puteum mergitur, tenetur fundo putei, ita anima semel lapsa in aliquo peccato, si ibi staret contenta illo peccato, quasi in quodam fundo mersa consisteret, sed dum peccato, in quod labitur, non potest esse contenta, sed quotidie de uno in aliud deiicitur, quasi in puteo, quo cecidit, fundum non invenit, quo retineatur. Gregorius. Esset fundus putei, si fuisset mensura peccati. Prv. 18.a. Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit. Talis namque redire dissimulat, quia sibi posse misereri desperat, ut dicit Gregorius. Sed cum desperat, puteo suo fundum subtrahit, ne, ubi retineri possit, inveniat. Breviter ergo quodlibet peccatum mortale dicitur os inferni, sed peccatum consuetudinis, vel desperationis dicitur os angustum. A quo cum liberat, de ore angusto salvat latissime, id est latissima pietate. Ibi enim est latissima misericordia Dei, et tunc proprie dicitur Deus multum misericors, quando a tali peccato liberat.
marg.|
{m}
Requies]
etc. Dictum est sup. quod Dominus pauperem de angustia sua liberat, et etiam in tribulatione intelligentiam prestat. Plus etiam facit Dominis, quia post angustiam tribulationis, requiem internam, et eternam dat. Unde Eliu in B. Iob temporalia verbera volens consolari eternorum retributione, quod ei debebatur ex meritis, quasi ex seipso gratuito promittit dicens.
[Requies autem mense tue]
id est refectio satietatis interne.
marg.|
{n}
Erit plena pinguedine]
id est eterne voluptatis delectatione. Unde Ps. Pinguescent speciosa deserti. Huius mense epulas desiderabat propheta, cum dixit. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Huius etiam mense poculum sitiebat, cum dixit : Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam, et apparebo ante faciem Dei.
marg.|
{o}
Causa tua]
etc. id est tu quasi impius {1.
446rb} flagellatus es. GREGORIUS Causa iustorum iustitia est, pro qua certant, que quasi impii causa iudicatur, quia hic paterno flagello fatigatur. Eccl. 8.c. Sunt iusti, quibus mala multa proveniunt, quasi opera egerint impiorum.
marg.|
{p}
Causam, iudiciumque recipies]
id est iustam retributionem, quia iusti quanto magis hic iudicantur, tanto potentius tunc omnia iudicabunt.
marg.|
{q}
Non te ergo superet ira]
de eo quod corrigeris.
marg.|
{r}
Ut aliquem opprimas]
violentia.
marg.|
{s}
Nec multitudo]
etc. a recto iudicio, quod frequenter accidit. Unde Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera, quia munera excecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum. Idem Ex. 13.a. Item Sir. 20.d. Xenia, et dona excecant oculos iudicum, quasi mutus in ore canis. Item sup. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Vel secundum antiquos codices, ut dicit GREGORIUS Nec multitudo locorum, per que vagatur homo in cogitationibus. Et notatur hic mos, et modus arrogantium. Modo Eliu consolationis verba dicebat paulo ante, nunc subito ad asperam increpationem prosilit. Talis enim est mos arrogantium. Unde GREGORIUS Arrogantes cum ad aliqua verba consolationis descendunt, statim viluisse se estimant, et per increpationis tumide asperitatem quasi quoddam sibi ingenium reformant. Aliena etiam magna despiciunt, et sua parva admirantur, de suis malis bona estimant, de alienis bonis male sentire non cessant, et pondus bone actionis vertunt in maculam criminis. Et benigni volentes apparere, ire motum reputant quicquid geritur censura discipline, et a bonis rectoribus opprimi iniuste estimant, quos cernunt invitos a vitiis coerceri. Unde Eliu admonens beatum Iob, ait. Non te superet ira, ut aliquem opprimas. Et recte admonet, quia ut dicit GREGORIUS qui aliena corrigit, prius videat, ne ira superetur. Eph. 4.f. Sol non occidat super iracundiam vestram. Gal. 6.a. fratres, si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc. Hoc maxime convenit Prelatis. Unde per quemdam dicitur illis. « Discite dura pati, sola est, que conterit hostem, Virtutesque regit patientia, sola triumphis Militat innocuis, et honeste consulit ire »b.
b Versus.
marg.|
Ubi autem nos habemus. Nec multitudo donorum inclinet te : veteres codices. Nec multitudo locorum inclinet te, id est multitudo supervacuarum cogitationum, quibus mens acquiescit.
marg.|
{t}
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione]
id est patienter sustine te deponi, tamen a magnitudine tua sine tribulatione.
marg.|
{u}
Et]
etiam depone
[omnes robustos fortitudine]
id est amissionem robustorum tuorum patienter sustine.
marg.|
{x}
Ne protrahas noctem]
tribulationis tue, nimis dolendo.
marg.|
{b}
Cave, ne declines ad iniquitatem]
murmurando per impatientiam contra Deum.
marg.|
{c}
Hanc enim]
etc. Hoc est, falsum est. Sed Eliu incerta, et ignota, sicut certa, et nota damnat. Nescit enim utrum ex impatientia, vel ex virtute dixerit Iob, que ab eo audivit.
marg.|
{d}
Ecce]
enim
[Deus excelsus]
etc. id est in Prophetis, et Patriarchis. Ier. 10.a. Non est similis tui Domine, quasi dicat, Eliu expedit tibi,
marg.|
{o} Iob, ut non declines ad iniquitatem, quia Deus fortis est, et fortiter vindicat iniquos. Ex. 20.a. Ego sum Deus zelotes etc.
Numérotation du verset
Iob. 36,mystice
marg.|
Mystice exponitur de Ecclesia, cui arrogantes subductis fortibus Prelatis quos olim habuit, quasi consulentes illudunt, dicentes.
marg.|
{t}
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine]
quasi dicat, ne confidas, te habere magnitudinem, quia mortuis prioribus patribus, iam non habes de quorum vita glorieris. Omnes enim robusti fortitudine fuerunt, qui tibi olim adheserunt, quia vivendo tenuerunt, quod predicando docuerunt, nunc vero qui tibi president, visione robusti sunt, non fortitudine. Unde impleta est prophetia Isaie tertio a. Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Nm. 2.a. Locutusque est Dominus ad Moysen, etc. Ibi GLOSSA Sepe accidit, ut qui humilem sensum gerit, et terrena sapit, excelsum Sacerdotii gradum, vel Cathedram Doctoris obsideat, et qui spiritualis est, et a terrenis tam liber, ut omnia examinare possit, et a nemine iudicari inferioris ordinem ministerii teneat, vel in plebis multitudine relinquatur. Sed hoc est legis, et Evangelii statuta contemnere, et nihil secundum ordinem gerere. Eccl. 10.b. Est malum, quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis positum stultum in dignitate sublimi, et divites scientia, et virtute sedere deorsum. Vidi servos in equis, et principes quasi servos ambulantes super terram.
marg.|
{x}
Ne protrahas noctem]
quasi dicat obscuritate ignorantie tue non facias, ut in loco fortium subroges infirmos.
Numérotation du verset
Iob. 36,mystice
marg.|
Mystice autem prophetat hic Eliu de primo Adventu Christi, ut dicit GREGORIUS Nec mirum, si vir arrogans impletur spiritu prophetico, cum Saul in numero Prophetatum fuerit. 1Rg. 10.c. et 19.d. et Balam de eodem prophetavit. Nm. 24.c. Orietur stella ex Iacob. Et multi alii mali. Unde Mt. 7.c. Multi dicent in illa die. Nonne in nomine tuo prophetavimus ? Quibus tamen dicit Dominus. Non novi vos. Dicit ergo Eliu
[Ecce Deus]
etc. quasi dicat, Christus humilis videbitur in infirmitate sua, et tamen manet in fortitudine. Unde 2Cor. 13.a. Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Huic nullus similis fuit, quia homo fuit sine peccato omni, natus sine dolore matris, filius sine adoptione patris.
marg.|
{e}
Quis poterit scrutari vias eius]
id est iudicia, quibus hunc eligit, hunc reprobat, hunc humiliat, alium exaltat, quasi dicat, nullus. Rm. 11.d. O Altitudo divitiarum, etc.
marg.|
{f}
Aut quis audet]
etc. Ac si dicat. Cuius actio perscrutari non potest, quo pacto poterit reprehendi ? Nemo enim bene iudicat, quod ignorat, ut dicit GREGORIUS Dt. 1.c. Audite illos, etc. Ibi GLOSSA Nemo iudicandus est, nisi auditus. Io. 7.g. Numquid lex nostra iudicat quemquam, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit, quid faciat.
marg.|
{g}
Memento]
etc. id est iudicia.
marg.|
{h}
De quo]
id est de cuius potentia.
marg.|
{i}
Cecinerunt viri]
id est Angeli vel Doctores perfecti, nobis eius potentiam predicantes, et tamen eius iudicia ignorant. Quis enim novit de duobus parvulis simul nascentibus, cur unus ad Baptismi gratiam perveniat, alter ante moriatur, quam eum regenerans unda perfundat ? Nemo. Unde Ps. Iudicia tua abyssus multa. Eccles. 11.b. Quomodo ignoras, que sit via Spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre pregnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
marg.|
{k}
Omnes homines vident eum]
id est cognoscunt Deum esse fide, et ratione. Unde Gr. Omnis homo eo ipso, quod rationalis est conditus, debet ex ratione colligere eum, qui se condidit Deum esse. Sed ne crederetur, quod homines viderent Deum per speciem, sicut est, ideo subdit.
marg.|
{l}
Unusquisque intuetur procul]
Etiam iustus in hac vita qui non per speciem cernit, sed ex sola operum suorum admiratione quodammodo conspicit. Rm. 1.c. Invisibilia Dei, per ea, que facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur. Sap. 13.b. A magnitudine speciei, et creature cognoscibiliter poterit Creator horum videri. Mali vero et in hac vita, et in futura procul intuentur, quia solam humanitatem videntes, divinitatis claritatem non videbunt. Unde miro modo reprobi longe fient ab eius visione, quem conspicient. Sed cum minus sint opera Dei quam ipse, valde mirum est, quod ipsum cernimus, et opus ignoramus. Dictum est enim :
[Memento, quod ignores opus eius]
Et statim subiungitur,
[Omnes homines vident eum]
De hoc dicit GREGORIUS Agentem cernimus, sed in actione caligamus, id est in ratione actionis, quia rationem, quare ita sit, nescimus, quia videlicet, cur, quid fiat, incertum est, sed quis sit, qui hec faciat, certum est. Quia autem Deus procul videatur, ostendit Eliu cum subiungit.
marg.|
{m}
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram]
Per hoc, quod dicit, Ecce, innuit, quod videtur. Unde Gr<egorius>. quia Deus ubique presens est, cum de illo ecce dicitur, etiam non videntibus adesse monstratur. Per hoc autem, quod dicit, vincens scientiam nostram, ostendit, quod procul videtur, id est a longe, Nm. 24.c. Videbo eum, sed non {1.
446vb} modo intuebor illum, sed non prope. Et est argumentum, quod alicui revelatur sua damnatio.
marg.|
{n}
Numerus annorum eius]
id est eternitas eius.
marg.|
{o}
Inestimabilis]
quia homo eternitatem non potest metiri.
marg.|
{p}
Qui aufert stellas pluvie]
Ad litteram, ne mundo pareant, et vocat stellas pluvie, quas sequitur pluvia.
marg.|
{q}
Et effundit imbres ad instar gurgitum]
id est copiose.
marg.|
{r}
Qui]
scilicet imbres, vel gurgites.
marg.|
{s}
De nubibus fluunt]
ad litteram.
marg.|
{t}
Que]
scilicet nubes.
marg.|
{u}
Pretexerunt cuncta desuper]
id est aereas partes, ita ut cum in celum oculos attollimus, non ipsum celum, sed nubes intuemur. Unde sequitur.
marg.|
{1.
447ra}
Δ
{a}
Si voluerit]
etc. per aera spargendo eas.
[Quasi tentorium suum]
quia ultra nubes latet celum, ubi est sedes Dei.
marg.|
{c}
Et si voluerit fulgurare lumine suo desuper]
quid fiet ? Ecce
marg.|
{d}
Cardines quoque]
id est certe.
marg.|
{e}
Maris operiet]
id est totum mundum.
marg.|
{f}
Per hec enim]
scilicet nubes, et fulgura.
marg.|
{g}
Iudicat]
id est terret Dominus populos.
marg.|
{h}
Et dat escas multis mortalibus]
quia nubibus, et fulguribus irrigatur, et fecundatur terra, ut escas populo profetat. Quod autem dicit
[multis mortalibus]
et non cunctis, mysterium respicit, quia non omnium est fides, nec omnes obediunt Evangelio. Rm. 10.c. Et ideo dicit,
[multis]
quia quedam sunt animalia, que non vivunt ex nascentibus terre, ut est Salamandra, que vivit de igne, et halec ex aqua.
marg.|
{i}
Immanibus]
id est magnis tyrannis, et potentibus, et superbis.
marg.|
{k}
Abscondit Dominus]
marg.|
{l}
Lucem]
corporalem, vel spiritualem, excecando eos, id est non illuminando. Vel,
[In manibus]
id est in operibus suis, ut sint due dictiones,
[abscondit]
Dominus,
[Lucem Solis]
faciendo eum occidere sub terra, ut penitus non videatur in hemispherio.
marg.|
{m}
Et precipit]
Deus.
marg.|
{n}
Ei]
id est luci.
marg.|
{o}
Ut rursus adveniat]
superius in nostro hemispherio.
marg.|
{p}
Annunciat]
scilicet Deus.
marg.|
{q}
De ea]
id est luce.
marg.|
{r}
Amico suo]
cuilibet homini, propter quem facta est.
marg.|
{s}
Quod possessio eius sit]
Unde et si non peccasset homo, ipse Sol, et cetera luminaria celi essent obedientia homini.
marg.|
Si per patientiam vis placere Deo, considera Isaac, qui ligna portat, et de hostia interrogat, ligatur, et non loquitur, are superponitur, nec reluctatur. Item si per laborum tolerantiam vis placere Deo, attende Iacob, qui propinquus iure cognationis, longo tamen tempore pro habenda Rachel exercuit opera servitutis. Item si per continentiam vis placere Deo, respice Ioseph, qui ad desiderium Domine petulantis iugo luxurie, non potuit premi etiam captivus. Item si per mansuetudinem vis placere, attende Moysen, qui commissi sibi populi, seditionem, et murmur tolerat, et tamen pro ipsis dominum irascentem rogat. Item si per constantiam vis placere, considera Iosue, et Caleb, qui ad explorandum missi, nec proceritatis magnitudine, nec numerositatis multitudine exterriti, nec sociorum segnitie, vel populi clamore commoti, easdem gentes, quas explorando non timuerunt, preliando prostraverunt. Item si per benignitatem animi vis placere, considera Samuelem, qui de principatu regendi populi eiectus successorem humiliter requirit, inventum Saulem in regem ungit, pro ipso, ne amoveatur a Regno, rogat, et luget : Unde dictum est ei : Quousque tu luges Saul, cum ego abiecerim eum ? 1Rg. 16.a. Item si per pietatem, et humilitatem vis placere, attende David, qui a rege reprobo pro victoriis contumelias suscepit, qui de manu hostili populum Israeliticum fortis eripit, tamen quasi debilis, ne moriatur, fugit : Electum se divino iudicio, et persecutorem suum reprobatum agnoscit, et tamen eidem satisfactionis humilitate crebro se subiicit. Quia ergo in cunctis, que spiritualiter appetimus, exemplis Sanctorum precedentium informamur, recte de his dixit Eliu :
[Que pretexerunt cuncta desuper]
Nam more nubium tegimur, vita patrum extensa super nos, ut ab eis infundamur, et fecundemur, et celestia penetrare volentes, prius facta eorum admirando cernamus, et post celestia per eos informati, experiendo attingamus.
marg.|
{a}
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum]
id est ministris suis viam predicationis aperire, et eos in mundi latitudine circumquaque diffundere.
marg.|
{e}
Et si voluerit fulgurare lumine suo desuper]
id est per Predicatores suos virtute superna miracula facere ad mentes hominum illustrandas. Si hec voluerit Dominus facere.
marg.|
{d}
Cardines quoque maris operiet]
vel aperiet, id est extremos mundi terminos in divinum amorem convertet.
marg.|
{f}
Per hec]
id est guttas nubium, et fulgura miraculorum.
marg.|
{g}
Iudicat populos]
id est terrendo ad penitentiam revocat : Nam dum peccatores superna audiunt, et mira opera predicantium attendunt, mox ad corda sua redeunt ; et de ante factis peccatis se affligentes, eterna {1.
447rb} supplicia pertimescunt.
marg.|
{h}
Et iterum per hec dat escas multis mortalibus]
quia per easdem nubes, per quas terror infligitur, esca consolationis datur. Hec est enim, ut dicit GREGORIUS magna predicatorum dispensatio, ut sic sciant superbientium mentes affligere, ut etiam afflictas noverint consolationis eloquio nutrire : Sic peccantes de eternis suppliciis terreat, ut penitentes de superni regni gaudiis pascant.
marg.|
{i}
Immanibus abscondit lucem]
veritatis, id est superbis, qui apud semetipsos sapientes sunt. Lc. 10.d. et Mt. 11.d. Confiteor tibi, Pater, Domine celi, et terre : quia abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sed quia aliquando superna gratia hos sapientes respicit, apte subditur.
marg.|
{m}
Et precipit ei, ut rursus adveniat]
Lumen enim veritatis, quod elatis absconditur, eisdem afflictis, et humiliatis revelatur. Ut autem afflicti, et humiliati peccatores fiduciam habeant posse redire ad patriam, et lucem veritatis, recte subiungitur.
marg.|
{p}
Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere]
Amicum veritatis, sive lucis, dicit amatorem recte operationis. Unde Io. 15.b. Vos amici mei estis, si feceritis ea, que ego precipio vobis, dicit Dominus.
marg.|
{p}
Qui aufert stellas pluvie]
etc. Duo sunt in Ecclesia Dei genera iustorum. Unum bene viventium tantum. Aliud bene viventium, et bene docentium sive recte. Sic et in celo sunt duo genera stellarum. Alie quidem siccitatis, quorum ortum nulla pluvia sequitur. Alie sunt stelle pluvie, que exorte arentem terram magnis imbribus infundunt. Simplices igitur bene viventes, stelle sunt, quia per exemplum bene vivendi aliis lucent, sed non pluvie, quia per doctrinam vel predicationem pluere nesciunt. Qui vero bene vivunt, et recte docent, stelle pluvie sunt. Stelle quidem, quia vite meritis lucent : pluvie, quia doctrine, et predicationis pluviam effundunt. Tales fuerunt Prophete, qui quasi astra in celo Ecclesie positi, totam Ecclesie terram pluvia doctrine, et predicationis irrigaverunt. Quos cum Dominus ab hac vita sumpsit, stellas pluvie abstulit, et instar gurgitum imbres effudit, quia eorum vice Apostolos misit, qui abundantius in similitudinem gurgitis Ecclesiam compluerunt. Dicit ergo.
[Qui aufert stellas pluvie]
id est Prophetas ad celestia, et intima assumpsit.
marg.|
{q}
Et effundit aquas ad instar gurgitum]
id est doctrinam Apostolorum uberius Ecclesiam irrigantem emisit. Possunt etiam per stellas pluvie, Apostoli designari, de quibus Iudee reprobate dicitur. Prohibite sunt stelle pluviarum, et serotinus imber non fuit. Ier. 3.b. Quos cum Dominus solutis corporibus ad celum assumpsit, quasi a facie celi stellas pluvie abscondit. Sed in morem gurgitum imbres fudit, quia per expositores sequentes, fluenta sapientie largius patefecit. Nam quod Apostoli breviter dixerunt, isti diffusius exponendo auxerunt. Dicatur igitur.
[Qui aufert stellas pluvie]
id est Apostolos
[Et effundit imbres ad instar gurgitum]
id est expositores consequenter transmisit.
marg.|
{r}
Qui de nubibus fluunt]
quia expositores ex sanctis Apostolis originem intelligentie receperunt, et Apostoli quodammodo a Prophetis. Nubes enim aliquando Prophete, aliquando Apostoli, aliquando homines mobiles dicuntur. Prophete quidem ut in Psalmo : Tenebrosa aqua in nubibus aeris, id est occulta est scientia in Prophetis. Apostoli quidem. Unde Is. 5.b. Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Item Is. 60.b. Qui sunt isti, qui ut nubes volant ? Homines mobiles. Unde Eccl. 11.b. Qui observat ventum, numquam seminat, id est qui tentationes venturas metuit, cor ad bona opera non apponit, et qui considerat nubes, numquam metet, id est qui ante humane mortalitatis terrorem trepidat, mercede eterne retributionis se privat.
marg.|
{t}
Que]
scilicet nubes, id est Prophete, et Apostoli.
marg.|
{u}
Pretexerunt cuncta desuper]
Ut quemadmodum cum oculos ad celum attollimus, non ipsum celum, sed nubes intuemur, ita intellectus noster transire ad divina non sinitur, nisi prius per Sanctorum precedentium exempla formetur. Verbi gratia. Cupis Deo placere per obedientiam, et regni hereditatem tibi acquirere, considera vestigia Abraham, et iuvaris ad hoc. Quid enim obedientius Abraham, qui ad primam vocem Domini cognatos reliquit, et patriam, filium etiam unigenitum non timuit immolare ?
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_36)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_36)
Notes :