Capitulum 26

Numérotation du verset Iob. 26,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 26
Numérotation du verset Iob. 26,2 

Cuius adiutor es ?
Numquid imbecilli ? Et sustentas brachium eius qui non est fortis ?
Numérotation du verset Iob. 26,3 

Cui dedisti consilium ? Forsitan illi qui non habet sapientiam,
et prudentiam tuam ostendisti plurimam ?
Numérotation du verset Iob. 26,4 

Quem docere voluisti ? Nonne eum qui fecit
spiramentum2 ?
2 spiramentum] spiramen tuum Weber
Numérotation du verset Iob. 26,5 

Ecce gigantes gemunt sub aquis
et qui habitant cum eis.
Numérotation du verset Iob. 26,6 

Nudus est infernus3 coram illo et nullum est operimentum perditioni.
3 infernus] inferus Weber
Numérotation du verset Iob. 26,7 

Qui extendit aquilonem super vacuum.
Et appendit terram
super nihilum4.
4 nihilum] nihili Weber
Numérotation du verset Iob. 26,8 

Qui ligat aquas
in nubibus suis ut non erumpant
pariter deorsum.
Numérotation du verset Iob. 26,9 

Qui tenet vultum solii sui
et expandit super illud nebulam suam.
Numérotation du verset Iob. 26,10 

Terminum circumdedit aquis
usque dum finiantur
lux et tenebre.
Numérotation du verset Iob. 26,11 

Columne
celi
contremescunt
et pavent ad nutum eius.
Numérotation du verset Iob. 26,12 

In fortitudine illius
repente maria congregata sunt
et prudentia eius percussit superbum.
Numérotation du verset Iob. 26,13 

Spiritus eius ornavit celos
et obstetricante
manu eius eductus est coluber tortuosus.
Numérotation du verset Iob. 26,14 

Ecce hec ex parte dicta sunt viarum eius,
et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?

Capitulum 26

Numérotation du verset Iob. 26,1 
marg.| {n} Respondens autem Iob dixit] Finitis amicorum verbis Iob fortis insurgit contra eos, more peritorum, qui argumenta fortia in conclusionem reservant. Et ostendit Iob, Baldad ex ostentatione, et presumptione, non ex caritate locutum in cap. precedenti. Dividitur autem hoc capitulum quasi in tres partes. In prima irridet Iob presumptionem Baldad, et reprimit. In secunda ostendit, quod homo de scientia sua non debet superbire, cum Angelos superbos abyssus ignorantie premat. In tertia ostendit, quod si homo humilitatis sive humanitatis Dei admiranda vix ferre potest, multo minus terribilem adventum sue Maiestatis poterit tolerare. Dicit ergo.
marg.| {o} Cuius adiutor es ?] quasi dicat, presumis Deum docere, quasi prudentior eo sis.
marg.| {p} Numquid imbecillis] quasi dicat, non : quia Deus fortis est Sap. 9.a. Sapiens corde est, et fortis robore.
marg.| {q} Et sustentas] etc. quasi dicat, Deum iuvare niteris, cuius magnitudini succumbis. GREGORIUS Iuvare imbecillem, caritatis est ; potentem iuvare, elationis. Tamen aliquando dicitur, et nos iuvare Deum, cum scilicet nos humiliter predicando exterius subvenimus ei, cui ipse interius gratiam infundit. Unde 1Cor. 3.c. Dei adiutores sumus. Qui vero de suo sensu presumit, arbitrans se Deo esse utilem, adiutor Dei non est. Sequitur.
marg.| {r} Cui dedisti] etc. Irrisio est reprehensiva superbie, quasi dicat, quod dixisti, non de pietate, sed de ostentatione fuit. GREGORIUS Stulto dare consilium caritatis est ; dare sapienti, ostentationis ; dare vero sapientie, perversitatis. Is. 40.c. Quis adiuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit.
marg.| {s} Et prudentiam tuam] non Dei.
marg.| {t} Ostendisti] id est ostentasti plurimam per presumptionem. GREGORIUS Omnis cui prudentia est recta, non plurima, quia non plus appetit sapere, quam oportet. Rm. 12.a. Cui autem plurima est, recta non est, quia dum ultra modum tenditur, a recto declinatur. Eccl. 3.a. Altiora te ne quesieris.
marg.| {u} Quem docere] etc. id est vitam quasi plus eo sapiens sis, a quo habes vivere, GREGORIUS Spiramento vivimus, prudentia sapimus. Et prius est vivere, quam sapere. Qui ergo dedit vitam, dedit et prudentiam. Hunc ergo velle docere, fatuum est.
marg.| {x} Ecce gigantes] etc. Postquam Iob tumorem superbie Baldad corripiendo breviter repressit, ad doctrinam se transferens, docet, hominem non debere de scientia superbire. In quo docet Iob, quod parum debemus corripere, sed diffusius docere, et blandiri. Sicut Apostolus. Gal. 3.a. cum increpando dixisset. O insensati Galate, quis vos fascinavit, non obedire veritati ? Statim conversus ad benignam doctrinam multum se exhibuit illis amabilem, dicens. Tanta passi estis sine causa, etc. Et 2Cor. 2.a. Statui hoc ipsum apud me, ne iterum cum tristitia venirem ad vos, etc. SENONENSIS Senonensis] coniec., Sen. Ed1703 . Dedignantis est nature animus humanus, facilius ducitur, quam trahatur. Dicit ergo, et   [Ecce gigantes] id est superbi, ambitiosi honorum.
marg.| {y} Gemunt] ex defectu scientie.
marg.| {z} Sub aquis] id est sub regimine populi regendi, Ap. 17.d. Aque, quas vidisti, ubi meretrix sedet, sunt populi, et gentes. Is. 26.c. Morientes non vivent, et gigantes non resurgent. Prv. 21.c. Vir, qui erraverit in via doctrine, in cetu gigantum commorabitur. Baruch. 3.c. Ibi fuerunt gigantes nominati, isti, qui ab initio fuerunt stature magne, et scientes bellum, non hos elegit Dominus.
marg.| {a} Et qui habitant cum eis] id est qui talibus sociantur, laborem ponderis tolerant cum eis, dum pariter affectant gloriam honoris. GREGORIUS Pariter gemunt, qui eorum glorie ex delectatione sociantur. Nam occupatio secularium dignitatum, tanto facilioribus vitiis premitur, quanto maioribus curis gravatur. Prv. 9.d. Ignorans, quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convive illius, id est mulieris illecebrose.
marg.| {b} Nudus est infernus] etc. quasi dicat, ambitio gigantum non latet eum, quia infernus nudus est, etc. id est omnes vite reproborum, et demonum patent oculis eius. Hbr. 4.d. Omnia nuda sunt, et aperta oculis eius, ad {1. 429va} quem nobis sermo. Nomine inferni reprobi : nomine perditionis Diabolus designatur, qui omnes homines perdere querit, sicut Christus vult omnes salvos fieri.
marg.| {a} Qui] scilicet Deus.
marg.| {b} Extendit] id est extendi permittit.
marg.| {c} Aquilonem] id est diabolum. Ct. 4.d. Surge aquilo, etc. Ier. 1.c. Ab aquilone pandetur omne malum.
marg.| {d} Super vacuum] id est super Iudeos vacuos fide, et gratia. Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non est sapientia Dei.
marg.| {e} Et appendit terram] id est fundat sanctam Ecclesiam.
marg.| {f} Super nihilum] id est super gentes. Is. 40.d. Omnes gentes velut nihilum, et inane reputate sunt. Qualiter autem, et quo ordine hoc fiat, ostendit.
marg.| {g} Qui ligat aquas in nubibus] id est scientiam temperat in predicatoribus, ut infirmitas auditorum nutrita suavi, et facili rore doctrine eorum, convalescat. Nam si scientiam, ut corde hauriunt, ita ore effunderent, auditores opprimerent potius quam gratia rigarent. Unde Ex. 21.d. si quis aperuerit cisternam, id est sacre Scripture penetraverit occulta, et non operuerit eam, per silentium occultorum, cecideritque bos, vel asinus, id est fidelis, vel infidelis scandalizatus fuerit in his, que capere non potest Dominus cisterne, id est predicator, reddet pretium iumentorum, id est reus ad agendum penitentiam tenebitur. Et hoc est, quod legitur. 2Rg. 6.b. de Oza, qui tetigit arcam, scilicet secreta Scripture, et ideo mortuus est. Ideo dicitur. Prv. 33.a. Qui colligavit aquas quasi in vestimento, ut guttatim infundantur, non raptim subruant audientes. Sup. 12.c. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, si emiserit eas, subvertent terram. Vel ligat aquas, etc. quia propter peccata subditorum, claudit Dominus ora predicatorum.
marg.| {h} Ut non erumpant] aque, scilicet et doctrine.
marg.| {i} Pariter] id est simul.
marg.| {k} Deorsum] id est inferius, quasi dicat, ideo ligat aquas Dominus, ne subruant infirmos, et aliquid servetur perfectis, 1Cor. 3.a. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Facti enim estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo : Hbr. 5.d. GREGORIUS Dignum, est, ut predicator audientis modum consideret, quatenus ipsa predicatio cum auditoris sui incremento crescat.
marg.| {l} Qui tenet vultum] etc. id est cognitionem maiestatis sue, quasi dicat. Ita predicator non omnia, que novit, effundat inferius, sicut et Deus non ostendit nobis omnia supernorum secreta.
marg.| {m} Expandit super illud nebulam] id est gratiam, per quam qualemcumque habemus de ipso cognitionem, ad minus enigmaticam. 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate. Eccl. 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule. Vel   [expandit] etc. id est ignorantie nostre caliginem, propter quam illum hic videre non possumus. Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet. 3Rg. 8.b. Dominus dixit, ut habitaret in nebula. Ps. Caligo sub pedibus eius. Bene dicit sub pedibus eius, quia non ea claritate ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. Unde Is. 6.a. dicitur, quod Seraphim velabant faciem, et pedes sedentis in throno, quia nec vos, nec etiam ipsi Angeli plene intelligunt ipsum.
marg.| {n} Terminum circumdedit] id est hominum scientiam moderatur, ut ad cognitionem perfecte claritatis non attingat. Ps. Terminum posuisti, quem non transgredientur. Ex. 19.d. Contestare populum, ne forte velit transcendere terminos ad videndum Deum, et pereat.
marg.| {o} Usque dum finiantur] etc. id est temporum vicissitudines, {1. 429vb} vel usque quo cursus iustorum, et iniustorum finiatur : Illi in gloria, isti in gehenna.
marg.| {p} Columne celi] id est Angeli, vel sancti predicatores, super quos fabrica Ecclesie fundata est.
marg.| {q} Contremiscunt, et pavent] etc. id est in contemplatione eius. Et accipitur hic tremor, et pavor, non pro penali timore, sed pro admiratione. Vel sub hypothesi, sic : Contremiscunt, et pavent, id est contremiscerent, et paverent, si fieri posset. De his columnis dicitur. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum, et excidit columnas septem. Gal. 2.b. Iacobus, et Cephas, et Ioannes, qui videbantur esse columne Ecclesie dederunt mihi dexteras, et Barnabe societatis. Apc. 3.c. Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Ier. 3.d. Dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream.
marg.| {r} In fortitudine illius] id est in fide incarnationis illius.
marg.| {s} Maria] id est amara, et discrepantia corda hominum : Congregata sunt. Act. 4.f. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una.
marg.| {t} Et prudentia eius] id est non vi, sed ratione.
marg.| {u} Percussit superbum] id est diabolum, qui superbe appetiit esse similis Altissimo. Is. 51.d. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem.
marg.| {x} Spiritus eius] id est Dei.
marg.| {y} Ornavit] id est replevit.
marg.| {z} Celos] id est discipulos. Act. 2.a. Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Vel ornavit, id est : verbo firmavit. Ps. Verbo Domini, celi firmati sunt, etc. Et per illos sic ornatos.
marg.| {a} Obstetricante manu eius] id est mediante gratia, vel medicante :
marg.| {b} Eductus est] etc. de cordibus peccatorum, id est antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est. Qui tortuosus dicitur, quia in rectitudine veritatis non stetit. Io. 8.f. Et tortuosos facit sibi consentientes. Hic coluber manu Dei, scilicet   [gratia obstetricante] id est ad modum obstetricis iuvante puerperam eductus est de cavernis suis, id est de cordibus peccatorum. Is. 11.b. Super foramina aspidis, et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit manum suam mittet, non nocebunt, et non occident. Item Is. 27.a. In die illa visitabit Dominus super Leviathan, serpentem tortuosum.
marg.| {c} Ecce hec] sup. dictum est de primo adventu, hec est tertia pars capituli, in qua de secundo adventu adiungit Iob, dicens : Hec, que dicta, scilicet.
marg.| {d} Ex parte] id est imperfecte dicta sunt.
marg.| {e} Viarum eius] id est de viis scilicet de actionibus eius. Alia enim est actio, qua nos condidit, alia, qua nos redemit. De his dicitur Prv. 3.b. Vie eius pulchre, quantum ad incarnationem, et semite eius pacifice, quantum ad passionem, quia tunc facta est pax inter Deum, et hominem.
marg.| {f} Et cum vix] etc. id est si humilitatis eius admiranda vix ferimus.
marg.| {g} Quis poterit] etc. id est secundum adventum in quo cum potestate magna adveniet, et manifeste. Primum adventum vocat Iob stillam parvam, propter suavitatem eloquii. Ct. 5.d. Labia eius lilia distillantia myrrham primam. Dt. 32.a. Fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stille super gramina. Secundum adventum vocat tonitruum, propter terribilem sententiam. Mal. 3.a. Quis poterit cogitari diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum ? Inf. 37.a. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter. 1Rg. 2.b. Dominum formidabunt adversarii eius, et super ipsos in celis tonabit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_26)

Notes :