Capitulum 39

Numérotation du verset Iob. 39,1 

1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas
1 Hic incip. cap. [39]
observasti ?
Numérotation du verset Iob. 39,2 

Dinumerasti
menses conceptus earum,
et scisti tempus partus earum ?
Numérotation du verset Iob. 39,3 

Incurvantur ad fetum et pariunt,
et rugitum2
2 rugitum] rugitus Weber
emittunt.
Numérotation du verset Iob. 39,4 

Separantur filii earum
pergunt ad pastum, egrediuntur et non revertuntur ad eas.
Numérotation du verset Iob. 39,5 

Quis
dimisit onagrum liberum,
et vincula eius
quis solvit ?
Numérotation du verset Iob. 39,6 

Cui dedi in solitudine domum
et tabernacula eius in terra salsuginis ?
Numérotation du verset Iob. 39,7 

Contemnet3 multitudinem civitatis
3 contemnet] contemnit Weber
clamorem
exactoris
non audit.
Numérotation du verset Iob. 39,8 

Circumspicit montes
pascue sue,
et virentia queque perquirit.
Numérotation du verset Iob. 39,9 

Numquid volet rhinoceros servire tibi,
aut morabitur ad presepe tuum ?
Numérotation du verset Iob. 39,10 

Numquid alligabis
rhinoceronta4 ad arandum loro tuo,
4 rhinoceronta] rinocerota Weber
aut confringet glebas vallium post te ?
Numérotation du verset Iob. 39,11 

Numquid fiduciam
habebis
in magna fortitudine eius
et derelinques ei labores tuos ?
Numérotation du verset Iob. 39,12 

Numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget ?
Numérotation du verset Iob. 39,13 

Penna struthionis5
5 struthionis] struthionum Weber
similis est
pennis herodii et accipitris.
Numérotation du verset Iob. 39,14 

Quando derelinquit ova sua in terra6,
6 ova sua-in terra] inv. Weber
tu forsitan in pulvere calefacis ea ?
Numérotation du verset Iob. 39,15 

Obliviscitur quod pes conculcet ea,
aut bestie agri conterant.
Numérotation du verset Iob. 39,16 

Duratur ad filios suos quasi non sint sui,
frustra laboravit nullo timore cogente.
Numérotation du verset Iob. 39,17 

Privavit enim eam Deus sapientia,
nec dedit illi intelligentiam.
Numérotation du verset Iob. 39,18 

Cum tempus fuerit in altum alas erigit,
deridet equitem et ascensorem eius.
Numérotation du verset Iob. 39,19 

Numquid prebebis equo fortitudinem ?
Aut circumdabis collo eius hinnitum ?
Numérotation du verset Iob. 39,20 

Numquid suscitabis eum quasi locustas ?
Gloria narium eius terror.
Numérotation du verset Iob. 39,21 

Terram ungula fodit exultat audacter
in occursum pergit armatis.
Numérotation du verset Iob. 39,22 

Contemnit pavorem nec cedit gladio.
Numérotation du verset Iob. 39,23 

Super ipsum sonabit pharetra,
vibrabit hasta et clipeus,
Numérotation du verset Iob. 39,24 

fervens et fremens sorbet terram nec reputat tube sonare clangorem.
Numérotation du verset Iob. 39,25 

Ubi audierit bucinam, dicet : vah.
Procul odoratur bellum
exhortationem ducum,
et ululatum exercitus.
Numérotation du verset Iob. 39,26 

Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter,
expandens alas suas ad austrum ?
Numérotation du verset Iob. 39,27 

Numquid7 ad preceptum tuum elevabitur aquila
7 Numquid] aut Weber
et in arduis ponet nidum suum ?
Numérotation du verset Iob. 39,28 

In petris manet
et in preruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.
Numérotation du verset Iob. 39,29 

Inde contemplatur escam,
et de longe oculi eius prospiciunt.
Numérotation du verset Iob. 39,30 

Pulli eius lambent sanguinem
et ubicumque cadaver fuerit statim adest.
Numérotation du verset Iob. 39,31 

Et adiecit Dominus et locutus est ad Iob :
Numérotation du verset Iob. 39,32 

Numquid qui contendit cum Deo
tam facile conquiescit ?
Utique qui arguit Deum debet respondere ei.
Numérotation du verset Iob. 39,33 

Respondens autem Iob Domino dixit :
Numérotation du verset Iob. 39,34 

Qui leviter locutus sum
respondere
quid possum ? Manum meam ponam super os meum.
Numérotation du verset Iob. 39,35 

Unum locutus sum
quod utinam non dixissem,
et alterum quibus ultra non addam.

Capitulum 39

Numérotation du verset Iob. 39,1 
marg.| Numquid nosti] etc. Ne beatus Iob de patientia sua qua fortiter damna rerum sustinuerat, aut de sapientia sua, qua contumeliosa verba amicorum suorum, et irrisiones Eliu superaverat, superbiret. Ideo Dominus post visum tante patientie, et exemplum tante sapientie, multas ei proposuit questiones, supra vires intelligentie sue. Quas cum cerneret soli Deo solubiles, suam ignorantiam, et impotentiam recognoscens, humiliter se ei subiiciens in iustitia permaneret, multas iam Domini questiones in precedenti cap. ordinavit auctor. Adhuc In hoc capitulo alias eiusdem, vel maioris profunditatis questiones ponit. Primo ostendens, quod idcirco Iob se egisse aliquid fortiter poterat credere, quia nondum previderat illud, quo Christus Apostolos, et alios spirituales magistros misit, qui per doctrinam antiquorum Patrum filios Domino genuerunt, quorum fructum si aspiceret Iob, humiliter de sua virtute sentiret. Quia ut dicit GREGORIUS Magna, que agimus, minima dicimus, cum hec per fortiora exempla pensamus. Possunt autem, que In hoc capitulo proponuntur, exponi ad litteram. Similiter et ea, que et in precedenti cap. dicta sunt. Sed quia sensus litteralis minus utilis est. Ideo mystice omnia exponemus. Dicit ergo   [Numquid nosti tempus Ibicum] etc. Ibices, ut dicit GREGORIUS sunt aves, quas meridiana pars habet, que Nili fluenta inhabitant. Orientalis vero, et Occidentalis plaga, Ibices dicit parva quadrupedia, que in petris morantur, et pariunt, que si aliquando de saxorum cacuminibus ruant in suis cornibus se illesa suscipiunt. Cervarum vero moris est, vivos serpentes membratim devorare, et postea sitire. Et quando flumina transeunt, capitum suorum onera dorsis precedentium superponunt, sibique invicem succedentes, laborem ponderis omnino non sentiunt. {1. 452va} In cervis ergo, vel Ibicibus, magistrorum spiritualium persona significatur, qui velut Ibices in petris pariunt, quia in doctrina Patrum, qui dicuntur petre propter fortitudinem, in fide animas gignunt. Ipsi etiam velut Ibices nullius casus damna sentiunt, quia quicquid ruine temporalis eis acciderit, ad consolationem duorum Testamentorum fugiunt, et ita quasi cornuum exceptione salvantur. Hoc docebat Apostolus, dicens. Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem scripturarum spem habeamus. Item ipsi more cervarum interemptis vitiis, quasi extinctis serpentibus bibunt, et de ipsa extinctione vitiorum ad fontem vite acrius inardescunt. Unde Ps. Sicut cervus desiderat ad fontem aque, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Ipsi etiam more cervarum per transitum huius mundi caritate compatientes, onera sua sibi invicem superponunt, sicut scriptum est Gal. 6.a. Alter alterius onera portare, et sic adimplebitis legem Christi. Quia ergo hoc tempus gratie ante prophetarum voces non fuit cognitum, licet Incarnatio Christi omnibus electis fuisset precognita, ut dicit GREGORIUS recte Dominus beato Iob de tempore partus Ibicum, et Cervorum interrogat, dicens.   [Numquid nosti] sicut ergo.
marg.| {a} Tempus partus Ibicum] id est spiritualium magistrorum.
marg.| {b} In petris] supple commorantium, et parientium, id est in doctrina Patrum.
marg.| {c} Vel parturientes cervas observasti] id est doctores cum labore, et dolore magno filios Deo per predicationem generantes ? Sed licet cum dolore pariant, post partum gaudent. Io. 16.e. Mulier cum parit, tristitiam habet, etc. Cerva pariens fuit Paulus. Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, id est imitatio Christi. Possunt etiam cervarum nomine, Doctores intelligi ; per Ibices, que sunt animalia parva, ipsi auditores, qui in petris pariunt, id est per exempla magistrorum ad exercenda fortia opera fecundantur, ut cum aliquid magnum audiunt, infirmitatis proprie conscii, illud se posse implere dissidunt. Sed considerata fortitudine patrum precedentium fortiter illud aggrediuntur. Verbi gratia. Cum aliquis contumeliis pressus virtutem patientie servare non sufficit, debet David ad memoriam revocare, quem cum Semei conviciis argueret, et armati milites eum ulcisci contenderent, David dixit. Quid mihi, et vobis filie Sarvie ? Dimittite eum, ut maledicat iuxta preceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna 2Rg. 16.c. Ubi dicit GREGORIUS Ad animum reduxit David malum, quod fecerat, et equanimiter pertulit, quod audivit, et contumeliosa verba, non tam convicia, quam adiutoria credidit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus. Item aliquis stimulis luxurie vexatur, et ille debet bona, que a Deo percepit, ad memoriam reducere, ut eo magis erubescat peccare, quo recolit se plura bona a Deo recepisse, ad exemplum Ioseph, qui domine male suadenti dixit. Ecce Dominus meus omnibus mihi traditis ignorat, quid habeat in domo sua, nec quicquam est, quod in mea non sit potestate preter te, que uxor eius es. Quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Dominum meum ? Gn. 39.b. Ubi dicit GREGORIUS Quia voluptas ex prosperitate nascitur, eiusdem prosperitatis consideratione est ferienda, quatenus hostis noster, unde oritur, inde moriatur. Item alius interne scientie dulcedinem querit, sed si non valet ad hoc contingere, dent Danielem ad mentem reducere, qui, cibo regio retracto, legumine, et aqua vitam servavit, et tanto avidius gustum sapientie interius percepit, quanto sibi cibi exterioris blandimenta subtraxit. Unde GREGORIUS Si a carne hoc quodlibet abscindimus, mox in spiritum, quod delectat, invenimus. Auditores igitur dum Doctorum vitam imitando respiciunt, velut ibices in petris pariunt. Quasi ibices in petris parere, admonebat discipulos suos Paulus, cum Hbr. 12.a. enumeratis multis patribus dicebat : Habentes tantam impositam nubem testium deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Item 13.b. Quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Et notandum quod Dominus non de partu ibicum interrogat Iob, sed de tempore partus. Nam quomodo semen verbi Dei in corde concipitur per auditum interiorem, quomodo postea coaguletur per meditationem, quomodo deinde formetur per {1. 452vb} discretionis rationem, deinde quomodo solidetur ad modum ossium per amorem, ad extremum qualiter prodeat in partum per operationem, aut predicationem, hec incrementa divini seminis, nullus in mente alia considerat, nisi qui creat. Recte itaque dicitur.   [Numquid nosti partum ibi cum in petris] id est quando semen divinum in corde auditorum conceptum in partum erumpat ? quasi dicat non.
marg.| {c} Vel parturientes] etc. id est quanto labore, et dolore Doctores parturiant filios spirituales, numquid considerasti ? quasi dicat non. Nam quantus sit predicatoribus dolor de cadentibus, quantus de stantibus timor, quantus fervor de convertendis, quanta solicitudo de conservandis, quam fortes esse oporteat in preceptis, terribiles in minis, compatientes infirmis, blandos in exhortatione, humiles in magisterii ostensione, infirmos in valetudine, in contemptu temporalium dominantes, paucorum est hoc pensare. Unde et Dominus non cervos, sed cervas vocat Doctores, quia cum per rigorem discipline sint patres, per pietatis viscera sunt matres, quia filios in visceribus caritatis portant, quos non sine dolore pariunt. Unde recte sequitur. Repete. Et numquid.
marg.| {d} Dinumerasti menses] etc. id est quanto tempore predicatores conceptam sobolem, antequam pariant, in mente portent ? quasi dicat non.
marg.| {e} Et scisti tempus partus earum] in predicatione, vel opere, supple, ut ego, quasi dicat non, quia solius Dei est scire, quando  DD. quod cogitaverunt, implere valeant. Possunt etiam per menses, quia dies sunt congesti, multiplicate virtutes intelligi, quibus se innovant predicatores antequam predicent, ut quod loquendo docent, vivendo concordent, virtutes vitiis opponentes, ut contra iram, patientie luce resplendeant, contra carnis luxuriam, etiam cordis munditia fulgeant, contra teporem, zelo candeant, contra precipitationem, gravitate rutilent, contra superbiam vera humilitate luceant, contra timorem, radiis auctoritatis clarescant. Cum predicatores has virtutes prius in se congerunt, quasi in conceptu predicationis menses virtutum fiunt, quos menses solus Deus dinumerat, Bene igitur querit Dominus,   [Dinumerasti menses conceptus earum] id est virtutes, quas in se congerunt, cum ad predicandum se parant ? quasi dicat non. Et quia iuxta mensuram virtutum subsequitur effectus fructuum, recte subditur.   [Et scisti tempus partus earum] id est quando quod implere appetunt, parere valeant. Modum autem pariendi determinat Dominus, cum dicit.
marg.| {f} Incurvantur ad fetum] faciendum, scilicet ab altitudine contemplationis interne ad nostram infirmitatem condescendunt. Numquam enim cerva pareret, si semper erecta staret. Similiter Doctores numquam in fide filios gignerent, si semper in sue altitudinis arce persisterent. Unde David cervas parere cupiens, dicit : Domine inclina celos tuos, et descende. Est enim idem celorum inclinatio, et cervarum incurvatio, scilicet predicationis humiliatio. Utilior est enim grossa predicatio, et humilis, quam alta, et subtilis. Unde et Sangar vomere, id est grossa predicatione, sexcentos interfecit. Idc. 3.d. Phinees vero pugione, id est subtili predicatione, tantum duos. Nm. 15.b.   [Incurvantur igitur cerve ad fetum, et pariunt] quia cum se humiliant predicatores, nobis notitiam deitatis infundunt, et in fide pariunt.
marg.| {g} Et rugitus emittunt] pariendo, ut nos ab eterno gemitu, et dolore liberent. Quod non faciunt predicatores, nisi dolendo, et flendo. Unde Apc. 12.a. Mulier, id est Ecclesia, in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur, ut pariat. Quia vero illi, qui predicatione patrum nascuntur, Doctores suos pariendo preveniunt ad regnum, sequitur.
marg.| {h} Separantur filii earum] id est cervarum.
marg.| {i} Et pergunt ad pastum] eterne refectionis, ubi nullius rei est penuria. De quo dicit Ps. Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascue ibi me collocavit. Et alibi. Nos autem populus tuus, et oves pascue tue. Per quam autem viam ad hec pascua perveniatur, docet ipse Dominus. Io. 10. Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Qualiter autem pergant ad pastum, ostendit Dominus, cum subdit.
marg.| {k} Egrediuntur] de corporibus suis.
marg.| {l} Et non revertuntur ad eas] id est cervas, quia egressi de angustiis huius vite, lac predicationis amplius non requirunt. Tunc enim implebitur illud. Ier. 31.f. Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens. Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum, dicit Dominus, Io. 16. In illo die non interrogabitis quicquam.
marg.| {1. 453ra}
marg.| {a} Quis dimisit] etc. supra de virtute magistrorum, sive predicatorum multa dicta sunt : Nunc ad vitam eorum, qui secretam conversationem appetunt, verba vertuntur, qui per onagrum designantur. Sed quia homines hanc vitam solitudinis non suis viribus sed divino adiutorio assequuntur, recte de iis dicit Dominus   [Quis dimisit onagrum solitarium] id est eremitam, sicut beatum Antonium.
marg.| {b} Liberum] a servitute negotiorum   [secularium ?]
marg.| {c} Et vincula eius] quibus in mundo ligatus tenebatur.
marg.| {d} Quis solvit] nisi ego ? Hec autem vincula sunt, ambitio honorum, amor parentum, cura carnis, quibus multi ligati currere post Dominum concupiscunt, sed his vinculis retinentur. Que Dominus quandoque solvit ? quando, scilicet igne caritatis sue, mentem exurit, ita ut mens sana remaneat, et vincula comburantur. Quod significatur Dn. 3.g. In tribus pueris, quorum vincula consumpsit flamma ignis, eis autem nihil molestie intulit. Ideo dicit Ps. Dirupisti, Domine, vincula mea. De quibus Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
marg.| {e} Cui dedi in solitudine domum] ad litteram, Sed quia parum prodest solitudo corporis, si defuerit solitudo cordis, ubi mens intra se quoddam sibi cum Deo secretum facit, ut cum illo, exteriore cessante curarum strepitu, silenter loquatur per interna desideria, et eius dulci colloquio perfruatur : Sicut dicitur Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor eius. Onagro igitur in solitudine domum dat, quando remotis carnalibus mundi desideriis, silentium mentis ad inhabitandum alicui dat.
marg.| {f} Et tabernacula eius in terra salsuginis] supple dedi, ut semper sitiat illa siti, de qua Ps. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Et Sir. 24.c. Qui bibunt me adhuc sitient. Salsugo enim accendit sitim. Et ideo sancti viri, dum vivunt in terra, salsuginis tabernaculum habere dicuntur, quia incessanter accenduntur igne divini amoris, ut sitiant ipsum Deum fontem. Sitiunt vero, ut aliquando satientur, sicut scriptum est : Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, Mt. 5.a.
marg.| {g} Contemnit multitudinem civitatis] Ad litteram amore quietis fugit civitatem, sicut B. Antonius : Difficile est enim inter homines servare innocentiam. Unde dicit Seneca : Quotiescumque interfui, minus homo redii   [Vel multitudinem civitatis] dicit consortia malorum, qui multi sunt. Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Que consortia contemnit, et fugit quilibet iustus, iuxta consilium Ier. 48.d. Relinquite civitates, habitate in petra. Os. 11.d. Ego Dominus, et non homo in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem 2Cor. 6.d. Exite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis.
marg.| {h} Clamorem exactoris non audit] id est violentis tentationum motibus diaboli non consentit. Diabolus enim exactor dicitur, qui semel homini in paradiso nummum male persuasionis contulit, et quotidie ab eo huius debiti usuras exigit. Huius exactoris sermo est inchoatio male suggestionis, sed clamor eius est violenta tentatio. De hoc exactore dicitur Za. 9.b. Non transibit super eos ultra exactor, Is. 3.b. Populum meum exactores sui spoliaverunt. Vel exactor dicitur venter, qui quotidie a nobis debitum refectionis exigit. Huius exactoris sermo est naturalis appetitus, sed clamor eius est immoderatus appetitus. Clamorem igitur exactoris non audit onager, quia viri iusti violenta gule desideria non obediendo restringunt. Sciunt enim, quod nisi venter restringatur, omnes virtutes anime per carnis concupiscentiam destruuntur. Unde Nabuzardam princeps cocorum describitur muros Hierusalem funditus subvertisse. 4Rg. 25.c. Quid Nabuzardam nisi diabolus ? Quid per muros Hierusalem, nisi virtutes anime ad visionem pacis tendentis ? Quid princeps cocorum, nisi venter exprimitur ? Muros ergo Hierusalem princeps cocorum destruit. id est venter virtutes anime dum, non restringitur, perdit. Huic cocorum principi, contra menia sue Hierusalem decertanti, subtrahebat vires Apostolus, cum dixit : Castigo corpus meum, etc. 1Cor. 9.d. Super hunc locum Iob dicit GREGORIUS Sciendum quod 5. modis vitium gule tentat. Aliquando enim indigentie tempus prevenit. Aliquando autem tempus non prevenit, sed cibos lautiores querit Aliquando tempus non prevenit, nec lautiora querit, sed accuratius parari appetit. Aliquando autem et tempori, et qualitati cibi, et preparationi cibi congruit, sed in quantitate mensura refectionis excedit. Aliquando autem tempus, et qualitatem cibi, et apparatus modum, et mensuram debite quantitatis {1. 453rb} observat, sed nimio desiderio sumendo peccat. Primo modo peccavit Ionathas gustando mel ante tempus constitutum a rege. 1Rg. 14.d. Secundo modo peccavit populus Iudaicus, qui despecto manna cibos carnium petiit, quos lautiores putavit, Nm. 11.b. Tertio modo peccaverunt filii Heli 1Rg. 2.c. qui de sacrificio carnes crudas faciebant auferri, ut sibi accuratius prepararent. Quarto modo peccavit Sodoma Ez. 16. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, saturitas panis, et abundantia. Quinto modo peccavit Esau, qui primogenitorum gloriam amisit, quia nimio estu desiderii vilem cibum, id est lenticulam concupivit, Gn. 25.d. Sequitur.
marg.| {i} Circumspicit] etc. Montes pascue, sunt alte contemplationes interne refectionis. Vel alte sententie Sacr. Script. De quibus Ps. Montes excelsi cervis, supple sunt refugium, id est viris, qui iam clare contemplationis saltus noverunt, alti divinarum sententiarum vertices, ad quos infirmi non possunt ascendere. Unde ibi sequitur : petra refugium herinaciis, id est invalidis fides Christi. Quia igitur quilibet iustus eo magis se elevat ad intelligenda superiora, quo in se carnis incentiva castigat, recte post contemptum clamorem exactoris, dicitur de onagro,   [circumspicit montes] id est altas contemplationes refectionis interne. Vel altas sententias Scrip. S. Vel certe montes pascue, sunt sublimes virtutes Angelorum, que ministrando nos hec reficiunt, quia illic interno contemplationis rore pinguescunt. Que quia viros iustos in omni certamine protegunt, recte hec ab onagro circunspici dicuntur.
marg.| {k} Et virentia] id est eterna, que nulla temporalitate marcescunt. Arentia vero sunt omnia temporalia, quia a virore presenti iucunditatis continue siccantur.
marg.| {l} Numquid] sicut mihi ? quasi dicat non : rhinoceros idem animal est, quod unicornis, habens in nare cornu. Unde dicitur a rhinos, quod est naris, et ceras, quod est cornu. Est autem indomite nature, quod si captum tenetur, illico moritur, nec potest capi per violentiam, sed capitur per virginem, que aperit gremium, et ipsum ibi reclinat caput, et sic mansuescit, et capitur. Interficit etiam elephantem cornu suo, percutiens eum in ventre, qui mollis est, et de facili perforatur. Et significat potentes huius seculi, qui domari non valent. Et habent cornu in nare, id est elationem in fatuitate. In nare, quidem significatur fatuitas Prv. 11.c. Circulus aureus in naribus suis, etc. id est pulchra, et circunflexa locutio in sensibus stulte mentis. Et postea exponit : Mulier pulchra, et fatua, id est doctrina heretica. Pulchra per verbum, fatua per intellectum, In cornu vero signatur elatio. Unde Ps. Dixi iniquis, nolite inique agere, et delinquentibus, nolite exaltare cornu. Bene ergo in rhinocerote accipiuntur potentes seculi, fatui, et elati, quos prius indomitos Dominus per Apost. iugo sancti timoris subiecit, et eos loris fidei ligavit. Quod quia non homini sapientia, sed Dei potentia factum est, dicit Dominus :   [Numquid] supple sicut mihi servit per ministerium Apostolorum ? Quos ante mentem Iob reducit Dominus, ut non superbiret de virtutibus suis, videns per alios tam mira fieri.
marg.| {m} Aut morabitur] supple sicut ad meum, quod est S. Ecclesia : quasi dicat non. Et de hoc presepi dicitur Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est. Vel presepe domini est S. Scriptura, in qua sancta animalia verbi pabulo satiantur. Unde et Dominus natus est in presepi, reperitur a pastoribus, quia eius incarnatio in S. Scrip. cognoscitur. De hoc presepi dicitur sup. 6.a. Numquid mugiet bos, cum ante presepe plenum steterit ? Dominus igitur rhinocerota ad presepe suum morari fecit, cum potentes seculi ad audiendum, et legendum S. Scrip. inclinavit. Sed quia post acceptum pabulum predicationis rhinoceros iste debet ostendere fructum operis, subiungitur.
marg.| {n} Numquid alligabis] sicut ego meo ? quasi dicat non. Lorum Domini est disciplina morum, et fidei. Arare, est predicare. Hic ergo rhinoceros, quondam superbus, et rigidus, loris iam morum, et fidei ligatus, a presepibus ducitur ad arandum. Dicitur ergo ad B. Iob.   [Numquid] Ac si aperte dicat : Numquid potentes huius seculi loris fidei restringes, et ad predicandum aliis diriges, sicut ego, qui hostes fidei predicatores, et defensores Ecclesie feci ? Sicut patet in Paulo.
marg.| {o} Aut confringet glebas vallium post te] sicut post me, cui subditus est ? quasi dicat non. Glebe terre exculte superiacentes, in se non recipiunt semina, sed iactata in terra semina premunt, et suffocant. Unde significant illos, qui nec semina divini verbi recipiunt, nec recepta in aliis fructificare permittunt : Per valles, intelliguntur pauperes, et humiles : Igitur glebe vallium, sunt oppressores pauperum. Has glebas rhinoceros confringit quotidie, cum {1. 453va} Catholici principes duritiam oppressorum alios pervertentium, potestate sibi tradita conterunt, ut iam alios non impediant, sed et ipsi quasi glebe confracte, et semina verbi Dei recipiant, et fructificent. Quod quia sola Dei virtute fit, recte querit Dominus :   [aut confringet] sicut potest me, quasi diceret, non, quia non hominis virtute, sed mea hoc fit Eccl. 38.c. Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et narratio eius in filiis taurorum : Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum. Os. 10.d. Arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob. Iterum, ut Iob de virtutibus suis humiliter sentiat, adhuc Dominus addit de magnificis factis potentium seculi conversorum ad fidem, qui vires, et potestatem sibi a Domino collatas eius cultui, et servitio fideliter impenderunt, bonos protegendo, et malos opprimendo. Et hoc est.
marg.| {a} Numquid] id est rhinocerotis, sicut ego, qui vires meo cultui servituras video : Quantam autem fiduciam habuerit Dominus in fortitudine sui rhinocerotis, id est principum, ostendit, cum subdit.
marg.| {b} Et derelinquas] sicut ego ? quasi dicat, non. Dominus autem labores suos huic rhinoceroti reliquit, quia conversis principibus Ecclesiam, quam morte sua mercatus est, tuendam commisit.
marg.| {c} Numquid credes] id est verbum predicationis.
marg.| {d} Reddat tibi] ipse rhinoceros.
marg.| {e} Et aream] id est Ecclesiam ? quasi dicat, non. Quis enim in initio nascentis Ecclesie cum videret principes seculi tot minis, et tot cruciatibus contra Ecclesiam sevientes credere posset, quod rhinoceros iste Deo sementem redderet, id est acceptum verbum predicationis operibus, et predicationes compensaret, et pro Ecclesia congreganda, et conservanda leges suas promulgaret, sicut modo est ? Et hec est mutatio dextere Excelsi. Unde pravi, qui dudum contra Ecclesiam seviebant, horum, id est fidelium principum timore pressi, fingunt exterius religionem, quam vident ab hominibus venerari, et interius iniquis moribus nocent : Ideo Dominus postquam rhinocerota loris ligatum dixit, illico pravorum hypocrisim ostendens subiunxit.
marg.| {f} Penna struthionis] etc. in colore, scilicet non virtute. Herodius, et accipiter reliquas aves volatus velocitate transcendunt. Habent enim parva corpora, sed pennas plurimas, et ideo celeriter volant, quia parum est, quod aggravat, sed multum, quod levat. Unde significant viros religiosos, qui in hac vita sine alicuius culpe contagione esse non possunt, quia nemo mundus a sordibus, etiam infans unius diei : Unde si habeant aliquid parum, quod deprimat, habent tamen multas virtutes, que elevant. E contrario : Struthio raris pennis induitur, sed immani corporis mole gravatur : Unde cum volare appetit, pennarum paucitas tantam molem corporis in altum tollere non sufficit. Unde recte signat hypocritas, qui aliqua pauca bona faciunt, que elevant, multa tamen mala habent, que gravant Penne struthionis similes sunt pennis herodii, et accipitris in colore, non in virtute, quia hypocrite similes sunt electis in specie sanctitatis exterioris, sed non in veritate actionis, sive conversationis. Struthio alas quasi ad volandum erigit, sed mole corporis pregravatus, numquam a terra recedit : Ita hypocrite quibusdam operibus quasi ad celum volant, sed prava intentione numquam a terrenis recedunt. Dicit ergo,   [Penna struthionum] id est exterior conversatio hypocrite,   [similis est pennis] id est virtutibus electorum. Unde de facili discerni non possunt, nisi interius opera attendantur. Unde Dominus monet Apostolos habere hanc attentionem. Mt. 7.b. Attendite, inquit, a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Ideo Dominus hec post speciem struthionis de operibus, quibus dignoscatur, adiungit, dicens.
marg.| {g} Quoniam dereliquit] Per ova, que in se insensibilia sunt, sed calefacta in viva animalia convertuntur significantur parvuli auditores adhuc insensibiles, donec sollicita doctorum exhortatione calefacta valeant per intelligentiam vivere, et per contemplationem volare. Ova igitur struthionis, que in terra dereliquit, sunt hypocritarum discipuli, quos bene loquendo pariunt, {1. 453vb} sed male vivendo non nutriunt, et inter malos derelinquunt, quos tamen gratia Dei non dimittit. Et hoc est.   [Quoniam deliquit] scilicet struthio, id est quando hypocrita filios, quos verbo genuit, a terrenis actibus exemplo, vel exhortatione non suspendit :   [Tu forsitan] id est in medio peccatorum positus,   [Calefacies ea] id est hypocrite filios, supple, sicut ego, qui eos inter malos conservo, et humilitatis lacte nutrio ; quasi dicat non. Hinc est, quod multi inter malos bene vivunt, de quibus dicitur Phil. 2.b. Omnia facite sine murmurationibus, et hesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prave, et perverse, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verborum vite continentes. Sed unde hoc, nisi quia Deus ova in terra derelicta igne sui amoris calefacit ? Ita struthio derelinquit ova sua in terra, non curans amplius de ipsis.
marg.| {h} Obliviscitur] id est non curat hypocrita, si pravorum exempla eos corrumpant, quos verbo genuerat.
marg.| {i} Aut bestia] id est Diabolus.
marg.| {k} Conterat] id est a bona conversatione pervertat. Bestia agri, dicitur diabolus, qui devorat mundanos. Ager enim mundus est : Mt. 13.e. De hac bestia agri dicitur Os. 13.c. Ego consumam eos ibi, id est in mundo quasi leo bestia agri scindet eos. Quia vero contingit, quod etiam mater filios ad tempus oblita dimittit, ut ostendat Dominus, quod hypocrita non ad tempus, sed semper derelinquit filios suos, subdit.
marg.| {l} Duratur ad filios suos] non compatiens, non providens eis necessaria.
marg.| {m} Quasi non sint sui] id est generati ab eo in bona conversatione.
marg.| {n} Frustra laboravit] hypocrita in filiorum conversione, in exteriori afflictione, id est sine externa remuneratione. Recepit enim mercedem suam, scilicet favorem hominum, vel questum temporalium. Et bene dicit ?   [laboravit] Hypocrita enim sepe irrumpit palatia, pulsat principes, dicit se Deum metuere, et idcirco tanto studio aliorum defendendis patrociniis insudare : In fine enim miser dicet, quod legitur Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis. Et posset dicere aliquis, quod timor Dei cogit hypocritas sic laborare, ideo dicit Dominus.
marg.| {o} Nullo timore] sed potius propria cupiditate, propter quam neglecta filiorum custodia temporalia acquirere, vel defendere satagit. Cur vero hypocrita celestia deserat, et in terrenis elaboret, sub struthionis nomine adhuc subiungit Dominus, quasi aliquis quereret, quare hypocrita tantos labores sustineat frustra.
marg.| {p} Privavit enim] id est non dedit ei.
marg.| {q} Eam Deus] id est struthioni.
marg.| {r} Sapientiam] qua saperent ei celestia. Quia vero proprie Dominus nullum privat dono suo, quod dixerat, privavit eam sapientia, exponendo repetit.
marg.| {s} Nec dedit] vel proprie sapientiam non dedit, qua sapiunt celestia, nec intelligentiam, qua cognoscuntur celestia Unde duo dona diversa sunt, sapientia et intelligentia. Intelligentia, quidem cognoscimus celestia, sapientia in cognitis delectamur, ut dicit AUGUSTINUS Utroque dono caret hypocrita, qui solum in temporalibus delectatur. Item hypocrita tempore pacis sanctitatem simulat, sed opportunitate comperta, pelle ovina deposita, rabiem intrinsecam manifestat. Sicut dicitur Sir. 29.d. Et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus male faciendi, male faciet. Ideo sequitur hic.
marg.| {t} Cum fuerit tempus] id est opportunitas male faciendi.
marg.| {u} In altum] id est cogitationes prius occultas superbiendo ostendit. Et tunc.
marg.| {x} Deridet] etc. id est corpus iusti, id est exteriorem conversationem.
marg.| {z} Et ascensorem] id est   [animam] id est interiorem sanctitatem, quasi dicat hypocrita aperte deseviens electorum conversationem exterius, et sanctitatem interius. Vel equus est vir iustus. Ascensor eius Christus. Equum ergo deridet hypocrita, id est sanctos despicit. Et ascensorem deridet, quia prosilit usque ab iniuria creatoris. Eo enim ipso, quod despicit pauperes Christi, sanctos deridet, et Christum : Iuxta illud. Prv. 14.d. Qui calumniatur egentem, exprobrat factori suo. Et nota processum Dei circa hypocritam. Primo ostendit, quod non est bonus : Inde quod bonos despicit, ibi   [Cum fuerit] Tandem ad iniuriam Dei ostendit eum prosilire, ibi,   [Et ascensorem] Quia vero Ecclesia communiter constat ex bonis, et malis, {1. 454ra} dicto de reprobatione hypocritarum, mox convertit verba ad sortem electorum, ut in illis audito, quid fugiamus, in istis audiamus, quid imitemur. Dicit ergo.
marg.| {a} Numquid prebebis equo fortitudinem] etc. Nota in sacra Scriptura, equi nomine aliquando lubrica vita pravorum significatur, ut ibi : Nolite fieri sicut equus, et mulus. Et Ier. 5.c. Saturavi eos, et mechati sunt, in domo meretricis luxuriabantur, equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt. Zacharie ult. d. Et erit, quod super frenum equi est sanctum Domino. GLOSSA Per equum insania libidinis intelligitur, aliquando dignitas temporalis. Eccl. 10.b. Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram. Aliquando presens seculum. Gn. 49.c. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. GREGORIUS Ungulas equi mordere, est extrema seculi feriendo contingere. Aliquando preparatio recte intentionis. Prv. 21.d. Equus paratur in die belli, sed Dominus salutem tribuit aliquando predicator. Habac. 3.b. Qui ascendes super equos tuos, et quadrige tue salvatio. Et infra d. Viam fecisti in mari equis tuis, et in luto aquarum multarum. Hoc itaque loco equi nomine intelligitur predicator. De quo postquam Dominus descripsit struthionem, deridere equum, et ascensorem eius, dicit ad Iob. Numquid prebebis equo, id est predicatori   [fortitudinem] in se vitia extinguendi, et mala illata equanimiter sustinendi.
marg.| {b} Aut circumdabis] etc. predicationis ? quasi dicat, non, sed ego. Prius autem fortitudinem se dare equo asserit Dominus, et postea collo eius hinnitum circumdare, quia predicator vitia prius in se debet fortiter extinguere postmodum potest ad alios hinnitum predicationis emittere. Sicut Apostolus 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Sed queret aliquis, cum hinnitus sit vox emanans ab interius, quomodo dicatur circumdari collo equi. Ad hoc dicimus, quod revera vox predicationis ab interius emanat, et tamen collum predicantis extra circumdat, quia predicator eo ipso, quod bona aliis predicat, ad ea faciendum se obligat. Et ne in aliqua parte ad malum defluat, hinnitu proprie vocis undique obsidetur. Unde Prv. 6.a. Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum animam tuam, illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
marg.| {c} Numquid suscitabis] etc. Locustarum nomine, aliquando Iudeorum populus, aliquando conversa gentilitas, aliquando adulantium lingua, aliquando eremita, aliquando resurrectio Dominica, aliquando vita predicatoris significatur, 5 g. Populum Iudaicum significant locuste, quod significat vita Ioannis, de quo scriptum est Mt. 3.a. quod edebat locustas, et mel silvestre. Item conversa gentilitas. Eccl. 12.b. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis. Amygdalis primitiva Ecclesia, que floret fide, et opere, mox locusta, id est gentilitas impinguata est pinguedine celestis gratie. Et capparis, id est Iudea dissipata est a cultu fidei. Item adulantium lingua. Ex. 10.d. Ventus urens levavit locustas, que ascenderunt super universam terram Egypti, operueruntque universam superficiem terre, vastantes omnia, devorataque est herba, et quicquid pomorum in arboribus fuit. Per herbam accipe bona verba, per poma arborum, fortia opera bonorum, que omnia devorat adulatio. Item eremita. Prv. 30.d. Regem locusta non habet. Item resurrectio Dominica. Ps. Excussus sunt sicut locusta. Benedicit. Tentus enim fuit Iesus usque ad mortem a Iudeis, sed sicut locusta excussus est, quia ab eorum manibus saltu subite resurrectionis evolavit. Item predicator. Nahum. 3.d. Custodes tui quasi locuste, et parvuli tui sicut locuste locustarum, In hoc ergo loco locuste nomine accipitur predicator, cruribus operum primum innitens, deinde alis contemplationis in altum se erigens. Dicit ergo Dominus ad Iob.   [Numquid suscitabis eum] scilicet equum,   [quasi locustas] id est numquid predicatores ad altitudinem contemplationis sublevabis sicut ego ? quasi dicat, non. Solus enim Deus cor humanum illuminat, et sublevat ad celestia contemplanda.
marg.| {d} Gloria narium] etc. Terror naris equi hoc loco dicitur presentia predicatoris de die iudicii, qui erit gloria bonis, et terror malis. Quod significatum est Mt. 20.a. ubi dicitur, quod aspectus eius erat sicut fulgur, et vestimenta eius candida sicut nix. In fulgure terror iudicii exprimitur, qui malis incutietur. Unde Amos 5.e. Ve desiderantibus diem Domini, ad quid eam vobis. In candore vestis gloria Sanctorum significatur. Unde Prv. ult. {1. 454rb} d. dicitur de muliere forti : Et ridebit in die novissimo. Quia igitur sancti predicatores adventum Iudicis, quem iam fide prevident, vehementer expectant, quem iniusti formidant, recte de ipsis dicit Dominus.   [Gloria narium eius terror] id est dies iudicii, sive adventus iudicis, malis terribilis est gloriosa expectatio predicatorum. Prv. 17.b. Gemma gratissima expectatio prestolantis. Spiritum per nares trahebat equus ille, qui labores suos intuens, et venturum iudicium prestolans dicebat : Ego iam delibor, et tempus resolutionis mee instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitie, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex. Non solum autem mihi, sed, et his, qui diligunt adventum eius 2Tim. 4.b. Sed nota quod naris vocabulo aliquando fatuitas, aliquando antiqui hostis instigatio, aliquando prescientia designatur. Fatuitas. Prv. 11.c. Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra, et fatua. Antiqui hostis instigatio infra 41.b. De naribus eius procedit fumus, id est de perversa instigatione diaboli surgit in cordibus hominum caligo nequissime cogitationis. Item prescientia, ut hic. Et Is. 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius est, quia excelsus reputatus est ipse, quasi dicat, quiescite a malitia vestra in presentia Christi, qui prescit omnia, quia excelsus est, scilicet Deus. Posset autem aliquis querere, quid facit interim predicator, dum differtur iudicium, quod expectat ? Et dicit Dominus.   [Terram ungula fodit] id est a corde suo cogitationes consideratione mortis, que per ungulam designantur, elicit. Nihil enim plus valet ad purgandum cor a malis cogitationibus, quam consideratio mortis. Et ideo multi sordidas sustinent cogitationes, quia numquam de morte cogitant Lam. 1.c. Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui. Vel equus   [terram ungula fodit] Quia in exemplo fortium operum suorum, que in ungula designantur, a cordibus audientium terrenas excutit cogitationes, quibus diabolus implere corda eorum iterum non cessat. Quod significatur Gn. 27.d. ubi legitur, quod allophyli puteos, quos servi Abraham foderant, obstruxerunt.
marg.| {f} Exultat audacter, in occursum pergit armatis] Fidem, vel mores fidelium impugnantibus exultat audacter, quia dum constanter pro Christo decertat, augeri sibi virtutis meritum letatur. Unde et Apostoli tunc leguntur exultasse, cum pro Christo flagellati sunt, sicut dicitur Actor. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu Concilii, etc. Sed unde hoc, quod equus iste adversa non metuit, nisi quod dulcedinem iam, quam querit, sentit ? Unde Proverbiorum 12.c. Non contristabit iustum, quidquid acciderit ei. Non solum equus iste minas adversantium non metuit, sed eis etiam, quando non queritur, in occursum pergit, quando scilicet videt fidem, vel iustitiam in aliis impugnari. Sicut legitur de Paulo Actor. 19.f. quod facta seditione in ipsum, volebat in populum intrare, sed non permiserunt Discipuli. Et hoc est, quod dicitur hic,   [in occursum pergit armatis] Unde hoc huic equo, nisi quia supersedentis calcaribus stimulatur. Numquid calcaria non sentiebat, qui dicebat : Caritas Christi urget nos ? 2Cor. 5.c. De hoc equo dicitur Prv. 18.a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Item 30.d. Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum. Et hoc est, quod sequitur hic.
marg.| {g} Contemnit pavorem] id est adversa, que pavent homines non formidat, memor verbi Domini sui, qui sibi insidet. Nolite inquit, timere eos, qui occidunt corpus, etc. Mt. decimo d.
marg.| {h} Nec cedit gladio] ferienti. Sed quia timor est de futuro malo, ut dicit AUGUSTINUS, in pavore, futura adversitas ; in gladio, presentis percussionis dolor intelligitur, quorum neutrum timet equus Domini. Est ergo sensus.   [Contemnit pavorem, nec cedit gladio] id est adversitatem futuram despicit, et presenti non vincitur. Numquid non talis equus fuit Paulus. Rm. 8.g. Quis inquit separabit nos a caritate Christi ? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an persecutio, an periculum, an gladius ? Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, que est in Christo  IESU Domino nostro.
marg.| {1. 454va}
marg.| {a} Super ipsum] etc. Usque huc de equo dictum est, qualiter occurrat armatis, contemnat pavorem, non cedens gladiis, nunc quid adversarii faciant interim, ostendit Dominus. Videntes enim se feriendo vinci, et illum sustinendo vincere dolos preparant, insidias machinantur, ut quem aperta congressione non possunt superare, occultis machinationibus interficiant, sicut patet in Paulo, quem quadraginta viri educi de carcere postularunt, ut dolo interficerent, quem publice non poterant superare. Act. 23.d. Et hoc quod hic dicitur.   [Super ipsum] scilicet equum,   [sonabit pharetra] id est occulta machinatio hostium, qui cum dolos, quos contra bonos excogitant, secretis machinationibus occultant, quasi in pharetra sagittas parant. Vel aliter, et subtilius. Sepe mali contra bonos ineunt consilia, et postea latenter transmittunt, qui nuntient hoc bonis quasi furtive, ut sic suspicione futuri supplicii terreant eos, ut patet Nehem. 6.c. ubi legitur, quod Tobias, et Saraballath miserunt Samaiam, ut terreret Nehemiam, dicens eos venturos nocte ad occidendum eum. Nuntii igitur huiusmodi, qui minas dolose nuntiant, sunt quasi sagitte, que in pharetra latentes sonando, etiam non vise mortem futuram nuntiant. Pharetra igitur super equum sonat, cum sanctis predicatoribus occulta machinatio pravorum consilium suum, quod fraudulentia operit, fraudulentius innotescit, ut premissis minis quasi ex sonitu pharetre terreant, qui apertas contumelias non formidant. Cum vero equus minis non terretur, mox persecutorum crudelitas ad supplicia manifesta declinat. Unde postquam dictum est.   [Super ipsum sonabit pharetra] illico additur.
marg.| {b} Vibrabit] etc. id est aperta pena deseviet contra equum Dei. GREGORIUS. Contra predicatorem Dei, post pharetre sonitum hasta vibratur, quando post terrores exhibitos
marg.| {e} vicino iam feriens apta pena producitur. Sed quia predicator etiam inter verbera predicatione, quos potest, trahit ad fidem, pro qua pugnat, timens ne alios amittat, statim contra predicatoris verba scutum responsionis parat, quos suos muniat, ne eos amittat. Unde cum Dominus diceret, [vibrabit hasta] recte subiungit.
marg.| {c} Et clypeus] etc. Hasta vibratur, ut feriatur equus, sed ne audiri possit, opponitur clypeus. Breviter ergo contra equum Dei pharetra sonat, cum pravorum consilia perstrepunt. Hasta vibratur, cum aperta pena exquiritur. Clypeus ante fertur, cum ei disputatione resistitur. Sed nec sic compescitur equus, sed ad predicandam fidem acrius instigatur. Unde sequitur de equo.
marg.| {d} Fervens] caritate.
marg.| {e} Et fremens] zelo iustitie.
marg.| {f} Sorbet terram] id est ad se trahit peccatores.
marg.| {g} Nec reputat tube] etc. id est non metuit minas hostium, vel prohibitionem, immo quod maius est, inter adversa exultat. Unde sequitur.
marg.| {h} Ubi audierit buccinam, dicit vah] id est appropinquante certamine passionis exultat. Vah, quidem sermo exultationis est. Talis equus erat ille, qui dicebat. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum, si exurgant adversum me prelia, in hoc ego sperabo. Talis equus erat beatus Andreas, cum dicebat. O crux diu desiderata, etc. Breviter tales equi fuerunt omnes Apostoli, de quibus dicitur. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes, etc. Sed unde eis tanta audacia ? Ex duobus, scilicet ex certa spe eterne remunerationis, et ex intenta premeditatione passionis. Sepe enim, ut dicit GREGORIUS mors ipsa sicut inopinata perturbat, ita deliberatione preventa letificat. Unde recte de isto equo subiungitur.
marg.| {i} Procul odoratur] etc. Ac si aperte dicatur. Idcirco quodlibet bellum equus exuperat, quia mentem certamini ante certamen parat. Bellum quippe odorari est, ut dicit GREGORIUS adversa queque adhuc longe posita cogitando prenoscere. Ideo dicitur Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, etc. Nec solum bellum odoratur, sed et
marg.| {k} Exhortationem ducum] id est heresiarcharum, quia subditos suos exhortantur contra Ecclesiam.
marg.| {l} Et ululatum exercitus] id est bestialium subditorum. Et recte dicit Dominus, duces exhortari, exercitum vero ululare, quia heresiarche errorem suum, quem tenere precipiunt aliis, quasi ratione persuadenti turba vero eis subdita, quia sine iudicio obedit, quasi bestiali mente ululare dicitur. Exhortationem ducum odorabatur Petrus, cum discipulos admoneret cavere a quibusdam, dicens. In avaritia fictis verbis de vobis negociabuntur. 2Pt. 2.a. Iterum ibid. parum ante, exercitus {1. 454vb} ululatum odorabatur, cum dixit. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphematur. Hic assignat GREGORIUS duces vitiorum, septem capitalia, et cuilibet exercitum suum. Sequitur.
marg.| {m} Numquid per sapientiam tuam] etc. Dicto quantus, et quam fortis sit predicator contra certamina sub equi specie, consequenter ostendit Dominus, quam alte per contemplationem volet sub specie avium. Et rectus est ordo, quia prius pugnandum est in campo certaminis, et postmodum quiescendum in loco contemplationis. Unde et Iacob prius coniunctus est Lie, et tandem fruitur amplexibus Rachelis. Et Martha Dominum in domo recipit, et Maria postmodum ad pedes residens audit verbum illius. Dicit ergo Dominus ad Iob.   [Numquid per sapientiam tuam plumescit] id est renovatur.
marg.| {n} Accipiter] qui per singulos annos pennas, et plumas veteres novis nascentibus proiicit.
marg.| {o} Expandens alas suas ad austrum] ut tempore venti penne laxate facilius cadant. Unde et domesticis accipitribus tepentia loca requiruntur, ut melius possint plumescere. Agrestes vero flante austro, expandunt alas, ut membra eorum ad laxandas pennas veteres tepore venti concalescant. Cum vero ventus deest, alis contra Solis radium expansis, atque percussis, tepentem auram sibi faciunt, ut sic apertis poris veteres penne exiliant, et nove succrescant. Notandum autem, quod non loquitur Dominus hic de plumitione illa, qua plumescunt pulli in nido, quia necdum alas possunt extendere ad austrum. Nomine accipitris, quilibet iustus accipitur. Plume sunt virtutes. Ale, cogitationes. Auster Spiritus sanctus. Accipitrem igitur plumescere, est vitam veterem deponere, et novam induere. Alas ad austrum extendere, est cogitationes Spiritui sancto per confessionem aperire, quod solus Deus operatur in nobis. Unde recte querit Dominus a beato Iob.
marg.| {m} Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter] id est numquid per sapientiam tuam renovatur iustus, de vetere conversatione mutatus in novam, quasi dicat, non, quia solus Deus facit hanc innovationem. Unde Lam. ult. d. Innova dies nostros sicut a principio. Hanc innovationem monet Apostolus Colos. 3.b. Nolite mentiri invicem, spoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum hominem, qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius, qui creavit eum. Eph. 4.e. Renovamini spiritu mentis vestre, et induite novum hominem ; qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.
marg.| {o} Expandens alas] etc. id est aperiens cogitationes suas in confessione ad flatum gratie Spiritus Sancti.
marg.| {p} Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ?] Nomine aquile aliquando demones animarum raptores, aliquando seculi potestates, aliquando subtilis Sanctorum intelligentia significantur. Demones Lam. 4.d. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis celi, id est aereis potestatibus Seculi potestates Ez. 17.a. Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu ; plena plumis, et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium eius avulsit. Aquila hec fuit Nabuchodonosor ; qui potestate grandis, pro immensitate exercitus magnarum alarum, pro diuturnitate temporum, longo membrorum ductu, pro multis divitiis, plenus plumis, pro innumera terrene glorie compositione, plenus varietate describitur, qui venit ad Libanum, id est ad templum, et tulit medullam cedri. Ioachim Regem Hierusalem abstulit, et summitatem frondium eius avulsit, id est iuvenes nobiles captivos duxit. Christus. Ez. 1.b. et Apc. 4.c. Vidit Ioannes quatuor animalia plena oculis ante, et retro. Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium habens quasi faciem hominis, et quartum animal simile aquile volanti. Ibi secundum unam expositionem, per quatuor animalia, quatuor Evangeliste designantur. Secundum aliam vero ipse Christus, qui fuit homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ascendendo. Item Sanctorum intelligentia per aquilam designatur, ut hic. Aquila enim ceteris avibus subtilius videt, et altius volat. In visu aquile Sanctorum intelligentia, in volatu eorumdem contemplatio figuratur. Quorum utrumque, quia solus Deus dat, recte querit.   [Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila] id est vir iustus in contemplationem, sup. ut ad meum ? quasi dicat non.
marg.| {q} Et in arduis {1. 455ra}   ponet nidum suum] id est in supernis figet mentis desiderium. Numquid aquila illa nidum in arduis non posuerat, que dicebat Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est ?
marg.| {a} In Petris manet] Petra in singulari numero aliquando Christus accipitur. 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus. Aliquando beata Virgo. Is. 16.a. Emitte agnum, Domine, dominatorem terre de petra deserti ad montem filie Sion. Aliquando solida fides Christi. Mt. 16.c. Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam. Aliquando durum cor peccatoris. Prv. 30.c. Tria mihi sunt difficilia, et quartum penitus ignoro. Viam aquile in celo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. In plurali vero numero, nomine petre, sive lapidis, sancti viri intelliguntur. 1Pt. 2.a. Ipsi tamquam lapides vivi superedificamini in domos spirituales. Et ita accipitur hic. Dicit ergo Dominus de aquila ista,   [In petris manet] id est in exemplis, et dictis fortium patrum mentis statione collocatur.
marg.| {b} Et in preruptis] etc. id est in contemplatione sanctorum Angelorum, quorum gloriam adhuc in terra positus contemplatur, et cum suspirio prestolatur. Qui dicuntur prerupti, quia pars eorum cecidit, pars remansit, integri quidem per qualitatem meriti, sed prerupti per quantitatem numeri.
marg.| {c} Atque inaccessis] etc. supple commoratur aquila. Idem vocat inaccessas rupes, quod preruptos silices, scilicet Angelos, qui dicuntur inaccesse rupes, quia cordi peccatoris valde inaccessa est claritas Angelorum. Multo magis claritas Dei, qui habitat lucem inaccessibilem. 1Tim. 6.c. Tamen cum vir sanctus in contemplatione raptus, intentionem suam choris interserit Angelorum, non sufficit ei, nisi eum, qui super Angelos est, contempletur. Unde sequitur.
Numérotation du verset Iob. 39,29 
marg.| {d} Inde] id est post Angelorum contemplationem.
marg.| {e} Contemplatur escam] id est Christum, qui est cibus Angelorum, et refectio animarum, sicut dicit Ps. Panem Angelorum manducavit homo. Is. 33.c. Panis ei datus est, aque eius fideles sunt. Hunc panem videre, est ipsum comedere, et ipso pasci, sicut ipsemet dicit Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Hunc panem videre, et ipso refici, facit sola cordis munditia. Mt. 5.a. Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Iste panis, quanto magis comeditur, tanto magis esuritur, quia ipsa satietas esuriem parit, sicut ipsemet testatur Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Ipsa etiam esuries satietatem gignit, Unde Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Non dubium, quin hoc pane. Non enim dabitur, nisi esurienti, secundum quod dicit. Is. 58.b. Frange esurienti panem tuum. Item 65.c. Ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Sed quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sap. 9.c. ideo aquila illa adhuc carne gravata, non potest adhuc Deum videre, sicut est. Unde sequitur.
marg.| {f} Et de longe oculi eius prospiciunt] cum magno desiderio. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt, et oculi eius cernent terram de longe. Hbr. 11.c. Omnes isti iuxta fidem defuncti sunt non acceptis repromissionibus, sed eas a longe aspicientes, et salutantes. Predicatores vero, et Doctores cum vident auditores suos divinitatis mysteria non posse capere, debent se vertere ad Incarnationis Dominice verba. Sicut illa magna aquila faciebat, que dicebat. Non iudicavi me aliquid scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. 1Cor. 2.a. Ideo bene sequitur hic.
marg.| {g} Pulli eius] id est aquile.
marg.| {h} Lambunt sanguinem] Per quod notatur aviditas, non satietas, id est passionem Christi, fide, spe, et caritate ferventi venerantur. Sanguinem quidem lambere, est, ut dicit GREGORIUS Passionis Dominice infirma venerari, quasi dicat Dominus, aquila in arduis ponit nidum suum, quia divinitatis contemplatione pascitur, sed pulli eius, id est minores, qui nondum habent visum aquilinum, lacte humanitatis Christi, et sanguine Passionis reficiuntur, circa hoc vertitur eorum contemplatio, et in his interim gloriantur. Numquid non pullum aquile se reputavit Paulus, cum diceret. Absit mihi gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi ? Gal. ultim. d. Predicator ergo cum tacita divinitatis celsitudine, auditores suos de solo {1. 455rb} cruore crucifixi docet, quid aliud, quam sanguinem pullis prebet, cuius anima carnis corruptione exuta, mox ad eum evolat ; Unde signanter subiungitur hic.
marg.| {i} Et ubicumque cadaver fuerit] id est Verbum caro factum est.
marg.| {k} Statim adest] aquila, id est anima predicatoris, carne exuta. Idem dicitur Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquile, id est ubi fuerit Christus homo, ibi erunt Sancti eius, secundum quod ipse rogavit Patrem Ioa. 17.d. Pater volo, quos dedisti mihi, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Vel aliter. Omnis peccator potest dici cadaver. Et sic accipitur Nahum. 3.a. Non est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis propter multitudinem fornicationum meretricis speciose. Isaie ultim. d. Egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me. Aquila ergo, id est predicator, ubi cadaver, id est peccatores esse considerat, statim illuc volat, ut mortuis vitam ministerio predicationis reddat, et sibi in cadavere escam querat. Cibus quippe iustorum, est conversio peccatorum, ut ait GREGORIUS De quo dicitur Io. 6.c. Operamini cibum, qui non perit, sed qui permanet in vitam eternam. Auditis autem tot Sanctorum virtutibus, creditur beatus Iob stupuisse, et pre admirationis terrore siluisse.   [Nam sequitur]
marg.| {l} Et adiecit Dominus] predictis.
marg.| {m} Et locutus est ad Iob] pie increpans eum, ne se iniuste percussum crederet. Unde dicit.
marg.| {n} Numquid, qui contendit cum Deo] murmurans de flagello, ut tu dubitans, an iuste percussus sis.
marg.| {o} Tam facile conquiescit] id est silet, ut tu videns tibi alios pares, vel maiores ? quasi dicat Dominus ad Iob, tu qui de virtutibus tuis tantum locutus es supra, cur modo audita vita Sanctorum siluisti ?
marg.| {p} Utique qui arguit Deum] sicut tu, qui dubitas de percussione eius, an fuerit iusta, quod quidem est Deum arguere.
marg.| {q} Debet et respondere ei] de virtutibus propriis, auditis virtutibus aliorum. Ob hoc enim Dominus beato Iob tot virtutes Sanctorum narravit, ut servaret in eo humilitatem. Magno enim humilitatis radio sua opera illustrat, qui aliorum bona subtiliter pensat, ut dicit GREGORIUS Unde Dominus ad Eliam estimantem se solum remansisse, dixit. Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal. 3Rg. 19.d.
marg.| {r} Respondens autem Iob] etc. Sicut dicit GREGORIUS unusquisque sibi ostenditur, cum tactu veri luminis illustratur, et unde agnoscit, quid est iustitia, inde eruditur, ut videat quid est culpa. Unde sancti viri, quanto altius apud Deum virtutum dignitate proficiunt, eo subtilius indignos se esse deprehendunt. Unde beatus Iob, cunctos mortales virtute transcendens, amicos suos loquendo superavit, sed loquente Deo ad ipsum, sublimius eruditur, et recognoscens seipsum reticuit. Illos iniuste loquentes exterius subdidit, sed Deo loquente sibi interius reum se iuste cognovit, dicens.
marg.| {s} Qui leviter] id est minus discrete.
marg.| {t} Locutus sum] scilicet quod iustum me credidi, sup. 17.a. Non peccavi, etc. Et 19.a. Nunc saltem intelligite, quia Deus non equo iudicio afflixit me.
marg.| {u} Respondere quid possum] quasi dicat sermonem meum defenderem, si cum pondere rationis illum dixissem, sed postquam lingua levitate usa convincitur, nihil restat, nisi ut tacendo refrenetur. Unde sequitur.
marg.| {x} Manum meam ponam super os meum] id est tacebo. Vel melius in manu operatio, in ore locutio designatur. Manum ergo super os ponere, est virtute boni operis tegere culpas incaute locutionis. Est igitur sensus.   [Manum meam super os meum ponam] id est quod male locutus sum, operando satisfaciam. Sed obiiciet aliquis. Ergo stulte locutus est. Contra supra 1.d. Non peccavit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. Solutio. Non forte tunc, sed postea, vel non peccavit, ut tantam penam sustineret. Item queret aliquis. Cur ita leviter dimissum sit Iob murmur, cum filii Israel propter murmur tam graviter sint puniti ? Nm. 15.e. Solutio, quia illi ex malitia, et invidia, iste autem ex simplici dubietate, que est humana tentatio.
marg.| {1. 455va}
marg.| {a} Unum locutus sum] etc. Simile iuxta consilium. Eccl. 21.a. Fili, peccasti, quiesce, ne adiicias iterum, sed de preteritis deprecare, quasi dicat Iob, duo mala dixi, de quibus peniteo, nec de cetero tale aliquid dicam. Sed que sunt illa duo, vix invenies in tota serie precedenti. Nihil enim nequiter dixit. Unde et ipse Iob sup. 27. dixit. Non reprehendit me cor meum in omni vita mea. Si vero dicta eius in aliquod vitium superbie volumus inflectere, multa erunt, non tantum duo. Sed dicendum est, quod aliud est loqui hominibus, aliud loqui Deo. Loqui hominibus, est occultum sensum verbis vocalibus aperire, loqui Deo, est motum mentis etiam actionis expressione ostendere, sive sit actio extrinseca, sive intrinseca. Et hoc genere locutionis confitetur Iob, se semel, et iterum deliquisse loquendo, primo male operando, secundo murmurando. Unde GREGORIUS Unum loqui Iob, est, res flagello dignas illicite agere, alterum loqui, est, de flagello murmurare. Iob igitur, qui prius omnibus hominibus prelatus fuit, increpatione Domini se minus rectum prius in opere, et post minus patientem in verbere se agnovit. Unde semetipsum redarguens, ait.   [Unum locutus sum] etc. quasi dicat Iob Domino, rectum inter homines me prius credidi, sed te loquente mecum, et ante flagellum pravum, et post flagella rigidum me inveni. Quibus ultra non addam, quia quanto nunc te subtilius intelligo, tanto humilius meipsum investigo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_39)

Notes :