Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Iob. 5,1 

1 Voca ergo
1 Hic incip. cap. 5
si est qui tibi respondeat2
2 respondeat] responderat CorS1
et ad aliquem sanctorum convertere.
Numérotation du verset Iob. 5,2 

Virum3 stultum interficit iracundia
3 virum] vere Weber
et parvulum
occidit invidia.
Numérotation du verset Iob. 5,3 

Ego vidi stultum
firma radice,
et maledixi
pulchritudini eius
statim.
Numérotation du verset Iob. 5,4 

Longe fient filii eius
a salute et conterentur in porta,
et non erit qui eruat,
Numérotation du verset Iob. 5,5 

cuius
messem
famelicus comedet,
et ipsum
rapiet armatus,
et bibent4 sitientes divitias eius.
4 bibent] ebibent Weber
Numérotation du verset Iob. 5,6 

Nihil in terra fit sine causa5
5 fit-sine causa] inv. Weber
et de humo non egredietur6 dolor.
6 egredietur] orietur CorS1 (al. habent ORIETUR sed falsa littera est) Weber
Numérotation du verset Iob. 5,7 

Homo
ad laborem nascitur
et avis
ad volatum.
Numérotation du verset Iob. 5,8 

Quam ob rem ego deprecabor
Dominum,
et ad Deum ponam eloquium meum,
Numérotation du verset Iob. 5,9 

qui facit magna et inscrutabilia
et mirabilia absque numero,
Numérotation du verset Iob. 5,10 

qui dat pluviam super faciem terre et irrigat aquis universa,
Numérotation du verset Iob. 5,11 

qui ponit humiles in sublime7
7 sublime] sublimi Weber
et merentes erigit sospitate,
Numérotation du verset Iob. 5,12 

qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum quod ceperant,
Numérotation du verset Iob. 5,13 

qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
Numérotation du verset Iob. 5,14 

Per diem
incurrent tenebras
et quasi in nocte sic palpabunt
in meridie.
Numérotation du verset Iob. 5,15 

Porro salvum faciet8
8 faciet CorS1 (sed alii non habent EGENUM : G’ hebr. anti. non habent)] egenum CorS1 (alii sic habent)
a gladio oris
eorum
et de manu violenti pauperem.
Numérotation du verset Iob. 5,16 

Et erit egeno spes iniquitas autem contrahet
os suum.
Numérotation du verset Iob. 5,17 

Beatus homo qui corripitur a Deo9,
9 Deo] Domino Weber
increpationem ergo Domini ne reprobes,
Numérotation du verset Iob. 5,18 

quia ipse vulnerat
et medetur
percutit et manus eius sanabunt.
Numérotation du verset Iob. 5,19 

In sex tribulationibus liberavit10 te Dominus11,
10 liberavit] liberabit Weber |
11 Dominus] om. Weber |
et in septimo12
12 septimo] septima Weber
non tanget te malum.
Numérotation du verset Iob. 5,20 

In fame eruet te de morte,
et in bello
de manu gladii,
Numérotation du verset Iob. 5,21 

a flagello lingue
absconderis
et non timebis calamitatem cum venerit.
Numérotation du verset Iob. 5,22 

In vastitate
et fame
ridebis,
et bestias13 terre
13 bestias] bestiam Weber
non formidabis,
Numérotation du verset Iob. 5,23 

sed cum lapidibus
regionum
pactum tuum
et bestie terre
pacifice erunt tibi.
Numérotation du verset Iob. 5,24 

Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum
et visitans speciem tuam non peccabis,
Numérotation du verset Iob. 5,25 

et14 scies quoniam15 multiplex erit semen tuum,
14 et] om. Weber |
15 quoniam] quoque praem. Weber |
et progenies tua quasi herba terre.
Numérotation du verset Iob. 5,26 

Ingredieris in abundantia sepulcrum
sicut infertur acervus tritici16 in tempore suo.
16 tritici] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 5,27 

Ecce hoc ut investigavimus ita est,
quod auditum mente pertracta.

Capitulum 5

Numérotation du verset Iob. 5,1 
marg.| {n} Voca ergo si est] etc. Quoniam Eliphaz credebat Iob se immunem a delicto dixisse, et per consequens omni creature se preposuisse, que vanitati subiecta est, Rm. 8.d. ideo quasi irridens eum subiungit.   [Voca] etc. Et nota quod predicta verba Eliphaz contra iniquos vere dicuntur, que contra Iob falso protulit, sic et ista, que sequuntur hic. Dicit ergo.   [Voca ergo si est] etc. quasi dicat. Si Deum vocaveris, non respondebit tibi, quia illum contempsisti, quantumcumque afflictus fueris. GREGORIUS Sepe enim preces eius Deus in perturbatione deserit, qui precepta in tranquillitate contempsit.
marg.| {o} Et ad aliquem] quasi dicat, si dicas sanctos, adiutores tuos in afflictione non invenies, quos habere socios in prosperitate noluisti. Et hoc est : Ad aliquem sanctorum, quasi dicat si invocaveris eos, non exaudient te. Quare autem non exaudiatur, irridendo subiungit.
marg.| {p} Virum stultum] Et sic vult innuere Iob fuisse stultum. Stultus est, qui in adversis deiicitur, et in prosperis elevatur. Eccl. 27.b. Homo sanctus in sapientia manet sicut Sol, nam stultus sicut Luna mutatur. Sed quia duplex est ira, scilicet per zelum, que bona est. De qua Eccl. 7.a. Melior est ira risu. Et est ira per vitium, que est mala. De qua Prv. 27.a. Grave est saxum, et onerosa est arena, sed ira stulti utroque gravior est. Dicit ergo.   [Virum stultum interficit iracundia] quasi dicat ira per zelum sapientem ad tempus perturbat. Sed ira per vitium stultos omnino trucidat. Non solum stultum, et iracundum dicit eum, sed invidum. Unde subdit.
marg.| {1. 403va} a Parvulum occidit invidia] dum ei invidet, quem maiorem putat, ut diabolus homini : Gn. 3.b. Cain Abel. Gn. 4.b. Esau Iacob : Gn. 27.f. Et bene dicit : Parvulum : quia omnis, qui invidet, minor est eo, cui invidet. GLOSSA Nisi inferior esset, de bono alterius non doleret. Vel parvulus dicitur, qui terrena diligit : Magnus, qui sola eterna querit GLOSSA Invidia parvulus occiditur, quia nullus hac peste moritur, nisi qui in amore temporalium infirmatur. Et nota quod ira intellectum excecat, invidia affectum turbat. Unde per hec duo omnia peccata comprehendit Eliphaz, quia omne peccatum, aut excecat intellectum, aut turbat affectum. Sed quia dixerat impios succidendos, ne crederet quis ipsos numquam prosperari, subdit.
marg.| {b} Ego vidi] etc. De qua radicatione dicitur Ier. 12.a. Plantasti eos, et radicem miserunt. Sed contra : Sup. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas. Quod verum est finaliter, licet ad tempus germinent. GLOSSA Stultus firma radice figitur, quia totis desideriis in terreno amore solidatur. Sed hec firmitas cito transit, et ideo sequitur.
marg.| {c} Maledixi] etc. id est maledicendum iudicavi. GLOSSA Hoc maledicere, est stulti gloriam ex previsa damnatione iudicare, qui eo amplius damnabitur, quo hic altius levatur.
marg.| {d} Pulchritudini] id est terrene glorie, sive prosperitati eius. Unde autem istud iudicium oriatur, subdit.
marg.| {e} Longe fient filii] id est opera. Unde Sap. 4.c. Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum. Inutiles in opere, sed acerbi in pena. Vel   [Filii] id est imitatores, qui ab eo in malitia generantur. Sap. 4.a. Multigena impiorum multitudo non erit utilis Eccl. 15.d. Non concupiscit Dominus multitudinem filiorum infidelium, et inutilium.   [Longe fient in salute] in futuro, quia licet hic felices videantur, tamen postea gravius punientur. Sap. 6.b. Potentes potentes tormenta patientur. Apc. 18.b. Quantum glorificavit, etc.
marg.| {f} Conterentur in porta] quasi dicat vere   [Longe fient a salute :] etc. id est quia conterentur in porta, id est in iudicio, vel in Christo, quia dicit Io. 10.b. Ego sum ostium. In hac porta conterentur mali. Unde Is. 30.c. Veniet contritio eius, et comminuetur, sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida. Unde Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
marg.| {g} Et non erit, qui eruat] GLOSSA quia illos veritas ibi non eripit, quos hic per disciplinam non premit. Hbr. 12.b. Flagellat Dominus omnem filium, quem recipit : quis enim filius, quem non corripit pater ? Non igitur Dominus eripiet, nec Angelus, nec homo, nec diabolus. Unde Infra 10.b. Cum sit nemo, qui de manu tua possit eruere.
marg.| {h} Cuius messem] id est stulti bona.
marg.| {i} Famelicus comedet] id est Deum desiderans, quia substantia malorum bonis servatur. Prv. 13.d. Custoditur iusto substantia peccatoris. Vel   [famelicus] id est diabolus. Os. 7.c. Comederunt alieni labores eius, et ipse nescivit, Lc. 12.c. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te, que autem parasti, cuius erunt ? GLOSSA Messis stulti est donum intelligentie, scientia sacre Scripture, gratia predicationis : Quam messem habendo ieiunat, qui quod predicat, male vivendo calcat.
marg.| {k} Ipsum rapiet armatus] id est Diabolus armis pestifere persuasionis, vel armis peccatorum nostrorum. Quot enim peccata facimus, tot arma diabolo contra nos damus, Rm. 6.c. Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Lc. 11.c. Cum fortis armatus, etc. Prv. 6.b. Veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus.
marg.| {1. 403vb} {l} Et ebibent sitientes divitias eius] id est stulti, qui sepe habet divitias, scilicet ingenium, intelligentiam, scientiam, sed non bibit, quia se non exercet in illis. Habet autem alius sitim, qui non habet ingenium, et amando studens assequitur, quod nescit ingeniosus. De his sitientibus dicitur Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas. Cum autem negligenti datur sensus, et studioso negatur, ne hec casu videantur fieri, subdit.
marg.| {m} Nihil in terra] etc. quia ingeniosus negligens, iustius de negligentia punietur, et tardus diligens, iucundius de studio coronabitur. Per quid autem fiet ista contritio impiorum, subdit.
marg.| {n} Et de humo] etc. quasi dicat, per elementa punientur impii. Unde Sap. 5.d. Pugnabit cum illo contra insensatos orbis terrarum, tamen de elementis.
marg.| {o} Non egredietur dolor] id est ut ipsa sit causa doloris, sed peccata impiorum Ieremia 2.d. Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te.
marg.| {p} Homo ad laborem] Quia hec omnia ex preordinatione fiunt, sequitur   [Homo] etc. quasi non ab humo, sed ab homine egreditur dolor, qui ex peccato habet, ut laboret. Et hoc est   [Homo ad laborem nascitur] quia omnes nascimur filii ire : Eph. 2.a. Et ideo necesse est, hominem vel hic, vel in futuro sustinere laborem. Sit ergo hic quilibet homo in labore, ut postea sit avis pennis virtutum evolans ad superna. Cum igitur hec omnia fiant ex Dei preordinatione, nihil restat nisi ad Deum preordinate confugere. Unde subditur.
marg.| {q} Quamobrem ego] Et sic occulte redarguit Iob, quod in flagellis non recurrit ad beneficium orationis. Oratione enim impetratur, vel mitigatur, quod preordinatum est, sicut GREGORIUS super illud Gn. 25.c. Deprecatus est Isaac pro uxore, etc.
marg.| {r} Deprecabor] etc. GLOSSA Ac si dicat, illum deprecabor, per quem scio hec tribui. Si enim per se hec habere crederet, Deum deprecari non indigeret.
marg.| {s} Qui facit] quasi dicat ideo deprecabor Dominum   [qui] id est quia ille   [facit magna, et inscrutabilia] etc. GREGORIUS Omnia opera Dei mira sunt, sed eorum multa sine admiratione transeunt, quia usu viluerunt. Quotidie homo nascitur, nec miramur. Si mortuus suscitetur, omnes mirantur, cum tamen maius sit creari, quod non erat, quam reparari, quod erat. Magna dicit, et inscrutabilia, quia minus esset facere magna, si scrutari possent. Item si pauca fecisset, licet magna, et inscrutabilia, parum esset : Ideo addidit.
marg.| {t} Mirabilia absque numero] Et in hoc monstratur Dominus potens. Ecclesiastici quadragesimotertio d. Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. Sapiens ostenditur, cum subditur.
marg.| {u} Qui dat pluviam] doctrine, Ecclesiastici 24.d. Ego sapientia effundi flumina. Deuteronom. undecima b. Dabit pluviam Amos 9.b. Qui vocat aquas, Ps. Pluviam voluntariam.
marg.| {x} Super faciem terre] id est arida corda terrenorum. Vel ad litteram.
marg.| {y} Irrigat aquis] id est donis Spiritus sancti.
marg.| {z} Universa] id est cor hominis, cum omni creatura participium habentis. Mc. ultimo d. Predicate Evangelium omni creature.   [Vel universa] id est omne genus hominum, bonos, et malos. Mt. 5.g. Qui facit solem suum oriri super bonos, et malos, et pluit super iustos, et iniustos, GREGORIUS Irrigat aquis universa, quia Spiritus sancti gratia cum sibi divites subiicit, pauperes non repellit, cum fortes humiliat, ad se venire debiles non recusat, cum nobiles colligit, simul et ignobiles apprehendit, cum sapientes suscipit, imperitorum stultitiam non contemnit. Universorum nomine, illorum dissimilitudo signatur, alius elatione erigitur, alius pondere timoris inclinatur, alius libidine estuat, alius avaritia anhelat, alius remissione se deiicit, alius ira fervescit. Sed dum superbo humilitas tribuitur, timido confidentia prebetur : Luxuriosus per castitatis studium ab immunditia tergitur : Avarus per continentiam ab ambitionis estu temperatur. Remissus zeli rectitudine erigitur. Iracundus a precipitatione sue exercitationis refrenatur. Universa Deus irrigat aquis.
marg.| {a} Qui ponit humiles] Ad litteram. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Eccles. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum facit. Et infra. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
marg.| {b} Merentes] Beati, qui lugent : Mt. 5.a.
marg.| {c} Sospitate] gratie in presenti, glorie in futuro.
marg.| {1. 404ra} a Dissipat cogitationes] Sicut fecit consilium Achitophel. 2Rg. 27.c. Ps. Non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant, etc. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis.
marg.| {b} Qui apprehendit sapientes] Quidam enim actus suos contra Dei dispositionem adimplere volunt, sed in hoc voluntatem Dei faciunt, ut in venditione Ioseph patet, qui a fratribus venditur, ne adoretur, Gn. 37. Sed ideo adoratur, quia venditur. Sic Saul petiit centum preputia Philistinorum, ut David extingueretur. 2Rg. 18.f. Sed in quo gloriam eius extinguere curavit, virtutem eius cumulavit. Ionas predicare Ninivitis recusavit, sed gestante bellua illuc venit, quo ire sponte noluit. Christus a Iudeis occiditur, ne Mundus crescat in eum. Io. 11.f. Sed inde fides crevit, unde infidelitas eam extinguere voluit. 1Cor. 1.c. Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Item eod. 3.d. Comprehendam sapientes in astutia sua. Is. 44.d. Convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens. Prv. 21.d. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum. Is. 8.b. Inite consilium, et dissipabitur, loquimini verbum, et non fiet. Qualiter autem dissipet Dominus consilium pravorum, subdit.
marg.| {c} Per diem incurrent tenebras] quasi dicat, Obscurabitur intellectus eorum, et manifesta veritas occultabitur eis. Is. 69.b. Palpavimus sicut ceci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus. Impegimus in meridie, quasi in tenebris, et caliginosis. Et exponitur utrumque mystice de Iudeis, qui aperta miracula Christi viderunt, et adhuc querebant : Si tu es Christus, dic nobis palam. Io. 10.e. Moraliter de invidis, qui per diem incurrunt tenebras, quia mens eorum cum de bono alieno affligitur, quasi lucis radio obscuratur. Amos 8.c. Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Seneca : Vellem invidos in universis civitatibus oculos habere, ut singulorum profectibus torquerentur.
marg.| {d} Quasi nocte sic palpabunt] quia livore excecati, bona que reprehendant, invenire satagunt, contra illud Prv. 24.b. Ne insidieris, et queras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius. Sicut Sodomite circuibant domum Loth Gn. 19.b. Quare autem predicta faciat Dominus, subdit, ut scilicet liberet pauperes, et egenos a contumeliis, que per gladium designantur, et ab iniuriis, que per manum violentam significantur. Et hoc est.
marg.| {e} Porro] etc. quasi dicat, ita fiet illis. Sed Dominus salvos faciet eos, qui scilicet propriam infirmitatem agnoscunt.
marg.| {g} A gladio oris eorum] Qui triplex est. Iniqua persuasio. Ficta adulatio. Perversa detractio. Ps. Filii hominum, dentes eorum, arma et sagitte, et lingue eorum gladius acutus.
marg.| {h} Et de manu violenti] id est adversa potestate : Que dupliciter sevit, scilicet in iniuriis rerum, et verberibus corporum, ut sic nec blanditiis, vel contumeliis ad peccandum trahatur, nec dolore suppliciorum inter adversa frangantur. Modum liberationis aperit, cum subdit.
marg.| {i} Et erit egeno spes] Quia egeno in afflictionibus dabit spem, que teneat eum firmum, sicut anchora navem. Hbr. 6.d. Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus anime tutam, ac firmam. Hanc spem inducit timor Domini Eccl. 34.c. Qui timet Deum, nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse spes eius est. Ps. Qui timent Dominum {1. 404rb} speraverunt in Domino, etc. Prv. 14.d. In timore Domini fiducia fortitudinis.
marg.| {k} Iniquitas] id est iniquus.
marg.| {l} Contrahet] id est claudet.
marg.| {m} Ossuum] a contumeliis iustorum. Ps. Videbunt recti, et letabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum, 1Rg. 2.b. In tenebris impii conticescent, etc. Sed quia spes iustorum proficit ad flagella, iuxta illud Rm. 5.a. Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. Sequitur.
marg.| {n} Beatus homo] etc. GLOSSA Prima virtus est, peccata non agere : Secunda, acta corrigere. Sed quia sepe vetitum facimus, Dei misericordia agitur, ut culpam pena sequatur. Unde recte sequitur.
marg.| {o} Increpationem ergo] etc. Hoc enim vere dilectionis signum. Apc. 3. Ego, quos amo, arguo, et castigo. Et quare non debeat increpatio Domini reprobari, ostendit.
marg.| {p} Quia ipse] etc. quasi dicat, vulnus eius medicina est. Eccl. 31.a. Infirmitas gravis sobriam facit animam. Os. 6.a. Revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos, et percutiet, et curabit nos. Is. 19.d. Percutiet Dominus Egyptum plaga, et sanabit eam. Eccl. 10.a. Curatio cessare faciet peccata maxima. Eccl. 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime.
marg.| {q} In sex tribulationibus] Que scilicet dixerat Eliphaz, quod Dominus percutit, et sanat. Nunc ostendit, quibus percutiat, et a quibus liberet, scilicet a sex tribulationibus, que sunt, fames, sitis, frigus, labor, morbus, mors : His percutit Dominus suos, et liberat. Septima est pena eterna, que penitus non tangit eos. Unde dum mens anhelat ad Deum, et omnia secularia despicit, mox omnia vertuntur ei in tentationem, et eam affligunt. Sed dum transitorio labore eam affligunt, ab eo perpetuo liberatur. Senario enim quem septenarius sequitur, presentis vite opera designatur. In sex ergo tribulationibus liberat, ne in fine septimum malum attingat, quia hic paterne erudiens atterit, sed in die iudicii a verbere abscondit. Vel aliter : Septem tribulationes, sunt septem vitia principalia. De quibus Prv. 26.d. Quandocumque submiserit vocem, ne credideris ei, quoniam septem nequitie sunt in corde illius. Per famem, quia gula intelligitur, per bellum, litigium carnis ad spiritum, id est luxuria, Caro enim concupiscit adversus spiritum. Gal. 5.c. Per flagellum lingue ira, que multos commovet ; per calamitatem, tristitia, sive acedia ; per vastitatem, avaritia, que omnia vastat ; per famem secundam, superbia, que sitit, et esurit dignitates ; per bestias, invidia. Gn. 37.g. Bestia devoravit Ioseph. Dicit ergo   [in sex tribulationibus] id est sex etatibus laborantium.
marg.| {r} Liberabit] Dominus, scilicet te.
marg.| {s} Et in septima] que est resurgentium, sive quiescentium.
marg.| {t} Non tanget te malum] Quia enim in Purgatorio aliqui puniuntur, hoc habent a sexta etate, in qua sunt, dum sunt in Purgatorio.
marg.| {u} In fame] id est tentatione de gula.
marg.| {x} De morte] id est de mortali peccato, ne succumbas tentationi.
marg.| {y} Et in bello] id est in tentatione luxurie.
marg.| {z} De manu gladii] id est carnalis delectationis.
marg.| {a} A flagello lingue] id est contumelie, que extra oritur.
marg.| {b} Non timebis calamitatem] id est pestem tristitie, sive acedie, que est magna animi calamitas. Eccl. 38.b. Tristitia cordis flectit cervicem.
marg.| {c} In vastitate] avaritie, que omnia vastat etiam interiora ventris. Eccl. 10.a. Avaro nihil scelestius : Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua.
marg.| {d} Et fame] superbie.
marg.| {e} Ridebis] quasi securus.
marg.| {f} Bestias] scilicet Diabolum, vel primos motus. Vel   [Bestias] scilicet invidie. Has plagas curat Dominus per medicinam gratie septiformis. Nam a fame gule curat per donum intellectus ; a bello luxurie per donum sapientie ; a flagello ire, per donum consilii, a calamitate tristitie, per donum fortitudinis, a vastitate avaritie, per donum pietatis ; a fame superbie, per donum timoris ; a bestia invidie, per donum scientie. Et nota quod increpatio, sive correctio Domini non solum hec facit, sed et societatem sanctorum, quam peccatum abstulerat, restituit. Peccata enim separant a Deo, et a sanctis. Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos, et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis. Sed penitentia coniungit. Mt. 4.c. Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum. Et hoc est.
marg.| {g} Sed cum lapidibus] Angelus vocat lapides propter stabilitatem. Ez. 28.d. In medio lapidum ignitorum ambulasti. Similiter propter firmitatem dicuntur lapides sancti. Za. 9.d. Lapides sancti elevantur super terram eius. Hi dicuntur regionum, quia in ipsis {1. 404va} sunt regiones. Sap. 6.d. Multitudo sapientium, sanitas est orbis terrarum. Sir. 16.a. Ab uno sensato inhabitatur patria.
marg.| {a} Et bestie terre] Ecce tertium bonum ex correctione Domini, scilicet proventus in tentatione, quia quorum terram diripuerant prius flumina tentationum, illis correctis a Domino datur cum omni tentatione proventus. 1Cor. 10.c.   [Et hoc est] bestie terre, id est primi motus, ut demones tentatores.
marg.| {a} Erunt pacifice] quia etsi tentant, tamen usque ad actum pravi operis non superant. Origenes Si quis resistit tentationi diaboli, et non succumbit, pacem habet cum eo diabolus.
marg.| {b} Et scies] etc. Ecce quartum bonum, quod provenit ex correctione Domini, scilicet minor impulsus tentationum. Et hoc est.   [Et scies] etc. id est mens tua, in qua iustus habitat, ut in tabernaculo, id est corpus, quod mens inhabitat. 2Cor. 5.a. Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravari, eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri. 2Pt. 1.c. Certus quidem sum, quod velox est depositio tabernaculi mei. Hoc tabernaculum habet pacem, cum a malis desideriis compescitur.
marg.| {c} Et visitans] Quintum bonum scilicet consideratio proprie miserie, que penitentiam adducit. Ier. 31.d. Postquam convertisti me, egi penitentiam, et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, confusus sum, et erubui. Exponitur etiam de compassione proximi. Eccl. 31.c. intellige, que sunt proximi tui ex teipso. Et quod ex hac visitatione sedatur peccatum, habes Eccl. 7.d. Non te pigeat visitare infirmum, ex his in dilectione firmaberis. Et in omnibus operibus tuis memorare novissima tua, id est miserias tuas, et in eternum non peccabis. Mi. 6.d. Humiliatio tua in medio tui.
marg.| {d} Scies quoque quoniam] Ecce sextum bonum, scilicet multiplicatio bonarum cogitationum, quod est semen primum in nobis, ex quo nascitur progenies bonorum operum, que hic herbe comparantur, que in via non maturescent in fructu. Prv. 11.d. Iusti quasi virens folium germinabunt Gn. 1.a. Germinet terra herbam virentem, et lignum pomiferum, faciens fructum iuxta genus suum. Sed quia iustis non sufficit magna exterius agere, nisi per contemplationem valeant eterna penetrare, sequitur septimum bonum, scilicet contemplatio : Et hoc est.
marg.| {e} Ingredieris] etc. id est vitam contemplativam, que nos quasi mundo mortuos sepelit, dum ab eius desideriis nos abscondit. Activa etiam vita sepulchrum est, que a pravis nos operibus quasi mortuos tegit. GLOSSA Non est perfectus predicator, qui propter contemplationem opera negligit, vel propter opera contemplationem postponit. Hinc est, quod Abraham coniugem in in sepulchro duplici sepelivit, quia predicator animam a carnis desideriis extinctam sub tegmine bone operationis, et contemplationis abscondit. Unde Christus per diem in urbibus miracula faciebat, per noctem in monte in orationibus pernoctabat : In hoc docens predicatorem, ut utrique vigilanter insistat. Ps. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius.   [In abundantia bonorum operum] Non enim potest quis intrare ad quietem contemplative, qui se prius non exercuerit per studium active. GREGORIUS Qui contemplationis arcem habere desiderant, prius se in campo operis per exercitium probent, prius active opera congregent, et post carnis consensum, per contemplationem mortuum huic mundo, funditus se occultent. Unde et recte subditur.
marg.| {f} Sicut infertur acervus tritici] scilicet ab exercitio actionis intret in horreum contemplationis. Unde Iacob prius Lia copulatur, postea Rachel datur, quia post fecunditatem active sequitur quies contemplative. Iustum {1. 404vb} est enim, ut prius mens exudet in opere, deinde reficiatur in contemplatione.
marg.| {g} In tempore suo] id est post laborem active, et post flagellum discipline. Granum enim non prius in horreo reconditur, quam flagello in area a paleis separetur. GLOSSA Vel sepulchrum est quies eterna, quam in abundantia ingreditur, qui post bona opera congesta in secreto veri luminis occultatur.   [Sicut acervus tritici] Triticum in segete ventis expositum concutitur, post in area flagello trituratur, tandem in horreum relictis paleis reponitur, sic iusti.
marg.| {h} Ecce hoc] Conclusio est narrationis Eliphaz : In qua ostendit se in increpatione omnia vera dixisse : In quo etiam probat se stultum esse, quia ut dicit GREGORIUS vim sue rectitudinis amittunt verba, que auditori non congruunt, et medicamenta vires perdunt, si sanis membris apponuntur. Imperitia quidem fuit, vel edocere meliorem se.
marg.| {i} Investigavimus] In hoc verbo innuit Eliphaz, se non ad litteram dixisse, sepulchrum, bestias, lapides, et huiusmodi, sed in illi spiritualem intelligentiam quesivisse. GLOSSA Ante faciem non iacet, quod investigatur.
marg.| Correctio Domini hec facit.
-Liberat a sex tribulationibus.
-Reconciliat Deo, et Angelis.
-Ad meliora provehit.
-Demones pacificos facit.
-Pacem mentis tribuit.
-A culpa absolvit.
-Penitentiam adducit.
-Bonas cogitationes inducit.
-Vitam contemplativam ingredi facit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_5)

Notes :