Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Iob. 20,1 

1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit2 :
1 Hic incip. cap. 20 |
2 dixit] d<ixi>t CorS1 |
Numérotation du verset Iob. 20,2 

Idcirco cogitationes mee varie succedunt sibi,
et mens in diversa rapitur.
Numérotation du verset Iob. 20,3 

Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentie mee respondebit mihi.
Numérotation du verset Iob. 20,4 

Hoc scio
a principio ex quo positus est homo super terram,
Numérotation du verset Iob. 20,5 

quod laus impiorum brevis sit
et gaudium
hypocrite ad instar puncti.
Numérotation du verset Iob. 20,6 

Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit,
Numérotation du verset Iob. 20,7 

quasi sterquilinium in fine perdetur
et qui eum viderant dicent ubi est ?
Numérotation du verset Iob. 20,8 

Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
Numérotation du verset Iob. 20,9 

Oculus qui eum viderat non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus eius3.
3 eius] suus Weber
Numérotation du verset Iob. 20,10 

Filii autem4 eius atterentur egestate,
4 autem] om. Weber
et manus illius reddent ei
dolorem suum.
Numérotation du verset Iob. 20,11 

Ossa eius implebuntur vitiis adolescentie eius
et cum eo in pulverem dormient.
Numérotation du verset Iob. 20,12 

Cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua.
Numérotation du verset Iob. 20,13 

Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo.
Numérotation du verset Iob. 20,14 

Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
Numérotation du verset Iob. 20,15 

Divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus.
Numérotation du verset Iob. 20,16 

Caput aspidum suget
et5 occidet eum lingua vipere
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 20,17 

non videat rivulos fluminis torrentes
mellis et butyri
Numérotation du verset Iob. 20,18 

luet omnia que fecit6,
6 omnia – que fecit] inv. Weber
nec tamen consumetur.
Iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit,
Numérotation du verset Iob. 20,19 

quoniam confringens nudavit pauperes
domum rapuit et non edificavit eam,
Numérotation du verset Iob. 20,20 

nec est satiatus venter eius.
Et cum habuerit que concupierat7
7 concupierat] cupierat Weber
possidere non poterit.
Numérotation du verset Iob. 20,21 

Non remansit de cibo eius
et propterea nihil
permanebit
de bonis eius.
Numérotation du verset Iob. 20,22 

Cum satiatus fuerit artabitur,
estuabit et omnis dolor irruet in eum.
Numérotation du verset Iob. 20,23 

Utinam impleatur venter eius,
ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum.
Numérotation du verset Iob. 20,24 

Fugiet arma ferrea et irruet in arcum ereum.
Numérotation du verset Iob. 20,25 

Gladius8 eductus
8 gladius] om. Weber
et egrediens de vagina sua
et fulgurans in amaritudine sua.
Vadent et venient super eum horribiles,
Numérotation du verset Iob. 20,26 

omnes tenebre abscondite sunt in occultis eius.
Devorabit eum ignis qui non succenditur,
affligetur relictus
in tabernaculo suo.
Numérotation du verset Iob. 20,27 

Revelabunt celi
iniquitatem eius,
et terra consurget
adversus eum.
Numérotation du verset Iob. 20,28 

Apertum
erit germen
domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
Numérotation du verset Iob. 20,29 

Hec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino.

Capitulum 20

Numérotation du verset Iob. 20,1 
marg.| {e} Respondens autem Sophar] quia credit Iob esse hypocritam, et simulatorie fuisse locutum. Idcirco in hac responsione detestatur hypocritam. Dividitur autem capitulum istud in tres partes. In prima arguitur laus impii. In secunda arguitur superbia eius. In tertia agitur de penis eius, et hereditate. Dicit ergo.   [Respondens autem Sophar Naamathites dixit. Idcirco cogitatio] etc. accusantes, et defendentes, ut dicitur. Rm. 2.c. quasi dicat Sophar. Ego scio iudicium fore, et ideo variantur cogitationes mee in corde meo. Ac si diceret. Quia extremi iudicii terrorem considero, ideo cogitationum tumultibus confundor. Et quid mirum ? Quia vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Soph. 1.d.
marg.| {f} Et mens in diversa rapitur] quia modo mala, que egit, modo bona, que neglexit, modo iustitiam iudicis, modo penas inferni sollicita mente perpendit.
marg.| {g} Doctrinam] etc. quasi dicat verba tua audio, sed an vera sint, et recte prolata, diiudicabo.
marg.| {h} Hoc scio] mundi.
marg.| {i} Ex quo positus est homo] etc. que in favoribus linguarum consistit.
marg.| {k} Brevis] quia breve est, quicquid fine, vel termino clauditur. Eccl. 10.b. Omnis potentatus vita brevis.
marg.| {l} Et gaudium] temporis, quod statim desinit esse, inf. 21.b. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Vel ad instar puncti linee, quia sicut stilus, cum in puncto ponitur, statim levatur : sic gaudia bonorum temporalium, dum tangunt hypocritam, statim recedunt, sed pena remanet, sicut punctura styli. Hec retorquebat in Iob Sophar inflatus spiritu scientie, credens ipsum hypocritam propter penas, quas videbat, et bona, que olim viderat.
marg.| {m} Si ascenderit usque ad celum superbia eius] id est si hypocrita celestem vitam se agere simulaverit, et intellectum similem veris predicatoribus, qui per nubes designantur, ostentaverit.
marg.| {n} Tamen Quasi sterquilinium in fine perdetur] quia mens illius pro vitiorum fetore damnabitur. De hoc dicitur Ier. 49.d. Cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus, Amos 9.a. Si ascenderint usque in celum, inde detraham eos. Abd. 1.b. Si exaltatus fueris sicut aquila, etsi inter sidera posueris nidum tuum, inde traham te, dicit Dominus.
marg.| {o} Et qui eum] ita elevatum, et bonum secundum faciem.
marg.| {p} Dicent, ubi est] quia neque in gloria, in qua fuit, quia illa periit. De qua 1Mcc. 2.g. Gloria eius stercus, et vermis, hodie extollitur, et cras non {1. 422vb} invenietur : Neque in eternitatis requie, de qua simulavit se esse. Ps. Vidi impium super exaltatum, et elevatum.
marg.| {q} Velut somnium] etc. quasi dicat cito delebitur eius memoria. Sap. 5.c. Spes impii quasi lanugo est, que a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, que a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis.
marg.| {r} Transiet sicut visio nocturna] quia gloria hypocrite non res, sed visio est, vel somnium, Is. 29.b. Erit sicut somnium visionis nocturne, multitudo omnium gentium, que dimicaverunt contra Ariel : Et sicut somniat esuriens, et comedit ; cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius. Et sicut somniat sitiens, et bibit, et postquam fuerit expergefactus, et lassus, adhuc sitit, et vacua est anima eius : Sic erit multitudo omnium gentium, que dimicaverunt contra montem Sion.
marg.| {s} Oculus, qui eum viderat] etc. Oculus hypocrite, et cor adulantium : ibi enim quiescit, ubi favores invenit. Bene ergo   [Oculus] adulatoris,   [qui eum viderat] in fastu admirando.
marg.| {t} Non videbit] eum amplius in gloria, quia in morte abscondetur ab adulatoribus suis, qui eum consueverant admirando conspicere.
marg.| {u} Neque ultra intuebitur eum locus suus] id est cor, vel lingua adulantium, ubi in presenti quiescit, nec consequenter eum in favoribus ad iudicium, quia tunc erunt libri conscientiarum aperti ; Dn. 7.c. Nec erit ibi locus hypocrisi.
marg.| {x} Filii eius] id est imitatores eius.
marg.| {y} Atterentur egestate] id est damnatione eterna. Infr. 27.c. Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane.
marg.| {z} Et manus illius reddent ei dolorem suum] quasi debitum, quia hypocrita iustam damnationem ex iniqua operatione recipiet. Prv. ult.d. Date ei de fructu manuum suarum. Gal. ult.b. Que seminaverit homo, hec et metet.
marg.| {a} Ossa eius implebuntur vitiis adolescentie eius] id est fortia opera, que fecit, evacuabuntur a merito, propter simulationem, in qua perseveravit ab adolescentia. Vel   [ossa] id est bona naturalia, per peccata iugiter facta annihilantur. Vel adolescentia hypocrite, pravitatis inchoatio. Ossa eius dura, prava consuetudo. Ossa ergo hypocrite implentur vitiis adolescentie eius, quia dura consuetudo pravitatis, sumpta est a vitio prave consuetudinis. Hoc est, quod dicitur Prv. 22.a. Proverbium est : Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
marg.| {b} Et cum eo in pulvere dormiet] id est sine fructu erunt opera eius fortia, vel bona naturalia. Vel aliter   [Et cum eo in pulvere dormient] vitia, scilicet prave consuetudinis, cum eo in pulvere dormient. Quia.
marg.| {c} Cum enim dulce fuerit in ore eius malum] id est in ipsa actione, vel consensu, quo quasi manditur, et incorporatur peccatum.
marg.| {d} Abscondet illud sub lingua sua] id est in corde. Unde Ps. Sub lingua eius labor, et dolor. Vel :   [Abscondet sub lingua sua] id est blanda locutione palliabit. Prv. 10.b. Os impiorum operit iniquitatem.
marg.| {e} Parcet illi] id est peccato, ut non puniat per penitentiam, vel ut non perdat per confessionem. Vel parcet attenuando, excusando, in alios refundendo, sicut Adam in Evam, et Eva in serpentem.
marg.| {f} Et non derelinquet illud] eo quod placeat.
marg.| {g} Et celabit in gutture suo] sicut cadaver fetidum celatur in sepulchro. Unde Ps. Sepulchrum patens est guttur eorum. Patens quidam ad recipiendum, sed clausum ad confitendum. Os. 13.c. Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum est peccatum eius. Sed quomodo dicitur, quod peccatum sit dulce, cum dicatur Ier. 2.d. Vide, quia malum, et amarum est, reliquisse te Dominum Deum tuum. Et Os. 12.d. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, id est in peccatis suis. Solutio : Peccatum amarum est in se, sed dulce propter falsam delectationem, que comitatur peccatum. Vel dulce est, dum fit ; amarum, quando factum est. Unde sequitur :
marg.| {1. 423ra} a Panis eius] id est temporalis peccati delectatio, que dum peccatum agitur, quasi cum sapore quodam dulcedinis manducatur.
marg.| {b} In utero illius] id est in secreto conscientie.
marg.| {c} Vertetur in fel aspidum intrinsecus] id est in amaritudinem vel in venenum, quia erit causa mortis eterne, quia venenum aspidum insanabile. De hoc pane dicitur Prv. 20.c. Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo, id est pena dura. Item Eccl. 23.c. Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem. Vel de pane Scripture exponitur. Hypocrita enim pane sacri eloquii erudiri studet, non ut ex eo vivat, sed ut doctus appareat. Sed dum verbum doctrine, quod male querit, prave intelligit : labitur in heresim : Unde accidit, ut sicut de felle aspidis, sic de pane moriatur.
marg.| {d} Divitias] id est corporales delectationes : Vel sacre Scripture intelligentiam.
marg.| {e} Quas devoravit] legendo, vel meditando. Vel devoravit male vivendo, vel male interpretando.
marg.| {f} Evomet] obliviscendo, quia Deus iusto iudicio intelligentiam sacre Scripture avellit de eius memoria, qui quod scit, vel docet, non operatur : Sed facienti augebitur scientia : iuxta illud Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Et Mt. 25.c. et Lc. 19.d. Habenti dabitur, et abundabit. Habenti caritatem dabitur scientia : Non habenti autem, quod videtur habere, auferetur ab eo.   [De ventre] id est de memoria eius.
marg.| {h} Extrahet eas Deus] in presenti frequenter, vel in futuro, quando manifestabuntur abscondita cordium, ut patet Eph. 5.c. Et 1Cor. 4.a.
marg.| {i} Caput aspidum surget] Aspis est parvus serpens. Unde Dt. 8.c. Ductor fuit in solitudine magna, atque terribili, in qua serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas : Ibi GLOSSA Dipsas est genus aspidis, que latine situla dicitur, quemcumque momorderit, siti perit, adeo parva, ut cum calcatur, non videatur, cuius venenum ante extinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus. Vipera prolixioris est corporis : Et dicitur vipera, quasi vi pariens. Per caput igitur aspidis, accipitur initium tentationis, vel suggestiones occulte : Per viperam, tentatio violenta. Dicit ergo   [Caput aspidum] id est initium tentationis.   [Surget] crescendo. Vel surget, id est absorbebit mentem trahendo ad consensum.
marg.| {k} Et occidet eum lingua vipere] id est violenta tentatio etiam invitum, et quodam modo renitentem interficiet, quia non allidit parvulos suos ad petram, quia non cepit parvulas vulpes Ct. 2.d. que demoliuntur vineas. Unde hominem in paradiso prius blande persuasit, sed quem semel ad consensum rapuit, etiam renitentem occidit. Vel aliter secundum aliam GLOSSA Aspis cito veneno interficit, vipera vero tardius : Ideo per caput aspidis violenta, et subita tentatio accipitur, que statim ad consensum trahens occidit : Per viperam, diuturna, et morosa tentatio significatur. Dicit ergo   [Caput aspidis surget] contra hominem. Vel surget, id est absorbebit.   [Et lingua vipere] id est levis, et morosa tentatio   [occidit eum paulatim ad consensum trahendo]
marg.| {l} Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri] Hypocrita scilicet ad litteram non prosperetur in bonis temporalibus. Nomine enim mellis, et butyri sive lactis, significatur abundantia temporalis. Unde sepe in veteri Testamento, dicit Dominus, se daturum Iudeis terram fluentem lacte, et melle, id est omni abundantia refertam.
Numérotation du verset Iob. 20,mystice 
marg.| Mystice vero fluvius torrens est Spiritus sanctus. Unde Ps. 45. Fluminis impetus letificat civitatem Dei, id est {1. 423rb} Ecclesiam, vel fidelem animam. Rivuli torrentis sunt dona Spiritus sancti, et virtutes, fides, spes, et caritas. De quibus Io. 7.f. Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aque vive. Mel desuper, id est de aere cadens, dulcedo Divinitatis : Butyrum, sive lac, quod nascitur ex carne, mysterium incarnationis. Hypocrita igitur [non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri] id est non irrigabitur donis Spiritus sancti, nec sentiet dulcedinem divinitatis Christi, vel humanitatis, quia solis terrenis intendit. Sed viri spirituales hos rivulos sepe recipiunt in contemplatione. Unde inf. 29.b. Lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei. Pedes, id est affectum, in contemplatione humanitatis Christi, vel Divinitatis. Et petra, id est Christus 1Cor. 10.a.   [Petra autem erat Christus] dabat serenam conscientiam. Ex. 3.b. Descendi, ut educam vos in terram fluentem lacte, et melle. Is. 7.c. Butyrum, et mel comedet, etc. Ct. 4.c. Mel, et lac sub lingua tua.
marg.| {m} Luet, que fecit omnia] Hypocrita scilicet Eccl. 11.d. Vanitatis arguentur preterita.
marg.| {n} Nec tamen consumetur] quia mors depascet eos, id est impios. Apc. 9.b. Querent mortem, et non invenient eam. GREGORIUS Cuius vita mortua fuit in culpa, eius mors vivet in pena.
marg.| {o} Iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit] in inferno. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, etc. Is. 27.b. In mensura contra mensuram, cum adiecta fuerit, iudicabit eam, Os. 12.a. Iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei. Vias dicit peccata communia, adinventiones, peccata inconsueta.
marg.| {p} Quoniam confringens nudavit pauperes] quasi dicat, ideo sustinebit tormenta, quia ex cupiditate spoliavit pauperes violenter. Contra illud Proverbio 22.d. Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, id est in iudicio, quod fiebat antiquitus in porta, quia Dominus iudicabit causam eius, et affliget eos, qui confixerunt animam eius.
marg.| {q} Domum rapuit] etc. quasi dicat, dives, qui edificare debuit de suo, non dedit pauperi, sed domum eius rapuit. Unde duplex culpa. Una, quia sua non dedit. Alia, quia aliena rapuit. Is. 3.c. Vos depasti estis vineam meam, et rapina pauperis in domo vestra. Amos 5.c. Pro eo quod diripiebatis pauperem, et predam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide edificabitis, et non habebitis in eis.
marg.| {r} Nec est satiatus venter eius] id est cupiditas. Prv. 13.d. Venter impiorum insatiabilis. Eccl. 14.b. Avarus non implebitur pecunia. Avaritia enim per ignem significatur, qui numquam dicit sufficit. Prv. 30.c. Eccl. 14.b. Insatiabilis est oculus cupidi in parte iniquitatis, non satiabitur, donec consumat iniustitiam, arefaciens animam suam.
marg.| {s} Et cum habuerit, quod cupierat, possidere non poterit] Aut quia tolletur de medio, iuxta illud Lc. 12.c. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te, etc. Aut quia congregate divitie cito rapientur. Aut quia non dominatur divitiis, sed servit. Unde Ecclesiastici 6.a. Est illud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines, vir, cui Deus dedit divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest anime sue ex omnibus, que desiderat, nec tribuit ei potestatem, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud.
marg.| {t} Non remansit de cibo] etc. Secunda causa damnationis hypocrite, scilicet immisericordia in pauperes. Hypocrita enim, quia nihil de suo dedit pauperibus, nihil secum auferet, cum morietur. Unde Psalmo septuagesimoquinto.   [Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt] etc. GLOSSA Quia nihil posuerunt in manibus pauperum. Dicit ergo   [Non remansit de cibo eius] id est de his, in quibus delectabatur, nihil remansit, quod secum ferret, quia nihil dedit pauperibus, qui eleemosynas sibi datas deferunt in thesauros paradisi. Sicut Laurentius dixit tyranno.
marg.| {u} Et propterea nihil permanebit de bonis eius] quia de hac vita subtractus nudus ad iudicem ibit. Ps. 41. Cum interierit, non sumet omnia, etc. inf. 27.d. Dives cum dormierit, nihil secum auferet.
marg.| {x} Cum satiatus fuerit, arctabitur] id est cum multa congregaverit, anxiatur, qualiter acquisita custodiat. Unde GREGORIUS. Cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore deseruntur. De hac satietate dicitur Eccl. 5.c. Saturitas divitis non sinit eum dormire.
marg.| {y} Estuabit] Hinc inde insidias metuit, formidat potentiorem, ne violenter auferat, conspicit pauperem, et suspicatur furem. Unde Supra 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius, et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
marg.| {1. 423va} a Et omnis dolor irruet in eum] id est eternus cruciatus. Propter hoc dicit Dominus Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesaurum in celo, etc. Eccles. 5.c. Divitie conservate in malum Domini sui, pereunt enim in afflictione pessima.
marg.| {b} Utinam impleatur venter eius] id est cupiditas, sive mens cupida. Sed quomodo hoc optat, cum sit impossibile ? Tria enim sunt insatiabilia, et quartum quod numquam dicit sufficit, scilicet ignis avaritie. Prv. 30.c. Avarus non implebitur pecunia. Eccl. 5.b. Solutio. Hec impletio erit in morte, quando oculi impiorum, id est desideria, deficient, sicut dictum est sup. 15. Et hoc innuit, quod sequitur.
marg.| {c} Ut emittat] Deus, scilicet.
marg.| {d} In eum iram furoris sui] que est ultima pena, quasi dicat, utinam desideria avari impleantur, quia quanto citius ad desiderium pervenit, tanto citius ad tormentum rapitur. Unde mortem avari desiderat Sophar, ne diutius peccet.
marg.| {e} Et pluat] etc. id est iudiciorum suorum iaculis percutiatur quasi guttis pluvie, quod fit, quando meminit, quod male concupivit, concupita peius congregavit, congregata pessime reservavit, postea dolet, quod congregata deserit.
marg.| {f} Fugiet arma ferrea] id est vite presentis necessitates, et miserias. Et comparantur pene temporales ferro, quia erugine consumitur, ere vero, quia difficilius consumitur, eternum supplicium figuratur. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {g} Irruet] etc. id est in eternum supplicium, quasi dicat : Hypocrita fugit penas temporales, et irruet in eternas, unde sup. 6.c. Qui timet pruinam, irruet super eum nix.
marg.| {h} Eductus] per seductorem, id est malam suggestionem, mala suggerentem.
marg.| {i} Et egrediens] per propriam voluntatem.
marg.| {k} De vagina sua] id est de occulta cogitatione. Hypocrita enim dum mala cogitat, quasi gladius est in vagina. De vagina educitur, vel egreditur, dum per seductoris suggestionem, vel propriam voluntatem ad male operandum aperitur.
marg.| {l} Et fulgurans in amaritudine sua] id est in potestate prepositus, inferiores crucians. In fulgure splendor damnationis, et percussio designatur, quam habet hypocrita.
marg.| {m} Vadent] etc. id est maligni spiritus, qui bonis mentibus sunt horribiles, et pavendi atque fugiendi. Sed vadunt, et veniunt super hypocritam, cum de vitio in vitium ruere faciunt. Vel   [vadent] id est recedent, cum hypocrita cessat ad tempus male agere,   [Venient super eum] cum iterum incipit peccare. Unde GREGORIUS. Sepe ira recedente luxuria mentem invadit, que cum ad tempus intermittitur, elatio de continentia subrogatur. Et sic, quot vitiis premitur, tot malignis spiritibus vastatur.
marg.| {n} Omnes tenebre] etc. id est peccata ad tenebras eternas ducentia, vel trahentia, sunt in corde hypocrite. Prv. 26.d. Labiis suis intelligitur inimicus, quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitie sunt in corde illius. Hic dicit quedam GLOSSA Vitia virtuti succedunt, sed non omnia simul fiunt, sed tamen omnia simul sunt in mente. Ergo prodigalitas, et avaritia simul sunt, ergo contraria sunt simul. Solutio : Omnia vitia simul esse possunt quantum ad reatum, sed non quantum ad habitum : reatus enim remanet habitu recedente, et actu, et reatus non est contrarius reatui, licet habitus habitui sit contrarius.
marg.| {o} Devoravit eum] id est hypocritam.
marg.| {p} Ignis] etc. id est ignis gehenne. Unde GREGORIUS Proprie hic exprimitur ignis gehenne, qui corporeus malos corporaliter {1. 423vb} uret, nec ut iste noster studio hominis succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel, permanet inextinguibilis. Unde Isaie ult. g. Vermis eorum non morietur, etc. Sed contra hoc obiicitur in duobus. Primo de hoc, quod dicit quod ignis gehenne est corporeus : Quia dicit AUGUSTINUS contrarium in vigesimoprimo lib. de civit. Dei. c.10. Dicerem, inquit, sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus, sicut ardebat apud inferos ille dives, qui dicebat : Crucior in hac flamma, nisi convenienter mihi responderi cernerem, talem fuisse illam flammam, quales oculi, quos levavit, quando Lazarum vidit, qualis lingua, cui humorem exiguum desideravit infundi, qualis digitus Lazari, de quo id fieri postulavit. Sic ergo incorporalis illa flamma, qua exarsit, et illa guttula, quam poposcit, qualia sunt visa dormientium sentientium res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum. Secundo obiicitur de hoc, quod dicit. Nec lignis nutritur, nec studio hominis succenditur. Contra Is. 50.d. Ecce vos omnes accendentes ignem, ambulate in flammis, quas succendistis vobis. Item Is. 30.g. Preparata est ab heri Topheth, nutrimenta eius ignis, et ligna multa. Solutionem quere super quartum sententiarum. Sequitur.
marg.| {q} Affligetur relictus] etc. id est cruciabitur eternaliter in carne sua, quam letus inhabitat modo, quasi tabernaculum : Sed bonus non in carne gaudium suum ponit. Seu in celo, nec in carne habitat, sed in spiritu. Rm. 8.b, Vos in carne non estis, sed in spiritu. Et nota quod dicit. Relictus in tabernaculo, non a tabernaculo, quia sicut dicit GREGORIUS Iniqui carnem suam, quam amaverunt, nec relinquere voluerunt propter Deum, tunc propter tormenta relinquere volent, sed non poterunt, immo in anima, et corpore punientur, quia in utroque peccaverunt.
marg.| {r} Revelabunt] etc. Tunc scilicet etsi modo celetur   [Celi] id est perfecti, qui cum Deo iudicabunt. Sap. 5.a. Tunc stabunt iusti in magna constantia, etc.
marg.| {s} Et terra consurget] etc. id est terreni, id est imperfecti, qui tamen eleemosynis, et lacrymis lavant peccata sua, et ad vitam eternam perveniunt. Vel   [terra] id est peccatores, exemplo eius decepti. Hypocritam enim, quia hic nec bonis, nec malis pepercit, in tremendo examine, iustorum vita, et peccatorum pariter accusabit, quia illos contempsit, istos decepit, vel corrupit. Vel nomine celi, et terre ad litteram, intelliguntur superiora, et inferiora elementa, que pugnabunt contra eum. Sap. 5.d. Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Sequitur.
marg.| {t} Apertum erit germen domus illius] id est intentio conscientie hypocrite, tunc erit manifesta, que modo latet, quia etsi pateat operatio, latet tamen intentio : Sed tunc detegetur, quia libri aperientur. Dn. 7.c. Et Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. 1Cor. 4.a.
marg.| {u} Detrahetur] in infernum.
marg.| {x} In die furoris Dei] id est in die iudicii, quando malis videbitur furibundus. Inf. 21.b. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
marg.| {y} Hec est] etc. recedentis supple. Vel pars preparata a Deo, iuxta illud Mt. 25.d. Discedite a me maledicti in ignem eternum, etc. Is. 30.g. Preparata est ab heri Topheth a Rege, etc.
marg.| {z} Et hereditas verborum eius] id est pena pro verbis eius, quam firmiter quasi iure hereditario possidebit in inferno. Deus enim non solum facta, sed et verba puniet in inferno. Mt. 12.c. Dico vobis, quia de omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent ratione de eo, in die iudicii. Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_20)

Notes :