Capitulum 34

Numérotation du verset Iob. 34,1 

1 Pronuntians itaque Heliu etiam hec locutus est :
1 Hic incip. cap. 34
Numérotation du verset Iob. 34,2 

Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me.
Numérotation du verset Iob. 34,3 

Auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat.
Numérotation du verset Iob. 34,4 

Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
Numérotation du verset Iob. 34,5 

Quia dixit Iob : Iustus sum et Deus subvertit iudicium meum.
Numérotation du verset Iob. 34,6 

In iudicando enim me mendacium est, et2 violenta sagitta mea absque ullo peccato.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 34,7 

Quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam,
Numérotation du verset Iob. 34,8 

qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis.
Numérotation du verset Iob. 34,9 

Dixit enim : Non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo.
Numérotation du verset Iob. 34,10 

Ideo viri cordati audite me.
Absit a Deo impietas
et ab Omnipotente iniquitas.
Numérotation du verset Iob. 34,11 

Opus enim hominis reddet ei,
et iuxta vias singulorum restituet eis3.
3 eis] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 34,12 

Vere enim Deus non condemnabit frustra,
nec Omnipotens subvertet iudicium.
Numérotation du verset Iob. 34,13 

Quem
constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
Numérotation du verset Iob. 34,14 

Si
direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet.
Numérotation du verset Iob. 34,15 

Deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur.
Numérotation du verset Iob. 34,16 

Si habes ergo intellectum audi quod dicitur,
et ausculta vocem eloquii me.
Numérotation du verset Iob. 34,17 

Numquid qui non amat iudicium
sanari4 potest ?
4 sanari] sanare Weber
Et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas ?
Numérotation du verset Iob. 34,18 

Qui dicit regi apostata, qui vocat duces impios,
Numérotation du verset Iob. 34,19 

qui non accipit personas principum,
nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem.
Opus enim manuum eius sunt universi
Numérotation du verset Iob. 34,20 

subito morientur,
et in media nocte curvabuntur5 populi et pertransibunt,
5 curvabuntur] turbabuntur Weber
et auferent
violentum
absque
manu.
Numérotation du verset Iob. 34,21 

Oculi enim eius super vias hominum,
et omnes gressus eorum considerat.
Numérotation du verset Iob. 34,22 

Non sunt tenebre
et non est umbra mortis
ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset Iob. 34,23 

Neque enim ultra in hominis potestate est,
ut veniat ad Deum in iudicium.
Numérotation du verset Iob. 34,24 

Conteret multos innumerabiles
et stare faciet alios pro eis.
Numérotation du verset Iob. 34,25 

Novit enim
opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur.
Numérotation du verset Iob. 34,26 

Quasi impios percussit eos in loco videntium,
Numérotation du verset Iob. 34,27 

qui quasi de industria recesserunt ab eo.
Et omnes vias eius
intelligere noluerunt,
Numérotation du verset Iob. 34,28 

ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
Numérotation du verset Iob. 34,29 

Ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ? Ex quo absconderit vultum suum6
6 suum] om. Weber
quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines ?
Numérotation du verset Iob. 34,30 

Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Numérotation du verset Iob. 34,31 

Quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo.
Numérotation du verset Iob. 34,32 

Si erravi tu doce me
si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
Numérotation du verset Iob. 34,33 

Numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi ?
Tu enim cepisti loqui et non ego.
Quod si quid nosti melius loquere.
Numérotation du verset Iob. 34,34 

Viri intelligentes loquantur mihi,
et vir sapiens audiat me.
Numérotation du verset Iob. 34,35 

Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam.
Numérotation du verset Iob. 34,36 

Pater mi
probetur Iob usque ad finem,
ne desinas in hominibus iniquitatis,
Numérotation du verset Iob. 34,37 

qui7 addit super peccata sua blasphemiam.
7 qui] quia Weber
Inter nos interim constringatur,
et tunc
ad iudicium provocet sermonibus suis Deum.

Capitulum 34

Numérotation du verset Iob. 34,1 
marg.| {n} Pronuncians] etc. Omnes arrogantes cum Doctorum speciem accipiunt, velut in alto positi, longe distantes ab aliis loquuntur, quasi verba eorum dignatione quadam super indignos homines celitus effundantur. Unde signanter scriptor huius historie hunc versum interposuit.   [Pronuncians itaque Eliu, etiam hec locutus est] In vocabulo enim pronunciationis, manifeste ostenditur inflatio elationis. Nam verba, que de alta radice superbie veniunt, cum quadam altitudine de ore loquentis procedunt. Eliu itaque se sapientem estimans, et Iob stultum, verba sua non nisi a sapientibus audiri dignum estimans, dixit :
marg.| {o} Audite sapientes verba mea] quasi singularia.
marg.| {1. 442ra}
marg.| {a} Et eruditi] id est extra ruditatem novitatis positi.
marg.| {b} Auscultare me] In quo patet, quod non querit sapientes facere, sed sapientibus se ostentare, ut doctus a doctis videatur.
marg.| {c} Auris enim verba probat] qualia sint, id est ratio in aure.
marg.| {d} Et guttur] id est anima in gutture.
marg.| {e} Escas gustu diiudicat] non e contrario, auris verba in gutture, nec guttur escas in aure diiudicat. Unde supra 12.b. Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis saporem ? quasi dicat Eliu, sicut auris escas, et guttur verba non diiudicat, sic stultus sententiam sapientis non intelligit : Ideo sapientes, et eruditi, qui potestis intelligere, audite verba mea, quia alii non debent ea audire. Contrarium dicit sapiens predicator : Sapientibus, inquit, et insipientibus debitor sum ; Rm. 1.b. Sed quia nullus audiret arrogantem, nisi speciem humilitatis pretenderet, subdit.
marg.| {f} Iudicium eligamus nobis] id est quid iudicare debeamus. In hoc se equalem aliis ostendit, et per hoc quod sequitur, similiter :   [Et inter nos videamus quid sit melius] De qua re quesierit iudicium, subdit.
marg.| {g} Quia dixit Iob, iustus sum, et Deus subvertit iudicium meum] sine culpa me affligens.
marg.| {h} In iudicando enim me mendacium est] id est iniustum iudicium. Hoc non dixit Iob, nisi forte ex eo quod dixit supra 13.c. Si iudicatus fuero, scio, quod iustus inveniar, unde accepit hoc Eliu.
marg.| {i} Violenta sagitta mea] id est pena qua punitus sum, non ex causa, sed per violentiam Dei inflicta est mihi. Neque hoc dixit Iob, nisi forte sumatur, ex eo quod dixit Supra 6. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.
marg.| {k} Absque ullo peccato] Hoc forte sumpsit Eliu, ex eo quod dixit Iob sup. 17.a. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et cum hoc dixeris,
marg.| {o} tu Iob.
marg.| {l} Quis est vir, ut est Iob ?] quasi dicat nullus est ita malus. Eliu iudicium querens, iudicium protulit. Ex quo patet, quod non ex humili corde iudicium commune quesierat, sed ex fastu superbie. Et quem Deus Diabolo loquens Supra 1.b. iustum absque comparatione dixerat, Eliu absque comparatione asserit peccatorem, cum subdit.
marg.| {m} Qui bibit subsannationem] id est derisionem.
marg.| {n} Quasi aquam] id est facile. Aqua enim facile, et sine omni obstaculo absorbetur. Unde subsannationem, ut aquam bibere, est Deum sine obstaculo alicuius cogitationis irridere, ut dicit GREGORIUS Hoc imponebat Eliu B. Iob, scilicet quod subsannando Deum irriserat, et ideo eum malum super omnes asserit. Item ex societate malorum, malum probat, et damnatione dignum : Unde sequitur.
marg.| {o} Qui graditur cum operantibus iniquitatem] quod non faceret, nisi esset malus. Unde Prv. 24.a. Ne emuleris viros malos, nec desideres esse cum eis.
marg.| {p} Et ambulat cum viris impiis ?] Hoc forte sumpsit Eliu ex illo verbo Iob. 30.d. Frater fui draconum, et socius struthionum. Hec omnia dixit Eliu contra Iob ex arrogantia. Proprium enim est arrogantium, ut dicit GREGORIUS afflictos magis districte corrigere, quam blande refovere : Et plus student invenire mala, que obiurgando increpent, quam bona que laudando confirment. Unde Prv. 14.a. In ore stulti virga superbie. E contrario boni rectores plus student invenire bona, que laudando confirment, et ad meliora provocent, quam mala, que obiurgando increpent : Et cum increpant, non hominem, sed vitia feriunt. Unde Eccles. ult. d. Verba sapientum, sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Adhuc Eliu quare Iob reprehendat, adiungit.
marg.| {q} Dixit enim] Iob.
marg.| {r} Non placebit vir Deo, etiamsi cucurrerit cum eo] id est mandata eius servando impleverit, vel potius consilia, quia ambulare cum Deo, est precepta Dei servare, et servando implere : Sicut dicit Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri, etc. Hoc non dixit Iob, nisi forte sumpserit hoc Eliu ex illo verbo sup. 10.c. Si iustus fuero, non levabo caput, saturatus afflictione, et miseria.
marg.| {s} Ideo viri cordati] id est sensati, cor habentes.
marg.| {t} Audite] Sup. 32.c. dixerat Eliu : Ut video, non est, qui {1. 442rb} possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius, et ita Iob sapientem, et illos stultos esse innuebat, modo dicit totum contrarium illos cordatos, Iob, imperitum, et impium dicit. Unde hoc, nisi quia excecatus erat superbia, et nesciebat, quid dixerat prius ; Unde 2Cor. 4.d. Deus huius seculi, scilicet superbia, excecavit mentes infidelium. Item 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad vos,
marg.| {o} Corinthii, ibi : GLOSSA Male conscientie mens loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat.
marg.| {u} Absit] quasi dicat, Iob dixit Deum impium, et iniquum, sed non est ita.
marg.| {x} Opus] id est iuxta opera sua quemlibet remunerabit. Apc. 2.g. Dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Item Prv. 24.b. Servatorem anime tue nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua. Non tamen in hac vita, ut putabat Eliu. Multos enim malos videmus florere prosperis, et bonos deprimi adversis. Unde Eccles. 8.c. Sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant.
marg.| {y} Et iuxta vias singulorum] id est actus interiores.
marg.| {z} Restituet eis] in futuro. Apc. ult. c. Ecce ego venio, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
marg.| {a} Vere enim Deus] id est sine meritis, affligit tamen Deus hic frustra. Unde sup. 2.b. Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
marg.| {b} Nec Omnipotens subvertet iudicium] reos absolvendo, et iustos condemnando, quia etsi minus recta videantur aliquibus, que patiuntur, tamen in occulto examine decernuntur. Idem dixit Baldad, sup. 8.a. Numquid Deus supplantat iudicium, et Omnipotens subvertit, quod iustum est ? quasi dicat, non. Sed quia posset aliquis dicere, Deus non subvertit iudicia, sed aliquis, quem Deus super mundum constituit, quasi prepositum, et ille subvertit iudicium, ideo occurrit Eliu, ostendens, quod nullus est prepositus mundo nisi solus Deus. Non enim eget adiutorio ad regendum mundum, qui non eguit ad faciendum, per se regit, qui per se creavit, et quod pie condidit, pie disponit. Et hoc est.
marg.| {c} Quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est] quasi provisorem, aut prepositum, aut consiliarium, quasi dicat, nullum nisi se. Hoc idem dicitur Is. 1.c. Quis adiuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit ? quasi dicat nullus. Ideo.
marg.| {d} Si direxit] homo.
marg.| {e} Ad eum] id est ad Deum, qui non subvertit iudicium.
marg.| {f} Cor suum] id est cogitationes, et desideria sua.
marg.| {g} Spiritum illius] id est voluntatem hominis.
marg.| {g} Et flatum] id est exteriorem actionem.
marg.| {h} Ad se trahet] Deus, ut nihil velit, vel faciat homo nisi propter Deum. Vel sic   [Si dixerit] Deus   [ad eum] id est   [ad hominem cor suum] id est propitiationem suam, tunc Deus   [spiritum illius, et flatum] id est interiores, et exteriores actus hominis   [trahet ad se] querendum, diligendum, tenendum. De tractu dicitur Ct. 1.a. Trahe me post te, quasi dicat, non possum venire ad te, nisi tu traxeris me. Unde Io. 6.e. Nemo potest venire ad me, nisi pater meus traxerit eum, aut flagellis, aut beneficiis, vel minis, aut promissionibus. Os. 11.b. In funiculis Adam traham te, et in vinculis caritatis. Que autem utilitas sequatur, si Deus traxerit cor hominis, ostendit Eliu.
marg.| {h} Deficiet] tunc.
marg.| {i} Omnis caro] id est omnis carnalitas, non sibi, sed spiritui serviens, quia gustato spiritu, desipit omnis caro, ut dicit AUGUSTINUS Et super illud Ier. 31.d. Postquam convertisti me, etc. dicit GREGORIUS Quanto incipit quisque superius vivere, tanto incipit inferius interire.
marg.| {1. 442va}
marg.| {a} Et homo in cinerem revertetur] id est humiliabitur recognoscens se pulverem esse. Sic Abraham viso Domino dixit. Loquar ad Dominum meum, cum sis pulvis, et cinis. Gn. 18.d. Item. Gn. 3.d. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Ecclesiast. 10.b. Quid superbis, terra, et cinis. Ps. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
marg.| {b} Si habes]
marg.| {o} tu Iob.
marg.| {c} Intellectum] etc. a me.
marg.| {d} Et ausculta] sup. cap. prox. d. dixit Eliu, si habes, quid loquaris, responde mihi. Hic autem dicit. Si habes intellectum, audi, quod dicitur. Ibi dubitavit, si Iob, quod iustum est, posset loqui. Hic dubitat, si eum iusta dicentem possit, vel debeat audire. Ita paulisper crescit elatio mentis, sicut caligo in oculo generatur, que quanto latius se dilatat, tanto amplius lumen angustat. Quod autem sit eloquium, quod audiri monet, subdit.
marg.| {e} Numquid] qui non amat iudicium iustum.
marg.| {f} Sanari potest ?] quasi dicat non, sicut tu, qui dicis Dei iudicium iniustum.
marg.| {g} Et quomodo tu eum] id est Deum.
marg.| {h} Qui iustus est] per se, et ex se.
marg.| {i} In tantum condemnans] quod scilicet dixeris iniustum ? Bonam sententiam protulit Eliu, sed non bene, quia contra Iob proferenda non fuit. In omni enim, quod dicitur, summopere intuendum est, quid dicatur, cui dicatur, quando dicatur, quomodo dicatur. Eliu bene attendit quid diceret, sed non cui, quia Iob, qui iudicium amabat : nec quando, quia tempore afflictionis hoc dixit : nec quomodo, quia arroganter. Et ideo bona male dixit. Unde Eccl. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. Quia Eliu Iob arguerat, quod iudicium non amaret, et quod Deum condemnasset, statim Dei iustitiam subdit, dicens.
marg.| {k} Qui dicit regi] id est cuilibet, qui se, et alios regere habet.
marg.| {l} Apostata] es. Singularitate gaudens culminis, non equalitate conditionis, similis est Angelo apostate, qui despecta Angelorum societate dixit : Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Is. 14.d. Super hunc locum dicit GREGORIUS in moral. verbum satis terribile. Unusquisque rector superbus, totiens ad culpam apostasie dilabitur, quotiens preesse hominibus delectatur, et honoris sui singularitate letatur. Contra quem dicitur Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in eis quasi unus ex eis. Item in eodem 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
marg.| {m} Qui vocat duces] id est rectores, et Prelatos, qui exemplo suo alios post se ducunt, vel ad bonum, vel ad malum. Cum mali sunt, hos inquam vocat   [impios] quia per tumoris exempla viam ostendunt erroris. Et dum in preceps ruunt, ad precipitium gregem ducunt, et sic per officium pietatis fiunt duces impietatis. Unde GREGORIUS Necesse est, ut Prelatus tantis se sciat vivere, quantis preesse. Nam cui iudicem nunc libet esse, tunc iudicem non libebit videre. Numerari enim culpe nequeunt, que habende potestatis amore perpetrantur. Que potestas tunc bene regitur, cum non amando, sed timendo retinetur ; cum non honor, sed onus estimatur ; cum non cupiditas, sed necessitas imponit, que percepta, nec formidine deseritur, nec libidine amplectitur.
marg.| {n} Qui non accipit] etc. quia unumquemque hominum ex sola qualitate meritorum interrogat, et ex eo quod homo est, non ex rebus adiacentibus iudicat. Personam quippe accipere, est hominem non ex eo, quod homo est, sed ex his, que circa ipsum sunt, venerari, ut dicit GREGORIUS Sic enim intus despicitur, quod foris honoratur, qua dum pro his, que circa ipsum sunt honorabilis habetur apud aliquos, rebus suis in examine eorum postponitur, et plus res, quam ipse honoratur. Deus vero omnibus, que sunt, hominem preposuit, et secundum gradum bonitatis sue quisque honorabilis apud ipsum iudicatur. Et ideo non est acceptio personarum apud eum, ut dicitur Rm. 2.b. Unde Petrus. In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Act. 10.e.
marg.| {o} Nec] Deus, scilicet.
marg.| {p} Tyrannum, cum disceptaret contra pauperem] id est non cognoscendum in die iudicii scivit. Principibus enim, et tyrannis, {1. 442vb} id est omnibus superbis pauperes, id est humiles hic prementibus, dicet Dominus : Nescio vos, Mt. 25.a. Item Mt. 7.d. Tunc confitebor illis, quia numquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem, Sap. 6.b. Non verebitur cuiusquam magnitudinem Deus, quoniam pusillum, et magnum ipse fecit. Unde et hic sequitur.
marg.| {q} Opus enim manuum eius sunt universi] Et ideo sicut potenter, cum voluit, creavit, ita potenter, cum placuerit ei, destruet universos.
marg.| {r} Subito morientur] Superbi principes, et tyranni, quia finem suum cogitando non prevident. Subitum est, ut dicit GREGORIUS quicquid ante quam veniat non previdetur. Unde quantumcumque sero tollantur iniqui de hac vita, subito tamen, ac repente tolluntur.
marg.| {s} Et in media nocte] id est in cordis obscuritate.
marg.| {t} Curvabuntur populi] per sententiam iudicis, qui nunc curvari negligunt per humilitatem cordis.
marg.| {u} Et pertransibunt] ad penam eternam. Et benedicit, pertransibunt, non transibunt : Viventes enim quotidie per singula momenta transeunt, sed morientes pertranseunt. Et sicut vivi transierunt de iniquitate ad iniquitatem, ita mortui pertransibunt de pena ad penam. Unde Supra 24.c. Ad nimium calorem transiet ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. Vel, in media nocte dicit populos curvandos in futuro, propter incertitudinem diei iudicii. Unde Mt. 25.a. Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei.
marg.| {x} Et auferent] supple divina iudicia, vel Angeli messores. De quibus dicitur Mt. 13.e. Messores autem Angeli sunt. Hi ergo auferent, id est ad penam rapient.
marg.| {y} Violentum] id est qui aliis violentiam faciebat.
marg.| {z} Absque manu] id est sine potentia, quasi dicat qui hic per potentiam alios rapiebat, in futuro ad penam per divina iudicia, vel per demones rapietur. Vel sic   [Auferent absque manu] demones, scilicet   [violentum] id est invisibiliter rapient eum. Unde GREGORIUS Absque manu violentus aufertur, quia raptorem suum non intuetur : Et qui quos rapuit vidit, quis illum in morte rapiat non videt.
marg.| {z} Oculi enim eius] id est Dei.
marg.| {a} Super vias hominum] iniquorum, qui quoties mala inulte perpetrant, a Deo se non videri estimant.
marg.| {b} Et omnes gressus eorum considerat] Vias dicit opera sua, gressus vere alternantes motus cogitationum, quibus quasi quibusdam passibus, vel a Deo recedimus, vel ei propinquamus : Que omnia videt Dominus. Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius, spiritum ponderator est Dominus.
marg.| {c} Non sunt tenebre] ignorantie in Deo, ut ignoret cogitata.
marg.| {d} Et non est umbra mortis] id est oblivio, que dicitur umbra mortis, id est imago mortis, quia sicut mors vitam, ita oblivio tollit memoriam.
marg.| {e} Ut abscondantur ibi] id est in conspectu Dei.
marg.| {f} Qui operantur iniquitatem] quasi dicat Eliu, Dominus nec ignorat cogitata iniquorum, nec obliviscitur perpetrata, sed et videt quod agitur, et quod videt non obliviscitur. Vel, umbra mortis dicitur mutatio, sive mutabilitas, que recte umbra mortis dicitur mutatio, quia id, quod mutat, ab eo quod erat, interficit, ut desinat esse, quod fuit. Que in Deo non est, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio : Iac. 1.c. Et bene dicit Eliu, quod ibi abscondantur, qui operantur iniquitatem, quia quoties peccamus, Deum nobis abscondimus, non nos illi, et dum nos videri non credimus, in Sole oculos clausos habemus. Necesse ergo habemus, ut dum licet, a conspectu alterni iudicis, male cogitata, et peius perpetrata doleamus, per penitentiam nosmetipsos intra mentis nostre iudicium accusantes : Non enim semper licebit. Unde sequitur.
marg.| {g} Neque enim ultra] id est post hanc vitam.
marg.| {h} In hominis potestate est, ut veniat ad Deum] gressibus cogitationum.
marg.| {i} In iudicium] non illud futurum, quod eternaliter puniet : Ad illud quippe nemo desiderat venire, sed in iudicium mentis, quod in presenti agitur : Quod etiam a damnatis. et reprobis aliquando desiderabitur. In quo qui se damnaverit, non damnabitur in futuro. De quo dicit Apost. 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. De quo etiam Ps. Honor regis iudicium diligit. Item Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii, {1. 443ra} dissipat omne malum intuitu suo. Item Os. 4.a. Iudicium Domino cum habitatoribus terre. Et benedicit cum habitatoribus terre, quia in futuro erit super habitatores terre. Modo coram Domino a nobis ipsis iudicamur, in futuro ab illo iudicabimur. Unde anime oblite dicitur per Isaie cap. 43.d. Reduc me in memoriam, et iudicemur simul, narra, si quid habes, ut iustificeris. Debet enim quilibet penitens causas suas apud Dominum, et causas Domini contra se sollicita inquisitione discutere, id est que bona ab eo perceperit, et que mala eius beneficiis perverse vivendo responderit. Quod electi quotidie faciunt. Unde Prv. 12.a. Cogitationes iustorum iudicia. GREGORIUS Accedunt iusti ad secretarium iudicis intra sinum cordis, considerant, quam districte quandoque feriet, qui nunc patienter expectat, metuunt in his, que se egisse intelligunt, et in his, que non intelligunt. Sciant enim videri divinitus, quod ipsi in se videre non possunt. Sanctorum quoque patrum residere conventum cum eo contemplantur, eorumque vel exempla, vel dicta contempsisse reprehendunt. Ibi adversum se quicquid impugnat, enumerant, ibi ante oculos suos omne, quod defleant, coacervant, ibi quicquid per iram districti iudicis decerni possit intuentur, ibi tot patiuntur supplicia, quot pati timent. Non deest in hoc iudicio mentis omne ministerium, quod punire reos suos debeat. Nam conscientia accusat, ratio iudicat, timor ligat, dolor excruciat. Quod iudicium, eo certius punit, quo interius sevit. In hoc enim examine, idem actor qui exhibet, et reus qui exhibetur : odit se, qualem fuisse se meminit : ipse est, qui semetipsum insequitur illum, qui fuit : ab ipso homine adversus semetipsum fit quedam rixa in animo parturiens pacem cum Deo. Hanc rixam requirit Dominus per Ier. 8.c. Attendi, et auscultavi, nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat penitentiam super peccato suo, dicens, quid feci.
marg.| {a} Conteret] Dominus in futuro iudicio.
marg.| {b} Multos] etc. id est reprobos omnes, qui sunt multi, et quasi infiniti, Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Innumerabiles vero dicit impios, vel propter multitudinem reproborum, que numerum rationis excedit. Unde Ps. Multiplicati sunt super numerum. Vel quia reprobi infra electorum numerum non habentur, ut eo sint innumerabiles, quo extra numerum electorum currunt.
marg.| {c} Et stare faciet alios pro eis] Hoc quotidie agitur. Deponuntur enim, vel moriuntur principes, et Prelati, et alii subeunt locum eorum. Eccl. 10.b. Sedes superborum ducum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Labuntur etiam sepe iusti a statu iustitie, et locum vite alii illis cadentibus sortiuntur. Unde Apc. 3.c. Tene, quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Quod dicitur, non quia aliquis cadat a predestinatione, et alius de novo predestinetur. Sed est modus loquendi, certus enim est Deo numerus predestinatorum, nec augeri potest, vel minui. Unde si quis a statu iustitie cadat, et pereat, numquam fuit predestinatus. Unde GLOSSA super dictum verbum Apostoli dicit. Certus est Deo numerus servorum suorum, si quis labitur, alius misericordia eius subinducitur, id est sine illo habebit alius coronam, vel subinducitur in statu iustitie, a quo ille cecidit. Unde sequitur in GLOSSA Sicut per superbiam Iudeorum gentilitas subintravit. Certum est enim, quod Iudei reprobi numquam a statu predestinationis, sed a statu gratie ceciderunt, quem statum subintravit gentilitas. Et hunc statum vocat GREGORIUS hic in GLOSSA locum vite. Et Ioannes in Apc. coronam. Sequitur.
marg.| {d} Novit enim] quasi dicat, non iniuste conteret eos Dominus, sed iuste.   [Novit enim] quia mala sunt, quibus meruerunt conteri in futuro. De qua contritione dicitur Is. 30.c. Subito dum non speratur, veniet contritio eius, et comminuetur, sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida.
marg.| {e} Et idcirco] scilicet quia novit opera eorum.
marg.| {f} Inducet] Dominus   [noctem] id est interiorem mentis cecitatem, vel exteriorem, eterne tribulationis obscuritatem.
marg.| {g} Et conterentur] iniqui, nocte inducta. Hic dicit GREGORIUS Duobus modis iniquus quisque in nocte conteritur, scilicet vel cum exterioris pene tribulatione concutitur. Sicut fiet in extremo iudicio, quando lumen vivendi {1. 443rb} in perpetuum amittet. Unde dicitur Mt. 22.b. Ligatis manibus eius, et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores, quia prius interiores sustinuit. Rursum in nocte conteritur iniquus, cum occulta sententia interius cecatur, et confusione peccatorum precedentium damnatus, lumen veritatis non invenit, et quid deinceps agere debeat, nescit. Inducere autem noctem Dominus dicitur, non quod ipse inferat, sed quia obscura corda peccantium non illustrat, ut idem sit noctem inducere, quod a cecitatis tenebris nolle liberare ; sicut indurare, est nolle misereri, ut dicit AUGUSTINUS.
marg.| Sequitur {h} Quasi impios percussit eos in loco videntium] Notandum quod quasi in sacra Scriptura aliquando pro similitudine, aliquando pro veritate accipitur. Pro similitudine. 2Cor. 6.b. Quasi tristes, semper autem gaudentes. Pro veritate. Io. 1.b. Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Utroque autem modo hic accipitur : Nihil differt, quia utrobique pravorum mala vita significatur. Impios vero sacra Scriptura proprie appellat infideles, ut sunt Pagani, Heretici, et Iudei, qui a pietate religionis, et fidei separati sunt. De quibus dicitur in Ps. Non resurgent impii in iudicio. Peccatores vero dicuntur etiam qui in fide pii sunt, sed mala opera faciunt. Unde hec est differentia inter peccatorem, et impium, quod omnis impius peccator est, sed non omnis peccator impius : Locus videntium, dicitur sancta Ecclesia, in qua sola verum lumen, quod Deus est, videtur. Unde ad Moysen dicitur. Ex. 33.d. Est locus apud me, et stabis supra petram, cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petre, et protegam dextera mea, donec transeam, tollamque manum meam, et videbis posteriora mea. Hic loquitur Eliu de peccatoribus, qui fide pii sunt, sed opere perversi. De quibus Apostolus dicit. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Tit. 1.d. Hi et impii punientur : Sicut enim impii pro infidelitate, sic iniqui pro iniquitate sua damnabuntur. Dicit ergo Eliu :   [Quasi impios percussit eos] existentes,   [in loco videntium] id est in Ecclesia, ubi Deum videre videbantur. Sed quamvis apertos haberent oculos in fide, clausos tamen tenuerunt in opere. Unde Is. 56.d. Speculatores eius, id est Iudee, ceci omnes, quia non videbant in opere, quod cernebant fidei professione. Unde et Balaam dicitur Nm. 24.a. Qui cadit, et sic aperientur oculi eius. Cadens quippe in opere, apertos habuit oculos in contemplatione, isti apertos habent oculos in fide, sed clausos in opere, intra Ecclesiam pia specie, et extra impia conversatione. De quibus dicitur Eccl. 8.b. Vidi impios sepultos, qui etiam, cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum.
marg.| {i} Qui quasi de industria recesserunt ab eo] id est a Deo quod est gravissimum peccatum. Tribus enim modis peccatum committitur, ut dicit GREGORIUS Ignorantia, infirmitate, studio. Grave est peccatum ignorantie, gravius ex infirmitate, gravissimum ex studio, quod est, bonum, nec facere, nec amare. Ignorantia peccavit Paulus. Unde 1Tim.1.c. Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Petrus infirmitate peccavit, quem vox unius puelle concussit, et Deum, quem corde tenuit, voce negavit : Mt. 26.g. Ex industria peccaverunt Iudei. De quibus dicit Dominus Io. 15.d. Si opera non fecissem in eis, que nemo alius fecit, peccatum non haberent, nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et patrem meum.
marg.| {k} Et omnes vias eius] id est humilitatis, et ceterarum virtutum exempla.
marg.| {l} Intelligere noluerunt] impunitatem peccandi existimantes remedium nesciendi, quia sola superbie caligine tenebrescunt, et ideo non discernunt, quod aliud est nescire, aliud scire noluisse. Nescire enim ignorantia est ; scire noluisse, superbia. De quibus Ps. Noluit intelligere, ut bene ageret.
marg.| {m} Ut pervenire facerent] illi, qui vias Domini intelligere noluerunt.
marg.| {n} Ad eum] id est ad Deum.
marg.| {o} Clamorem egeni, et audiret] Deus,   [vocem pauperum] oppressorum ab eis. Ecclesiastici 21.a. Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures Dei perveniet, et iudicium festinato adveniet illi. Item Sir. 35.c. Deprecationem lesi exaudiet Dominus, non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Vel ideo dicitur, quod ad Deum fecerunt clamorem pauperum pervenire, quia illis cadentibus,   [pauperes] id est humiles eorum loco subrogantur, sicut dicitur Ec. 10.b. Vel certe melius de Prelatis exponitur, qui derelicto predicationis studio, secularibus negotiis involvuntur ; unde subditos clamare compellunt, et dicere (GREGORIUS) Cur tenet pastoris locum, qui non exercet officium ? Threnorum 4.a.a {1. 443va} Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis. Vel per timorem potentium, intelligitur superbia Iudeorum, per clamorem pauperum desideria gentilium. Iudeis enim superbientibus, pervenerunt ad Deum vota gentilium. Cuius causam non audet discutere Apostolus, sed miratur dicens. O altitudo divitiarum, Rm. 11.d. Similiter Eliu non debet discutere, cur Iudaico populo stante in fidelitate gentilitas iacuit ? et cur gentilitate surgente ad fidem Iudaicus populus prostratus iacuit ; cur unus ex domo trahitur, alius ex merito repellitur, sed admirans, ait :
a Lam. 4.
marg.| {a} Ipso] id est Deo.
marg.| {b} Concedente] pectoris, vel eternitatis.
marg.| {c} Quis] quasi dicat, si aliquem trahit Dominus ex dono misericordie sicut gentilitatem, quis est, qui impediat : quasi dicat, nullus. Is. 50.d. Ecce Dominus Deus auxiliator meus, quis est qui condemnet me ? Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ?
marg.| {d} Ex quo absconderit vultum] suum ab aliquo.   [Quis est, qui contempletur eum] id est si aliquem repellit ex merito culpe proprie, sicut Iudaicum populum, quis poterit eum videre ? quasi dicat, nullus. Is. 22.g. Claudit, et nemo aperit ; aperit, et nemo claudit.
marg.| {f} Et super gentem, et super omnes homines] supple est hoc. Subtile enim, et occultum est hoc iudicium, et transcendit omnem intelligentiam hominum. Unde cum Dominus de hac re loqueretur. Mt. 11.d. ait : Confiteor tibi, pater Domine celi, et terre, quia abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita pater, quoniam sic placitum fuit ante te, quasi dicat, huius absconsionis, et revelationis non alia ratio querenda, nisi beneplacitum tuum. In quo verbo humilitatis exempla accipimus, ne temere discutere superna consilia de aliorum vocatione, et aliorum repulsione presumamus. Quia vero Eliu de specie transierat ad genus, nunc de genere transit ad speciem, et quid Iudeis Dominus reddiderit meritis suis exigentibus ostendit, dicens.
marg.| {g} Qui regnare] etc. super Iudeos, scilicet.
marg.| {h} Hominem] qui sub specie simulate sanctitatis multos trahet ad iniquitatem, quem Iudea meritis suis exigentibus regem suscipiet, quia verum regem, id est Christum Dominum super se regnare noluit. Sicut ipsemet dicit Io. 5.g. Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Et Paulus 2. Thess. 2.c. Pro eo quod caritatem veritatis receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Item Os. 13.c. Dabo regem tibi in furore meo. Hoc est, quod dicitur Lv. 26.c. Dabo vobis celum desuper sicut ferrum. Sed unde hoc.
marg.| {i} Propter peccata populi] Nam secundum merita subditorum, tribuuntur rectores, ut dicit GREGORIUS Certum est enim, quod ita merita rectorum, et plebium connectantur, ut sepe ex culpa pastorum fiat deterior vita subditorum, et sepe ex merito plebium mutetur vita pastorum. Sed queri rationabiliter potest, quomodo hic dicatur, quod Dominus regnare facit hominem hypocritam, cum ipsemet de hac re conqueratur. Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me, id est mea voluntate, principes extiterunt, et non cognovi ; Solutio : Dei scire, est approbare ; nescire, reprobare. Unde malis dicet in die iudicii. Nescio vos, id est non approbo. Mt. 15.a. Item facere Dei, aliquando est id, quod prohibet, irascendo permittere. Miro ergo modo Dominus hypocritas regnare facit, et nescit. Facit sinendo, ut dicitur Amos 3.b. Si erit, id est non erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ? Nescit reprobando, quod non facit volendo.
marg.| {k} Quia ergo ego] dicit Eliu ad Iob.
marg.| {l} Te quoque non prohibeo] loqui scilicet.
marg.| {m} Si erravi] in dictis meis.
marg.| {n} Tu doce] ostendens errorem meum.
marg.| {o} Si iniquitatem] contra Deum, vel proximum.
marg.| {p} Ultra non] Humiliter loquitur hic Eliu, sed tamen corde arroganti. Multa enim bona, et sublimia paulo superius {1. 443vb} se dixisse memorat, ideo securus ne erraverit, requirebat, quod nequaquam requireret, si se errasse crederet. Sed proprium est arrogantium, ut dicit GREGORIUS tunc de errore requirere, quando se noverint non errasse. Qui rursum requirere, vel argui de errore despiciunt, quando se errasse veraciter precognoscunt : Non enim esse, sed videri humiles appetunt, quia cum iuste ab aliquo arguuntur, statim in malis suis fomitem defensionis exquirunt. GREGORIUS Ille vere est humilis in bonis, qui non est defensor in malis. BERNARDUS Vere humilis non vult humilis predicari, sed vilis reputari. Hec est ultima species humilitatis, quam constat, quod non habuit Eliu. Unde subito ab humilitatis specie ad verba tumide causationis exilit, dicens.
marg.| {q} Numquid a te]
marg.| {o} tu Iob.
marg.| {r} Deus expetit eam] scilicet iniquitatem meam.
marg.| {s} Quia displicuit tibi] scilicet iniquitas mea, quasi dicat, ego Domino rationem redditurus sum pro me, et quilibet pro se : Sicut scriptum est : Unusquisque onus suum portabit. Gal. 6.b. Cur ergo iniquitas mea modo reprehenditur a te, que a te in iudicio non requiretur ? Et sic Eliu more arrogantium magis eligit divina invectione in futuro percuti, quam ab homine temporaliter increpari. E contrario Sancti sibi conferri premium credunt, cum modo de suis illicitis actibus arguuntur. Sciunt enim, quod districtum iudicium tanto mitius erit, quanto hic modo acrius homine arguente prevenitur. Unde Salomon Prv. 9.b. Noli arguere derisorem, ne oderit te ; argue sapientem, et diliget te. Quia vero culpabilior est, qui prius in contentione loquitur, quam qui respondet : Ideo subiungit Eliu.
marg.| {t} Tu enim cepisti loqui, et non ego] quasi dicat, ego innocens sum, quia pulsatus respondeo ; tu vero culpabilis es, quia cepisti. GREGORIUS Nescit Eliu, quod innocentia non tempore defenditur, sed ratione.
marg.| {u} Quod si quid nosti melius] quam id, quod dixi.
marg.| {x} Loquere] Hic iterum velamine ficte humilitatis palliat arrogantiam suam Eliu, cum locum, scilicet loquendi, tribuit Iob, tamen quia non affirmavit Iob aliquid melius nosse, sed dubitando dixit : Si quid melius nosti, magis aperuit arrogantiam suam. Nam ut dicit GREGORIUS nimis superbire est, de melioris scientia dubitare. a   Viri quidem] etc. quasi dicat sapientes sapientibus debent loqui, quia intelligunt se ; non stultis, qui non intelligunt. Unde Eccl. 22.a. Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam. Item inf. eod. Cum stulto ne multum loquaris. Et stultum reputabat ipse Eliu B. Iob, et indignum non solum loqui, sed etiam audire eum : Unde sequitur.
marg.| {z} Iob] etc. et ideo non debet mihi loqui, nec me audire.   [Et verba] etc. id est indisciplinata sunt. Sine disciplina vero locutum Iob credidit Eliu, quia iustum se dixit, sup. 13.c. dicens : Si fuero iudicatus, scio, quod iustus inveniar, et sine culpa flagellatus, sup. 17.a. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Sed constat, quod nec falso, nec superbe dicit hec Iob, quia ipse Dominus eum frustra percussum perhibuit. sup. 2.a. ubi loquens diabolo dixit : Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra ? Et post : Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. Et cum Eliu B. Iob compati deberet, quem stultum reputabat, et flagellatum cernebat, contra eum Deum deprecabatur, dicens.
marg.| {b} Pater mi] etc. id est flagellis atteratur usque ad mortem. GREGORIUS Propria hec rogantium vota sunt, ut vitam dolentium examinari acrius deprecentur, quia quanto sibimetipsis mitiores sunt, tanto alienis doloribus duriores existunt.
marg.| {c} Ne desinas] etc. id est hominem iniquum ne desinas flagellare, id est Iob, quem iniquum dicit, quem tamen Dominus iustum, pre omnibus supra pronunciavit.
marg.| {d} Qui addidit] etc. murmurando, contra flagella Domini, quasi dicat pro peccatis flagella meruit, et post flagella murmurando peccavit ; in utroque mentitur Eliu, quia nec pro peccatis flagella meruit, nec post flagella peccavit.
marg.| {e} Inter nos] etc. id est convincatur.
marg.| {f} Et tunc] etc. si potest, quasi dicat ex nostra assertione cognoscat, quod non poterat sufficere {1. 444ra} divine examinationi. Hoc dicit Eliu propter hoc, quod dixerat Iob supra 23. Proponat equitatem contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_34)

Notes :