Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Iob. 12,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 12
Numérotation du verset Iob. 12,2 

Ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia,
Numérotation du verset Iob. 12,3 

et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum.
Quis enim hec que nostis ignorat ?
Numérotation du verset Iob. 12,4 

Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum
et exaudiet eum. Deridetur enim iusti simplicitas.
Numérotation du verset Iob. 12,5 

Lampas
contempta
apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum
Numérotation du verset Iob. 12,6 

abundant tabernacula
predonum
et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus2
2 manus] manibus Weber
eorum.
Numérotation du verset Iob. 12,7 

Nimirum
interroga iumenta
et docebunt te, et volatilia celi et indicabunt tibi.
Numérotation du verset Iob. 12,8 

Loquere terre
et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
Numérotation du verset Iob. 12,9 

Quis ignorat
quod omnia hec manus Domini fecerit,
Numérotation du verset Iob. 12,10 

in cuius manu
anima omnis viventis
et spiritus universe carnis hominis ?
Numérotation du verset Iob. 12,11 

Nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem ?
Numérotation du verset Iob. 12,12 

In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.
Numérotation du verset Iob. 12,13 

Apud ipsum est sapientia et fortitudo,
ipse habet consilium et intelligentiam.
Numérotation du verset Iob. 12,14 

Si destruxerit nemo est qui edificet.
Si3 incluserit hominem,
3 Si] et praem. Weber
nullus est qui aperiat.
Numérotation du verset Iob. 12,15 

Si continuerit aquas omnia siccabuntur,
et si emiserit eas subvertent terram.
Numérotation du verset Iob. 12,16 

Apud ipsum
est fortitudo
et sapientia.
Ipse novit et decipientem et eum qui decipitur,
Numérotation du verset Iob. 12,17 

adducit consiliarios in stultum finem
et iudices in stuporem.
Numérotation du verset Iob. 12,18 

Balteum regum dissolvit et precingit funerenes eorum.
Numérotation du verset Iob. 12,19 

Ducit sacerdotes inglorios
et optimates supplanta.
Numérotation du verset Iob. 12,20 

Commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens,
Numérotation du verset Iob. 12,21 

effundit despectionem
super principes,
et eos qui oppressi fuerant
relevans,
Numérotation du verset Iob. 12,22 

qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis,
Numérotation du verset Iob. 12,23 

qui multiplicat gentes et perdet eas
et subversas in integrum restituit4.
4 restituit] restituet Weber
Numérotation du verset Iob. 12,24 

Qui immutat cor principum populi terre et decipit eos, ut frustra incedant per invium.
Numérotation du verset Iob. 12,25 

Palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios.

Capitulum 12

Numérotation du verset Iob. 12,1 
marg.| {o} Respondens autem Iob] Sicut divites divitibus tribuunt, ut abundantes videantur, ita perversi cum vera sapiunt, ea sapientibus loquuntur, non ut Minervam doceant, id est sapientiam, que Minerva dicebatur esse Dea sapientie, sed ut quanta doctrina polleant, innotescat. Qui {1. 412rb} ideo meliores docere non metuunt, quia omnes inferiores se putant. Unde et Sophar etsi vera, tamen indiscrete dixit, quia meliori liquore vasculo pleno superfudit. Cui respondit Iob iuxta consilium Salomonis. Prv. 26.a. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
marg.| {p} Ergo] quasi dicat ex quo vos ita iactatis sapientiam vestram.   [Ergo vos] id est esse putatis.
marg.| {q} Soli homines] GLOSSA Qui se omnes preire ratione estimat, se solum hominem esse exultat. Simile 3Rg. 19.d. De Elia, qui cum diceret solum se relictum de Prophetis Domini, dictum est ei : Adhuc reliqui mihi. 7. millia, qui non curvaverunt genua ante Baal.
marg.| {r} Et vobiscum] etc. quasi dicat solum in vobis morientibus est sapientia, ut putatis, ut vobis morientibus, sapientia moriatur. Prv. 26.c. Sapientior sibi videtur piger. 7. viris loquentibus sententias.
marg.| {s} Et mihi] Hoc dixit Iob, non ad iactantiam, sed ad reprimendum eorum superbiam. GLOSSA Se esse inferiorem negat, ut eorum superbiam corrigat. Superiorem se esse tacet, ne humilitatem transeat.
marg.| {t} Cor] id est intelligentia cordis. Eccl. 17.a. Dedit illis cor excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
marg.| {u} Quis enim] quasi dicat, cum omnibus nota sint, que dicitis, quare de scientia tumescitis ?
marg.| {x} deridetur] Quod gravius est, se derisum ostendit post correctionem convertens se ad eruditionem.
marg.| {y} Sicut ego] id est sine culpa propria. GLOSSA Illum humana derisio facit Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus innocentia vite servat alienum.
marg.| {z} Invocabit] GLOSSA Qui pro culpa irridetur, non est exaudiendus. Sicut Sacerdotes Baal, quos irrisit Elias, clamaverunt ad Deos suos, nec exauditi sunt. 3Rg. 18.e. Qui vero sine culpa irrideretur, exauditur, sicut Eliseus cum a pueris irridetur in ascensu Bethel 4Rg. 2.d. Eccl. 35.c. Deprecationem lesi exaudiet Dominus.
marg.| {a} Deridetur] a duplicibus.
marg.| {b} Iusti] que est sine culpa erroris, et prave delectationis, et tamen fatuitas reputatur. 1Cor. 4.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema. Simplicitas dico, que est.
marg.| {c} Lampas] Iusti simplicitas lampas dicitur, et contempta. Lampas, quia interius lucet : contempta, quia apud mentes carnalium abiecta estimatur. Talis lampas fuit Christus. Is. 62.a. Propter Sion non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius, ut lampas accendatur. Hec lampas luxit in predicatione, sed contemptas fuit ab Herode, Lc. 35.b. Et Michol despexit David in corde suo 2Rg. 6.c. Tales lampades sunt Martyres, lucentes in medio lagenarum, Idc. 7.e.
marg.| {d} Ad tempus] usque ad tempus statutum, id est usque ad diem Iudicii, quo quantum iustus quisque fulgeat, qui modo despicitur, apparebit, Eccl. 1.c. Usque ad tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis.
marg.| {e} Abundant] quasi dicat, non sunt curanda, quibus et reprobi abundant. Et sic ostendit Iob, nihil esse divitias huius mundi, quibus abundare improbos asserit. Ier. 12.a. Bene est omnibus, qui prevaricantur, et inique agunt.
marg.| {f} Predonum] Predones vocat omnes male acquirentes, vel male retinentes. Nihil enim differt, ut dicit GREGORIUS utrum tua non des, an aliena rapias. De quibus dicitur Os. 2.b. Liberabo linum meum, et lanam meam.
marg.| {g} Et audacter provocant Deum] male acquirendo, vel bene acquisita male retinendo, vel ex divitiis superbiendo. Ier. 5.g. Magnificati sunt, et ditati, incrassati sunt, impinguati, et preterierunt sermones meos pessime. Os. 2.b. Ego dedi eis frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi eis, et aurum, que fecerunt Baal.
marg.| {h} Cum ipse] Hic obiicit GLOSSA Nam quomodo predones appellat, cum mox addat.   [Cum ipse dederit omnia ?] Et respondet, quod aliud est, quod Deus misericorditer tribuit, aliud, quod iratus haberi permittit. Unde sensus est. Cum ipse dederit omnia, id est possideri permiserit.
marg.| {i} Nimirum] Dixerat Iob. Quis enim hec, que nostis, ignorat ? quasi dicat, nullus. Et hoc probat per locum a minori, quia iumenta, et elementa hoc sciunt, multo fortius homo spiritualis. Et hoc ante.   [Nimirum] etc. Ad litteram, omnis creatura docet Deum suum esse principium, et conservatorem omnium. Sap. 13.b. A magnitudine speciei, et creature cognoscibiliter poterit creator omnium videri. Rm. 1.c. Invisibilia Dei per ea, que facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur. Vel spiritualiter, per iumenta, homines sensu pigriores intelliguntur, quibus dicitur. Prv. 6.a. Vade ad formicam
marg.| {o} piger, etc. Per volatilia sublima sapientes, de quibus Ier. 8.c. Milvus in celo cognovit tempus suum, turtur, et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Per terram, terrena sapientes, de qua Is. 66.a. Celum sedes {1. 412va} mea est, et terra scabellum pedum meorum, quia hos conculcat Dominus. Per pisces, curiosi, de quibus. Ps. 104. Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Quid autem hec inquisita doceant, subdit.
marg.| {a} Quis ignorat] etc. quasi dicat si inquiras creatorem, Deum fatentur. Unde in Ps. 99. Vox est omnium creaturarum. Ipse fecit nos, et non ipsi nos.
marg.| {b} In cuius manu] id est potestate, de qua omnia concorditer sentiunt, licet sub ea non omnia concorditer vivant. Hoc autem loco anima omnis viventis, ipsa vita corporalis accipitur, spiritus universe carnis hominis, effectus intelligentie spiritualis. Vel per animam omnis viventis, vita iumentorum designatur, secundum quod dicitur Gn. 1.c. Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem, atque motabilem. Per spiritum universe carnis hominis, anima rationalis significatur, que utraque in manu Dei sunt. Is. 54.d. Spiritus a facie mea egreditur, et flatus hominis ego facio. Sed licet animas faciat, et conservet, non tamen omnibus eadem confert : Sed alii datur sermo scientie, alii fides, alii gratia sanitatum, 1Cor. 12.b. Et hoc est :
marg.| {c} Nonne auris] etc. quasi dicat sicut unus est sensus cerebri, sed diversa officia eius in diversis membris : Sic unus est Dominus, qui operatur omnia in omnibus, 1Cor. 12.b. AUGUSTINUS Ita unus Spiritus sanctus facit omnia in membris Christi corporis, sicut una anima in oculo videt, audit in aure, et in ceteris membris alia facit.
Numérotation du verset Iob. 12,mystice 
marg.| Mystice. [Auris] Ecclesie, sunt, qui humiliter audiunt, et faciunt verbum Dei
marg.| {d} Fauces] sunt sacre Scripture expositores, qui comedunt, et traiiciunt alios in corpus Ecclesie. Vel quia Iob sup. eod. dixerat : Quis enim hec, que nostis, ignorat, ostendit hic, quod ipse melius scit quam ipsi, quia ipsi aure tantum exteriore audiunt, et ipse gustat, ipsi sciunt, sed ipse sapit. Et hoc est :   [Nonne auris] etc. id est ratio in aure. Et   [fauces] id est ratio in ore, quasi dicat, vos ut auris auditis, sed ego id ut fauces saporo. Vos estis auris, ego gustus, id ego tanto melius scio, quanto intimius gustus percipit quam auditus.
marg.| {e} In antiquis] etc. Alia ratio est, qua ostendit, quod melius intelligit quam ipsi, quia ipsi sunt iuvenes, et ipse antiquus. In antiquis   [autem est sapientia, et in multo tempore prudentia] Per sapientiam ea, que sunt contemplative, per prudentiam ea que sunt active, intellige : Et hec per exercitium multi temporis habentur, Eccl. 33.b. Vir in multis expertus, cogitabit multa, et qui multa didicit, narrabit intellectum, qui autem non est expertus, pauca cognoscet. Sed licet in antiquis sit sapientia, non tamen ab eis, sed a Deo : Unde subdit :
marg.| {f} Apud Deum est sapientia] qua omnia fecit in numero, pondere, et mensura. Sap. 11.d.
marg.| {g} Fortitudo] id est potentia, qua omnia ex nihilo fecit.
marg.| {h} Ipse habet consilium] quo disponit omnia, quo differt vindictam malorum, ut in fine iusta appareat.
marg.| {i} Et intelligentiam] qua, cui quid competat, novit : Que enim facimus, aut cogitamus, intelligit, et iudicat.
marg.| {k} Si destruxerit] Hic ostendit, quod fortitudinem habeat, cui nemo resistere potest. Destruit autem Dominus cor humanum, gratiam subtrahendo, quam tamen proprie homo a se expellit.
marg.| {l} Nemo est, qui edificet] per se. Homo enim spiritus est per se vadens, et non rediens. Eccl. 7.b. Nemo potest corrigere, quem ille despexit.
marg.| {1. 412vb}
marg.| {m} Si incluserit] carcere tribulationis.
marg.| {n} Nullus est, qui aperiat] id est qui liberet. Vel   [incluserit] carcere peccati, id est includi permiserit. Vel   [incluserit] gratiam non conferendo. GREGORIUS Includere Dei, est clausis non aperire.   [Nullus est, qui aperiat] per se preter Deum. Is. 22.g. Dabo clavem domus David super humerum eius, et aperiet, et non erit, qui claudat ; claudet, et non erit, qui aperiet. Qualiter autem aperiat Dominus, dicitur Is. 43.d. Ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me. Contrarium videtur Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, etc. Sed solvitur, quia ibi aperire dicitur coaperire, quod est gratie non obviare.
marg.| {o} Si continuerit aquas] pluvie : Ad litteram.
marg.| {p} Omnia siccabuntur] sicut legitur. 3Rg. 17.a. Vel   [aquas] doctrine. Prv. 5.c. Deriventur fontes tui foras, etc. Vel,   [aquas] grate, de quibus Io. 4.b. Aquam, quam ego dabo, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.   [Omnia siccabuntur] quia subtracta gratia vel doctrina, corda audientium arefiunt ab humore Spiritus sancti. Ier. 14.a. Non venit pluvia, confusi sunt agricole, et afflicti.
marg.| {q} Si emiserit eas] etc. Ad litteram : Si aperuerit cataractas celi, diluvium inundabit, sicut tempore Noe : Gn. 7.b. Vel.
Numérotation du verset Iob. 12,mystice 
marg.| Mystice. Si [emiserit] aquas gratie, vel spiritualis doctrine, subvertent terrenitatem. Hbr. 6.b. Terra sepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam optimam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. De hac submersione dicitur Prv. 12.a. Verte impios, et non erunt.
marg.| {r} Apud ipsum] etc. Hec eadem dixerat supra eodem. Sed resumit, ut exemplariter doceat de sapientia. Et ideo cum prius sapientia precedat fortitudinem ; nunc e contrario sapientia ultimo ponitur. In quo etiam mystice notatur, quod in primo adventu Christi, sapientia eius manifesta fuit, sed fortitudo occulta. Hab. 3.a. Ibi abscondita est fortitudo eius. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. In secundo adventu erit fortitudo manifesta, qua primo malos reprobabit, et post electis patris sapientiam demonstrabit.
marg.| {s} Ipse novit] Probat, quod sapientia sit apud ipsum : Et primo ostendit de universali cognitione eius, quasi per locum a minori, quia ipse novit mala, que non sunt ab eo, multo fortius bona, quorum ipse est auctor.
marg.| {t} Decipientem] autem vocat diabolum, quia ipse seducit omnes. Apc. 12.b. Proiectus est Draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus, et Sathanas, qui seducit universum orbem. Cuius versutias novit Dominus, et etiam Sancti, 2Cor. 2.c. Ut non circumveniamur a Satana : Non enim ignoramus cogitationes eius. Sed tamen nemo plene nisi Dominus : Unde infra 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius, et in medium oris eius quis intrabit ? portas vultus eius quis aperiet ? quasi dicat, solus ego. Facies indumenti eius, est occulta tentatio Diaboli sub alicuius boni specie palliata. Ipse enim transfigurat se in Angelum lucis. 2Cor. 11.c. Sed Dominus sepe detegit, vel revelat hoc indumentum. Vel certe indumentum eius sunt simulatores fraudulenti, de quibus Prv. 11.b. Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. Item os diaboli, suggestio eius, in medium cuius ingreditur Dominus, quando qualis sit finis, ostendit. Vel os diaboli, sunt detractores. Apc. 9.d. Potestas equorum in ore eorum. Porte diaboli, sunt peccata, per que ingreditur ad nos, et nos in infernum, de quibus Mt. 16.c. Porte inferi non prevalebunt adversus eam. Is. 45.a. Portas ereas conteram. Has portas aperit Dominus, quando quanta sit utilitas peccati, cognoscere facit.
marg.| {u} Et eum, qui decipitur] quasi dicat, novit hominis pravitatem occultam, ob quam decipitur. Pravum enim est cor hominis, etc. Ier. 17.b. De utroque dicitur Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius.
marg.| {x} Et adducit consiliarios] id est mundi sapientes, de quibus Is. 19.b. Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Hos adducit Dominus in stultum finem, quando manifeste dissipat consilia eorum. Supra 5.c. Qui apprehendit sapientes in astutia sua, et consilia pravorum dissipat. De his dicitur Is. 29.e. Ve qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium. GLOSSA Consiliarios dicit predicatores, qui auditoribus vite consilium prebent, qui cum propter temporalia predicant, in stultum finem perducuntur, quia illuc per laborem tendunt, unde per rectitudinem mentis fugere debuerunt.
marg.| {1. 413ra} a Et iudices] quod fit, quando qui presunt, qualiter alios corrigant, ignorant.
marg.| {b} Balteum regum] Sepe accidit multos de continentia superbire, quos Dominus permittit postea dissolvi in luxuria, ut quos intus superbia inquinat, quam detestabiles sint in publico ostendat. Et hoc est : Balteum, id est cingulum continentie Regum, id est membra, et motus suos bene regentium.
marg.| {c} Dissolvit] Dissolvi in luxuria permittit.
marg.| {d} Et precingit] precingi permittit.
marg.| {e} Fune renes] peccati, et delectationis. De quibus funibus dicit. Ps. Funes peccatorum circumplexi sunt me. Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium, et funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. De funibus delectationis dicitur Prv. 7.c. Intexui funibus lectulum meum, dicit stulta mulier. Vel ad litteram. Balteum regum dissolvit, et precingit fune renes eorum, quando divites balteos deauratos deponunt, et assumunt funes quibus cinguntur, sicut fratres Minores et Cartusienses. Is. 3.d. Erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus.
marg.| {f} Ducit sacerdotes] circa subditos negligentes.
marg.| {g} Inglorios] id est sine gloria : quia ut dicit GLOSSA ante iudicem gloriam non invenient, quam modo in subditorum moribus studio predicationis non exquirunt, immo tunc erit eis confusio. Sir. 22.a. Confusio patris est de filio indisciplinato : E converso, magna gloria erit Prelatis de bonis subditis. Prv. 14.d. In multitudine populi dignitas Regis. 1Th. 2.d. Vos estis gloria nostra, et gaudium nostrum GLOSSA Perfectio discipulorum gaudium, et corona magistrorum. Prv. 10.a. Filius sapiens letificat patrem.
marg.| {h} Et optimates] id est in dignitatibus gloriantes.
marg.| {i} Supplantat] id est supplantari permittit deserendo, de hoc dicitur Ier. 5.b. Ibo ad optimates, et loquar eis, ipsi enim cognoverunt viam Domini, et iudicium Dei, et ecce ipsi magis confregerunt iugum, ruperunt vincula, et idcirco percussit eos leo de silva, quod est supplantari.
marg.| {k} Commutans labium veracium] id est commutari permittens : Quod fit, quando docent vel predicant in munere. Mi. 3.d. Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophete eius in pecunia divinabant. Vel certe labium commutare est in predicatione, vel doctrina, non Dei, sed propriam laudem querere, quod est adulterari verbum Dei. De his dicitur Prv. 17.c. Qui vertit linguam, incidet in malum.
marg.| {l} Et doctrinam senum auferens] permissive, id est inutilem, et sine fructu faciens. Is. 3.a. Auferet Dominus a Hierusalem, et a Iuda validum, et fortem, omne robur panis, et omne robur aque : Quod fit quandoque propter peccatum Prelati. Eccl. 15.b. Homines stulti non videbunt sapientiam, longe enim abest a superbia. Quandoque propter culpam populi. Ier. 33.a. Abscondam faciem meam a civitate propter omnem malitiam eorum. GREGORIUS Doctrina senum tollitur : quia amantes temporalia priorum suorum opera non sequuntur. Idem. Cum sacerdos non agit bona, que loquitur, sermo ei subtrahitur, ne loqui audeat, quod non operatur, et iusto Dei iudicio fit, ut non habeat linguam, qui recusat bonam vitam. Baruch. 3.b. Qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum.
marg.| {m} Effundit despectionem super Principes] id est super eos, qui vitiis dominantur, cum inde superbiunt. Vel super principes, ad litteram, qui aliis presunt, et inde gloriantur. Tales enim despicit Dominus, et despectos facit Mal. 2.b. de sacerdotibus dicitur : Irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum, propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis. Ps. Effusa est contemptio super principes, etc. Lam. 2.c. Sederunt in terra, conticuerunt senes filie Sion, consperserunt cinere capita sua.
marg.| {n} Et eos, qui oppressi fuerant] vitiis.
marg.| {o} Revelans] per penitentiam. Vel ad litteram. Deiectis malis principibus, loco eorum ponuntur illi, quos prius opprimebant. Eccl. 10.b. {1. 413rb} Sedes Ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis. Item eod. 11.a. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
marg.| {p} Qui revelat profunda de tenebris] Duobus modis cognoscit Dominus mala. In se, simplici notitia, et in nobis, cum agnosci ea facit : Sicut Gn. 22.c. Nunc cognovi, quod timeas Dominum, id est cognoscere te feci. De primo modo dictum est, nunc de secundo dicit, ut plena ostendatur Domini sapientia : Et hoc est :   [Qui revelat] etc. hoc refertur ad occulta tentationum : Quod vero sequitur.
marg.| {q} Et producit in lucem umbram mortis] ad ipsum peccatum, quod umbra mortis dicitur : quia morti eterne vicinum. Is. 9.a. Habitantibus in regione umbre mortis, lux orta est eis, quod est in lucem produci, GREGORIUS Umbra mortis, peccatum dicitur, quod per legem in lucem producitur, cum quod et quantum sit per legem scitur. Rm. 7.b. Peccatum non cognovi nisi per legem. Vel profunda de tenebris revelat Dominus, cum de occultis, verbis Prophetarum intelligentiam apertam elicit. Et umbram mortis in lucem producit, cum duritiam legis in lucem Evangelii convertit. Umbra mortis dicitur lex : quia mortem corpori inferebat, que est umbra mortis anime.
marg.| {r} Qui multiplicat gentes] per fecunditatem sobolis, ad litteram.
marg.| {s} Et perdit eas] in morte, quia quotidie nascuntur, et moriuntur.
marg.| {t} In integrum restituit] convertendo, vel resuscitando, 1Rg. 2.a. Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit.   [Qui immutat cor principum populi terre] de malo in bonum. Esther. 15.c. Convertit Deus spiritum Regis in mansuetudinem. Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum, ita cor Regis in manu Domini, quocumque voluerit, inclinabit illud, vel in bonum faciendo, vel in malum permittendo.
marg.| {x} Et decipi eos] id est decipi permittit. Sicut Achab. 3Rg. ult. d. Quis decipiet mihi Achab ? Et ait spiritus : Ego decipiam : In quo ? Et ait : Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum.
marg.| {y} Per invium] erroris, non per viam virtutis. Ps. Errare fecit eos in invio, et non via.
marg.| {z} Palpabunt] etc. Hoc facit, qui quod tangit non videt, ut Iudei, qui inter tot miracula requirebant, quod signum facis, ut credamus tibi ? Io. 6.d. Is. 59.b. Palpavimus quasi ceci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus.
marg.| {a} Et errare] etc. Expositio est precedentis. Is. 19.c. Dominus miscuit in medio spiritum vertiginis, et errare fecerunt Egyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius, vino Babylonis, id est amore seculi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iob. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=25&chapitre=25_12)

Notes :